장음표시 사용
321쪽
perstite altero : Vel ita ut non eductas reliquiis cadaueris ex anteriore conceptu residui in utero, mater denuo grauidata, nouum foetum concipiat,breui ex contagio atque foetore anterioris conceptus non excussi contingendum,& virulentissime amandum. De duobus geminis uno conceptu formatis, quorum alter cam aliquo intra uterum mortuus haereat superstite altero , exemplum luculentum profert Carolus Stephanus l. 3 Ie dissect pari.corp. hum. cap. 2. Illustre item est quod scribit Laurentius i. 8. anatom. q. 22. visam sibi nobilem mulierem gemellos aluo gestantein , quorum unum ineunte mense nono, mortuum emisit; alterum post septiduum enixa est, vitalem. Pertinent eode exempla duo, quae consignat Bahuinus in Appendice ad Rousserum f. de superstetatione, historia 3. & . Et alia insuper habet Felix Platerus l. de pari. mul.
gener. dicatis , ante medium. Alterius verb calamitatis, qua foetus nouus staperinducitur reliquiis alterius conceptus non excussis, mentio est apud Aristotelem l. . histor.cap. . Stupendum est quod Schenchius recitat l. 4. observ. medic. titulo defatibus , mulierem anno i 39o. lFiam, foetum immortuum non excussisse; e6que semper retento,bis
terve concepisse, & quod mirabilius est, vitales scelus edidisse. 3. Haec sunt propudia initiorum,animalis ut sibi videtur ad superbiam geniti, ut alia occasione dixit Plinius i. . in prooemio, nec dissimiliter eius. dem libri cap. 7. Porro idem Plinius, foetus quocunque e propositis modis utero immortuos, nunc abortus simpliciter vocat, etiamsi non exeuntes, ut l. 24. c. I. agens de Galbano , nunc aboram mortuos, ut
322쪽
De vivae matru sectione, mortua prole. 293
ut lib. 28. cap. I9. alias partum mortuum , ut l. 22.
cap. 23. Alibi Indorum lingua dici sim testatur, nimirum l. Ιχ. cap. . quo tamen loco . ubi vulgati Codd. habent Chiaeetius l. 2. daedalmatum cap. I 3. de his foetuum utero immortuorum variis apud priscos appellationibus disserens , testatur in M. S. veteri codice legi mortuum, pro bracmasi legi brima. Distinctio autem abomos, & aborim, quam tradit I.udouic. Bonactolus cap. 6. Enneadis mul. priore voce foetum mortuum primis vitae mensibus, posteriore foetum sub partus tempora defunctum denotans, non videtur usu
Semis matris superstitis, ad faetum solitarium
utero immortuum educendum, licita,
. His ita constitutis,' quaeratur,an sectio Caesarea foetu selitario matri immortuo sit licita, respondendum est, omnino licitam esse,si concurrant quae superius poposcimus,ut sectio matris superstite foetu , careat labe. Nimirum si spes sit , matrem euius selius in hoc euentu habenda est ratio, non esse perituram vi sectionis. Poterit enim hac ratione leuari infelici onere quo fortassis perdetur nisi per sectionem eximatur. Et sane quibusdam benEid cessit. Scribit enim Marsilius Cagnatus l. 4. Var. cap. 9. insine, dc plenius Matthias Cornax in Enchirid. Medic. consilli. pag. I 88. compendio ex pressius , Sennerto l. . p. 1. sect. 6. cap. 8. initio anno 1349. Viennae Austriae mulierem post gestatum quadriennio scelum mortuum, secto tandem abdo-T mirae
323쪽
mine dc utero, leuatam fuiste diuturno illo onere&sanitati restitutam, salua etiam foecunditate,nam postea quoque concepit. Nec dissimilem narrationem habet Philippus Hecstetrerus decade 6. obser. casia 3. in scholio. Hinc ergo iunctis aliis quae superius adducta sunt, tractando de sectione praegnantis superstitis foetu item superstite, manifestum efficitur, si mater speretur non peritura vi sectionis,& aliud remedium expeditius non si ad manum, sed Medici iudicent sectionem fore remedium maxime opportunum , fas omnino esse, secare mulierem ad eximendum infelix onus, cum de eius interitu constiterit, ad quod signa suppeditabit Pa- rarus lib. 24. cap. I.
s. Dixi duntaxat, fas esse id praestare; non dixi' autem mulierem obligari sectionem subire in hoc
euentu : quia cum agatur tantum de vita mulieris,& remedium sectionis sit valde difficile , ac reis tum acerbitatis , poterit facile mulier nolle itae prorogationem tam caro emere. Neminem quippe teneri vitam conseruare adhibitis remediis sem- morum cruciatuum illatiuis , superius notatum est cap. 6. Quid quod sectio non est unicum artis r medium , ad mulierem in hoc euentu conseruandam λ Imo rarum esse, ut ad solam foetus iam mortui eductionem adhibeatur sectio, notauit Setinertus l. 4. p. 2. s. 6. c. 8. eo quod tunc foetus vel medicamentis extrahi, vel Chirurgico opere, citra sectionem educi, vel denique naturae connisu expelli
particulatim possit. . 's. Medicamen
324쪽
V e rituae matris semone,mortua prole.
6. Medicamentorum extrahentium foetus mortuos,meminit Moschio cap. I 6. excerptorum,uel in Graeco Cod. c. I sq. & Plinius i. 2 o. cap. 8. & 9. &I3.& I . ac 22. Et lib. 2I.c. 2o.& 2I .ac lib. 22.C. 2I.
saepeque alibi. Operis Chirurgici ad extractionem
foetus demortui ut salvast mater,meminit Tertullianus l. de anima,cap. 2 s. &late Iacobus Ruffusi. 3. de muliebr. cap. 6. ac Paraeus l. de hom. gener. c. 16. post Albucasim lib.a. meth. med. c.76. &77. Depulsi denique naturae impetu particulatim cad ueris infantilis utero abditi, exemplum luculentum recitat C agnatus Oculatus testis l.A. variar.observ. cap.9. Ait enim Romae anno IIT I. plebeiam mulierem , immortuum' utero infantem gestasse, diuque cum morbo luctatam, caecutientibus Me
dicis , ac ne grauidam quidem cogitantibus, tan dem tumore praeduro imi ventris fuisse liberatam& sanitati restitutam , postquam via qua Venter delicitur, foetus humani carnes in frusta diuisas, de ' Osta separata squae tumoris praedicti materia su rat , in sponte naturae emisisset. Cum cadauer reiicinem posset, qua naturaliter debebat, aliam illam Viam aggressa est natura. Vterus recto intestino Coaluerat. Itaque ulcus commune, sponte peruium factum, praebuit ossibus & putridis carnibus aditum ad intestinum, eoque putens sarcina per auersa corporis feliciter depulsa est, muliere ad multos annos incolumi. Non ausim affirmare similiterne solo naturae impetu acciderit, quod scribit Albucasis lib. a. method.med.cap.76.de muliere quae mortui foetus ossa per umbilicum emisit, & postea superstes fuit. Quae enim ibi narrat Albucasis interuenisse supra naturae vim, medicum quoque arti-
325쪽
fidium serre videntur. Illud ergo potius addiderim, quod est priori exemplo cuius se oculatum testem praestabat Cagnatus , plane geminum , narraturque Moanne Langio l. a. epistol. Medic. in 39. nempe uxori cuiusdam Andreae Seidlen, appetente partu, obiisse de computruisse in utero foetum ; de cuius cruribus & cerebello,ossa denigrata & carie obsita, cum mulier ob intestini exulcerationem alui profluuio laboraret, excreta sunt post annum aecimum; non per uteri ostiolum , sed per anum , diu postea superstite muliere, quod incredibile videri posse, negat Langius cum tanta si uteri & intestini redhi vicinia: uteri quippe cervix, intestino recto incubat. Vnde connrmatur dictum Oribase l.9. . Synops cap. 1 r. affirmantis, abscessus uteri quandoque per os eius rumpi, quandoque per Vericam, ac Lepe etiam per intestinum rectum emitti. Additide Langius,ex Achille Medico Augustano , exemplum alterum, de muliere suae regionis : quae cum diu foetum mortuum in utero gestasset, tandem eum marcidum, per apostema in diis suppuratione apertum, frustillatim eiecit incolumis. Nec omittendum quod prodit Ludovicus Gulonus l. s. de
pulchritud. de sanit. corpor. cap. 1s. visam sibi m lierem , quae infantem in utero mortuum , ibique
longo situ putrefactum, tandem superstes de incolumis eiecit, primum quidem carnibus putrefactis aquae specie emi Is cum lotio: deinde veris ossibus sigillatim, per foramen sub umbilico enatum,e quo
naturae impetu prosiluerul. Prostant apud Paraeum lib., cap. I 6. in hanc rem exempla, & apud Felicem Platerum l. de partib. mulier. gener. dicatis,
326쪽
we visae matris sectione,mortua prole. 299
In tot igitur viis artificiosis excutiendi inutile pondus uteri, fas erit mulieri, non admisia sectione Caesarea aliam eligere: nisi malit cum resignatione de subiectione plena ad nutus omnes diuinae prouidentiae,praestolari patienter naturae impetum, ii forte per eum, ut in exemplis proximἡ memor tis, extrudatur foetus mortuus, qui selitarius uteri tumulo insidet.
Similis semo in ripisii gratiam,
. At si cum Retu mortuo alter supersit vivus.& de utriusque coexistentia constet ; siue per abortivum anterius conceptione secunda non emis.
sum, siue per alia signa immortui utero foetus quae Medici tradunt semel ac iterum Hippocratest. desuperstetat. desperetur autem partus naturalis, respectu scelus superstitis; ac denique mater speretur par futura sectioni, nec mortem vi eius oppetiatura ; tunc non modo licitum, sed etiam ex graui charitatis obligatione necessarium est , adhiberiseistionem Caelaream,ut scelus qui incolumis intra uterum restat, non pereat , sed habeat vitam aete nam. Hoc constat ex disputatis toto cap. 6. Imo in hoc euentu longe urgentior est necessitas infantis, quia nisi per sectionem cito succurratur, celeritis peribit ob contagium a cadauere adiuncto. Ea ergo charitatis obligatio, qua monstrauimus, infanti ob praeclusum partum naturalem morituro absque Christiana initiatione, & in aeternum perituro,de beri beneficium exemptionis ex utero per matris sectionem, habet urgentiorem locum in hoc euetu.
327쪽
Posse autem in eo prodeste sectionem, monstratur illustri exemplo quod recitat Marcellus Donatus l. . histor. Med. mirab. cap. 12. de muliere circa Mantuam anno Is o. cui e duobus gemellis, unus intra uterum mortuus est, & sectione Caesarea eductus, superstite altero & intra uterum relicto; Vnde postea stato tempore naturali modo prodiit, voquequaque sanus & valens.
Embolum laridisum s Iuriθeritorum defectione Caesarea, g exempto per eam foetu controuersiae iudicata,' diiudica
N D 1 c A T inquam , non enim diffuse agitatae & expassae, sed breuiter tant M tactae, ne quandoquidem Theologos ac Medicos in hac causa audiuimus, Iurisperitos qui circa eam quoque occupantur, prorsus praeteriisse videamur, praesertim cum duo quae de sectione Caesarea apud eos disceptata animaduerto, diiudicari facile queat ex antedictis. Duorum illorum unum, generale est , spectatque ad quamcunque prolem sectione Cars rea eductam, Hue unam , siue multiplicem. Alterum restringitur .ad multiplicem prolem luce coniuctim donatam, & coniunctim procreata in eodem utero. Casums
328쪽
Caesonem: non censendum natum , nec ruribuου. natorum potiri, qui censuerint.
2. Generatim ergo controuertitur, an qui secto matris utero venit ad lucem , habendus sit natus
mulieris illius, ita ut potiatur praerogatiuis omnibus ac iuribus , nominatim successionum quibus frui deberet, si naturali partu ex hac foemina editus esset. v. g. si auus Testamento suo edixerit , ut proire si quam Beria pepererit, vel ex eis, fuerit nata; accipiat de bonu meis aureos mille; quaeritur, num posito quod Beria non sit naturaliter enixa, atque adeis non pepererit, nec natus sit ex ea infans, sed per sectionem Caesaream sit exemptus gaudere debeat auita illa largitate, & mille aureos perinde ac si natus & partu editus esset,accipere. Partem negantem amplexus est Paulus Castrensis ad i. quod certatum. C. de posthum. haered. inst. ubi etiam Iason, & Iacobus de S. Georgio. Subscribit Purpuratus l. r. consit. Is 8. num. . & Curtius Iunior l. 3. consit 329. num. 6. & . aliἱque nonnulli : eo maxime nixi fundamento, quod ut habet Paulus Iurisconsultus l. amiculus. T. de verbor.
signis falsum s eam peperisse , cuius filius exectius. Quod dictum valde celebrant Angelus, Alexander, & alii ad i. quod dicitur, ε. de liber. & posthum. Indidemque multi adducta a Tiraquello ad i. si unquam. C. de reuoc. don. V. susceperit liberos, num. I 6o. excludunt Caesonem 1 legato relicto, soboli quam mater pepererit. Confirmatur, quia Caesones , ut videre est apud Guttierrem l. 2. prach. qq q, Io I. mim. 3. habentur abortivi. Igitur non
329쪽
sunt partus naturales , & soboles ex huiusmodi; matre nata, cui tamen soli addictum supponitur legatum. Refelluntur, attento iure communi. 3. Contraria sententia, quae assi at Caesenestisdem potiri iuribus , quibus potirentur si naturali modo editi fuissent, est longe communissima & verissima. Tradit eam Gulielmus Benedictus ad cap. Raynutius de Testam. V. ct sobolis quam genat in mero, num. 64. Guttierres q. illa ior. Tiraquellus loco citato num. et r. & seqq. Alsonsus Carran de partu cap. 6. s. I. qui alios permultos adducunt, di proferri sane possunt omnes illi qui docent Car- senes esse vere nitos matrum e quibus eximuntur, ει ut filios earum habendos atque tractandos, etiasi non sint per partum suscepti; quem esse communem sensum Iurisperitorum , habetur ex Alciatol. etiam I r. ff. de verb. signific. ubi diserte id tradidit Vipianus, & l. i. qua praegnans. ε unde cognati. & l. quod dicitur. E de liber. & posthum. ac perspicue l. i. s. ad S. C. Tertuli. ubi statuitur, execto matris ventre editum, ad legitimam matris haereditatem esse admittendum , & institutum s cundum tabulas esse cens dum, ac unde cognati& legitimi possessionem bonorum ab intestato petunt, eum quoque petere illam posse. . Merito quidem concedit Bris nius i. xi. devem. signis. v. nati liberi, si insistatur nudo umborum cortici, caes em non debere dici natum; idque ferre nonnulla iura, in quibus naim ab eo qui post mortem matris exsecto ventre eius e. tractus '
330쪽
4s Iuridicae de Caesenibus. 3os
tractus est, separatur, ut l. 3. g. omnibus, T. de Publicia. & l. 6. ff. de inossic. testam. Nec secus est de eo qui matri superstiti eximitur, cum eadem utriusque sit exemptio, & ortus non naturalis r tio : Addit tamen idem Brissenius, rationem facere, ut de nato proprie ac stricte dicto, & de eo qui excise utero editus sit,idem censeri debeat. Idque manifestissene exigit voluntas testatorum, aliterve de bonis suis disponentium in fauorem descedentium ex tali muliere: quod enim ad eorum affectum a tinet, perinde est quomodocunque proles ad lucem veniat, & ex substantia talis mulieris sit procreata , & intra eam concepta, quod proprie fundat
rationem ac denominatione,*, Vt cap. I. vidimus : atque adeo etiam semcit ad denominandum aliquem extensa voce natum, proVt naim cum
filio confundi selet. Haec dixerim attento iure
diuid ferant iura decialia, ea in parte.
s. Spectato tamen speciali iure variarum prouinciarum,quicunque caesenes non potiuntur praerogatiuis natorum proprie dictorum. Alicubi enim, si foetus statim ac lucem vidit moriatur , habetur
pro non nato & extraneo. Ita referunt Mantica l. II. Coniect. tit. 6. num. II. & Giurba in consue
tud. Messan. cap 8. glossa 2.& cap. i. glossa 4. Vnde si in illis oris , infans qui per semonem educitur e
matris uter9, mox a sectione expiraret, non potiretur praerogatiua legati, vel successionis qua alibi potiretur: sed hoc illi in eo euentu commuale est cum proprie nato, qui similiter mox a natiuitate essiaret