De optimis studiis orationes 10. Jacobi Facciolati S. theol. doctoris ... Accedunt laudatio funebris, commentariolum de lingua Latina, et exercitationes aliæ, de quibus vide indicem pag. ult

발행: 1723년

분량: 413페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

comprehensae fiant. Quicumque aliquo dc ctrinae genere excellunt , suoque ordine censentur, Theologi, Philosophi, Jurisperiti, olim a Poeticis scholis exierunt , in

quibus scientia omnis parta est, atque unice culta, ut Strabo , ut Plutarchus , ut Max. Tyrius, ut ille, qui unus nominais ri poterat, M. Tullius, nullo ferme repugnante , tradiderunt. Quod quidem non ad ipsa Mundi incunabula referendum est, nec divinando conjiciendum, cum ex hoCnumero fuerint Musaeus , Homerus , Hesiodus, Parmenides, Epimenides , Solon, Empedocles , aliique notissimae memoriae Graeci , qui divisionem, ut nunc est, disciplinarum & artium cum praecessissent ,

variam multiplicemque eruditionem Camminibus comprehenderunt, & modo Pomtae habiti sunt , modo generali nomine Sapientes dicti . Crevere ab eorum aetate mirandum in modum litterarum studia , exorientibus undique nescio quo sidere magnis ingentis ς laticesque ex uno sente m nantes in varios subinde rivulos deducti sunt , qui magis magisque una cum Graeciae opibus adaucti , ingentia doctrinarum flumina certis finibus distincta celeriter constituerunt . Hinc enim Juris & aequi

scientia propagata est ; hinc illa, quae de Deo rebusque divinis dissereret, Theologia ς hinc Physicae & Μathematicae disciplinae, quae naturam latentesque natura

causias subtiliter investigando patefacerent. In quo sane Poetarum 1apientiam & aequitatem

182쪽

tatem reco noscimus , sed adversae fori Dae conjunctam . Cum enim ultro rerum naturalium scholas abdicassent, quod viderent , in singulis partibus jam praeter mo- dum amplificatis totam hominis industriam desiderari ; novaeque litteratorum classi , qui se vel Sophos , vel Philosophos dic rent , proVinciam hanc tam amplam , ac nobilem liberaliter concessissent ; homines isti a Poetis , ut ita dicam, geniti in pa- Tentes arma Verterunt , quamque illi 11bi reservaverant, ossicii explicandi potestatem, eam ipsam compilare conati sunt . Sed quo successii jam habete . Prodierunt novi illi morum magistri , ut eorum est institutum , obsoleto nigroque pallio , obstipo Capite, ore inculto atque horrido , barbati , capillati, superciliosi, hominum potius

terriculamenta, quam homines: cum autem is tamquam caelo demissos ad hominum licentiam coercendam magnifice jactassent, tum dogmata fundere coeperunt, quae cum illo vultu atque habitu convenirent ; peccata omnia esse aequalia ; de re nulla dolendum , de nulla laetandum VO-luptatem omnem turpem esse ; paupertatem , morbos, captivitatem non recte haberi inter mala ; ius omne , nisi si summum , iniquum esse ; nullum amicitiae lo-Cum , nullum gratiae , nullum misericordiae tribui debere; & id genus multa, quae si communiter persuadere potuissent , jam nullas haberemus civitates , hominesque cum hominibus vivere nequirent. Porro

183쪽

x o DRA ΤΙΟ IX. . autem quia prava infinita sunt , sbique

minime cohaerent, Vulgato arcano, bono.

rum & malorum fines pro libidine philosophantium variari posse . multi se repente familiarum duces constituerunt; in eo sibi

uno convenientes, Quasique conjurati, ut

per pudenda & riilicula ossicium omne perverterent. Vix equidem mihi persuade. re possum tantam aliquando suille hominum patientiam , ne dicam stuporem, ut cum viderent Diogenem cum suis Cynicis nudum ac sordidum ex professo maledicta jacere , Aristippum cum Cyrenaicis mollem & unguentis delibutum voluptatibus operam dare, Zenonem Stoicosque ceteros veluti lapides nullo rerum hum,narum sensu tangi , Democritum in ridendo occupatissimum , Heraclitum in Iacrimando, hos tamen non solum ferrent,

sed & sapientes, & morum quasi canonas judicarent. Qui si aliquid probabile in tam

ridiculo vitae genere attulerunt , non tamen Poetas cle antiqua possessione detrindere debuerunt, elegantes homines ac se litos , qui sua praecepta ad naturam communem sensum consormare solent ,

more hominum vivere , & id quod est in

Unaquaque re bonum , quamvis non sit admirabile, ad imitandum proponere. Et haec quidem magnae hujus disciplinae principia fuerunt, quae morum censuram tam prospere suscepit, quam videtis; donec ad Academicos, & Peripateticos Ventum est, qui magis aliquanto ad humanitatem acri

184쪽

cederent , sed tamen Philosophi essent . Nomen hoc tam serium & grave jam a pud omnes fide laborat , quod tota Philosophia litibus & controversiis implicita ,

cultores suos factionibus addicat , pugnaces faciat , acerbos , acres, redarguendi cupidos, per abstrusa & dissicilia admirationem sectantes. Ac si ossicia disputandi caussa discerentur , isque optime moratus esset, qui subtilissime de moribus diceret, .non esset ab his discedendum , qui in omnes humanas assectiones acutissime penetrant , multiplicique divisione rerum ac distributione minimas quasque differentias persequuntur : sed cum omnis hujusmodi disputatio ad actionem referri debeat, non video, tam minuta subtilitas quid rualeat

ad hominum animos permovendos, aut quomodo tandem plus Valeat, quam poetica oratio, rebus confecta de medio sumtis, lucida, suavis, Ornata, Per numeros, per imagines , per figuras, non in aures dolum, sed in omnes pame sensus contoruta & vibrata . Nisi quis sorte putet monogrammos , qui rem nudis lineis repraesentant, magis movere oculos, atque allicere , quam picturas perfecte coloratas,ombrisque ac luminibus distinctas . Equidem non dissiteor , ut in monogrammis

partium varietarem , numerum , ac positionem , ita in Philosophicis libris omnes ossicii partes , & partis cujusque membra clare distincteque apparere; at in hac tamia luce rerum etiam minimarum friget animus a

185쪽

nimus , & in sermone tam bono vir bonus desideratur . Neque Vero magna d Ebina opus est, ut Virtutem , ejusque pulcritudinem cognoscamus ; quod cum secundum naturam sit , suo se lumine prodit, & in cujusque oculos incurrit : itaque in eo potius praecipientis industria versari debet, ut per omnia artificios, dictionis instrumenta naturam revocet ad prava conversiam , & in suae dignitatis cogitationem adducat . Quod cum 2Esopus , Philosophus non indiligens , animadvertistet, abjectis disputationibus , ad apol gos animum convertit, initoque cum Poetis foedere , spem omnem formandae vitae in rerum sensibilium imaginibus collocavit. Genus hoc fabularum mirae urbanitatis ac virtutis ad persuadendum , non in familiari solum sermone , aut in cantiunculis locum habet, sed etiam in gravissimis deliberationibus ς quod juvenes praesertim & imperitos valde assiciat, trahat, deliniat, pertentet , callidoque artificio ducat ad earum rerum assensum, quae Certis ac valde notis similes sunt. Cedo mihi Philosophum aliquem, cujus scripta simul omnia tantum potuerint, quantum una illa fabella, qua Menenius Agrippa Romanam plebem cum Patribus conciliavit, &in urbem reduxit. Nimia sunt haec . Cedo qui non gratis clamet, quem populus libenter ferat, cujus praecepta, quamVis C-

gregia, si cum 2Esopeis hisce nostris conterantur, non frigida sint; & audientibus

186쪽

molesta. Agedum enim, siquis a Zenone Contendat, aurum habenti nocere , quis patienter audit , quis non Stoicam severitatem accusat λ At si idem Phaedrus per apologum muli a latronibus spoliati ele- lib. E. ganter, tecteque ingerat, accipitur , pro- 7 hatur. Fac, nimium vindictae studium Philosophus damnet: creditur scilicet umbraticus homo consulere timori suo . At siquid hujusmodi Poeta velit, equo illo de- Id. l. . scripto , qui hominem armavit adversus Vaprum, Placet narratiuncula, perpenditur, imbibitur . Non est , cur singula commemorem . Quaecumque litteris consignata

sunt de mendacio, de surris, de fraudibus, de maleficiis , si ex schola Philosophica

Ueniant, aures fatigant; si blanda & eleganti comprehensione verborum per fabellas efferantur , facile subeunt animos, &tibi insederunt, conscientiae stimulos exci- fiant . Si igitur res, non ex specie & magnitudine , sed ex usu judicandae sunt, pluris mehercule Phaedri opusculum , quam

decem ipsi ad Nicomachum libri, & semcenta volumina ad eorum interpretationem scripta, non meo quidem, quod video quam leve sit, sed multorum sapientum judicio aestimari debet . Atqui adhuc in limine sumus , nec nisi minimam fabularis industriae partem nutriculis ipsis familiarem adversariorum contentionibus opinposuimus . Quid si ad graviores fabulas , quas proprie μοὐ appellant , orationem

ducamus y Quid si Comicas fictiones , si

187쪽

Tragicas , si Epicas in partes vocemus Tamen ne impetum morales Philosophi sustinebunt λ Uerum ego neminem vestrum tam expertem litterarum existimo , ut harum fabularum commoda & utilitates ad civilis prudentiae usum., & communis vitae institutionem non saepe audierit; mihique potius verendum est , ne inopia diacendi latissimum campum quaesisse videar. in quem uin y οι ipsi , Poetarum explanatores, Critici, & Grammatici omnes in finitam prope segetem congesserunt . It que non docebo , vivendi praecepta fidimentis istis involuta latere; sed potius caussas exequar , cur ita Poetae latere volu rint , cum simplex rectusque sermo , a Philosophis tanto post occupatus , ne ipsis quidem deesse ponet . Omitto quod ante dixi, non admodum egere homines schola & magistro, ut in quo sit virtus intelis ligant , ejusque contrarium ; sed figuris potius & imaginibus , per quas moniti , de se ipsi cogitare cogantur , & digna

suscipere natura sua. At si docendi tamen sumus, ut aliquo certe modo sumus, nomne qui docet, rationem inire debet, quae cum maxime impellat , tum vero etiam molestia careat & satietate R Poterat mnimvero , poterat Poeta quoque de laboribus ac periculis sortiter adeundis, quemadmodum Philosophus , multa verba facere ς at quanto magis mulcet ac movet,

cum Herculem nobis monstra superantem

ob oculos ponit, & per haec divinos sibi

188쪽

honores promerentem λ Poterat de calamia talibus aequo animo tolerandis illa omnia proserre, quae Philosophis tam pulchra videntur; at cum Ulyssem & AEneam permagnas aerumnas ad immortalitatem peris ducit , non ne S eadem canit, & canendo ad aemulationem incendit λ Poterat deonique de virtutibus omnibus , de amore

patriae, de fide, de justitia , de religione praediaros istos libellos ipse quoque conficere, nisi vidisset , quanto magis per exempla proficeretur. Unum vero neque ibie consequi verbis poterat, neque Philosophi, quantumvis se ament, consequentur umquam, ut heroicam Virtutem, quae in summo praestantiae fastigio , ac paene supra hominem posita est , suis coloribus ornent, & recte subjiciant imitaturis. Eximiam hanc & inusitatam excellentiam , quae ad Superos proxime accedit, ut e primeret Aristoteles, ipse quoque ad po ε'itica simulacra confugit, & Homerico He. 7 ' 'ctore producto, fidem quaesivit ex fabula. Et vero unum hominem exercitibus resistere, maria & navigationes aperire, P pulis salutem reddere ac libertatem , conis dere urbes ac gentes , orbem terrarum a tyrannis liberare , cujus putatis esse facultatis , quam divinae , quam incredibilis pQuis talia, aut cui disserendo persuadeat, quamvis disrumpatur λ Aut omnis prose oinanis conatus est , aut unus historiae fabularis heros ab egregio Poeta descriptus in tam dissicili negotio plus valer ν

189쪽

quam omnes omnium Philosophorum di 1 putationes de hoc toto Virtutis genere , de natura, de partibus, de fine, de sede, de nomine , de adjunctis, de contrariis ;quae ipsa dum nomino tam macra & spianosa , jam in ore vestro molestiae signa conspicio . Malebam equidem scholarum taedia praeterire , quae nimis iam multos inimicos habent : 1ed haec potissima ratio est, quae fabulas peperit , veluti quaedam blandimenta sanitatis, per quae salutaria pocula promte & alacriter sumerentur , Quam porro suave, in theatro sedentem sine ulla animi corporisque contentione , non audire modo , quid sit honestum &inhonestum , quid utile & inutile , sed haec ipsa in illustribus personis varia fortuisna jactatis aspicere , eo rerum apparatu , ac verborum genere proposita, quod cum ad monendum plurimum valet, tum etiam ad movendum y videtis , ut ad haec omnes ordines libentissime conveniant, ut attente audiant, ut numquam fatigentur, ut vel in lacrimas jucunde soluti Tragicos eventus eXcipiant λ Conferte nunc frequentiam istam cum solitudine , quae cim

ca Philosophos est; & plane intelligetis,

utrum praestet per nostras hasce Poeticas blanditias , an per acumina Philosophica mores civitatis castigare . AEgre homines apertum monitorem audiunt; gravia sunt verba illa ne dicas , ne facias , debet , non debet, licet, non licet; & cum vitia aliqua , nullo compellato nomine , reprehendun

tur I

190쪽

tur, ille sibi exprobrari putat, cui conveniunt. In scena neque histrioni, neque satyro irascimur. Irascimur autem λ Tanto magis favemus , quanto acrius aspergunt; modo amicos, modo sodales , modo nos ipsos in iis moribus recognoscimus, & abditum ulcus ridendo tractari patimur. Erisgo tota illa juvenum turba , quam aperto Morali ludo , Aristoteles exclusit , habet Eth ex hac ossicina unde sanetur ; hinc ne-' mo repellituri; nu δ aetas ,. nullus ordo ,

nulla conditi0 Postin gravis. est; Qmnibus animi perturbationibus, irae, libidini, in vidiae ,s cupiditati medicamenta. haec adhi- eri possunt . Huc etiam viri Principes invitandi sinaltis quibus nullum mnnitum nis per ambages ingeri, x est ἰ quoni tamqn n00 ad repreherinopem referri velim, sed ad ipsam principatus naturam ,esquae tueri majestatem qua- Cumque ratione, modo honesta, debet; &privatorum in se arbitria cavere . Ad hos scilicet Philosophus accedat de jure & injuria disputaturus I his, siquis animus, C- dicat, ne tantum sibi licere putent, quantum possint ; hos doceat aliud regem esse, aliud dominum; illum in primis parere legibus debere. , Cui legum cura commissa est; neminem peccare gravius, quam C jus exemplum transit ad alios. Λ mentem esse oportet, qui tantum audeat , praesertim proposito ante oculos S eca qui si tantum sapuisset , quantum profitebatur , non dicam tantas opes non collegislet, in

SEARCH

MENU NAVIGATION