장음표시 사용
361쪽
nunc Graeca urgent, nunc Latina ; interidum stantes, interdum sedentes dicimus ;alias interrogamus , alias respondemus ;nemo denique nostrum unus homo est , sed veluti Proteus virgilianus, omnia transis format se se in miracula rerum . Ecce nos hodie Rhetoras , qui hesterno die partim Theologi , partim Philosophi videbamur . Satin' salvae, Quinctilianey Nosti discipulos olim tuos , unde toties surgebat Iuleabilis λ Nimium placuisti tute tibi , cum vappas huiusmodi exclusisses. Ad sumus inveteri ludo . Verum sic habe; nos tamquam tempestate delatos huic scopulo ad. haesisse , quem nec libenter tenemus, nec certe tenebimus diu . Tu vero, Naso, curae quondam nostrae, cui partes hodie se cundas tribuimus , quo animo in scenam redisy Age porro Getas cogita : nihil tibha nobis, ut spero, continget calamitosus. Tua quidem carmina interpretari pro dignitate non possumus , at certe non deis
formabimus . Quid vero si ne tua quidem dicere potes , quae publici iuris esse voluisti λ Misereor prolis quondam tuae ; lsed
jam a te ipso emancipata per omnes puerorum scholas dudum oberrat , & vapu- Iar. Atqui ego Manibus loquor neque curantibus talia , neque scientibus ς perinde
uasi ab iis, qui audiunt & judices se-
ent, nihil omnino timendum sit. Equidem video, quam multa verba fieri oporteat, si omnem ingeniorum nostrorum infirmitatem aperire de more velimus, caus
362쪽
sisque illas singillatim recensere , quibus ab hacilace deterrebamur : sed nunc ita
se res habet , ut cum verecundiae fines transgressi, negotium tam grave susceperimus , jam audere naviter , totumque perinficere debeamus. Ac ne initio quidem χωtasse peccavimus; neque omnino verecundia dicenda est, quae adolescentes a pulve- Te arcet. Tarditas & ignavia hoc nomine tegitur , cum qua nos perpetuum bellum suscepimus , in quam saepe ex hoc loco declamavimus, quam hac ipsa exercitati ne conficere dicendo statuimus . Si quando labes haec teterrima quod in primis Superi avertant nos quoque inficiet, animadvertite jure vestro; in ceteris rebus aetatis hujus nostrae , atque imbecillitatis rationem habete .
DEscribite exordii loco praeclaram inis
dolem ejus adolescentis , qui eXpem tectus & ad omnia promtus est . Ex quo sequitur , quam misera sit ejus conditio , qui in aetate suopte ingenio tam fervida vietus est ac frigidus . Alteram hanc pamtem explicate oratorie, & ostendite, hunc nullum hominem tota vita futurum.
I. Quia in hac prima aetate prodit se natura, & significat, cujus ingenii sit, quantum possit, quid valeat; quae si sopita est , quando, aut quomodo excitabitur λ Quod
363쪽
ostendi potest a simili; nam sere ex aur ra primoque diluculo totius diei ratio &natura dignΟ1citur. II. Quia cum in adolescentia spiritus c Ierrime agantur , is aut paticos , aut he- . betes spiritus habet, qui tarde movetur. III. Quia haec aetas nulla re alia comis mendatur , quam vivido naturae impetu , qui est ingenii index , unde omen in relia quas aetates capere solemus.
IV. Quia qui friget in adolescentia , deis scientibus aetatis flexu spiritibus, reliquum est, ut stipes in senectute fiat. V. Denique quia tarditas in aliis artatibus excusari potest: specie vinulis S umbra rnam gravitas & prudentia videri potest. In adolescente nullam habet excusationem.
Pro tarditate. DUm vitas tarditatis notam , vide ne subeas levitatis . Proverbium est apud Varronem, Romanos sedendo vincere; i de ortum opinor , quod Fabius Max. Hannibalis vires juveniliter exultantis, & pugnandi locum impatientissime quaerentis , cunctando fregerit. Nullum quadrupes est
364쪽
humano generi utilius quam bos , nullum item tardius . Qui nimium properat, serius ab luit . Itaque citius equi caudam depilat , qui singulos pilos digitis excdrptos paullatim evellit, quam qui omnes simul ,
utraque manu comprehenios , uno impetu conatur educere . Ajunt. canem festinantem caecos parere catulos : quod quemadmodum se habeat , videant naturae eXploratores . Quid igitur agendum y In omni vitae ratione dissicile est terminos illos invenire , quos ulira citraque nequis consistere rectum. Cura ne nimium juvenis, neque niumium senex videaris , & quod Graeci dicunt, Fesina Ieme.
Ratia , quid cessas vetulae male mobi- 1 lis instar ζEt tamen aeterno flore puella viges. Gratia non grata est, quae dat sua munera tarde:
365쪽
Multa multis condonare oportet.
AEpe mecum ipse cogitavi, quo tandem fato loci hujus exercitationes regerentur , in quibus nihil umquam auditur , nisi jurgia& accusationes , perinde quasi quidquid huc affertur , ipsa soli lue statim corrumpatur, nullamque sui partem retineat, quae pomit jure laudari. Ubi quis in hunc pulverem descendit, ubi se sistit, illico turba omnis in illum ; alii soloecismum objiciunt, alii rerum ordinem castigant , alii sensa non probant ; quosdam vocula offendit , nonnullos etiam litterula; huic dictio non bene sonat; ille nervos desiderat; denique
modo turmatim , modo singuli miserum adolescentem aggrediuntur , Verberant , conficiunt . Si legis , non recte pronuncias ; si recitas, male canis; si taces, esignavus ; si dicis , nimis audax ; omnia demum ad reprehensionem referuntur. E. quidem non dissiteor , multa praesertim a pueris in re litteraria peccari , quod nisi esset, magistris non indigerent: at nimis acerbe judicat, qui nihil putat ab illis promi, nisi errores. Objicio, repubendo, err
366쪽
sti, faciendum erat , hae sunt perpetuae harum exercitationum sormulae . Est ne veris sculus, quem ferre possis λ agedum lauda, s diis placet, mihique animos adde. La. psus alicubi videor non tam ignavia, quam infirmitate ne me statim jugules; remit- te aliquid proficere volenti . Ita videlicet in omni humana vita fieri solet ; in qua nisi veniae daretur locus , nulla homini cum homine posset esse societas & con- junctio. Ex quo enim primi parentis labe rerum natura vitiata est , siquis perfectum aliquid suisque numeris absolutum ex Omni parte requirit, is mihi ne compos quidem videtur animi. Sed hoc ipsum latius
explicabo , Ut Cum vobis perluasum erit in universum , multa multis condonari oportere, nihilo plus a me postuletis, quam ab ingenio infirmissimo debeat.
DIcetis, nihil esse in hac rerum v nivei ,
sitate ex omni parte perfectum, sed ea bona appellari, quae minus mala sunt. Quod igitur usuvenit in rebus ceteris , idem de homine dicendum : Vitiis nemo Hor.l. ς nascitur ; optimas ille est, qui mirimis in - ' getur . Ergo qui humanae vitae societate sectitur, condonare multa debet. Quia qui nihil condonare vult , nullos amicos habet : stare autem sine amicitiis humana vita non potest .
367쪽
Quia qui est dissicilis , nihilque in aliis
ferre patest , infinitam sibi invidiam conflat ; cumque ipse vitiis non careat , vutam moresque suos multorum inimicorum judicio subsicit. Quia nequo magistratus summo jure gunt, sed ex aequitate multa remittunt. Quia Deus , cujus summa est auctoritas, & infinita potentia, tamen erga hinmines mitissimus est . Cur non homines erga homines ipsos δ &c.
INΤERPRETATIONEM . . . Pro Semeritate.
ΤAnta est aliquorum in peccando immeritas & pervicacia, ut vel a mitissimis poenas extorqueat. Nam clementia quoque ipsa suos terminos habere debet , ut virtutis nomen & rationem tueatur . Neminem puto eX omni antiquitatis memoria ad parcendum fuisse proniorem , quam Alexandrum Romanorum Imperatorem : quem unum iccirco ex omnibus nomino , quod non fatuitate aut inertia , sed ratione & consilio talis fuerit e sqULdem suapte natura ad severitatem ferebatur , unde illi Severo nomen. Cum cognovisset, Camillum quemdam Senatorem reS novas moliri, ut tyrannidem occuparet , pri-
368쪽
primum quidem ad se vocato gratias eis git , quod reipublicae curam sponte susciperet ; deinde in Senatu imperii participem appellavit ; tum ne quid joco facere videretur, in aedes Palatinas recepit , imperiali veste ornavit,.& mensae adhibuit donec ipse in expeditionem profectus renuentem sequi , & imperium abdicantem ad rustica otia dimisit . Hunc tamen ipsum longo post tempore Imperatoris jussu occisum historici narrant . Quid rursus peccaverit , non constat ; sed certe Alexandri patientiam fatigavit Quod cum
reputo, sic statuendum existimo, quemadmodum in corporibus , ita etiam in animis morbos esse quosdam , qui sine ferro atque igni curari nequeant.
MUlta igitur multis debent peccata reis
mitti :Lex pulchra est , nobis non tamen alis qua satis. Omnia si pueris jubeat peccata remitti, Quae nobis placeat, non erit ulla ma-
369쪽
ad graviorum Disciplinarum disputa. tiones, cum publicas tum privatas, quae IN SsMINARIO PATAVINO haberi BIent.
DISPUTATIO LAd quamlibet Disciplinam.
Umquam sane intelligere potui, quemadmodum fiat, ut eum veterani milites quotidie ho. stem aciemque cupiant , gregarii vero insolentia rerum e animati ad quemlibet armorum strepitum de fuga cogitent; in nostra tamen hac umbratili militia tirones plus animo vari
370쪽
triariolum locum tenent. Ego equidem primis adolescentiae annis in hanc arenam descendere jussus, non solum nihil cunctabar , sed tamquam ad victoriam Vocatus, horas ipsas impatientissime numerabam , quae cuilibet ex more atque instituto ad e comparandum concedi solent. Nunc seu cognitione periculi, seu majore famae cura ita locum hunc reformido , ut nihil beatius putem , quam latere , aliorumque contentiones procul a sollicitudine spectare& ex illis proficere. Quam multa temtarim , quam multa moverim, qua arte, quibus precibus usus sim , ne huc prodirem , meque aleae tam periculose commitaterem , in praesenti non Vacat exponere dillud tamen tacere non debeo . me quidquid egerim, non ignavia egisse, sed formidine quadam pugnae, quae cum ipsa per se dissicilis multarum rerum apparatum, &ingenia exercitatissima postulat, tum Vero mihi & valde infirmo, & parum animoso,& ex tam longa vacatione modo redeunti plane intolerabilis videbatur. Parere tamen necesse fuit; in quo deinde ne alacritas quidem defuit, ubi praesertim cogitare Coepi, Cum illis rem fore, qui judicia sua ad aequitatem referre solent , Omnemque hujusmodi exercitationem ex cujusque ingenio, ex loco, ex tempore, ex aliis demum , quae adjuncta dicuntur, humani fa