De ortu infantium contra naturam, per sectionem caesaream, tractatio: qua reliqui item conscientiae nodi ad matrem aluo gerentem, ac foetum, eiusque partum spectantes, solide & accurate expediuntur; a r. p. Theophilo Raynaudo ... Accessit Discussio e

발행: 1637년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

ulla restrictione , grauis culpae damnat, meditatonistam causationem sterilitatis, ut videre est se mon. 1 4. de temp. Et tib i. de nupt. cap. s. vult id peresnere ad crudelem libidinem , vel libidinosam crudelitatem ob praeclusam prolis exoriturae conceptionem. Late item in hoc factum Codron-ch is l. t. de Christ. med. rat. cap. 1 f. Igitur licita foetus nondum animati abacti O , arctanda est ad morale periculum matris vitae imminens ex morbo improuiso quo mater progrediente grauiditate sit letho danda.

dissicultas , pro e uis scito in

periculo honoris. 3. sed hinc recrudescit dissicultas mota sep

rius pro licita causatione emuxus & abactionis foetus inanimati in periculo honoris. Et quia haec difficultas , est unicum aduersariorum fundamentum, placet eam proferre atque disicere. Aiunt ergo aduersarij, quandoquidem sis est matris vitam tueri

excretione conceptus nondum animali,etiamsi cum

scelere facta sit conceptio ; fas quoque esse tueri eadem ratione famam dc honorem matris , quae sunt bona longe pretiosissima,& supra vitam ipsam expetibilia; praesertim personae nobili , nec plebeiae abiectae,e conditionis. Hoc fundrmentumqtio solo nituntur aduersari j, facile euerti potest, negando consequentiam. Non enim quicquid licitε ad vitae tuitionem assumi potest , similitei potest assumi ad incolumitatem famae & honoris : haec quippe bona , de omnium sentemtia per se loque do , possunt licite prodigi, ut vita sit indemnis. E contrario

272쪽

In sobolu corruptrices. λ

E contrario auterii, ad tuendum honorem ac famam , nota licet vitam prodigere: proindeque vita est bonum longe pretiosius quam honor, aut sema, ut lato tradit Nauarciis ad cap inter verba concl. q. 1 num. 1O. adducens Sotum relech.de secreto membro I. q. 3. Idemque habet Victoria relech. de homicid. ad I . num. 36. Et melius est quidem nomen bonum quam diuitiae multae, iacet tamen infra vitam. Qui verb statuerunt, infamiam & inhonorationem grauem, esse morte peiorem ; vel moriendum esse pro honore; eos Nauarrus, aut Ethnicos fuisse , & turpiter impegisse contendit; aut si

non errarunt, locutos esse de fama de honore fundamentali de radicati; hoc est de actionibus viri tis & declinatione peccatorum, pro quibus finibus, cum res fert, vita ipsa honeste exponitur: quod unum ferum , quae late in hanc rem disputat Ille- sensus Messial. 1. de vera& falsia gloria c. r 3I . quamuis nudo honori,& famae formaliter semptae, vitam posthabere non liceat. Ex hac doctrina perspicuum est , cassam prorsus & inanem esse illam

aduersariorum consecutionem; Ad tuendam vitam matris , licet excutere conceptum nondum animatum ; Ergo fas est idem pr*stare ad tuendam eiusdem matris famam bonam , & honorem : ac etiamne proles, si nimis multa suscipiatur, deueniat in statum indecorum & inglorium , qui in parentum Probrum redundet, eornmque gloriar & luminibus ossiciat. 44. Nec sitffragantur revera aduersariis, Doctores I inim passimi tradunt, virunt nobilem ab aliquo in uasum , nstii teneri cum honoris & bellicae famae

dispendio fugere, sed posse perstare de invaserem

. Confodere,

273쪽

confodere, quod quain is negarit Carbo l. de pacific. inimi c. cap. 22. conclus. s. adducens Philo phum S alios quosdam in suam sententiam,merit5 tamen admittitur a communissima sententia; Baldi

repetit. ad i. r. C. Vnde vi. Nauarri in Manu. C. I . num. q. adducentis Panormitanum. Et idem habent Anton. Fernandus p. I. Exam. c.'. f. I. num. I Valent. 2. 2. d. s. q. 8. p. q. Turrianus t. 2. in a. 2.

disp. a . dub. 3. Petrus a Nauarrat. 2. de restit. C. 3.

p. . dub. s. & bene multi quos refert & sequitur Sayrus in Claui Regia lib. I. cap. Io. num. 27. Hi inquam Doctores non suffragantur aduersariis, contendentibus vitam licite postponi nudo honori ac famae. Nec enim asserunt, nobilem inuasum, licite posthabere honori suo aut famae, vitam suam:

sed tantum spectant quid licitum sit viro nobili circa vitam inuaseris, & in quo secernatur a Clerico vel Religioso ; qui saltem ex charitate,vel ut alij

volunt, etiam ex Iustitia, teneretur non occidere

invaserem ; ac proinde deberet fugere ne in neces statem obtruncandi inuasoris coniiceretur , si saluam vellet vitam suam. At vir nobilis , vel homo militaris,non teneretur sugere, sed posset permanere, & inuasorem confodere, ne honore suo excid ret, qui in illis circunstantiis , ex permanentia, &fugae neglectu pendet. Oporteret tamen,etiam nΟ-bili aut militari viro perstare volenti, certam moraliter esse vitae suae indemnitatem : alioqui malefaceret perstarido; & bonum pretiosius ac dignius, nempe vitam, ad tutelam boni despicatioris, famae inquam, & honoris , referendo. Climque eadem temperatione accipiendum est, ob proportionalem

rationem ; quod plerique DD. tradunt, fas esse ad defensionem

274쪽

in iobolis corruptrim. 2

flesensionem fortunarum notabilium , etiamsi non plane necessariarum ad vitam transigendam, confligere cum fure,& illum perimere. s. . Alia ratio disiiciendi unicum illud sundamentum quo aduersarios niti dicebam, peti potest Ex receptissima doctrina circa duellum. Quamuis enim duellantium rabies, vix aliud obtendat quam honoris indemnitatena; constesque qui prouocati

duellum detrectant, serdere , & nullius pretij haberi apud plebem,& addictam seculi institutis nobilitatem : Tamen communiter DD. demptis perpaucis obscuris quos refero lib. s. de Virtui. n. 2o2. negant fas esse, praetextu tuendi honoris aut famae, duellare priuata autoritate: sive quia no est vera honoratio dc insaniatio, quae duelli oblati repudia, tionem cosequetur apud improbos,dc corrupto iudicio homines ; siue quia aliae suppetunt viae tuendi honorem ac saniam, etiam apud profanum Vulgus,

quis per duelli admissionem, ut plene prosequor

loco annotato a n.2O3 .Siintque qui addant,tam frequens & urgens sacrae & politicae potestatis interdictum, vetans duella ob ingentium malorum examina corporibus & animabus inde obuenientia. aripere prouocato potestatem tuendi eo modo honorem suum, qua ex natura rei, & per se loquendo,

potiretur.

46. Sed certὸ si has ob causas , argumentum ex licita honoris & bonae famae defensione, non purgat duestum priuatum ; liquere videtur, quod neque argumentum aduersariorum , ex licita cuiuis honoris sui ac famae tuitione , excretionem foetus

nonduiti animati de qua agimus, honestabit. Nam quod attinet ad prolis elegitimo matrimonio supra facultates

275쪽

facultates concipiendar egestatem , S parentum ex eius tanta multiplicatione ingloriam vitam ; non est ea sane vera inhonoratio aut infamia , si adaequam trutinam expendatur. Nec deerunt aliae viae. prospiciendi numerois soboli, ac citra probrum educandae, ut quotidiana experientia docet. Quod

vero attinet ad conceptum extra coniugium,existet

quidem inde vera inhonoratio & infamia,sed iusta ac proinde ad eam declinandam non licet usurpare medium ex natura rei abominandum , & cum tot incommodis coniunctum. Deinde possunt suppetere alia media,quibus infamia & inhonoratio auerratur: quod aliquas ex scelere grauidas praestitisse non raris, constat l, siue simulato ad partum usque morbo, siue captata per varios praetextus secessione in locum abditum aut remotum ; aliἱsve technis ac sutelis quae sexui vaferrimo , & in rem sitam artificiosissimo, nunquam desuerunt. Et potest etiam huc aduocari frequens ae urgens sacrae & politicae potestatis interdictum, ob innumera mala in genus nostrum redundatura,si locus esset huic viae famam& honorem conseruandi post scelus. Quem enim latet, quantis & quam repetitis principalium re scriptorum & sacrarum censurarum securibus, haec malignitas appetita sit atque recisa λ Igitur etiamsi per se loquendo,& ex natura rei, fas esset honorem& famam tueri excernendo conceptum nondum animatum , tamen posita malorum eluvione inde consecutura, & tot leg trinae potestatis iussis ea excretione interdicentibus , illicita esset eius usurpatio. Alia verδ est ratio vitae. quae est bonum fundamentarium,& eius cladeo extremum malorum q) ae

alicui

276쪽

In sobolis corruptrices. 24'

alicui possunt obtingere intra naturae ordinem. Vnde fas erit, curato effluxu consulere vitae matris. si a prole animanda , in declinabiliter Driclitetur; siue mater ex usu coniugij, siue ex scelere sit praegnans. Cesebitur autem graue exiiij periculum vitae matris imminere, si post grauidationem thuadatur graui morbo, qui non adhibita foetus adhue inanimati excretiome, mortem inseret. Vel si, quia conceptio fuit ex scelere, mater sceleris comperta, per vim extrinsecam letho danda, iniuste licet, sed tamen ex usu furentium ob eam nequitiam hominum , praenoscatur. Tunc enim mater , absque nouo scelere, per foetus nondum animati abaeti nem, non honori suo ac famae, sed vitae prospicere poterit.

diuando foetus animetur, ad diiudicationem belli Guxus ad salutem macris. 7. Superest ad plenam doctrinae propositae ab-sblutionem, ut pronunciemus de tempore quo se tus censendus est animari, vel quo dubium esse potest ne sit animatus. Nam ultroneam abortionem . scelus animati, diximus esse auersandam cum omni detestatione. Abortionem ver5 voluntariam foetus inanimati, siue causationem effluxus , admisimus posse culpa vacare, cum ad eam cogit tuitio vitae matris alioqui exscindendae per morbum. Vt ergo

liqueat quando conceptus licite vel illicite abigi possit , statuendum est , quando scelus animatio certa sit, aut etiam dubia. Nam in dubio quoque

Cauendum erit causarione abortionis. quia tametsi ius matris ad vitam suam tuendam certum est, ius

Q s autem

277쪽

iso Caput X.

autem prolis quam conceptam & anima praeditani este non constat, nequeat este certum , ide6que ius certum , iuri incerto anteponendum videri possit. Tamen ius dubium cum periculo damni aeterni in bonis spiritualibus ipsaque animae vita obuenturisi foetus reipse esset animatus , meritδ praeponde , rare debet iuri explorato & liquido ad solam temporalem Vitam matris. Et incurrendam este in dubio illo irregularitatem ab eo qui ag causandani abortionem cooperaretur, affirmat Molina trach. 3. de Iust. disp. 17. num. 4. in quam rem alios supra adduximus , & quomodo sit accipienda ea irregularitas adhibitis nonnullis limitationibus patefeci mus, hoc ipso capite num. 31. Itaque ad rem praesentem vix magis selliciti esse debemus de certo animationis tempore statuendo,quim de eo in quo merito dubitari possit an proles ut animata.

Diuinctio inutilis.

48. Neque vero distinguendum est de animatione per animam intellectivam, & de animatione per animam sensitivam tantlim aut vegetantem rantum; quasi plures successuae suerint animae in materia hominis, & quae praeimmissa est imperfectior disposuerit ad rubsequentem persectiorem, quod sentiunt aliqui unius sere Aristotelis autori- rate nixi qui L. de gener. anim. cap. 3. asserit non

simul generari hominem & animat: sed prilis gigni

Vivens vita plantae, tum animalis , tandόmque ii minis ; quod accipiunt de vita in actu primo, siue de anima: ideoque statuunt prius immitti embryoni animam vegetantem tantum, tum aliam

278쪽

in sobolu corruptrices. 23

mere sensitivam, ac denique rationalem. Ita Gregorius in a. d. q. a. artic. I. conclus. 2. ad O. addens, idem sensisse multos ct magnos. Et reuera ut caeteros veteres taceam, ita sensit S. Thomas I. p. q. 6. artic. . ad 3. &q. IO8. art. 2. ad 2. Ex rece

tioribus idem tradit Codronchiis l. i. de Christ. &

tuta medendi ratione cap.22. Scaliger exercit. 29o. num. 2. quanquam negat id valere extra hominem,quod ad rem praesentem,satis est: in Toletus a. animae q. 7. Fonseca T. Metaph. cap. I 2. q. I. s. . ad I. Dandinus a. animae digress 8. parte 3. Valentia I. p. d. 6. q. a. p. . conclus. I. ad 2. Conimbr. 2. animae cap. I. q.6. artic. 2. Rubius tract. de animarum plurat. q. 3. num.233. aliique benὸ multi. Non est inquam sic distinguendum, de animatione : quia iuxta veram philosophiam,anima seu-istiua non praecessit rationalem in eadem materia; nec vegetatiua antecessit sensitivam, sed unica sini-plex entitas animae rationalis omnes illos gradus in se complectens, materiam inanimam subiens ; pri-mdm vegetationes,quia minoris sunt Herae & parcioribus ac vilioribus dispositionibus Irunt contentae ; tum sensationes; ac denique functiones rationales exercet, ut recte exponit Gregor. Nyssenus i. de hom. opificio cap. 29. ac ex recentioribus Carpent. digress 9. iiii Alc. & Hurtado disp. a. degenerat. sech. 8. Refertque Viguerius cap. I. institis. 2. vers. I. contrariam senteistiam ab Oxoniensi Academia Archiepiscopo Cantuariensi fuisse , damnatam. Itaque indistincte statuendum est,quod sit tempus certae vel dubiae animationis embryonis, ut diiudicare possimus, quando ob corpoream matris salutem fas sit,nondum animatum foetu abigere. Resolutio.

279쪽

Resolutio.

'. Ad hoc quaesitum indistincte respondet Lit..dovicus Bonactolus in Enneade mul.cap. . num. I.

diebus ut plurimum s. foetum siue virilem siue foemineum animari. Vertim receptissima est sententia Glossae Clem. i. de summa Trinit. & fide Cathol. quod foetus humanus animetur quadrage-smodie a conceptione si si mas ; & octogesimo sist foemina. Quam causam elle volunt, cur olim in antiqua lege mulier quae masculum peperisset,aditu templi arceretur per quadraginta dies a partu: quae vero foeminam peperisset, non nisi post octogesimum , partu diem , admitteretur in templum Dei. Subseribunt ei sententiae Doctores plerique, ut referunt & sequuntur Nauarr.in summa cap. I J.n. I 4. Couarr. Clement. si furiosus, parte L. f. . num. I. Sa V. homicissirim num. 2. Carrer. in pract. de homicid. f. i. num. 24. Rebellus 2.p. lib. 3. q. I9.n. I 6. Henriq. l. 4. cap. t 3. num. 6. Mol. tract. . disp. 27. num. I. Scorria in Const. Pont. Theor. 376. Naldus V. aborsus n a. dicens, omnes ita tradere.

Hoc ille ad veritatem non dixit, cum multi aliter senserint. Constat sine Aristotelem l. . histor. animal. cap. 3. asseruisse saetum nemineum animari circa nonagesimum diem. Plerisque Medicis aliud in hac parte visum est, qu in Aristoteli, ac Doctoribus ante allegatis. Hippocrares i. de natura pueri, semel ac iterum repetit, masculum intra triginta saltem dies formari & animari, sceminam veri

ad summum intra quadraginta duos dies; e uerefert, quo a purgatio post masi uti partum, per dies triginta daret , post partum vero sceminae, diebus duobus

280쪽

In sobolu corruptricer. 2 6 3

duobus supra quadraginta , ut diutissime proteletur. Itaque infideliter eum Hippocratis locum adduxit Levinus Lemnius adductus a Lessol. de Iust.

cap.9. Num. 6I. cum dixit, maris formationem &animationem, iuxta Hippocratem es loco , perfici aliquando die trigesima, aliquando die trigesima quinta, interdu die quadragesima, aliquando etiam quadragesima quinta i At formationem & animationem foeminae accidere die trigesima quinta, aut quadragesima, vel quadragesima quinta, nonnumquam etiam quinquagesima. Verta, sententia autoris libri praedicti Hippocrati adscripti ea est quam retuli. Eamque ut veram, admittunt Lessius i. de

Iust. cap. 9. num. 63. ac Fillluc. trach. 29. num. 99.

ει tanquam Hippocraticam approbat Laurent. t 8. 3natom. q. I9. & Moxius lib. 2. de sect. venae in morbis acutis c. r . & passim Medici. so. Itaque tametsi haec sententia non esset planEcerta, quia tamen est saltem probabilis, atque adeδdubium saltem est ne foetus animetur intra terminum qui in illa praefigitur; illicitum erit, eius

Concepti abortionem, etiam ad matris vitam tuendam causarφ , ex quo ad eum terminum deuentum fuerit. Nam in dubio an foetus sit animatus,qua uis forum externum praesumat pro inanimatione, ut ait Nauarr. consit. 46. de homic. tan en in foro conscientiae, censendum est suille animatum , ut bene monet Malderus 2. 2. trach. 3. cap. r. dub. Sicut etiam in dubio an scelus exclusus vel corruptus sit mas an scemina,credendum potius esse marem quam foeminam , atque aded fuisse animatum

die quadragesima, statuit Sa, V. homiciditim n. 1. dc Hen :q. lib. a 4. cap. II. num. 6. quod in foro duntaxat

SEARCH

MENU NAVIGATION