De ortu infantium contra naturam, per sectionem caesaream, tractatio: qua reliqui item conscientiae nodi ad matrem aluo gerentem, ac foetum, eiusque partum spectantes, solide & accurate expediuntur; a r. p. Theophilo Raynaudo ... Accessit Discussio e

발행: 1637년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

quorsum esca delectationis , conserta sit a natura

huic actui, ut scilicet securior sit speciei perpetuatio & prolis sit sceptio, captant istiusmodi acceGrium cum excidio principalis, impedientes prolis lsusceptionem : cum tamen uxor, non propter libi-

dinem, sed propter liberorum procreationem suscipiatur,ut ait D August. serm. 244. de re p. producens in hanc rem tabulas ipsas matrimoniales. Quod si causantur paupertatem, & supra facultates alictam liberorum iam susceptorum multitudinem,in promptu est remedium ; nempe abstinen- ltia ab usu coniugis, quam sibi ex mutuo consensu lpossunt indicere : sicut ex Apostoli oraculo, ut adorationem sint expeditiores, & commodius absque limpedimento Dominum adeant, possunt ex communi consensu continere. Imo secluso incontinentiae periculo posse ob eam causam negari debitum, docet Sanches l.9.d.2s .num. .& Hurtado disp. IO. de Matr. dissic. iet. n. s . & Soto in A. d. M art. I. repugnantibus licet Sylvestro dc Nauarro quos se, quitur Rebellus χ.p. l. 2. q. I 6. s. I. num. F. Silppo sto autem quod continere nolint, & illecebra d lectationis pelliciente veniant ad commixtionem;

tenentur nihil praestare quod obstet sobolis procreationi , & exortui florum ex cultura horti coniugalis, ut scite dixit Clemens Alexandrinus l. 2. paedag. cap. 8. in confisi de Dei prouidentia , quae

concessam prolem liqmanam non abiicier, cum pascat volatilia, & catulos leonum quaerentes a Deo escam sibi. Contrarium vero praestare.& generationi excusso semine obstare, est graue peccatum,& scelus contra naturam. i

262쪽

In sobolis corruptrices. 23

In tuendae matris nec tale, vacat culpa.3 7. Neque tamen id ita accipio, ut velim semper & ubique graue peccatum esse, impedire exo tum sobolis excusse semine. Id quippe falsum esset,

etiam inter coniuges. Quod addo, quia foeminam non uxorem , vi ab aliquo compressam, statim atque nequitiae consummatio per vim interuenerit, posse niti ad seminis violenter iniecti depulsionem , sicut licite si posset niteretur amouere comprimentem,quantumuis secutura seminis profusione extra vas , affirmat Sanches. l. 2. de mair. d. 22. num. IT. Et ratio est, quia ea seminis tum primum

recepti, nec adhuc quasi pacificam possessionem nacti depulsio , habet rationem iustae defensionis; estque cadentis iniuriae repulsa, quae omnium Consensione in aliis negotiis licita est quidni ergo in ' hoc quoque λ Non modo igitur fas aliquando est, inter non coniuges semen excutere, & exortum bolis praecludere , sed etiam quod multo difficilius est, idem aliquando inter coniuges legitime coniugio usos, est concedendum, etiam postquam semen veluti pacificam uteri possessionem nactum fuerit, dummodδ ante animationem. Nimirum s alioqui

certa mors matri immineat; in quo euentu , communem doctrinam admittere, id esse usurpandum, testatur Codronchus l. i. de Christ. ac tuta medendi ratione c. 12. qui adducit in eam rem, e Scholasticis Ioannem de Neapoli: ex Medicis vero Hippocratem, Aetium, & Avicennam , cum caeteris Arabibus scriptoribus, qui in eo euentu autores sunts

263쪽

sunt, ut laetus corrumpatur, vel semen exceptum eiiciatur.

Verum hi Medici, parum apposite adducuntur in rem praesentem. Nam Hippocrates, vel potius alius quispiam antor libri de natura pueri,quem locum adducit Codronchus, non agebat de foemina cuius vitae retinendae necestaria videretur ea seminis excretio , sed de scorto conductitio , cuius dominae incommodatura videbatur conceptio ancillae, pauciores habiturae amatores, si grauida agnose Ceretur. Certum autem est, nefarium plane fuisse, exceptum semen abigere ob illam causam ; eamque longe discrepasse a causa ad quam trahitur , nempe cum temeti depellitur ad tuendam matris salutem. Caeteri vero qui autores sunt, ut matris vitae conseruandae, aut genitura expellatur, aut foetus corrumpatur, quoad hoc secundum Misanthropi sunt,& truculentiam suam produnt, longissime ab homrentem a doctrina quam Codronchus testatur esse communem ; quod scilicet fas sit, ad tuendam vitam matris alioqui grauiter periclitantis, depellere

semen ante animationem duntaxat.

38. itaque alij autores pro ea communi docyrina proferendi sunt, ut Henriques lib. II. cap. I 6. num. 8 Sa V. homicidium inhio, Layman lib. s. ss.

tract. 3. p. 3. cap. q. num. 4 S. Antoninus, Ioannes

de Neapoli,Sylvester, Fumus, Nauarrus apud AZO-rium ti . l. 2. cap. s. q. 23. Sanches l. 9. de Matrim disp. t O. num. 9. alios plerosque allegans , imo addens se nullum inuentile dissentientem praeter Petrum a Nauarra l. 2. de restit. cap. smum. 32. quem tamen reuera dissentire negat Malderus 2.2. tract. 3. cap. I .dub. I 6.VL ut si Nauarra non facit numerum cum

264쪽

In sobolu corruptrices. 23

cum Vasque idem docente Opusc. de restit. cap. 2.

opus Petri a Nauarra, ex ea Gabrielis Vasque s M gistri sui lucubratione compactum sit, ut alij monuerunt. Subscripserunt postea eidem sententiae, negaruntque fas esse directe de ex intentione ,etiami ad vitam matris tuendam, semen expellere, Basilius

P cius i. Io. de Matrim. cap. I 3. num. 2. & Ioannes Sanches d. 2I. num. 33. Lessius i. de luae cap.s. num. 6o. Sayrus in Claui l. 7. cap. E. num..2Ο. Coomitolus l. 3. resp. q. 3. anum. 3. Dianap ὴ rract. s. resolui. ii. Filii ucius tracto. 29. num. Io I. Idem tradit Codronchus l. i. de Christ. ac tuta medendi ratione cap. χχ.& Moxius i. a. de sect.' venae in morbis acutis, cap. I . sibi contrarius cap. I 6. 'Sed s ut dixi, in contraria sententia quae vere est communis, in necessitate summa matris, repudiari non debet: quia tunc neque violatur iustitia neque charitas: penes quae duo capita duntaxat, vitium contrahere deberet eiectio fatus inanimati, si re-isera vitiosa esset. Et quidem non violari iustitiam, perspicuum est ex iis quae disputata sunt cap 9. ubi monstratum est , in tali matris necessitate , etiam foetus animati abactionem , labe iniustitia vacaturam. Non violari autem charitatem, constat; qiisia nullum est spirituale bonum foetus inanimati, quod foemina vitae suae temporali debeat anteponere: quale esset adeptio baptismi, respectu foerus animati ritu Christiano initiandi, si inarer sibi non consulat. Foetus squidem ante animatio non, Poti est capax baptismi, nec a teriai ex iiij. ltaque eius abactio, etiam ii ex intentione nic dilato fiat, ex nullo capite mala est,cum vita malia, sendet e X ea.

265쪽

Quamuis enim vere scriptum sit , Scribonio Largo epist.ad Caium Iul. nefarium esse spem dubiam hominis laedi, foetum videlicet nondum don tum anima rationali;) tamen id intelligendum est, cum spes illa dubia hominis, si illaesa maneat, non

erit causa exiiij certae personae humanae,puta matri. Nam in pari causa,praestat homini certo consulere, quam spei dubiae hominis. Extra necessitatem tamen tuendae vitae maternae, nefarium esset spem illam dubiam hominis laedere , idque unum ferunt iura ciuilia quae Codronchus adducit, damnantia abortiones foetus, etiamsi inanimati, necnon Constitutio Sixti V. contra procurantes aborsum,etiam foetus inanimati. 39. Caetera ab eodem Codroncho adducta leuiora sunt,quam ut refelli debeant. Quae vero alij adhibent reo reuoluuntur omnia , quod illicitum sit procurare foetus inanimati aborsum propter sanitatem, cum id sit contra naturam generationis. Sicut pollutio non potest procurari, etiam ad tuendam sanitatem. Sed haec est aperta petitio princ1pi3. Qua mitis enim sit extra dubium , pollutionem non piisse procurari, ad tuendam sanitatem, tamen alia ratio est foetus inanimati,cuius abactio urgente graui matris necessitate,non debet absilue alia probatione supponi illicita. Idipsum enim est , de quo

disputamus an sit illicitum. Nec ratio adaequata cur pollutio directe intenta ob sanitatem sit illicita,peti inde debet quc d sit contra naturam generationiS. Nam si haec duntaxat ratio urgeret, & supponeretur excietionem seminis non corrupti este medium ad vitam necessarium , non apparet cur ea excretio

esset illicita,cum satius sit consulere personae genitae

266쪽

In sobolis corruptrices. 239

quam generandae,ut videtur per se perspicuum. Sed praeterquam quod suppositio illa falsa est,nec unquadatur euentus in quo seminis proprij non corrupti excretio directe quaesita, sit ad tuendam vitam necessaria; sicut dari potest euentus, in quo nisi so tus inanimati abortio fiat , actum erit de vita praegnantis :) alia insuper est ratio , cur pollutio esset illicita , etiamsi ea falsa suppositio admitteretur. Proposui illam rationem lib. 6. de virtvt. n. I siuncto num. I so. Nunc ne per eas faeces extra locum , voluere calamum cogar , tempero pluribus. Itaque ratum esto, in extrema necessitate matris, vel

etiam in graui, si nimirum iudicio proborum Medicorum, aut certum, aut valde probabile mortis discrimen aditura sit a foetu inanimato, fas esse illum procurato aborsu eiicere, ut mater eximatur exitio,aut graui periculo Et ita inter Medicos Mercurialis l. I. de morb. mul. c. t. ad finem, ex Theologis vero bene multi supra adducti.

tamen si tutanda sit mater, contra

extrinsecum periculum. o. Sunt qui multo licentius staritant qu mnos , nec tantum existiment licitum esIe aboisim foetus nondum animati, cum vita matris periclitatur ab intrinseco,ob augendas morbi vires si foetus animetur; sed etiam sentiant idem licere cum vita eminae periclitatur ab extrinseco: nimirum quia si detegatur concepisse,morte mulctabitu i , cognatis ; vel , marito si sit coniugata ; aut a Iudice quia adulterium admisisse deprehendetur. Et quia grauis infamia,mortis periculo aequiparatur ruxta Glos Iam

267쪽

adl. 9. ff. de manumissis vind. imo iuxta Paulum Iurisconsultum l. 8 s.fin. ff. quod metus causa, metus grauis infamiae, honestae personae maior est metu mortis; idem consequenter statuunt Doctores illi de foemina bonae famae , etiamsi non excelsis conditionis aut nobili,quae ex occulto flagitio facta sit grauida, vitiato corpore, sed integra adhuc fama,cui mox immedicabilis plaga inferenda sit, detecto per uteri tumorem scelere admisse. i. Mihi haec extensio doctrinae propositae,displicet, eatraque etiam reiecerunt AZor t. 3. l. 2. C. . q. a. Sanches l. 9. d. ao. num. io. Filii ucius tract. 29.

num. IO3. & diserte ac optime Archidiaconus in

cap. baptizandis I. q. r. num. I .& 2. Nemo sane non

Videt, quam late patens ostium spurcitiis aperiat extensio praedicta: cum constet plerasque his inquinationibus abstinere, tantum ne superueniente conceptione prodantur : quod peccati fraenum amoueretur , ii fas esset ad indemnitatem flagith semen iam receptum expellere. Quid quod aduersirij consequenter admittunt, fas esse adultero vel proco, si graue sibi famae aut vitae incommodum ex mulieris aut puellae foedatione impendere videat, .post factam effractionem claustri, retrahere se se,&semen extra vas effundere; non ad peccati nondum prorsus consummati discontinuationem , sex quo fine an liceat retractio illa&effusio, discutit Sanche, l. 9. d. I9. num. 7.) sed praecise ad euitationem damnorum praedictorum λ At hoc adeo durum est, ut mirum sit ab ullo quantumuis valentissimo stomacho , potuisse concoqui. Aperte enim paratur aditus , omnibus flagitiis extra coniugium licenter patrandis ; nec levium aut paucarum sordium in

ipsum

268쪽

In sobolu corruptrices. 2. I

ipsum coniugium & tho um immaculatum inductioni , via aperitur per illud sui mihi quidem videtur ὶ doctrinae virus, & merum spurciloquium.

Coniuges enim causati se per nouae prolis susceptionem ad infamem mendicitatem deiiciendos. degenerabunt in concubinos , & famae suae ac honori familiae post exsaturatam libidinem consulent, seminatione extra vas, quam haec sententia ex eo fine statuit licitam: ac proinde per eam doctrinam,plane evertitur finis coniugij. Neque vero coniuges tenebuntur abstinere coniugali commercio , ob praevisam necessitatem illam moralem enfundendi semen extra vas. Cur enim, si ea effusio

est illis innoxia ex fine praedicto Hraque ea doctrina aperte ansam praebet transformandi coniugium in libidhiationem. Qui vero coniuges non iunt, tametsi commercium & applicationem corporum,

illicitam sibi esse non ignorent; tamen si persuadeantur veram esse doctrinam de licito extremo exitu spurcitiarum illarum Ob finem indemnitatis propriae , siue in honore es fama, siue in vita; facile despuent culpam' commercii, fientque in omnem turpitudinem proiecti. Quare apage tam virulentam 3c exitialem opinationem , prostibulo quam

scholae congruentiorem.

Quod igitur dicebam, licere foetus nondum animati abortium facere, si mater de vita periclitetur, non facto aborsu , restringendum est vi feci, in ad vitae periculum ab intrinseco: hoc est , morbo foeminae exitiali grauiditatem progredientem,ceribaut probabilissime consecuturo , de Medicorum sententia. Sic enim seruantur iura matris ad vitam Propriam tuendam , nec violata charitate proli

, in debita,

269쪽

debita , quae animata non est; nec inuectis probris illis & turpitudinibus de quibus proxime. Itaque non est cur ea cura vitae mulieris , absque culpa in eum statum deductae, dimittatur. Et quia valde extrinsecum est, ut hoc periculum impendeat foeminae ex grauiditate,non dubito quin idem dicendum sit de nemina per culpam suam deducta in hunc statum, si postea vita eius periclitetur ex morbo gr uiditati progredienti adiungεdo de Medicorum sententia. Militant enim proportionales rationes circa quamcunque mulierem, si res praecise spectetur ex hoc capite , quod non potuit praeuideri, depellicere ad fl gitium extra coniugium.

csi pericalum sit a partus difficultate.

Αχ. e corbi porrb nomine , intelligo quod ea

vox in communi usu sonat. Nam ob periculum vitae quod mulier experta alias elset in partu naturali, non admitto fas illi esse anteoccupare foetus

animationem,seque eo exonerare,cum ob alia quae Sanches affert l.9. d. 2o. num. IO. tum n*minatim

quia summae illae difficultates partus naturalis, remedio' sectionis Caesareae tolli possunt. Itaque de Galeni etiam consilio, ut testatur Eros de passion. mulier. cap. II. quae tales sunt, abstinere debentys coniugii. Non licere item ob idem periculum praeinducere sterilitatem , ibid. insinuat Sanches,

num. 3. & ibi Victorellus adducens multos Idque perinasillimum habeo ex arctissima obligatione quibusvis coniugibus iniecta non impediendi conceptionem

270쪽

Jhi sobolis corruptrices, . 243

ceptionem , ne euertatur primarius finis coniugij. Itaque valeant Medici illi, cum quibus eam sterilitatis praeinductionem in illo euentu licitam esse, sentit Moxius l. 1. de venae sedi. in morbis acur. cap. I 6. & Mercurialis l. I. de morbis mulier. c. 2. sub finem, ac Ioannes Hucherus libro 3. de sterilitate R de conceptu prohibendo. Quibus illud occinendum est ex Clemente Alexandrino a. paedag. C. Io. Matrimonium est filiorum procreationis appetitio, nnullo ac incerto ordine seminis excretio , qua est praeterlegeu, ct a ratione aliena. Et superius ex fatone. Ne femina, ubi non vis nasci tibi, quod seminatum est. Nec licet excusare quod Matrimonium non odbsit in ossicium & sobolis procreationem, sed etiam in remedium & sedationem concupiscenti e , qui posterior finis obtineri poterit etiamsi prior excludatur inducta sterilitate ob apertum vitae discrimen in partu. Non licet inquam ea ratione excusare inductionem sterilitatis. Nam tametsi verum est Matrimonium esse quoque remedium concupiscentiar, ideoque verior sententia quae est AEgidij Coninela disp. 21. de sacram. num .i .& Basili, Polachi. i. de Matrim. cap. M. ac Hurtadij disp. 6. de Matrina.dissic. 3. nullum agnoseat peccatum in matrimonij celebratione ex eo fine sedandae intra legitimu tho rum concupiscentiae ac vitandae fornicationis; Tamen hic finis cum non sit nisi sectindarius,non potest excludere finem primarium ad quem coiugium ordinatur , nempe prolis susceptionem , cum quo maxime intimo coniugii fine, plane pugnat sterilitatis inductio, quae proinde ne ob imminens quidem matri ex partu vitae periculum licita esse potest. Unde S. Augustinus uniuersaliter & absque

SEARCH

MENU NAVIGATION