장음표시 사용
351쪽
ligiones non tam splendide coluntur, quam ambitiose: litterariae Academiae ineptis hominibus, & insulsis recitationibus affluunr; aedium magnitudo ac frequentia casibus &incendiis obnoxia est: opportunitas loci vicinorum avaritiam Oc cupiditatem allicit ; arces & moenia bella provocant. Hae sunt bona illa tua e nunc si mala referre incipiam , vereor ne ita te commoveam , ut ex hoc loco statim avoles, & in agrum concedas. Sed parcamus aegrotis; siquidem c. a. urbani bene multi, ut Celso videtur, aut aegroti sunt , aut ab aegrotis parum di
GRaria cum Musis habitare Heliconia
fertur sUrbanisque locis praeposuisse juga. Quod si forte subit, veteres oblita recessus , Moenia, num fallax occupat illa forum pSedibus his gaudet, quas non sprevere Ca
Scilicet antiqui foederis usque memor. EXER-
352쪽
Oph es , Isocrates , Plato, multique praeterea Graeci Latinique homines , quos in litre. ris consenuisse accepimus, ita sibi scribendi operam ad bene heateque vivendum necessariam existim runt, ut ne in summa quidem senectute .coram ipsa , ut ita dicam, incumbente ac minitante Libitina , calamo PCpercerint a Nimia illa fortasse agitatio fuit , & squidem recte judico, extra locum; quod postrema vitae pars longo iam cur1u defatigata , contentionem ferre nequear : sed tamen cum mesti viribus & aetate floren- res laborem recusent , ad annos minus idoneos migrare debuit . Quod si parum intenta & operosa senectus non admodum probatur , quid de adolescentia dicendum erit otiosa & ignava ζ Μonstrum hoc s-mi te est ac ii tellus per nivem &brumam diligenter subigatur , anni tempore incalescente quiescat. Ac nos quidem ibi vivimus , ubi ipsa natura loci nullam aetatem esse patitur nisi occupatissimam . Ni.
353쪽
hil hic deterius habetur otio; nulla est tam foeda lues, nulla labes, nulla pestis,
quae possit cum ignavia comparari. Parietes isti citius ruent , quam desides tegant; quia instituta studiorum ratio perpetuo labore constat , eoque intermisso , non jam debilitatur, sed omnino dissolvitur. Facile igitur mihi erit in hac exercitatione, ruemadmodum jubeor, ignavos reprehenere , invisum nomen , cc omni patrocinio destitutum : sed tamen timide facio, Vctritus nimirum , ne cum aliquid ingenii infirmitate peccavero , minus benevole jindicantibus ipse quoque ignavus videar .
Ouaecumque de otio dicta, aut scripta
invenietis, huc omnia , judicio ratione adhibita , adduci possunt. Sed ita
efferenda sunt , ut vim maximam capiant ex comparatione adolescentiae cum reliquis aetatibus . In eo praesertim operam & industriam vestram collocabitis , ut adolescentem ali quem urbane describatis , qui inter nostras hasce numquam intermissas contentiones otiari velit , & per caussas quotidie novas magistrorum curam eludere. Orationem paraenesi concludetis , ea omnia commemorando , quae pudorem ignavo adolescenti afferre possint, & in sui ipsius suarumque virium cogitationem adduceta . die
354쪽
Pro Unavus tibi videor : numquid iccirco minus sapiens y Scilicet ardetionibus insipientia est modeste agere domi suae ;honesto otio frui ; non foro, non curiae, non suis, non alienis molestiam exhibere. At hoc nostro vitae genere qui deIectantur, vacant invidia & inimicitiis, non capite dolent , non distillationibus laborant, felices fortunatique aevom longissimum ducunt . Et esse igitur , & dici ignavum facile patior , si Superi terrarum caelorumisque domini ignavos sortunant . Apage tecum tua ista diligentia laboris ac periculorum plena, valetudini infesta, anxia, sollicita, aemulis, invidis, inimicis obnoxia. Num pauca tibi videntur humani generis incommoda ab ipsa rerum natura profluentia , nisi sibi quisque carnisex sit , &ad interitum ruat voluntarium ρ Audio gloriae nomen jactari: quam vanum, quam inane, quam ridiculum , Dii boni s Hoc vero vel in primis hominum levitatem ostendit , quorum multi vitam cum gloria commutant, quae siquid est, a mortuo quidem percipi nequit . Atqui hoc, quidquid
est , immortalitatem appellant, ut etiam
355쪽
in stimmo malo sibi blandiantur. Ego ex mortalibus natus , mortalis aequo animosum e idque unum peto , quod , nisi fallor , aequissimum est , ut mihi inter illos vivere liceat, qui & plerumque tarde moriuntur , & numquam certe se ipsi confi
SI bene pugnatum est , Musae Charites
que favete, Ut sua pro meritis praemia quisque se
Si male pugnatum est, Musae Charitesque
Ut melior faciat nobile finis opus.
Litteris deditus adolescensi debet esse vigilans & operosuS.
Cipionem ferunt dicere solitum, senumquam minus esse otiosum , quam cum esset otiosus . Ego Vero multos animadverti numquam minus esse operosos, quam cum sunt Op
rosi . Ille enim longa consiletudine obib
356쪽
nuerat, ut ne otium quidem iose cons
meret ; isti autcm languorisac desidiae pleni vel gravissima negotia horditer agunt . Fac rursus , ne in sarcii offensionem incidas , Romanam cuam esse zquid gravius, Dii immortales ζIic tamen sedere videas nescio quid homium , quibus nihil est senatorium praeti togam. Accedunt vel poenae, vel infata metu ,& quidem eo tardius, quo aegris . Ex ipso ore motuque corporis stati irapparet , quanto otio ac socordia diffluam. Prima
illis cura de subsellio , tum quoi sit hora , & multa subinde de itinere de scalis , de publico servo querela . oequitur
aliquid de valetudine ; sed inter laec hesterna crapula fessis somnus obrepi : obdormiscunt , ructant, cruditates imalant vicinis omnibus. Tandem Senatus dimittitur , surgunt semisopiti, incuriosi abeunt. Tu vero cave homines offendas. O te beatum , inquiunt, qui nostris laboribus viam securam ducis , noli enim de privata Onditione dolere; magna cruce cares ; nulla est Senatori quies . Papae , nimis exhau sum laboris est; vacationem petant, area temque publicis jactationibus ingravescentem domestico otio reficiant. Haec aliquis fortasse ridebit : ego vero indignationem tenere non possum . Nullum enim turpius
est otium , & homine indignius, quam quod negotii simulatione tegitur . Neque Vero putetis , Auditores , litterarios ludos hoc vitio carere. Videtis, ut ignavi quidam
357쪽
dam de ais laboribus querantur; lectos deseri an lucem y aeternas scholas haberi I pubias exercitationes privatis succindere; mlo Latine componi, modo Graece ; ne ipsam quidem mensam lectione Vacare ;uin etiam ludos ipsos animi caussa institios latina locutione contaminari λoperosui sane vitae genus, si ita est ; ridiculum, si adsit laboris fallendi ratio. Sursimii scilicet ut inviti solent, iterum ac saepis urgente monitore; libros in manus surimus , sed tam lente atque osciis tanter ut statim decidant; non pluteus
recte labet , non calamus, non atramem tum 2 nonitor interim abit, rursus obdormitur , donec procedente die , praeclara illa imiandi hora omnes omnino excitat. Hie rero totus est homo , itur , reditur,
claviatur, nihil fingi potest negotiosus. Sed jam schola , magister adest, animi cadant; alius capite , alius ventre laborat ; hic libros invenire non potuit , illi Perium ablatum est ; per excusationes &fallacias tempus ducitur. Itane vero operosi sumus λ Haeccine adolescentis ingenui occupatio λ Ηonestius, opinor , Nattae Vivunt ac Nomentani , qui otium & ignaviam sine suco profitentur . Hac de re lubet aliquanto copiosus dicere , praesertim cum illos judices habeam, qui non modo sententia tua , sed exemplo etiam , quae dixero, confirmabunt. SI L.
358쪽
EXercitatio haec non admodum ab ea differt, quae vobis superioribus diebus proposita est ; sed illud etiam curare debetis ad dicendi copiam comparandam , ut aliquando rem eamdem stilo varietis. In vigilantia praecipue versandum vobis erit, quae quantum ad studia conserat , Cleantis lucerna tantopere celebrata satis declarat
Adolescentem porro desidiae somnique plenum belle irridet Persius Sat. 3. quam videbitis . Nullum est ingenium hominis tantum, quod eficere aliquid possit , nisi viridem aetatem assiduis vigiliis exercuerit. Quis enim magis ad eloquentiam factus , quam Pemosthenes; quis magis , quam Aristoteles ad philosophiam ρ Ille tamen, ut scribis Cicero Tuscul. 4. c. I s. dolere se aje-bat , siquando opificum antelucana victus esset industria ς hic vero ita , teste Laer-lio , cubare solebat , ut machina ad id
comparata citissime excitatus , naturam ipsam superaret, studiumque repeteret. Ajunt Auroram amicam esse Musarum:
nempe ut significent, quae pars diei ad studia opportunissima st. &c.
359쪽
Hodie mane adolescentem conveni iuris studiosum , & quidem pro aetate strenuum , sed somno & culcitae urqui maxime deditum. In lectulo de more jacebat , vixque impetrare potui , ut sub ipsum prandium zothecam aperiret , nosque salutantes admitteret . Reprehensionem paraveram, cum ille me ex vultu ips5 intelligens, noli , inquit , subirasci, quasi vero otiosus decumbam . O vitam jurisconsultorum infelicem l Litem adhuc audivi magno labore animi , necdum vi deo , quomodo satis commode dirimere possim . Ego vero , quid hoc , inquam, litis est: adeo gravis , ut ne dormienti quidem parcat y Tum ille: nihil potes cogitare gravius . Adsunt mihi quotidie bene mane feminae duae acerbissime litigantes rfeminam dixi, satis intelligis rixosum animal & implacabile. Altera Pigritia dicitur , altera Diligentia: haec me somno eXCirat , jubetque ante lucem surgere ; illa adversariam arcet, graviterque increpat
& quamdiu inter se digladiantur de somni vitiis ac virtutibus , de lecti commodis &
360쪽
incommodis, ego inter utramque judex animi pendeo , nec alterutram condemnare audeo . Prandium interim advenit ; Amplius pronuncio. Vide igitur quantae mocurae vel eo tempore conficiant, cum tibi cessare videor . Ad haec primum risi , deinde vero indignatus , non modo veris
bis , sed etiam verberibus, cum se defendere non posset, desidiam tam ingeni sam castigavi.
GR alia conatur si vobis aequa referre, Nempe supra vires est operosa suas.
Tardus adolescens nullus homo est.
Am multas identidem personas hoc loco sumimus, ut mirumst, adolescentis ingenium a rate ipsa tenue atque exile tantae varietati sufficere . Modo nos matutinae scholae de . rebus subtilissimis disputare jubent, modo ad eXote ricas .exercitationes vocant pomeridianae inunc