De optimis studiis orationes 10. Jacobi Facciolati S. theol. doctoris ... Accedunt laudatio funebris, commentariolum de lingua Latina, et exercitationes aliæ, de quibus vide indicem pag. ult

발행: 1723년

분량: 413페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

rium concedemus , reique publieae egregie consultum per ambitionem existima. himus. Id dum fusius ostendimus, adeste humaniter, totamque hanc exercitationem ita temperate , ut nobis quotidie magis magisque placeat , talibust dominis obtemperaret

PLato lib. 4. de len & Aristoteles lib.

Polit. 3. non de suo modo sensu , sed ex communi hominum opinione prinverbio firmata pronunciant , vix fieri posse , ut aliquit recte imperet , qui non an-UR paruerit ἡκ-ς ἄρχειν μου ἀρχθεντα. Id Vos tamquam exordii locia ponetis, ut pro Positam a me sententiam oratiuncula ex Plicetis . Utrumque enim conjunxit Cicero, cum dixit initio lib. 3. de leg. Et qui bene imperat , paruerit aliquando necesse est; qui modeste paret , videt qui aliquanda imperer, dignus esse.

Di tis igitur hoc maxime locum habere in liberis civitatibu , in quibus ex ipsa civium ordine summi magistratus eliguntur ; iidemque homines modo imperant .

modo parent.

Explicabius recte parendi dissicultates pquas qui expertus est , & superavit, magnum dedit virtutis ac prudentiae testimo

Dicetia terminos esse aliquos , intra quo

322쪽

EXERCIT. 3os

imperia in liberum hominem contineri debeant ; quos quidem terminos nemo natalius cognoscere potest , quam qui privatam fortunam belle ac modeste tulit. Λ contrariis quoque argumenta ducetis, ostendentes, quam stolide , atque imp tenter rempublicam administrent, qui cum essent privati, magistratibus ipsis imperare voluerunt , & cum summa rerum Oomnium licentia vivere. Denique quascumque obedientiae laudes invenietis . huc trahi recte poterunt.

AD GRAECAM

INTERPRETATIONEM. Responsis Jugurthae nomine ad Micipsa orationem , q- est apud Sallustium

De Bel. Juguri. c. IO,

NE dii siverint , Rex , ut Numidiae

immature adeo rapiaris . Eui enim satis gloriae vixisti ; & tibi etiam fortasse satis , qua es moderatione rerumque humanarum satietate ἱ nobis quidem certe nondum satis. Tamen quod caveas in posterum rebus tuis , veritus multo ante , tiae aliquando naturae necessitate futurant , facis tu quidem pro tua ista ubique ςommendata sapientia. Mihi sane invi-

323쪽

sum regni nomen, si tua funera conlequi debet . Praeterquamquod P innutritus ego bellicis laboribus ac venatione , quomodo possum ad civilem rerum curam & urb mam quietem animum convertere δ Adherbali & Hiempsali facile inerit patris vita tutes imitari, quibus licuit manentibus do mi proxime intueri . Quod s me tamen jubeas uti beneficio tuo, & in partem vGnire summae dignitatis, id efficiam diligen hissime I ut videaris potius laboris aliquid imminuisse filiis , quam regni. Numquam

excidet animo meritorum tuorum recordatio ς eamque praedicabo & habebo nomini tuo gratiam , quam tibi 'referre non potero. Dic mihi vel regnandi, vel parendi leges; imper i quod videtur, aut Veta; omnia non minore fide, quam tibi, praestabo memoriae tuae. Quod & faciam, diis bene juvantibus ; & eo libentius , quo

GRATIARUM ACTIO.

OUemadmodum ad recte parendum Obsequio & solertia opus est , ita ad imperandum prudentia & aequitate . Nihil porro in humana societate miserius excogitari potest , quam impotens dominus . Siquidem servus moneri, castigari , dimitti potest, dominum pati necesse est . Quorsum haec, Auditores λ Scilicet eo denique ventum est, ut grates postuletis;

324쪽

mulium e veremur , nequid nobis supra virium nostrarum modum imponatur: non quod iniquius aliquid a vobis esse possit , sed quod pro insigni quadam bonitate naturae de meritorum vestrorurn magnitudine cogitare nolitis ς quae, ut nos quidem extissimamus, nulla Verborum copia aequari potest . Ergo date hoς observantiae in . VOFnostrae , ut non parere aliquando liceat rex quo potissimus a intelligetis, hominibus vos de veltia dignitate sollicitis imperare. In reliquis pro vestra auctoritato jubete r iam ita nobis in animum induximus, huic in primis aetati obedientiam convenire, qper eam unam fieri posse, ut cum vos ad majora progressi eritis, non desint ex no bis, qui loca ista vestra occupare possint.

EXERCITATIO VI.

Populo imponere iacile est .

Iquando umquam laetus & ala. cer ad dicendum , aut scribendum accessi, quod ipsa me rei proposi tae facilitas ceteroquin timidum ac refugientem inviolaret , id certe mihi hodie contigit, cum de hominum fraudibus & fallaciis. Commentari aliqua jussus sum , & in conspe-

325쪽

elum vestrum afferre . Neque enim putari - in eo mihi deesse orationem posse , quod ita commune omnibus esset, ita vetus , ita frequens, ita privatim publiceque usurpatum , ut quocumque me Verterem ,

quidquid aspicerem , quidquid audirem ,

vel totum ex mendacio constaret , vel mendacii partem maXimam complecter tur . Curia, forum, judicia , compita mnia . summi infimique cives, quantam , bone Deus, quamque perspicuam civilium negotiorum non imperito dicendi copiam

suppeditanti Sed ne a schola discedamus, quid est in poetica facultate non fallacissimum , quae vel ipsum nomen a fingendo ducit φ Quid nostra haec, cujus in praesemeia periculum facimus ῆ Nonne ita in fatilencio est , ut praeceptores ante Aristotelem omnes nullam dicendi artem , nisi ad concitandos auditorum animos tradiderint; Aristoteles vero ipse , qui primus probandi locos excogitavit atque edidit, non tamen vera , sed vero s milia ab oratorct re

quirat y Quid plura Ipsi illi barbati Phi

losophi, qui se gravissimo nomine veritatis indagatores appellant, multis animi motibus abrepti , & paritum studiis veluti mistites auctorati fallacissime disputant misrue se feliciores arbitrantur, quo plures a. olescentes magistrorum fallacias in ipsam posteritatem propagaturos inducere possunt. Neque vero siquis est ita solers & acutus , ut sibi nolit imponi, fraudum isti

ac fallaciarum artifices quippiam de solitae

326쪽

contentione remittunt. Satis illis est, si plu. res in errorem inducant: populo canunt . non Platoni , nec hominum de se judicia Ponderant, sed numerant. Id utrum recte faciant, nolo in praesenti quaerere; sed tamen quandoquidem faciunt , eorum artes explorare lubet, ut quantum quidem aetatis huius nostrae imbecillitas patitur , p. putares insidias nobis caveamus . In qu primum facilitate vestra indigemus , dei de vero sapientia ; ut cum patienter tuleritia nugas nostras, ipsi talia reponatis, qua, ita argumenti gravitas postulare videtur Id a vobis praesertim speramus, NNNAEquos ex inopinato sedentes hoc in loco cranspicimus . Neque enim, opinor, tantam hanc incommodissimi temporis molestiam animo tam aequo serretis , nisi magno quodam erga litteras amore, & aliqua etiam ersa uo. benevolentia duceremini .

STilum vestrum in eos expedire debetis , qui se populo venditant idque laborant , ut sapientes habeantur , quamvis nullam operam nullumque laborem impenderint in comparanda sapientia. Initio quidem explicabitis , quid nomine populi intelligatis; quae vox non plebem dumtaxat comprehendit, sed nobiles promiscue atque ignobiles , tum viros quos e

Principes , si sint indocti.

. Tures

327쪽

Turba haec magis specie rerum ducitur: quam rebus ipsis Itaque mendacia ingeniose colorata plus valent apud illam , qtiam simplex ac nuda veritas ς Medicum probat garrulum , Philosophum contentiosum, Caussi licum impudentem Militem jam-bundum ; quo quidem genere hominumquid frequentiu Nihil facilius , qaam in eos coetus Comptari y quas litterarias Academias vocant Ubi quis tamen eo' lato sedet 'tamquam ita demum Mosis initiatus ,- cum litteratis numeratur . Advenit solemnis recitationis dies , rota urbe discurritur vix unus aut alter de suo et hoc tamen populo satis.

Quid siquis libellos aliquot sibi compa rei λ qtiid si pauca quaedam magnorum virorum nomina memoriae mandet Z quid si publicas acroases frequentet, in iisque caput belle moveat ἰ Apollo est. Sed inter omnia hujusmodi fallaciarum instrumenta nullum potentius est opibus, quibus & fama sapientiae, & laudatores, di testes facili negotio comparantur. &c.

AD GRAECAM '

INTERPRETATIONE M. De simidationis , fallaciae bonis.

FAllendi ars.vetustissma est; & ex quo

Virtus coepit esse , virtutis simulatio Liris

328쪽

suit. Qua de re adeo nihil querendum judico, ut etiam mi seram ejus civitatis conditionem putem , quae istiusmodi vitio caret. Apparet enim in nullo pretio veram laudem esse , ubi nemo est, qui eam sallaciter imitando simulet . illi tantum nurni adulterari solent, quibus publica sorma& auctoritas est . Miror equidem , Juvenalem tantopere doluisse Sat. a. quod essent Romae qui ios simularent, o bacchanalia biberent . Quam enim haec significationem hahebant , nisi probitatem& honestatem in ea gentium omnium patria tanti fieri , ut illi etiam , qui ad vitia profligatissimi erant , tamen se Curiorum si miles videri mallent λ Non tanta est virtutis ostendendae cura , ubi vitia valent & dominamur . Sed ne a litaterulis nostris longius abeamus , .vix dici potest , quanta ego laetitia exultem , cum video in aliqua civitate opifices quoque ac sellularios scientiae opinionem aucupari . Neque enim se tamquam scientes venditarent indocti, nisi crederent in honore esse , qui vere sciunt . Quoties tibi se tamquam magnos historicos jactabunt , quos transalpinae ephemerides erudierunt λ Attamen patere . Quoties Gellium cum Cicerone component . quoties de Sallustio tamquam de Poeta loquentur; quoties tempora temporibns, nomina nominibus mutabunt , de binum silvis appingentes , fluctia hus aprum 3 Attamen patere . sed vide, quam te velim ad patientiqm compara

tum. '

329쪽

tum . Tum quoque illos sine fastidio a. spicere debes , cum viros principes induiscunt, suaque illis mendacia venditant . Grave est hoc , nec facile serendum; v rumtamen ita fiet, ut tuam tibi fortunam gratulare, regiasque opes contemnas , quae talibus insidiis obnoxiae sunt.

GRATIARUM ACTIO.

wlti se vobis bene gratos carmine prae

bent; Sed mirum squis vera poeta canit. Qui nullas vestro reddit pro munere grates, Scilicet is pretium muneris omne videt .

Iucundius est reprehendere, quam laudare ; sed tutius laudare ,

quam reprehendere.

acerbo, ut omnes hominum actiones aegre ferentes , quidquid vident , quidquid audiunt, promiscue reprehendant : rursus alii tam bono ac facili, ut omnia ad laudem convertant. uuirmin

330쪽

EXERCIT. 3r

Utrumque mea quidem sententia malum rnam neque reprehensore vitia carere debent , neque virtus laudatore ; ut aequi &iniqui discrimina appareant , habeantque homines ossicii studiosi atque honestatis . quid sequantur , ac sugiant. Peius tamen illud ; quod a reprehensione proficiscitur rnam laudare omnia levitatis est , at rept hendere intolerandae cujusdam malitiae , quae odia inter homines serit, eorumques cietatem & communionem , alterum in aluterum armando , dissolvit. Ac ne silere quidem prorsus laudabile est : oportet enirn hominem ratione & voce praeditum non quasi mutum animal vivere , sed de rebus humanis judicare, colloqui cum altero, turis pia & honesta perpendere , probare , imis probare . Qui medium nosse ac tenere po est, is mihi est sapientissimus et proximum locum tenet, qui minimum peccat , vel in ea parte peccat , quae minus periculi habet. In hanc rem totam quaedam de more afferimus , sed nihil prorsus aut vestro judicio , aut loco dignum . Et multi quidem se modestiae caussa initio statim abisjiciunt , ut in ipsa exercitatione tant' magis excellant : nos hoc uno fortasse lauis dandi erimus , quod de nostra infirmitate vere ingenueque fatemur.

Duplex erit orationis pars. Ad primam haec pertinent. Quia qui

SEARCH

MENU NAVIGATION