De ortu infantium contra naturam, per sectionem caesaream, tractatio: qua reliqui item conscientiae nodi ad matrem aluo gerentem, ac foetum, eiusque partum spectantes, solide & accurate expediuntur; a r. p. Theophilo Raynaudo ... Accessit Discussio e

발행: 1637년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

emaret animam. Apud Hispanos teste Guttierre l. i. pract. qq. in Io I. num. s. & 6. Vt Caeso potiatur praerogatiuis foetus naturaliter nati, habeaturque filius quoad haereditatem & iura liberorum, exigitur ut totus extrahatur vivus,& horis 24. sit superstes, ac baptismo donetur. Et multo plus etiam d poscit Alfonsus Carranza l. de partu natur. Cap.6. ch. I. rium. I . Vt enim Caeso iuribus liberorum potiatur, deposcit vi sit temporis legitimi ac plane maturus foetus , ita ut ad naturalem partum aptus fuisset, quantum ex ipso erat; ac denique ita sit affectus , ut postquam ex utero eductus fuerit, pos.

sit vivere.

6. Nobis sistendo in iure communi, & speciali variarum prouinciarum iure dimis , fissicit dicere

quod ex constitutis cap. I. aperte habetur, nempe quod tametsi Caeso, proprie & in rigore loquendo, nec pariatur , tali foemina , nec ex ea nascatur ; tamen cum ex eius sanguine sit formatus, merito habetur tanquam ex ea muliere natus, & admittitur - ad haereditatem vel legata,natis ex ea liberis constituta. Esto testator, quia sperabat partum fore naturalem, apposuerit Testamento alter1ve dispositioni pro sobole illius matris, talem clausulam,Rpeper rit; vel illam, nata ex ea proli. Quia enim dummodo effectus habeatur, non curatur de modo, ut dicitur l. si mater 3. Cod. de institui. & substitui. merito ius commune ad aliquem pro nato habendum , spectari duntaxat voluit formationem ex tali Remina, & foetus vitalitatem, quantum est ex vi

332쪽

Iuridicae de Caesonibus. 3OSVter e gemellis Caesonibus, inre primoge

niturae donodus. . Secundum de quo inter Iurisperitos controuerti aiebam quoad Caesones, pertinet ad euentum duplicis aut etiam multiplicis foetus aeque capacis, si eadem sectione Caesarea extrahatur ex Vtero , &educatur ad lucem. Ambigitur enim uter duorum masculorum , si contingat eos e dissecto matris utero eximi, habendus sit primogenitus, & iuribus primogenitorum donandus. Franciscus Aretinus ad l. ex duobus. ff. de vulg. & pupill. substit. existimat, in eo euentu dubium esse dirimendum adhibita sorte. Malunt alii dimitti sortitionem, quae fortuitum quid est, nec postea arrideret deto sto : Volunt vero attendi , uter Caesonum prius lucem aspexerit. Ita ex Molinaeo Mieres tract. de maiorat. parte 4. q. 2O. num. ι91. Sed quid si facile posset accidere , in ita peracta sit sectio , viambo lucem aspexerint eodem plane tempore, nullaque valuerit notari distinctio inter tempus aut momentum quo uterque apparuit λ Quare consultius videretur, iέ prorsius pari talium infantium causa , diuisione iurium uti, & ex aequo partiri bona , aliasve praerogatiuas iure primogeniturae obuenturas ei qui simpliciter esset primogenitus. Quem dicendi modum, in causa non absimili inter duodecim alios se prolatos, magis approbat Tiraquellus in opere de iure primigen.

quaest. IT

333쪽

uid si mater, esset Regina '

8. Longe implexius dubium est, an haec re lutio extendenda esset ad gemellos mares e Regina quapiam disiecta eductos. Videtur enim par ratio , regni ac primogeni, alterius cuiuscunque; ita ut in omni plane euentu , tanquam aequitati valde Congrua , approbetur diuisio iurium ex aequo facta: quia cum in pluribus Caesonibus eadem opera simul eductis ad lucem, sit idem prorsus fundamentum praerogatiuarum ac iurium quorumcunque ; non apparet cur omnes non debeant aequales esse , quoad iura fundamentum illud consequentia, quaecunque tandem sint illa iura, & ad quaecunque & quantacunque bona terminentur. Et ita Tiraquellus,ac ex Tiraquello Molina Iurisp. l. 3. de Hisp. primog. cap. I. n. χχ. Sed reclamat Molina Theologus tract. 2. de Iust. disp. 62 .&idem fere habet Carranaal. de partu natur.& legit .cap. 6. sech. I. n. 2I. causati turbas e diuisione regni consecuturas,& monarchiae eversionem: proindeque existimates,

in eo Metaphysico euentu, fore penes populum potestatem eligedi sibi quem e gemellis mallet in Regem. Qui dicendi modus, ob peculiarem rationem huius iuris& haereditatis,quam tali interest seruari integra, & tranquille possideri ab uno duntaxat,apparet valde consentaneus rationi; si is cuius iura ad alter u e Caesonibus deuoluenda sunt,morte obierit.

Nam eo superstite, penes ipsum esse videtur illa facultas alterutrum e gemellis designandi Regem. Populus quippe iampridem in eum transtulit ius suum , quodcunque habere potuit circa regni rectionem, & administrationem.

ERROR

334쪽

ERROR

POPVL ARIS,

DE COMMVNIONE

PRO MORTUIS, a R. P. TE O P HI L ORAYN AvDO, Societatis ΙΕ s v Theologo. Gustus operis,cui titulus est, H E ΤΕ-

335쪽

Falsa sunt abiicienda remedia, quae veris sunt periculis grauiora.

Innoc. 3. cap. de homine , de celebr. Missarum.

336쪽

ERROR

DE COMMVNIONE

PRO MORTUIS:

Ce EssERAM ad officiose saliit tionis mimus exhibendum Nobili mo & Reuerendissimo D. D. A a E L iDE SAVTE EAV, BIsCAVDVNENsi ABBATI, Viro undecunque Ornatissimo,& speculo insigni praerogatiuarum illarum, queis Philo Iudaeus i. quis rerum divin. . haeres, & de more ex Philone S. Ambrosius i. a. de Abraham cap.'. senectutem bonam definiunt, eximiae inquam prudentiae, & vitae integerrimae, quae Christianum illum Nestorem exquisitE commendant. Aderant viri graues & honesti complures ,1 & ex sacra quadam familia arctioris instituti, religiosissimi Patres duo. Nomina exciderunt; sed eorum Vnus , nouminus externa specie, quam sanctimonia, B. Hilarionem, qualis a D. Hieronymo iam maturus de scribitur, praeferebat. Sub sermonem de rebus piis, fuit qui regustaret verbulum, praeter eXpectationem, ut aiebat, in a se exceptum in matutina secrav 3 dissertatione

337쪽

3I Error Populam

dissertatione nostra, de via sacramentorum. Cum enim obiter dictum a nobis esset, sacramenta non- ni si suinentibus proficere , atque adeo attenta vi &eficacitate Sacramenti, prout Sacramentum est, inutilem esse abusionem, communicare pro mortuis : Ingessit hoc is quem dixi matutinus Auditor in colloquium, suamque anteriorem praxim ex piorum & eruditorum hominum doctrina , communicandi in gratiam defunctorum , ingenue est professus. An ut illorum quos memoraui Religiosorum Patrum studium acueret, in propugnando quem ab iis hauserat usu 3 Non est sane spe sua falsus, si id captauit. 9 iter quippe eorum , & aetate maior, & obitis inter suos muneribus clarior, alacriter ac copiosh pro pio illo usu iuuandi per communionem mortuos disputauit. Cumque collisis inuicem ut alselet, rationibus, lux veritatis , velut ignis ex attritu dissiliret, quae est disputationis utilitas a Boetio 3. de consol. prosi Ιχ. scite notata; praesidium suo illi usui quaesiuit ab autoritate duorum c nostris qui editis piis quibusdam lucubrationibus, hunc fructum iuuandi defunctos, omnibus aliis sacrae communionis effectibus praetulerunt. Prolata ac perlecta sunt horum Autoriim loca, nec gutta guttae similior visa, tam iisdem uterque verbis suam expressit mentem,& fideliter ex eis allegatam 1 religioso concertatore sententiam ; in qua agi de fructu illo communionis quem ex opere ope rato nominant , perspicuum est ; alioqui non ei Iet iste praestantissimus omnium perceptae Charistiae effectuum , siue res .collata spectetur, sita conserendi modus , ut vel per iactorie consideranti liquebit: planeque hoc sensu , & Autores Prolatos

338쪽

Communione pro mortuss. III

prolatos accipiebat, & mentem suam exprimebar, , concertator. Qui insuper cum aliis eiusdem ustis patronis, inde extollebat hoc subsidium defunctorum , quod eius efficacitas non periclitetur a labe-culis venialibus, quae in aliis subsidiis per nudum opus operantis constittitis,quasi muscae morientes, perdunt plerunque suauitatem unguenti ; sib-sidiumque reddunt malum & nullum ac mortuo inutile. Id vero clare fert, opus operatum Sa

cramenti.

a. Diffiteri porro non licet,quin apud alios item permultos idem usus communicandi pro mortuis increbuerit. Notus mihi est paganus Apostolici Zeli concionator, qui vicos & castella insatigabili studio circumiens, non alio magis incentivo ad sacram Synaxim urget Auditores , quam subsidis ac

levaminis per communionem sacram conferendi animabus illis quae emendatoriis ignibus sordes invita contractas defricant. Exhibet enim pie ac potenter , miserrimum statum animarum illarum , &quantae sit charitatis aliqua eis opitulatione praesto esse, demonstrat graui ac sorti oratione : quam obsignat suggestione variorum modorum iuuandi af

flictissimas animas ; sed praesertim ut sacrificii per

Sacerdotes , ita communionis per alios. Id quippὸ unicum fere est huius ustis fundamentum , apud eius buccinatores. Tametsi in eorum gratiam,varia 'quae fortasse non obseruarunt ; ab illis certe non proferuntur; in adducere placet, quibus confirmari posse videtur, sanctam & salubrem esse cogitationem, communicare pro mortuis.

339쪽

3i 2 Error Popularu

uae videantur,communionem pro mortuis ex opere operato utilem , suadere. 3. Videri igitur possit suifragatus huic usii Gerso parte 3. Epistola de pia memoria defunctorum ,1ub finem. Ibi amicoqtiem adiuuandos Christiane mortuos insormat, diligenter commendat, ut inter assistendum sacro, quo tempore Sacerdos Christum Patri osteri, de de iunctos generatim, ¬os, iuuet apud Deum ex nomine. Tum subdit. Quotiescunque etiam ad perceptionem corporis Christite praeparas , oe perceptum tecum habes ; eno quas memor fidelium defunctorum , ct implora tanto a

denti s misericoHuiam eim, quanto certius retines in te pignus aeterna redemptionis. Clarius idem praefertur,

verbis quae ex Scoto quodlibeto penultimo, adducit & approbat Ioannes Nider ad 7. decalogi praeceptum cap. 9. litera E. Cum enim dixisset, &S. Gregorii autoritate confirmastet, oblationem altaris, super omnia defunctorum subsidia, illis proficere ; addit. Et dicitur h c oblatio altaris indillin- Ite, ut dicit Scotin , siue sit consecratio, siue perceptio Eueharima. Ipsissima sunt Scoti verba, quo uno

suffragio continentur innumera. Quem enim latet, quam multi.& eruditione & pietate praestantes , in Scoti sententias iurent 3 Nec immeritδ. Nam Sc

tus ut subtilitate& acumine inter scholasticos facile princeps, ita doctrinae ubertate & seliditate nulli secundus,inter patricias scholae familias unam cum primis populosam dc nobilem ductat, haud

impar asseclis. Quid quod S. Thomas in6. d. F. q. t. arr. . quaestiunc.

340쪽

communione pro mortuis. 313

quaestiunc. I. ad 3. consentire aperte videtur Cum enim obiecisset; videri baptismum ac caetera Sacramenta posse suffragari mortuis, aeque ac Sacramentum Eucharistiae , respondet: Ad tertium dicendum quod bapti m est quadam stiritualis regeneratio. Vnde scut per generationem non acqairitur esse nisigenerato; ita baptismm non habet Q ciam nisi in eo qui baptizatur, quantum est ex opere operato et quamuu ex opere operante vel bapti ntis vel

baptitisti , possit altu prodesse , sicut ct caetera opera meritoria. Sed Eucharinia est signum Ecclesianica

unionu, ct ideo ex ipso opere operato, eius scacia in alterum transire potest, quod non contingit de aliis Sacramentis. Quid clarius λNam Eucharistia,etiam prout Sacramentum est, esse symbolum Ecclesiasticae unionis, nemo in dubium reuocat, & aperte asiseritur , S. Dionysio cap. 3. Eccles Hierar. pari. 3.& a S. Cypriano epistol. 63. quos assectatus est S. Augustinus lib. . de baptismo cap 49.& trae . 26. in Ioan. & optime serm. ad infantes qui habetur apud S. Fulgentium in calce libri de baptismo AEthiopis. Praeclare item compa stionem materiae huius iacramenti e pluribus & granis & acinis in unum adunatis, ad insini ndam animorum unitatem ex hoc mysterio, proponunt Cyprianus & Augustinus locis allegatis. S. Chrysostomus hom. 24. in i .ad Cor.ad illua, lupanu multi sumus.E ucheri homil. s. de Pasch.& Autor sermonum ad fratres in eremo serm. 18. Optime idem intelligitur ex usu veterum mittendi Eucharistiam in signum concordiae. Sic enim apud Eusebium s. histor. cap. 26. legitur, in fragmento epistolae S. Irenaei ad Victorem Papam. Et idem habetur in prato spirit, c. 29.

SEARCH

MENU NAVIGATION