Tractatus de matrimonio, et censuris. Authore R.P. Gaspare Hurtado, Mondeiarensi e Societate Iesu, ..

발행: 1629년

분량: 1200페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

non accedunt benedictiones , dicitur nori esse legitimum, tantum lignificaturistia esse secundum totum decorem in secundum totam honest item requisitam a lege ysma iure. 83 Conueniunt secundes, benedictiones nuptiales esse necessarias ex praecepto, in cisiis. stat ex o. qira:st. s. pretessertim cap. 3. ex

consuetudines, qua In omnibus dioecesibus coniugati compelluntur ad eas cci piendas. Est tamen dissicultas , an sit peccatum mortale eas omnino omitteres, an tantivo veniale.

oua u. in Mui x ct xvj.quaest. 1 docti, se mortale; quia sunt magni momenti,4 vaid εcongruentes bono progressu matrimonis

sani. Sanctus vero lib. . disput. 82. num.6 docet, esse tantum veniale. Et merito , quia tantum sunt sacramentale quoddam, quod non apparet magni momenti, neque valde congruens progrestes matrimonij. . . .

Addimus benedictiones istas nuptiales iti. Trid. ess i . c. io prohibitas esse fieri ab aduentu usque ii diem Epiphaniae inclusiurire a series cinerum silue in oetiuiam Refix- rectionis iliciusue; in aliis verytemporibus etiam in eis , in quibus antiquitus prohibitae

erant, permitti fieri. Sed an primae tantum nuptiae sint solemniter benedicendae in quo conueniunt Doctor in an etiam secuncti , sub coluroue

272쪽

Nos tam ei existimamus , iure communi, quando adhuc unus ex coniugatis, siue vir,siue foemina contrahit secundas nuptias, in prioribus benedictionem accepit, nuptias illas secundas non esse benedicendas quia benedictiones solemnes Ecclesiae non repetuntur eidem rei, ut constat ex cap. vir s. de secundis nuptiis 'uod est verum , ut aduertit

Sanc.etiam quando primae nuptis benedictae inueniuntur fuisse nullae; quia benedictionibus personae potius, quam nuptiae benedictat non sunt iterum benedicendae. Nihilominus circa hoc variae sunt consuetudines in variis dioecesibus4 in qualibet tamen standum est propriae consuetudini. Obseruandum est , regularem, vel saecularem , qui absque licentia parochi, vel Ordinaris benedixerit nuptiis sibi non subdito- torum, tamdiu manere suspensum quamdiu Ordinario parochi, ad quem pertinebat benedicere, videatur, ut decernitur in Tridenti n. cap. illo I. impositione huius poenae, cessare poenam excommunicationis latam in

Clement a. de priuilegiis, contra Religiosos matrimonia solemnizantes , ut diximus

dissicultate 7. . '

273쪽

Matrimonio coa D. DIFFICULTAS PRIMA

Vtnm matrimonium contractum ex metu iniusto cadente in virum constantem,

si nullum'

VPPONIMVs , metum ab extrinseco id est, a causa libera extrinseca , v. g. ab homine,

incussiimyde quo procedit dinficultas esse duplicem, Vt Con , stat ex cap.veniens s. de sponsalib. Vnum grauem absolute, seu cadentem in virum Constantem , dc alterum leuem absolute de cadentem in virum inconstantem: quis vero sit unus, Malter examinatur in trach.de contractibus. Interim tamen metus grauis absolute , seu cadens in virum constantem , est timor probabilis, seu prudens, Magni mali, non magni comparative, seu comparati ad sexum is aetatem , nec ad malum minus,

id est, quod sit mali maioris eo malo quod Eligitur ad vitandum malum , quod timo-tur, sed mali magni absolute Min se siue

maioris, siue minoris malo electo cuius prudenti timore vir, quamuis constans sit, non mirum si cogatur ad eligendum aliquid ,quod necessarium est,ut malum illud , quod timet, euitet, ut metus prudens mortis , aut magni

crucia filiasum Cooss

274쪽

Cruciatus, aut grauis infamiae, aut amissionis honorifici status,aut notabilis partis bonoru, aut impedimenti lucri notabilis,aut grauis,&diuturnae indignati'nis patris,aut superioris, aut alius, a quo quis dependet in non paucis, quando ob eam indignationem prudenter ximet graue aliquod malum aut grauem cumulum malorum,quauis paruorum;non verbgrauis, diuturnae indignationis praedictarupersonarum seorsim,nec importunarum precum seorsim, quiquid dicat Basil. lib.4. cap. s. Metus veryleuis absolute,seu cadens in viruinconstantem est metus mali , aut impru- iens, quamuis magni mali, aut si prudens, quando est mali parui, seu leuis, quo solus timidus non fortis , nec constans cogitur

ad aliquid faciendum, ut malum illud evitet. Hoc ergo supposito , conueniunt primo

Doctores, matrimonium faetum ex metu leui,quamuis iniuste a causa libera incuta etiaad extorquendum ipsum matrimonium, non eis irritum, ex eo quod sic fiat, ut constat ex usu Eccleste , talia matrimonia ut valida approbantis. Et merito, quia nullo iure irritum

est; quia non positiuo , quia nullum extat: imo in pluribus iuribus positivis supponitur

esse validum meque iure naturali, seu ex natura rei, ut ex dicendis constabit. Conueniunt secundo , matrimonium ex metu graui, quamuis iniusto, contractum, non esse irritum , quando metus non incuti tur expresse in exterius ad extorquendum matrimonium quia non iure naturali,ut etia r consta

275쪽

constabit ex dicendis , neque iure positivo, adllaic Ecclesiastico 'viano constat esse aliquod pro matrimonio contracto ex eo metu. Et merito Ecclesia non irritavit matrimo-Ditim contractum ex metu, quamuis gratii,

iniusto, qui non fuit ad id inculsus:quia turiccontrahens non impellitur ad id ab alio , sed ex se ipso eligit matrimonium quamuis te uitet malum quod timet. . Est tamen dissicultas , an matrimonium contractum ex metu iniusto cadente in cori- stantem virum incussis expresse , exterius ad illud extorquendum , ut nullum. Cardinalis in cap. . de his, quae vi,quaest Cardin. I. docet, matrimonium sic factum non esse irritum quamuis irritari possit Primb ciuia ali contractus, quando sic fimat, non sunt irriti, sed irritandi: ergo etiam contrachus matrimonii. Secundo, quia alia Sacramenta , ut Baptismus, Confirmatio, ordo, eextrema Vnctio, sic collata, dc suscepta sunt validari ergo etiam Sacramentum matrina onij. Sancim. Sanc. verbii b. 4.disput. Ιχ. AEgidius disp. 28. tantiis di. ib. V. Basilius lib. . cap. 4. communiter Doctores docent, matrimonium c factum esse nuthim. Et merit b, quia ita supponitur iri cap. significauit a. de eo,qui duxit in matrimonium , scin cap. cum locum 4. in Cap. veniens s. in cap. consiliationi tua 28 desponsalibus. Est autem nullum , non tantum in foro exteriori,seu quoad praesumptionem,ut nomnulli

276쪽

nulli dixerunt, ed etiam in foro interiori, sicli re ipsa quia in dictis lap.absolute,& ADque vita restrictione supponitur eile nulluin:

limo supponitur, eo in atrimonio non obstante Ioue cum alia valide contrahi, cum ea Perseuerare, quod esset plus quam falsum , si1 in foro interiori, dc re ipsa non esset nullum. Et id etiam est verum , quamuis metus fuerit incussus ab alio tertio, Sc non ab altero contrahente, ut supponitur in cap .demcm. Ad primam ergo rationem concedimus, alios cotractus ex dicto metu nectos, non elle irritos, bene tante matrimonii quia iste, de non alij,iure positivo irritatur,4 non absque Congruentia: quia contractus matrimonii ex se est perpetuus, ac proinde est maxime conueniens,quod fiat a contrahentibus ex se ipsis absque dicto metu. Et ad secundam conced mus antecedens, is negamus consequentiant; quia Ecclesia non irritavit alia Sacramenta sim npii potuit Sc irritavit Sacramentumna atrimoni ob congruentiam dictam , quod potuit efiicere irritando contractum , cui solum,quando validus est,conuenit ratio Sacramenti ex Christi institutione. . .

Viso iure matrimoniram ex metu graui iniuste incusso ad illud extorquent m.

Conueniunt Doctores , matrimonium ex dicto metu factum non esse nullum iure aliquo

277쪽

Hiqito diuino, quia de eo iure non constat. Est ergo dissiculta', an sit nullum iure naturali, an positivo humano Ecclesiastico , an

utroque.

nium sic factum esse nullum iure naturali , Mnon iure aliquo positivo. Primo, quia matrimonium sic factum est inualidum, & non iii- re diuino , ut patet Limo nec Ecclesiastico: quia dicta iura Ecclesiastica, in quibus fit metio nullitatis matrimoni,sic facti, non irritat matrimonia sic facta. quia in eis est sermo de

matrimoniis antea contractis quae semel valida non possunt ab Ecclesia irritari, in eis supponuntur antea fuisse nulla , ac proinde non ipsis , sed iure alio antiquiore,& non diuino, t patet: ergo naturali. Et confirmatur, quia in dictis iuribus nullitas eorum matrimoniorum non ostenditur ex iure aliquo Ecclesiastico, quo fuerint irritata, sed ex eo, quod in eis matrimoniis defuerit consensus: iste autem iure naturali requiritur ad valorem matrimonii. Ergo in eis iuribus satis indicatur, matrimonia sic facta esse nulla iure naturali, S: non Ecclesiastico Secund5,quiAmatrimonium ex sua natura est perpetuum,dcindissolubiles, Tu natura ordinatum ad prolem amanter habendam , α honeste educandam Mad conciliandum Ἀ-ruum amorem in ad mutua obsequi pretestanda, de ad fidem inuicem scio0audares: ergo

ad Corale

278쪽

ad matrimonium sua natura non susscitvoluntarium ex metu, aut coactiones; quia coactio repugnat perpetuitati, cum nullum violentum possit esse perpetuum , istiam repugnat fini matrimoni , cum matrimonium coacte celebratum non sit aptum ad praedicta. Durandus veris in distinctionea'. quae sstione a Sanctus lib. . disput. Henriq. μη M. cap. 9. AEgidius disput. 28 dub. I. docent, matrimonium sic factumisse nullum,nsen tu is itali re naturali, sed tantum iure postiuo Ecclesiastico, Et merito, quia matrimonium sς Ω-ctum non est irritum iure naturali,ratione iniustitiae illatae in incussione dicti metus qui etiam in matrimonio facto ex metu leui iniu iste incusso, est vera iniustitia, quamuis leuis, quae in aliis contractibus etiam obligat ad restitutionem sicut grauis,in tamen matrimonium ex dicto metu leui non est nulluviure naturali , ergo neque factum ex metu cadente in constantem virum meque est fullum iure naturali ex defectu libertatis quani metus impedit quo matrimonium non est omnino voluntarium, quia etiam matrimonium ex metu leui iniusto, imo is iusto graui incuta ad illud extorquendum , exfraui iniusto non incussis ad id, non est omnino voluntarium, imo aliquando est minus voluntarium , quam adhunii dist metu graui iniust ineuise ad id , dc ameri matrimonium ex illis ali si metibus non est millum iure naturali ergo neque matrimonium fa--ad de M.trivi. R

279쪽

Ehum ex dicto metu est nullum ex defectu Ii

bertatis.

Ratio autem a priori est , quia ad valorem omnium aliorum coii tractuum in etiam ipsius matrimonii facti ex aliis praedictis metibus, sufficiunt ex naturare , seu iure naturali duo, nempe titulus, de voluntarium smpliciter, absolute quae in eis reperiuntur; sed haec duo etiam reperiuntur in matrimonio facto ex metu graui iniuste incuss ad illud extorquendum Dergo etiam erit iure na-

rurali validum , quia absque sufficienti fundamento, aliud exigitur ad valorem illius.

Antecedens pro maiori constat ininb laorem probatur, quia dictus metus non adimitarn atrimonio, factis ea ipso, titulum,qui est corpus citerius, quia eo matrimonio confertur corpus pro corpbre, neqtie adimit voluntarii simpliciter,de absolute;quia hic,& nunc est Ecaciter olim tari im,quamuis sit inuoluntari uin sectifidum quid, cui matrimonium ex aliis praedjctis metibus factum. Matrimonium ergo,ex diino metu famam, non est nullum iure naturali inc proinde est nullum s ire positivo, de noti diuino,ut patet, quia de eo non constat: est ergo nullum iure Ecclesiastico,non quia iure scripto,quod mo- db habetuus , de liquo irritetur, sed quia eo, quod inbdo habemus , quantum est ex ipso, irritatur verbis ex . se irritantibus, .stipponitur antea irritatum iuri: aliquo non nisi hcclesiastico,vel antea scripto, iam perdito, vel vius vocis oraculo,aut alia via introducto. Ad

280쪽

primam ergo rationem aduersariorum ioconstat, matrimonia dicto modo facta esse nulla iure Ecclesialtico, quod nunc habemus in dictis cap. tu alio eis antiquiori, S: ideo in eis supponi esse nunc, quorum nulli ipis in eis iuribus ostenditur non quia deiiciat consensus, ad eorum valorem iure naturali nccessarius, sed quia deficit consensus conueniens, kexpediens , ob quod iure Ecelesiastico fuit factus insessiciens. Et ad secundam concedimus antecedens, negamus conseqhrentiam; quia coactio, quae non facit inuolui rari uni simpliciter se violentum , ut non facit coa chio, quae reperitur in dicto marrimonio,non

repugnat perpetuitati ipsius , neque eius dictis finibus, quamuis eis non sit satis expe

Ex dictis constat,matrimonium inter non 'baptizato , dicto metu celebratum non esse nullum; quia non meritur aliud ius irritans matrimonia sic faetii, nisi Ecclesiastieum, cui non baptizati non sunt subiecti. P

DIFFICULTAS ID

Virilm n iatrimonis. ex metu', P a te in virum con item , incusso . illud extor -

Glossi in eap. veniens is de sponsat ἄbcent, matrimonium sic factum esse nullum quod deduci videtur ex dicto cap. Uni m:dum sup-

SEARCH

MENU NAVIGATION