De optimis studiis orationes 10. Jacobi Facciolati S. theol. doctoris ... Accedunt laudatio funebris, commentariolum de lingua Latina, et exercitationes aliæ, de quibus vide indicem pag. ult

발행: 1723년

분량: 413페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

serre possit , adversarios suos oppugnationem instituisse, de et ijus ratione atque ordine nondum statuere unanimi consensu potuerint λ Alios enim alia praecipere o quod unus probet, alterum i m proba re non esse mirum, si Soloecismo non parcant, qui pugnant secum ipsi. Hic vero tam ingeni Ius visus est, ut ipsi illi, qui accusabant, cogitare coeperint, numquid sibi timendum esset , quod reo minime' malo periculum

creassent.

SIquando litterulae nostrae de fortuna

conquestae sunt, quod minime viderm tur desiderio respondere , . hodie quidem jure ac merito queru tur, quod te nobis, Praesul Illustriinime ac Ee renis me , jamdiu optatissimum non satis opportuno tem Pore concesserit. Nec enim aut hujus diei schola ex illis est , quae principes habentur , aut ipsa scholae exercitatio auribus tam eruditis ullo modo digna. Sed tamen, ut de nobis ingenue sateamur, quemζumque tandem adventus hio tuus in diem imcidisset, nihil profecto erat in toto hoc scholarum nostrarum ordine, quod in tantam hanc lucem sine verecundia expone retur, teque judicem totius Italiae sapientissimum non formidaret . Ergo quidquid hoc est sive laboris , sue industriae , exiguum certe quidem , noli prae tua ista si gulari

312쪽

palari atque recondita eruditione contemne re , sed reputa tantam hanc litterariae glo riae famam, quantam nemo unus post natas litteras vivens obtinuit, ita demum te beatum ess cere posse , si sit cum illa humanitate conjuncta, a qua litterae ipsae n

men adeptae sunt. ε

EXERCITATIO IV.

. . .

Curas hominum ridere oportet, sed sapientius, quam Democritus solebat. P RO OE M I υ M.

Vos ferunt suisse Philosophos , Democritum & Heraclitum , ita inter se natura studiisque diversos , ut alter perpetuo rideret , alter perpetuo quodam luctu conficeretur . Prodibat Democritus in forum ridenti similis , adunco naso , buccis paene ad aures diductis i & ut mercatorem offendebat, vel artificem, vel caussidicum, ad singulos , veluti rem novam sibique laetissimam, risum instaurabat. Narrabat quis de magistratu sibi delato ζIlle ridebat. Alius querebatur de repulsa' Ille ridebat. Erat qui venderet, qui emeret , Qui transgeret, testesque in rem suam appellaret Ille vero suavissime ridebat.

Deni.

313쪽

Denique quidquid diceres , quidquid pete.

res, quidquid interrogares, omnia promia scue, teque ipsum tamquam scenteum hoaminem risu excipiebat . Accedebat ex parate altera moestus & sordidus senex Heraaclitus , promisia impexaque barba squalia dismus , obducta fronte , lippis oculis 3 acutis naribus , distorto ore , temporibus collapsis , genis enectis , qualem prorsus decet esse hominem rebus omnibus illac samantem. Hunc siquis recreare conatus esisset vel ostentatione rerum ι vel narrati

ne laetissima , laterem lavabat , quod sibi ad sapientiae famam aeternum squalorem Lustumque indixisset. Habetis , Auditores ιstultorum par lepidissimum . Non enim via deo, quemadmodum inter Philosophos istis hoc nescio quid hominum numerare posistin . Tamen siquod stultitiae genus serena dum est, & humanae imbecillitati condonandum , multo malim in nostra civitate Democritos esse, ouam Heraclitos . Etsi enim tam in adveriis rebus ridere vitium est, quam flere in secundis ; attamen hoc asperioris naturae est s neque excusari interpretando potest , nec in hominum seocietate tolerari . At vero qui sibi imperavit in qualibet foreuna hilatiter vivere, &omnes rerum humanarum eventus ride.

re , nec valde a sapiente distat, & magnum sibi praesidium ad aliorum com socium & benevolentiam comparavit . si paullum igitur sibi temperet Democritus, is effrenem ridendi licentiam paullulum cohiis

314쪽

hibeat , jam noster est , & cum sapiemtibus sedet. Id totum cujusmodi sit, Amditores , adsumus explicaturi; ea tamensve lege , sive consuetudine, ut nos pro nostra imbecillitate atque infantia impune ridenda dicamus, vos vero pro vestra b nitate & patientia ne talia quidem ride

ANimadvertite argumenti huius duas

esse partes, quarum prima significat, curas fere omnes , quae ab hominibus si scipiuntur, leves esse ac risu dignas; alimra , non admodum prudenter se gessisse Democritum , quem serunt humana omnia promiscue risisse. I. pars. Homines plerumque sunt ocem pati vel in honoribus comparandis , vel in divitiis congerendis , vel in utroque : ata qui honores ac divitiae non possunt huma. num appetitum explere, eicue beatitatem impertiri : sunt igitur ridengi tot tantique conatus . videte nanc in rem Aristotel. I. I. Ethic. c. s. & ibi Interpretes, praese tim vero Tarquinium Gallurium . . , Civitatis ordines recensebitis . in foro , in curia , in officinis nimio plus occupatos atque intentos , ut bona tam exigua , tam incerta, tam habentibus noxia persas nefasque sibi parent . Videte hic Iuvenalis Satyram X. Ipsos quoque litter

315쪽

rum ac sapientiae studiosos , eorumque contentiones ad trutinam revocabitis ς stendentes , quam stultum sit diu noctuaque impallescere chartis, summumque huώjus vitae bonum Valetudinem exsiccae gloriolae devovere. Nihil enim fere fit intra

modum.

II. pars. Democriti vultum, habitum', mores urbana atque eleganti ethopceja describetis ; ut appareat , nulla certa ratione , sed potius levitate , aut etiam fortasse ambitione ductum hominum studia ridere consuevis e. Quodnam enim judicium de illo ferendum est, qui δἴ possessiones suas deseruit,& oculis se privavit, ut nulla re a cogutando averteretur 3 Dicetis , hanc ipsam opinionem sapientiae, quam quaerebat, fuisse ridiculam . Nihil enim probari debet , quod nimium sit. Ostendetis, multa esse in hominum s Cietate, quae rideri non debent, si modo& ratione constent, Deorum immortalium religiones, artium ac disciplinarum studia, rei familiaris ac publicae curam, &c. Denique Democritum , ceterosque ejus mentis Philosophos ob antiquitatis reum rentiam per quamdam veluti correctionem excusabitis. Nam cum vellent hominum animos nimiis perturbationibus liberare, ad extrema haec adducere conabantur non quod id totum fieri posse crederent, quod contendebant , sed ut naturam ni mis aberrantem revocarent ac reflecterent.

316쪽

verumtamen correctionem hanc ita adhibebitis, ut excusare quidem magna nomina videamini, non tamen eorum institutum Probare.

AD GRAECAM

INTERPRETATIONEM.

Eteres scriptores in Democriti Philo.

sophi famam conjurasse videntur . Adeo multa de illo ridicula memoriae prindiderunt . Ego uni fidem habeo Diogeni Laertio, qui es gravis Historicus est , &hoc sibi argumentum sumsit, ut Philoso-Phorum Vitas moresque describeret. Alii

mirabilia magis, quam vera consectantur: itaque stiam contraria dicunt . Valerius Maximus l. 3. c. 7. scribit, eum bona sua patriae donasse, Cicero do fin. l. s. c. I. 9. deseruisse: qua etiam de caussa stultitiae insimulatur a Lactantio L 3. c. 23. Revera neque donavit , neque deseruit . sed in pecuniam redacta peregrinando absumsit. In quibusdam Graecis monumenistis apud Gellium l. Io. c. 17. habetur, Illum se oculis sua sponte privasse, ne umquana videndi illecebris a contemplando avocaretur. Id ipsum confirmat Laberius Poeta, & Tertullianus in Apologetico C. 4 . sed alter caussam affert, quod improborum sortunas aspicere nollet; alter, quod mulieres sine cupiditate intueri non posv set.

317쪽

set . Credat Pudaeus Aprilia . Perpetuo fidens inducitur a Seneca de tranq. c. I S.& ab aliis antitheta quaerentibus . Sic nim praeclare opponitur Heraclito sine ita, termissione ploranti . Ex Philosopho Mi mus . Vitae genus tam Varium varia item consecuta est opinio mortis . Senio desecit, cum annos Vixisset plusquam centum: sed magis ex dignitate tanti viri Athenaeo l. a. visum est, si persuadere posteritati posset, ipsum sibi mortem ultro conscivisse . Quidam tradit φθμυαjM confectum objisse; haud alio sane iundamento , quam quod a tanta pauperoate, in quam inciderat, pediculi abesse non possent. Miror equidem, neminem unum ex ejus discipulis inveniri , qui magistri nomen ab injuria vindi

cet.

GRATIARUM ACTIO.

SIquis Democritus tantam hanc graovissimorum virorum , & nobilium adolescentum frequentiam videret, statima meridie uno in loco, eoque pro ratione temporis valde angusto coactam; assidensisque paullum , audiret de Latinis Graecisque litterulis, de syllabis, de apicibus ce tamen institui , quot quantosque cachininnos tolleret, quam solutos , quam effusos s Mira enimvero est patientia vestra , quae hujusmodi taedia ad duas paene horas producta , qualibet hebdomada ferre pota.

est;

318쪽

est ; nosque etiam excitare cunctantes aesegnes , ut hoc vobis negotii afferamus . In quo cum reputo nihil vos spectare , liud, quam quod e te nostra sit , incredibili quadam verecundia persundor; maximeque velim meum erga vos animum ,

voluntatem , madium , observantiam singulari aliquo verborum genere declarare. At in hac ossicii parte tam dissicili si v, terem , jam non vestra institutione indugerem .' nisi vero qui aquiIam pingere re cie novit, is ad muscam doctore indiget. Illi igitur haec rideant , qui se sibi dumtaxat natos existimant ; nec nisi privato.

tum eommodorum rationem habente vos nobis semper in magna admiratione eritis,

qui rerum vestrarum fere obliti , nihil agi.tis , nihilque cogitatis nisi nostra cauta . Idque eo magis mirum est , quod beneficia vestra in illos consertis , qui non solum referre nullam gratiam possunt . sed ne ipsum quidem beneficiorum pondus ex

toto cognoscere .

319쪽

EXERCITATIO R

Oui recte paret, dignus est

ut imperet O ,

Uod de bello dici solet , nondum expertis jucundum esse , id de imperio dici debet. Eis enim imperare pulcherrima in speciem & suavissima res est , in his tamen veluti floribus multiplex latet anguis , idemque ejusmodi , ut non modo corpus , sed animum in primis sauciet, partem hominis praulantissimam . Ingredere magnificas illas aedes . Videsne stantes in limine armatas copias ζ Non tam ad populi quam ad ipsius domini terro

rem aluntur. Multos enim Iimeat, qui a mulis

ris timetur , necesse est . Agedum proser pedem , tolle oculos. Delectantne te lacunaria illa argento auroque distincta λ At inde in ejus beati cervices gladii. pendent filo tenuissimo illigati, quemadmodum Damocli ostendit Dionysius. Circumser te undique . Placetne solium nobilissimis servis ad nutum & obsequium utrinque stipatumΘΑt multi in eo Reges ab iis ipsis trucidati sunt , quorum opera utebantur atque ad

eo ab illis , quos sibi unice ad praesidium

320쪽

EXERCIT. 3 7

constitutos, corporis custodes appellabant. auid mihi mensas apparatissimas innuis e Ita quotidie multi veneno interficiuntur , ut jam mensa crux Regum appellari pos-st Quid dominatus majestatem quid chlamydem , quid sceptrum , . quid coronam ostendis δ Nempe ostendis onus: tanto enim ista graviora sunt, tanto curae molestiaeque pleniora , quanto, pluribus gemmis ornata. Noli mihi aerarium, noli mihi fiscum indicare . Nihil potest esse hujusmodi sine magna invidia & populi imprecationibus . Sed jam per Deos immoris tales exeamus I omnia hic suspicionis ple-Da , intuta omnia ; non amicitiae, non fidei, Non benevolentiae locus in aula sumus , intelligenti satis est . Sed numquam tamen satis ambitioso , qui sua cupiditate ramquam nocte aliqua circumfusus, nihil tale videt, aut omnia videt vieto illo colorato,

quo crudelissimus Princeps suppliciis ipsis humano sanguine foedissimis pulchritudinem

aliquam comparabat . . Nihil vero ram miserum est , ut ex omni parte circum sine ctiam, non aliquam bonitatis speciem 'rar-1eferat, movea que desiderium sui Ergo' parcamus homini imnerandi cupido , vel

quia sua est & imperio felicitas, vel quia

videtur esse . Id unum ab illo contendamus, Ut haec ipsa cupiditas virtutis admi-i,istra sit, hoc est ita sibi persuade ir , pri-'vatum hominem tum demum imperio dignum esse, si recte pareat. Si hac ad im- Perandum nitetur via, nos illi tilites impe-

SEARCH

MENU NAVIGATION