장음표시 사용
361쪽
eruditionam Usierit, Grotii , Iosephi Scaligeri , Bocharti ,
Vossiorum, Buxtorfiorum , Sel deni, Lighilaod, reliquorum: investigationem Philosophicam Bovlei, Leibnirii, Nevvloni, Leeuvvenoekii, Clarchii, Derhamii, Buddei, ceterorumque Haereticorum , qui disciplinas graviores in bono lumine collocarunt . Infert Conseqtientiarius: Esse Haereticum , vel de haeresi suspectum : non esse audiendum : & quidquid erudiationis inde profluit, tamquam pemiciosum, esse eXplodendum.
E contrario, reprehendat quis non nulla errata Melitonis, Justini, Irenari, Papiae, Clementis Alexandrini , Lactantii: tum & naevos alios , qui Veteribus episcopis , vel aliud meditantibus, exciderunt : & laudet diligentiam qu rumdam Haereticorum , qui inter tot convicia , quibus sanctissimos viros prosequuntur , non nullos naevos docte notarunt. Hic iterum Consequentiarius : Ergo est Haereticus: nam Veteres christiani, & Doctores nihil non bonum poterant c gitare, ne dum scribere . Jam prima illa ratiocinatio e Laudat eruditionem Haer ricorum : ergo est Haereticusio est falsa . Adeoque , quae inde ducuntur, ceterae eodem vitio laborant .,Nam non omnia , quae Haeretici dixere , sunt falsa: nec omnia, quae Catholici scripserunt, vera sunt. Utrique & bona, & mala scripsere; quae expendenda sunt ad oraculum Vaticani : & si per eius leges terrae orbem obambulare possunt , temere reprehenduntur argumentis ab invidia ductis . Eodem iure argumentar mur hoc modo : Laudat dicendi copiam Ciceronis e tuetur mordicus dogmata Aristotelis: adhaeret placitis Galeni , A vicenae , Averroesii , Avempace .lErgo est Ethnicus , aurMuhammedanus . Quod tamen ineptissimum argumentandi
oportet autem, ut consecutio sit legitima , ex regulis Critices verba hominis examinare . Deinde necesse est , ut ea proxime , & necessario ex auctoris principiis fluat . Nec ad solum, sed etiam hecesse est , ut certo sciamus , ausi Tem hanc periculosam consequentiam praevidisse si) . Nam multa viris doctissimis oscitantibus excidunt , quae ipsi non
i Vide Mumannum Disserti de Iure Consequentiarum.
362쪽
Veteres multi futurum esse in terris millenanum Chriasii regnum dixere , vel in hanc partem propenderunt. Alii contendebant, beatum adspectum Sanctorum animis denegari ante diem extremi iudicii : & in hac sententia publice fuere, antea quam Benedictus MI. sanctione sua eam damn verit i) . Tamen hac de caussa Haeretici non habentur , quia Ecclesiae judicium non constabat, nec illius decretis pertinaciter repugnarunt. Qui autem eiusmodi machinis disputantes aggrediuntur, vel id inscitia, vel pertinacia eveniat , pedant ae lunt, & ab contione litteratorum ejiciendi. . . ' Et haec sunt praecipua pedantismi genera, ad quae cet Ta nullo negotio reducuntur. Supersedemus reliquis , ne infunite eScurrat oratio . Cum ex iis, quae diximus , sit mani festum, corruptum iudicandi gustum , & verae Philosophiae inopiam caussam esse, cur in pedanti um incidamus : id est, in nulla dilciplina finem , atque adiumenta commode cogn scanius, modumque teneamus. Quae si recte agnosceremus , caveremus profecto ab ineptiis , quae nos doctiorum & prudentium ludibrio exponunt: quod ipsum est , in unaquaquere esse Philosophum . . C Α
REliquum est, Adolescentes , ut vos doceam , qualem
fructum ex hisce lucubrationibus capere possitis , qu que id modo facillime consequamini . Quod ego praeceptum tanti facio, ut nisi illud penitus intelligamus , & memoria eteneamus, reliqua omnia supervacanea esse existimem. Et quidem omnes homines, vel ii docti , vel ineruditi sint, Logica Naturali pollent : id est , ea facultate intellugendi, & ratiocinandi, quae animis innata est. Hac plurimi, immo & paene omnes, cum in vita domestica, tum publica
o Iu Extra g. Benedictus Deus, apud Movium ad
363쪽
& patefatiunt. Haec artem ratiocinandi genuit , & expolivit. Nam cum homines longo rerum usu edocti animadUem terent , aliquando mentem nostram errare , aliquando bene Tatiocinari; notarunt errores, & regulas quasdam formarunt,
ex quibus haec ars ratiocinandi , seu Artificialis logica exsistit: quae & artem inveniendi praemissas veras , & artem
conclusionem recte deducendi, complectitur. Verum usu & experientia edocemur, homines sibi relinos, & siue regulis ratiocinantes, in infinitos errores incidere . Iccirco oportet quasdam regulas habeamus , ad quas ratiocinationes nostras dirigamus , ne imprudentes decipiamur. Quarum meliores hucusque tradidimus ..Sed nec id satis est , regulas omnes notas ti familiares habere , nisi usu valeamus , & eas ad privatas contentiones applicemus: idque in re nova, quam numquam a praecept ribus audivimus, praestemuS. Fingamus esse aliquem , qui Geographiam , & Nauticam artem compertas habeat, easque auditores plures annos docuerit; verumtamen mare nΗmquam fuerit ingressus. Quis sanus huic homini navem dirigendam committeti Sane multo facilius indoctissimus nauclerus, quam noster sapiens, cum
sum longissimum instituet . Eodem modo qui regulis abundat , non is quidem est Logicus : sed qui eas in promptu habet, & ex longo meditandi usu iis in quolibet argumento uti novit, & potest, hoc nomine insignietur . Quod nemo, qui modo sit doctus, negabit.
Ad hoc igitur revocatur controversa : quonam modo usum Logicae comparabimus . Hic veteres Omnes cum Graeci , tum Romani tacent , quia methodum non agnoVerunt .
Peripatetici ne ipsi quidem de hoc disputant: tantum clam se disputatione exercent puellos, & hoc modo usum aliquem se consecuturos esse arbitrantur. Recentiores in diversas abi re sententias. Mi h sane cum doctissimis , & bene exercitatis hujusmodi methodus potior Videtur. ιnitium durat a librorum didascalicorum ieetione. Seligat eos, qui meliori methodo videntur conscripti: & I. Examinet , an regulas Logicae , quantum argumentum patitur , servent. 2. Deinde veniat ad argumenta , eaque ad leges , quas paullo ante posuimus, expendat. 3. Tum de stilo serat
iudicium. Sic facile aes avertet, quam bene , aut quam male inibat. PIula
364쪽
Prineipio se ex prceat in Arte Cogitania , Purehotio , Rohaultio , Maliaranchio ς nam ceteri, qui strictam Geom ' trarum methodum 1equuntur, ut Gravefandius , Keillius , di us , α his similes, tironibus ingeniis non sunt idonei . Deinde in aliis auctoribus , nempe Theologis , Iurisperitis exerceat se. Sed breviores auctores legat: nam ceteri tironiabus apti non sunt. Unum moneo , ne in Scholasticorum plerorumque struis tandis scriptis tempus consumat. Etenim hi auctores plerumque bonae methodi rationem non habente ad summum eorum aliqui argumentum exacte dividunt in partes e cetera nihil moramur . Utiliter tamen per otium unus & alter volutari Potcst, ut errores, qui magis sunt conspicui , notemus , di
Praeterea in Historicis ad disciplinae praecepta expende dis non nihil temporis insumere necesse est. Legat dig. iuductum , quod Clercius in Arae Critiea de Q. Curtio facit evel, si legendi facultas non erit, memoria repetat ea , quae superiori libro de Historicis disputavimus . Tum sumat in manus Historicum aliquem domesticum illustriorem , nimia Tum Hieraumum in ortum , vel Masium , vel 'acinium Freisem Andradium , vel Emmanuelem Fariam , vel Antonium Rodriquedium Costam , aut aliquem eorum , qui hac aetate scripserunt cum laude , & consideret diligenter, an habeat virtutes, aut vitia, quae Clercius in Curtio , post it ratam lectionem, invenit.
Item in orationibus Ciceronis , Μureti , Perpiniani , Palearii, Amasaei, Buchneri, Cunari, Cellarii, Achillis Si lii , Oliverti i aliorumque perpendendis acuat ingenium e nec modo Rhetoricam , sed Philosophiam quaerat in iis . Haec qui faciet, quin reliquos longo post se intervallo reli
quat, dubium non est. Nam & de rebus accuratum iudicium ficiet; & em interdum in auctoribus reperiet naevos , qum
plurimi , qui eruditissimi habentur , in iisdem delitescere
i Isidorus Oliverius Lusianus , de Clericis Regulis Scholarum Piarum, vir doctus , re disertus , qui orationes aliquas eruditas , oe per quam elegantes Roma pausis au annis habuit.
365쪽
numquam suspicati sutilant : Et haae de medisatione , &
De contentione vero pauca dicenda sunt . Etenim pauci sunt, qui disputando cum altero pro fine. ponant, Verum ini quirere, & patefacere: atque ad id emciendum ea, quae necessaria sunt, habeant. Adeoque vix unquam disputando proficitur. Verumtamen si disputatio recte, uti demonstravimus, instituatur, utilitaῖe Ra non caret . .
Restat ut vos praemuniam, Adolescentes , contra mor is quosdam, qui nos hoc nomine reprehendunt, quod Scholasticorum disputandi viam non amplexamur , quam illi a puerorum ingenia polienda omnino necessariam esse existimant. Scilicet acutissimi conjectores praevident , nisi scripta nostra istis vocabulis adspergamus, argues, inflabis , urgebis,
rialiter; & essentialiter, ceteris, iiique sine ullo fine repeti- is; fieri non posse, ut ii, qui nostra recte perceperint , a et posite & intelligenter re aliqua proposita iudicent . Quibus - nos si respondere conaremur, quin risum deberemus viris do Us, vix fugere possemus. Patimur aequo animo , ut repreheniores nostri mentem talibus doctrinis pascant: nos a via, in quam lemel ingressi sumuq, non declinabimus . Tantum non nulla, explicationis gratia, adjungemus.. Logica , uti diximus, ea est, quae mentem eXacuit, ut in omni loco , A tempore recte judicet , & ratiocinentur. Quare non ea est, quae in disputationem venit; sed ex cujus degibus in reliquis disciplinis probe diiudicamus , ac disput mus. Id cum intelligerent Recentiores, viri accurati , abie . cerunt illorum consuetudinem , qui prius puerulos disputare cogunt, quam sciant disputare et & degerunt ea, quae &. perspicue sunt vera, & hominibus doctissimis, muliumque , 8c diu in Logica arte exercitatis , utiliora Visa sunt : eaque tironibus proposuerunt , ut in promptu regulas haberent ', ad quas ratiocinationes suas dirigerent . Cumque animadvert rent , nihil magiς argumentum illustrare , & faciliorem intelligentiam reddere, quam ordinem , quo praeceptiones traduntur ; sic pMcepta nexueruat, ut alia ex aliis ducerenturi & il-
366쪽
& illustrarentur. Cum autem usu & experientia compertum haberent, altercationes de bonitate praeceptorum mentem o
tundere , ne, quae necessaria sunt , percipiat ; ea diligenter separarunt: tum demum facili & prope quotidiano sermone conscripsere praecepta: atque periculo facto intellexerunt, non, nisi hac methodo, puerulos non poenitendos in disciplinis habere progressus . Id multiplici exemplo efficere poteramus i 1ed uno & satis obvio contenti erimus. Quaerat quis litteratorem, qui puerulum doceat pingere characteres , & eleganter scribere eumque roget, ut puerum, quam maxime poterit breviter , erudiat . Fingamus talem praeceptorem evenire puello, qui sit eruditus , & pius , sed qui tali methodo auditorem suum instituat. Principio, anteaquam docet pennam in manus sumere , ditapulum doceat originem litterarum r & rem ab ovo petens , exponat qui
quid Flavius Iosephus de columnis illis lateritia , & lapidea
Sethi, narrat: in quibus ante diluvium universale initia scientiarum depicta feruntur. Transeat inde ad litteras Hebraeas,& aperiat antiquitatem Hebraeae linguae , & quo modo ex ea paucis mutatis litteris ceterae linguae deduci queant: quod
ipsum Thomassini, Buxtorsit, Waltoni, Hayne, Morini a
gumentis confirmet : & quid in aliam partem disputarint Clercius, Grotius, Scaliger, Huetius, sedulo enarret . De inde explanet differentiam inter characterem quadratum seu Chaldaicum, & veterem Hebraeum, seu Phoenicium , & S maritanum : quibus addat Rabbinicum. Deinde ad vocales veniat, & explicet diffuse controve
sam inter Ioannem Buxiossium iuniorem , & Ludovicum Cappellum de Hebraeorum punctis vocalibus : ac disputet de codicibus Hebraeorum, de lege Orali, de editione tum Esdrae, tum aliorum, de Doctoribus legis , de paraphrasibus Chaldaicis Onhelosit, Jonathanis, Iosephi, ceteris; de conversi nibus Sacrorum codicum veteribus, & recentioribus ; de duplici Thalmude, ceterisque codicibus, qui sine punctis vocalibus scribi consueverunt . Postremo de scholis Hebraeorum , in quibus ista tradebantur , & praesertim de schola Tiberiadis , in qua videntur non nullis puncta vocalia inventa sui si se & excogitata. Quibus addat non nihil de reliquis linguis orientalibus, quae sine vocalibus scribuntur, ut Arabica, ce
367쪽
Hinc ad JEgyptiorum characteres transitum faciat , &declaret, quid sint. hieroglyphici illarum gentium : ubi Pisrii Valeriani Hierogluhica , &, si superis placet, etiam Bu netii Archaeologias Philosophicas , in quibus Orientalium AE-xigmata late persequitur , exponat . Ad haec, diligenter exploret & enarret, quis artem scribendi calluerit : ubi de A cademiis Eliopolitana, Memphitica, Thebana, ceteris. D inde doceat, AEgyptios quaedam in columnis, quaedam in codicibus habuisse descripta: & hic de columnis Hermetis , demensa Isiaca, de obeliscis, qui Romae exstant , abundanter loquatur: & Marshami, Kircherii, Μonifauconi , Pignorit,' Budbeckii, Herwarthi , commentaria exponat, illustret, excutiat .
Praeterea de litteris A thiopum, & similitudine inter alaphabetum Copticum, Graecum, Samaritanum , AEthiopicum
explicet: ubi Bernardi Tabulas Alphabetorum anxie enarret. Item de Graecis characteribus , quos Cadmus ex Phoenicia in Gnec iam importavit: deque eorum mutatione, spiritibus, accentibus, ceteris . Tum quomodo Romani characteres exigua litterarum flexione inde nati fuerint . Ad haec de ON hoepeia , seu recta litterarum Latinarum pronunciatione et ac de vetere scriptura Romanorum: ubi Silburgii tractatum accurate exponat , & compendiariam Romanorum scribendi viam minutissime persequatur : qua de caussa di notas , quae supersunt, quatque Gruterus pdducit , preserat ac exponat .
Nec id solum, sed etiam illustret , quam varient vetusti lapides , & codices : quaenam scribendi forma sit praeferenda: ubi Lipsium , Manutium, Vossum , Sigismundum , DavLquium, Cellarium, ceteros, qui de hoc icripserunt, perpendat , atque de arte multiplicandi exemplaria , seu de arte typographica disputet . .
Praeterea edoceat auditorem, Sinas seu Seres nescire a
tem scribendi; sed singulas res quibusdam signis , quae per- . pendiculari linea describunt, significare . Ad haec de modo aptandi calamum , & tabulis parandis dicat : ubi de papyro
Aguptiorum, de tabulis ceratis, de membrana Pergamena , de charta bombycina, serica, straminea curiose plurima proinmat. Tum demum eruditionem aliam accumulet , tamque
exquisitam, qualem nec ipse Scaliger notam habuisset: & id genus alia, quorum vel dimidiam partem nec totis quatuor
368쪽
cinnis . commode posset explicare : Verum de modo scribendi, quod erat propositum, altum silentium. Hic aliquis ineptus, Adolescentes , praedicaret , huiusmodi hominem esse doctissimum, facundissimum, maximi ingenii, & judicii. Ego vero ita sentio , dementem esse e &auctor essem parenti pueruli,. ut litteratorem ejusmodi adli spitium amentium deducendum curaret , prius quam animi rabie incitatus & praeceps in furorem ageretur. Credite, Adolescentes , huic litteratori fore persimilem eum, qui cum puerum docere debeat bene ratiocinandi a tem' eum immiscet operosis & inutilibus disputationibus , rebusque, quae non ruam iuvare non possunt , sed enecant puellos, & iudicandi aciem retundunt . Duo enim obstant , ne recte iudicemus: alterum, quod nos detinent rebus inuti libus et alterum, quod ea , quae quodammodo utilia serent , tam perturbate declarant , ut summa sit omnium rerum in docendo confusio. Nam nisi via, ac ratione discamus, nec res, uti par est, percipiemus, nec ad aliquam excellentiam perueniemus. Etenim , ut monet vir clarissimus, hoc solo nomine Geometria,& aliae Mathematicae disciplinae ingenium exacuunt, non Obres, quae in iis disputantur: quid enim iuvat ad recte iudicandum & ratiocinandum scire , tres angulos unius trianguli esse aequales duobus rectis; vel in triangulo rectangulo quadratum hypothenusae esse aequalem quadratis reliquorum laterum ; & huiusmodi alia λ Sed tantum ob methodum , qua ita omnia nectuntur , ut alia ex aliis & certo & perspicue
nascantur. Quod cum mens diu multumque contemplatur , talem comparat consuetudinem , ut , quacumque materia
Proposita, non , nisi ex principiis perspicuis, & nulli dubiis, ratione & via philosophetur: quod est bene ratiocinari.
Fateor, non nulla, quae in Logica traduntur , in controversam cadere posse . Sed haec doctioribus reservamus , qui artem disputandi callent: non vero tironibus, qui Vacillant plerumque. Quod si exercere iuvenes in disputatione. cu- Pimus, eXerceamus: ita tamen ut non de veritate & bonitate regularum, quae omnibus sunt peripicuae ; sed de earum usu in singulis argumentis i dii putemuS. E. g. Definiat aliquiς aurum , horologium , tominem . Examinet alter, an condita definitio recte se habeat . Dum
369쪽
sic contendunt, veritas fiet nota , & litigatores hae disput
Cum vero publice de aliquo disputandum est , sumant sibi materiam, quae in utramque partem disputari possit , in eaque se exerceant. Vel proferant auctores aliquot illustres , Oratores, Historicos, Philosophos , ceteros, & comparent se, ut satisfaciant interrogantibus, de qualitate librorum, de a gumento, de divisione, de stilo : uti paullo ante monuimus. Haec profecto exercitatio utilissima esset, & multo, mea quidem sententia , utilior , quam disputationes illae vulgatae ;quae & laborem non modicum , & parum utilitatis a ferre solenta Haec sunt, Adolescentes, quae vobis, tamquam maxim utilia, proponimus et quae si pro ingenio vestro, pro discendi cupiditate, uti par est, arripueritis, non poenitendum operae pretium vos facturos esse confidimus. Pauca haec sunt , sed pro aetatis genio satis multa . Plura si vultis , ea legendis auctoribus, quos praetereuntes nominavimus , comparabitis rnos finem facimus disputandi.
370쪽
Yllogismus, uti diximus, est, ratiockatis is expressa. Quemadmodum autem ex dive sa conjunctione ideae mediae cum extremis , oritur diversa species ratiocinationis; ita dive sa conjunctio extremorum cum medio facit dic versas formas seu figuras syllogismorum: nam Figura est, ratio iungendi medium cum extremis . Hoc a tem medium quadruplici modo cum extremis conferri potest, ex quo quatuor exsistunt Figura hoc modo.