장음표시 사용
61쪽
gissime antecellere . Verum de poetis nihil ad nos : oratores quidem certe nisi huc labores omnes cogitationesque conserant, ut quae invenerint, concinne & ele- ganter efferant , nihil invenisse , nihil tenere videbuntur, vacuisque subselliis verba facient. Sin autem mirabili hac augendarum rerum & ornandarum virtute Valuerint , nihil tam modicum de administranda Rep. dicent , nihil de rerum natura ,
nihil de juris legumque scientia, quin plura & majora scire , quam illi ipsi , qui
haec tractant, judicentur . Est enim composta & expolita oratio instrumentis illis non valde dissimilis , quae oculis admota
ex una quidem parte res minimas in immensam magnitudinem amplificant, ex altera vero maximas ita contrahendo minuunt , ut Vix esse , aut aliquo in numero 'lu- esse facile credentibus persuadeant. Tale
'Vita sibi quippiam, nisi fallor , Isocrates propo-
βψ- - nebat animo , qui Oratoriam artem cum
definiret, hoc totum volebat esse facere de parvis magna , de magnis parva οῦ quod cum diceret, perspicuis sane verbis ornandi copiam & varietatem significabat. Quae enim re ipsa parva sunt , omniumque C perientia & consessione parva , non aliter fieri magna possunt, quam si multiplici r tione explicata , & per varia figurarum genera fusa ita pingantur, ita colorentur , ut auditorum animos mentesque praestrinis gant. Hae sunt praestigiae illae, a quibus sibi suisque civibus cavebat Cato, qui Cata
62쪽
neadem Atheniensium Legatum cum audistet ita pro justitia dicentem , ut nemo non allentiretur , eumdemque rursus ita, Juae dixerat, impugnantem , ut omnesententiam mutarent ; ejicite , inquit , hunc hominem , cui nihil persuadere difficile est . In quo ego Catonem , si hominis mores damnavit, non reprehendo si eloquentiam , Catonem in Catone requiro . Huc spectabant Leontinus Gorgias , Trasymachus Chalcedonius, Protagoras Abderites , Prodicus Chius, Hippias Eleus , cum docere se profitcbantur , C;εῖα quemadmodum ea fa inferior dicendo fieri su- η' , pcrior posset. Ingens sane promissio, & ni sy' mium fortasse audax , nisi quod tanta est elocutionis vis , ut novam quandam rebus formam inducens humilibus dignitatem tribuat , parvis magnitudinem , obscuris lumen , abjectis nobilitatem. Itaque in hoc qui dominatur , viresque suas & facultatem sentit, glorietur per me licet , se Veristere posse Ο nnia, imponere omnibuS, trahere , impellere, concutere, serum curiamque totam permiscere . Videtis , opinor, Auditores, in quo ea posita facultas sit, quae nobis ad docendum proponitur neque vero illi non vident , qui adversus
nos disputant , sed quod assequi non potuerunt, satis callide aspernantur. Verumtamen novimus homines r clament , irrideant , NiZolium, Doletum , Calepinum nobis objiciant ; numquam obtinere poterunt , ut desipiamus . Id antea si didicis- D sent,
63쪽
sent , unde nos avocare conantur, essiceis
re aliquid sortasse possent , quia ne eloquentia quidem ipsa oppugnari potest sine eloquentia. At vero illa sua jejunitate inopiaque sermonis tantum abest ut quippiam a nobis exprimant , ut m do risummoveant, modo stomachum, modo etiam
miserationem . Quid quod etiamsi non
tanta esset in eloquendo Vis, non tanta
dignitas , non denique dissicultas tanta , quantam ex iis , quae diximus , quilibet cognoscere potest; nihilo tamen secius puerorum studia , nec puerorum tantum, Ied etiam adolescentum in verborum judicio & constructione diutissime tenereismus y Est enim praeceptoris non despientis sequi naturam, S ea singulis aetatibus addiscenda proponere, quae singulis apti sima sint . Valet memoria juventus , ingenio non satis valet; quin ea juventuti tradimus , quae non tam ingenio indigent, quam memoria Θ Quid Stoa , quid Peripatus, quid Academia ad hanc aetatulam, ad hoc ingeniolum y Ipsum illud Philosophicum pallium, ora hominum ad rerum gravissimarum tractationem composita, ipsa scholae species , nomen ipsum sapientiae severitatis plenissimum accedentes perterrebit . Nullus est in Philosophia locus tam planus & facilis , quam qui de m ribus inscribitur & ossicio : hunc tamen I h. ipsum cum explicaret Aristoteles , adole, scentes procul esse jubebat , & aliunde sibi , quae discerent pro aetatis suae viri
64쪽
bus, Comparare . Aut igitur nihil est , in
quo aetatem primam exercere debeamus , aut una est verborum cura , quae cum tam necessaria sit , quam est a nobis multis rationibus confirmatum , cumque tam minuta appareat, ut neque viros deceat, ineque senes , non potest nisi per summam stultitiam a Rhetoricis scholis ablegari . Sed ablegetur , s Diis placet, ab-
Iegetur : succedant ejus loco spinosar Dia. Iecticorum ambages , ambiguae Jurisconsultorum formulae, retrusae Philosophorum ideae ; traducatur per haec adolei centia ;veniatur ad rostrae quid tum Θ Nonne vides, te populum habere judicem, hoc est qua parte minime vales , plurimos homines , qua aliquis es , modo centesimum quemque, modo nullum λ Itaque cum paucissimis placeas communione studiorum,
plerisque omnibus insanire videris . Philosophica quaedam delibas , & feliciter emplicas λ Euge , Lucreatus annuit . De publico privatoque jure sermonem infers , sciteque disceptas λ Euge , Scaevola probat. Altius assurgis , dc siderum motus describis non inepte ρ Euge , Manilius laudat
Interim vero in verbis peccantem ceteri omnes reprehendunt, puerique ipsi, 'πιχαρος λαλοῦντες , impune irrident . En , in- , .u quiunt , praeclarum oratorem , qui ne tum quidem sermonem callet , in quo se tes.
jactat. Audisti soloecismosy Vidisti quo ore, quam duro, quam impudenti in magna civitatis luce , velut in umbra ludo.
65쪽
que nostro , ea diceret , quae nulla posset Latini Scriptoris auctoritate Confirmare ς Ubi illa invenit adverbia intrinsece , extrinis Oce , amodo , caelitus, diυψ1m , fusem , juremerito , private, duriusculo, gnare , diυersmode ,
horresco, eluceseo, insolesco , correspondeo , ex- , elucido, frigefacio, 'ito, ιntertexo, ob tenebro , promano , unio, sAbintelligo: iab I nomina bisoriola , historiuncula, derisio , eXtem poraneus , gratisvdo, intimior, ostensio , versemria , Ualor, oscitant ia, ironicus , panicus, caeis
licus , promtituta o , sublunaris λ Ut nihil pudet i Quid illa , inquit alter, quae ferrea cum sint , ferreisque pejora , populo tanquam aurea venditavit Θ In xus Stitudo Firmici , Iatimor o Iatini mus Hi ronymi , incapax Prudentii , licite oroni, proficuus Cassiodori, titillamentum Fulgentii,
nullatenus Capellae , econtra Servii, Diomedis , adincicem Augusti m , ab Matro Isidori, certitudo , collimo , nuspiam , versio, multoties fortasse nullius . A barbaris ad σολωκα & impropria descendunt , ubique
invicem magno cum risu memorant erubesco negligentiae, gratulor tecum , ut tu Inquis ,
siqua studia , materna Iiqua , abs re , semeIo bis , si fortasse , & sexcenta . Talia qLuferre libenter potest, & fieri puerorum fabula , verborum curam abjiciat: 1ed non istamen aliquanto verecundioribus nolit e 1 se molestus . Qui vero serre non potest, mature. incipiat de Verbis quaerere , cx Itamemcr ae thesaurum ad prima quaelibet
66쪽
recipienda paratissimum selecta recondere. Atqui non desunt, qui serius in viam reis vocati velis remisque conentur , summoque labore & ingenio adolescentiae damna rependant . Non desunt enimvero , quia non debent ad hanc rerum humanarum pulchritudinem & varietatem nec In nain rura , nec in civili administratione , nec in litteris deesse monstra . Sed isti tamen, ut cetera consequantur, numquam prosecto ita flectent orationem , quin CX Orbe Universo labor appareat ac dissicultas, qualis in citharoedo, qui sero fidibus didicit, Obduratosque aetate digitos pertinaci exe Citatione nonnihil mollivit. Et hi quidemmostri sunt, sed longo tamen intervallo nostri : quippe elocutionem probant , sed elocutionem similem suae, ne ipsi non optima consecuti videantur. Nolunt sermonem nudum & rudem , sed si paullo sit ornatior, tanquam muliebrem & effeminatum rejiciunt . Nihil mite laudant , niis hil suave , nihil fluens ; sed vehementia, concitata , vibrantia I horrida etiam saepe& antiqua ; trunca & aspere cadentia; strigosa, hiulca, rigida, dissipata. Genus hoc Orationis purae I emendatae, sed neque factae , neque conclusae libenter arripitur ab adolescentibus, tum quod numero ca-Tet , in quo tota est ducendae periodi dis- ficultas, tum quod crebris hiatibus consistens, gravitatem habere videtur, levesque sententias strepitu ipso sustinere. Ego equidem hoc malo , quam nullum s cet
67쪽
ra, quam hoc. Neminem enim vidi, qui cum posset ornate ac numerose dicere in hoc praesertim epidictico genere , in quo uno Latina eloquentia a foro curiaque pulsa denique constitit , non ita mallet, quam numeros incidere , & per abrupta inaequaliter ferri , seu potius subsultare. Adde quod Romani ipsi , quorum eloquentia non ad pompam, sed ad pugnam nutriebatur , non ante se soro populique
judicio committebant , quam Omnes orationis delicias sibi comparassent, vel comis parare conati essent; non ut iis ubique Uterentur , sed ut, cum res postularet , uti possent . In ipso enim judiciorum certamine remittenda est: aliquando contentio, &judicis animus pacata suavique dictione relaxandus ; quod perpetuus idemque cursus non euntis , sed bacchantis esse videatur.
Ceterum quod verentur , ne concidat orR-tio , siquando motum inhibeant, & moderatius progrediantur , velim eos cum Cicerone aliquanto versari familiarius . Quis illo ardentior, quis incitatior, cum in V rem, cum in Clodium , cum in Catilinam, cum in Pisonem , cum in Antonium invehitur λ Quae Vis , quae actio , qui cursias Universa torrentis instar abripiens y Cum tamen satis putat calere animos , impetum cohibet , & ab acerrima contentione ad elegantem expositionem , ad leporeS, ad facetias tamquam a Tragicis ad Comi ca repente descendit. Inde refectis viribus , rursus bellicum canit, crebroque mutat
68쪽
dicendi genere urgendo, jocando, irridendo , execrando ad perorationem accedit, in qua praesertim ostendit , quantum ipse elegantia valeat & varietate , quantum varietas & elegantia valeat in eloquentia. Si ergo vitiosum est suaviter & numerose dicere , amandetur hinc Cicero , cujus orationes aliquae suavissimae totae sunt, ac pene Isocraticae, ceterae variae, magnaque sui
parte ad delectationem compostae. Cicero autem y Amandetur eloquentia ipsa , quae
nisi splendida est , nisi conata , nisi elegans , nisi numeris perfecta & conclusa, eloquentia non est , sed incondita quaedam & ingrata loquendi profluentia. Non
ignoro suturos esse aliquos , qui totam Ο- rationem hanc ad invidiam detorquentes, dicant hoc ipso die , me rerum inventionem abstulisse oratori, inanem verborum sonitum reliquisse. Sed utcumque dicant, qui omnia reserunt ad reprehensionem: mgo illud primum dico, res oratori necessarias esse , quia probare necessitatis est 'i sed rebus fidem artificio verborum afferri, Verborum artificio derogari et deinde dico , inventionem esse veluti solum & sundamentum elocutionis ; sed illam ad multas facultates, hanc ad Rhetoricam solam pertinere : denique dico , inveniendi facilitatem longe melius , quam in prima , in aliis aetatibus comparari posse ; facilitatem eloquendi nisi in prima & altera comparari non posse. Haec nos in verborum studio
detinere solent; haec detineri nolentibus D 4 prae in
69쪽
praedicamus. Haec eadem Ciceronem, haec Quintilianum , haec ceteros dicendi magiis 1lros impulerunt , ut eloquendi praecepta multo plura scriberent, nobisque diligentius commendarent, quam inveniendi simul & disponendi. Itaque qui contra nos dicunt , non nos quidem adversarios habent , qui nulli sumus, sed viros in hac arte totius antiquitatis peritissimos. Quamquam neminem ego eloquentem virum
contra dicentem audivi : audivi Theologos , audivi Philosophos , audivi Iurisperitos , audivi etiam i clamatores aliquos , sed qui vel ingenii tarditate , vel laboris fuga , vel utroque ab hac laude repulsi, nihil sibi laudandum putarent, nisi quod ipsi praestare possent . Porro cum Theol gos nomino , cum Philosophos , cum Iurisperitos, intelligo sane quos viros, quantaeque auctoritatis 3 Sed meum est nihil
cum fraude dissimulare, vestrum autem rationum momentis , non hominum opinione moveri . Illi enim quod sibi imperaverint , presse & acute ad veritatem inquirendam disputare , pati nullo modo posisunt verborum circuitus, & illam figurarum copiam , quae in sensus irrepit , eosque tractando ac permovendo , quocumque incubuerit , sequi jubet . Liceat illis amare sua ; sed nobis quoque liceat amare nostra : illi subtiliter disserant, nos eleis
ganter ; illi strictim, nos late; illi ad sapientes, nos ad populum; illi vera , nos non tam Vera, quam vero similia. Quod si Obis
70쪽
s obtinere poterimus sine pugna , praeclaro foedere juncti, Apollini Musisque litabimus : sin minus , aeterna bella sustinere parati sumus, te duce atque auspice, Princeps Eminentissime , qui magno ingenio praeditus optima vides, magna prudentia jubes, magna constantia tueris.
Edita est patavii an. i lue. deinde alibi, addita hac Auctoris Epistola AD LECTOREM.
me tanta illa deteriorum orationum copia ,
mittuntur, certe fit, ut in summa bonarum a
rium felicitate magnum sit eloquentiae fastidium , nec Iam oratorem nisi demerendis Religionis musteriis dicentem aesuo animo toleremus. Hinc eu qui libros parant , οὐ qui typis mandant,
ita sibi orationes cament, ita omnes pinne ominosas putant, ut non modo o