De ortu infantium contra naturam, per sectionem caesaream, tractatio: qua reliqui item conscientiae nodi ad matrem aluo gerentem, ac foetum, eiusque partum spectantes, solide & accurate expediuntur; a r. p. Theophilo Raynaudo ... Accessit Discussio e

발행: 1637년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

mportuna opera, dimittenda praegnanti.

s. Iam quod attinet ad operationes a praegnantibus dimittendas ob bonum prolis ne intra uterum pereat,Binsseldius in Enchiridio Theol Pastor.

pari. 3. cap. I 2. ait talia esse importuna opera ct ino dinatos astata. Nomine autem operum importunorum,

intelligere videtur opera laboriosa,quae attento robore & complexione praegnantis, possint merito timorem , facere , causandae in foemina abortionis. Nec recensere dubitauerim inter haec importuna opera saltationes; quas experimento compertum est, ut notauit Albertus lib. 9.-anim. trach. I. c. l I.&ex eo Nider. in . praec decal. cap. I. litem R. officere foetui intra maternum uterum delitescenti,& aborsum ciere,etiam choreas nomine saltationis comprehendendo. Certe Autor libri de natura pueri, quem alium esse ab Hippocrate Galenus dubitauit, & graues scriptores affirmarunt, non erubuit scriptis prodere, scortum quoddam, cuius grauidi . . ratem impedire intererat dominae, ad abortionem: a se adductum , indicta , ei septena saltatione, qua , expleta exiluerit foetus non absque crepitu. Alteri grauidae, inter numerose saltandum, idem ante annos aliquori contisisse, compertum habeo ; eoque

infelicius .cessit iret saltatio Lquod psaltria illa seu

cantrix ab autore praedicto memorata, euasit incolumis kisti .abortione creatus est non ita multo.

post intexitus. Quare est quod mulieres saltatricu-'lae, alieno malo deserri tae cautiores fanc; ni& e. tum suum corporis simul & animae excidio perdere velint, & seipsas in manifestum vitae discrimencserui res non absque peccato mortali gemino;

nempe

292쪽

Praegnantium obligationes. 26s

nempe & eo quod ex ipsarummet laesione ducitur;& eo quod petendum est ex foetus laesione, qua tum saltem in ipsis fuit. An vero qui cum eis sautant numerosἡ, sint irregulares sequente abor ,videndus Sylvester U. homicidium 2. num. II. Etiam iusto arctiorem vestitum inter importuna opera praegnantibus auersanda, esse recensendum, obser- iuat Nider. in s. praeceptum Decalogi c. I. Iisera R& manifestum est ex eo quod aliquae hac sela ex eausa aborsum sint passae, ut scribit Mercurialis i. r. de morbis mulier. c. . &l. 1. c. I. ubi de aliis aeque euitandis praegnanti, agit diligenter. Et videndus etiam Ioannes le Bon , in Therapia puerper.c. I .ac

Item actus inordinati, ira praesertim.

I o. Per inordinatos, quibus grauidae temperandum esse ne foetui mortem conciliet, aiebat Binsfeldius intelligi possunt,uel intemperiae ac vehementes aestus passionum violentarum , vel co gressus cum viro, qui post conceptum iam foetum ex anteriore commixtione, videtur inordinationem sapere. Quod ad intemperias attinet, non est dubium, quin hoc speciali titulo cauendae sint grauidis, ips ue Hippocrates i. I. de morbis muliebribus recensens varias abortionis cauta, hanc non omisit. Quia enim corpus pro variis animae assectionibus varie commouetur, sunde passionum quoque nomen assectionibus est inditum ;) & pas, sones genio muliebri ob debilitatem iudici, acriores incidunt, ita ut non raro animi impotentiam inferant ; mirum non est, ex graui corporis com-

293쪽

motione per aestum inconditi affectus , exi stere

. Est haec cautio maxime. necellaria circa iram; tum quia est affectus violentissimus, tum quia ei maxime obnoxius est muliebris genius prae iudicij imbecillitate &icorporis infirmitate ι quibus ut corpora aegradi exulcerata ad iistus leuissimos gemunt, ita Remineus animus infirmitati. suae dissidens, ad queineutique aduersum incursum fractus, nullo negotio emouetur. Comparatio est Luciani in abdicato, Piniarchi l. de non ii ascendo , & ante hos omnes Senecae l. i. de ira, cap. vltimo,qui iram idcirco vocar vittam muliebre, ibid.& l. i. de Clem. cap.1. Bene & graphice Iuuenal. Satyr.6.

-- - -cuoties facit ira nocentem

HAncsexum ct rabie iecur incendente feruntur Pracipites; ut saxa iugu abrupta , quibus mons Subtrahitur, clivoque laim pendente recedit. Antiquus quidem senarius, tria violentissima componit i πυρ, γυνη, θάλαασα, κακὰ , ignis,mulier, mare, tria mala. verum Euripides irae addictam mulierem, & irato mari,& ictui fluui1,& igni acerrimo antetulit versbus illis, . . Furore mutio saeuit iratum mare, Froniquefluui3, ct Uuis, acer impetm; Sed nihil ita acerbum ct notium, ut mulieri

Id est, hixta phrasm etiam in scriptaris usurpatam, rixosa ct iracunda , qtralis sere omnis mulier : ut idcirco Palladas l. a. anthol. mulierem ex sola bile compactam dixerit.' Videndus Timq. l. 9. connub.

I a. Est etgo Milier, iracundi genii, atque adeo

294쪽

Praegnansium obligationes. 267

qua sollicitudine praegnans tenetur aborsum caU re , & omnes eius verisimiles causas quantum in ipsa erit remouere ; eadem obstringitur temperare sibi. Estque id eo diligentius cauendum praue gnanti : quae iracundior est, ut notat Aponensis in cap. 3 3. lib. io. probi. &quo pluribus scatet visu lentis humoribus, ad turbidos affectus excitandos dc commouendum periculose corpus accommod iis, eo cum ad iram, tum ad quasvis passionum malignitates est procliuior. Itaque documen a generalia, quibus etiam ad bonum corporis & sanit tem , temperare affectuum vehementia monemur omnes, locum specialiter habent circa praegnantes, quarum concitabilitas procliuior est exciapiendorum morborum aptitudo maior ; ccinna rum autem segritudinum grauitas magna &dissicillima curatio , .ut late prosequitur Ioan. i aphael Moxius l. 1. de' venae se A. in motb. mulieb. Cap. 2. Porro hac ipsa ex causa, alii quoque tenentur no praebere praegnantibus causas tui binoru affectuum, quantum in Ipsis est. V nde qui ineusso grauidis terrore indebito,& graui metu, a xtionis uandri liores, grauiter peccant. An verb haseantur homicidae viauntaxij, an casuales , de quo intex Caiet num & Nauarrum controuertitur, anc parum xerifert ad tricas iure Canonico, adiunctas caedi homi*nis, disputat:Mesina tract. j; de Iustit. disputat. 34.

I r. Cuca alteram actionem inordinatam, hoc est circa congrςssum, certa omnium lenientia est

295쪽

ί qui XL

ex eo instet verisimile periculum aborsus, graue peccatum fore illum adhibere.Quod non eget longa probatione, cum per se liqueat, voluntariam illam causam perdendi foetus, non posse vacare gra- . ut culpa. Hoc autem periculum primis concepti scelus mensibus, esse praesentissimum, docet ex Galeno Mercurialis l. r. de morb. mul. cap. Vltimo. Idem periculum nonnullis visum est semper ingruere sub initium conceptionis, cum fit coagulatio materiae seminalis,quod sub primum septiduum

contingere notat Moxius i. a. de venae sech. in morbis muliebr. cap. I. Eo igitur tempore,mortale esse praegnanti virum admittere, & viro ad uxorem accedere, affirmat Fernandus de Moure p. 3. exam. cap. LI. s. I. num. 6. dc Bonac. q. 4. de Matr. p. 6.num. 12. qui idem pronunciant de tempore proximo partui quo simile periculum foetui iam maturo impendet. Est enim tempus illud maxime lubricum pro foetu : ut propterea Ethnici, Nonam ac Decimam Deas foetibus curandis , iis sellicitioribus mensibus addixerint,vi est apud Tertullianum l. de Anima cap. 3 7. Sed neutrum placet. Nam de posteriori tempore, est manifesse falsum quod necessario adeatur a foetu exiiij periculum, quando iam robore pollet,

δc firmitate praestat. De priori autem tempore, non apparet unde congressus tametsi cum periculo enfluxus conceptionis anterioris , culpam mortalem continere censeri possit ; Idque merito negant Ri-

Chardus in . d. 32. art. 3. q. 2. Angelus V. num. 33. Asteianus 2.p. summae l. 8. tit. IO. artic.6.

q. 3. adducens Alensem , Sylvester V. debitum q. s. sanches t. disp. 12. n. i. AEgidius Coninch 3. P. disp. 4.

296쪽

Praegnanesium obligationes.

disp. 3 . dub.9. concl. 3. Hurtado disp. Io. de Matr. dissic. 3. num. II. Fillluc. trach. de Matr. num. 3 7. Et ratio est, quia coniuges in eo adhu utuntur iure suo , nec intendunt exclusionem anterioris conceptionis nondum anima praeditae, quam etiam e

clusionem infrequens est adiungi iteratae intra illud septiduum commixtioni: unde si per accidens consequatur exclusio inter dandum operam rei illis alioqui licitae, perperam insimulabuntur grauis peccati eam ob causam , de cuius periculo hic Senunc urgente,vix unquam potest ipsis constare. I 3. Vt autem usum matrimoni, cum praegnante , per se loquendo, a lethali culpa abesse, manifestius fiat, attendendum est ne primarium quidem finem coniugalis commercij ab usu illo remoueri.

muis enim post anteriorem commixtionem, exceptis in uteri sundo seminibus, claudatur uteri orificium adeo exquisitὸ , ut ne acus quidem aciem admitteret,ut supra ex Galeno id veluti miraculum

suspiciente notare memini; tamen tam accurata

occlusio, non est perpetua, sed interdum ob peculiarem sceminae dispositionem , ut notauit Hippocrates i. de superseetatione, etiam post factam conceptionem, hiscit uterus aliquantisper, unde super elatior quae interdum quoque oritur ex uteri iampcclusi reseratione, non excidente tamen priore elu, ob firmam eius alligationem per ora vasorum. Aristoteles quidem 7. histor. cap. . scribit superlaetationem in humana specie esse infrequentem : Non negat tamen, quin aliquando contingar. Exemplum extat se sipars harad. petat.vbi Paulus Iurisc.ex Laelio scribit,visam in Palatio mulierem liberam ab Alexadria perductam,ut Adriano

ostenderetur,

297쪽

Ostenderetur, cum quinque liberis, ex quibus quatuor eodem tempore enixa dicebatur,quintum post diem quadragesimum. Plinius I.7.cap. I l. mulierem memorat, quae foetum unum iusto partu , alterum quinque mensium edidit. Addit exemplum Herculis & Iphicli, .ut probet ubi paululum temporis inter duos conceptus intercessit, utrunque perferri. - ego , inquit Scortia l. i. de Nilo c. 6.βb finem, nobilissimam foeminam, tertio mense post

legitimum puerperium, nouum masculum enixam. Videsis etiam Laurentium l. 8. anat. q. 22.

Ex his ergo perspicuum est , accessum ad praegnantem, posse primarium quoque finem coniuga lis commercij obtinere. Ex quo sequitur,non cerni in eo culpam lethalem, dummodo curetur , praesertim cum partus non est adeo dissitus, in ut is sit commerciJ modus, qui foetus oppressionem extrinsecam ab incubante deuitet. Extrinsecam dico;Nam quod Bonacina q. q. de Matrim. punct. 6. Hum. I a. lethalis peccati accessum ad grauidam sub pariendi tempus damnat, quia periculum est ne foetus per

copiosum seminis affluxum opprimatur, non videtur solidum. Nam foetus eo tempore tot intra Vt rum inuolucris obuoluitur, ut non sit timendum, ne immisso nono intra uterum semine suffocetur; eum ne contingatur quidem per illud , prohibentibus secundinis,quae foetum amiciunt,& undecunque concludunt intra uteri capacitatem , in qua semen postea immissum excipitur; non Ianta mole,

ut ad suffocandum iuxta positum foetum sufficiat.

298쪽

t Praegnantium obligationes. 271

o nec . venialis; tametsi indecemia m

. continet, iuxta

I . Igitur accessus ad grauidam , per se loquendo, non est lethalis culpa. Sunt tamen qui asserunt, eum sordere labe veniali. Ita Basilius Poncius i. io de Matrim. cap. sq. num. 7. esseque id extra dubium , dicit Petrus Soto lecto. I 6 de Matri m. f. sum

etiam, d c videtur annuere AZOr tomo 3.l. 3. cap. 3I.

quaest. I . Alios multos in eam sententiam profert Sanches l. 9. de mair. d. 22.mum . . qui addit dc plurimorum autoritate confirmat, ne venialem quidem culpam cerni ea in re; siue reddatur, siue

quod obscurius videri posset , in petatur debitum tempore quocunque grauiditatis, secluse semper

aborsus periculo. Haec secunda sententia videtur approbanda , praesertim ne laqueus iniiciatur coniugibus : quod cauendum este , exemplo suo imonstrauit Apostolus, i. Cor. 7. Quanquam nobis quidem, qui hic duntaxat intenti sumus in auertendum damnum prolis , perinde est quid in ea controuerissa asseratur. Cum enim statuerimus, secluso aborsus periculo, quod quantum ad hoc attinet, duntaxat post foetus animationem , timendum esse vi dimus , abesse lethalem culpam ab accessu viri ad

praegnantem , nostra non interest, an accessus praedictus , eo periculo semoto, atque adeo nihil inde periclitante prole iam concepta, sit aut non sit venialis , sed omni prorsus culpa vacet, ut concludit AEgidius ra num. 78. do Hurtado disput. Io. de

que Guliel P sis tract.dialogistico de Matrim. c. I 6. II. Neque

299쪽

is. Neque tamen negare velim indecentiam aliquam in ea re cerni, ipsis quoque Ethnicis p dentioribus improbatam. Seres enim , quos hodie Sinvi appellamus , cum grauidis commisceri legelata vetabantur , ut scripsit Clem. Rom. 8. recog. Cap. II . Tenobiam quoque Palmyrenorum Reginam, Capitolino , specie insigni celebratam, testatur Trebellius Pollio, nunquam se viro iterum permisisse , donec exeectatis menstruis , agnosceret se necdum concepisse. Patrum plerique, hanc indecentiam explodunt. Origenes homil. s. in Genesim , late ac valide in hoc argumento exspatians,pecorum ipserum exemplum urget; & ad libidinem plusquam pecuinam, refert hunc ad grauidam accessum:qui multo etiam tetrius notatur a Clemente Alexandrino l. 3. strom. negante, ullum ex veteribus in scriptura prodi, qui uxori praegnanti consueuerit ; imo neque lactanti,& idcirco Aaronem triennio Mosem aetate superasse, quod pater Mosis, usque ad Aaronis ablactationem non nisi triennio post factam , continuisset se ab uxore. Fortius quoque 2.paedag. cap. O. - ω inquit in n tam unquam induxit veterem μη rum, coduntem cum sua uxore praegnante. Mia enim volu vi, si quis ea, etiam in coniugio utatur, est ρ ter leges , ct iniana , ct a ratione aliena. Rursus amtem ZMoyses abducit viros a praegnantibm, quousque pepererint. Reuera enim matrix sub vesica quidem collocata, super inteninum autem quod rectum appellatur , posita extendit costum inter humeros in vesica , ct os costi in quod venit semen, impletum occluditur , rursusque inane redditur partu purgato,

fructu autem depsia, deinde semen fuscipit, &c.

εω fatrix

300쪽

ssiem. Aliomm procreations opis , probro . mque oe vimperandum renuit cos. tum post sationem ore clauso oramino, iam libidinem excludens. ElmMutem appetitiones qua priur in a mribus versabantur.complexibus intro conuerse inprρ creatione sΚρει occupata, operamar una cum opifice Iris est ergi, operantem ram naturari, adhuc moia

testia ascera , superfue prorumpendo ad petulant

iniuriam . . , i Hi i T. In IV i

. S. Ambrosius polienter. 6 deviore comi. I. an Lucaira fere in fine, ad illud , occultabat semen ud, qainque δ. esse opere nuptiάtum , cum non expeΩάt; se

que muto quoaam opere loquuntur, generandi istudium , non Osiderium esse, coeundi 8 siquidem φλ

ii'. Iero noui r kc-xulua matris Acticaui te. Ad cohibendam. petulantiam tuam , manus quasdam tui aut oris aduertis. Ille operatur,ct tu sacri uteri secretum incenas

vim plus. sonaru-indecentiam pro. s positam,

SEARCH

MENU NAVIGATION