장음표시 사용
331쪽
Cicero plurimis ad Atticum episeolis : sed praesertim Plinius in Epistolis suis.
Maticus est omnino oppositus Attico : nam est maxime copiosus , & longis periodis abundans , & plus verbis , quain sententiis, valens. Haec erat Graecorum , qui in Asia provincia habitabant , consuetudo . Uerum ab hoc stilo ne ipsi quidem oratores in Urbe clarissimi abstinuerunt. Cicero
ut ut praeter ceteros accuratus, tamen aliquot periodos Asiatice consormat . Huiusmodi est initium orationis pro Lege Manilia, pro Milone, ad Quirites pose reditum, & alia plurima. E Recentioribus Μuretus in non nullis, locis, & Cellarius in orationibus : sed praesertim Gravina magis etiam Politius in orationibus suis, qui plane sunt Asiatici, & Cia ceronem ipsum copia videntur saperare. Rhodius mediam viam inter Atticum, & Asiaticum te net . Nam est plenior Attico, sed Asiatico paullo pressior . Iccirco laudem non ultimam habet, propterea quia mediocritate continetur. Utitur Rhodio stilo e Veteribus Caesar, Livius, Nepos , & Cicero in libris Philosophicis, & Rhet ricis , & etiam in narrationibus orationum: Sallustius initio Belli Catilinarii, paterculuq, alii. II. Si vero formam internam , seu qualitatem argum Pnti consideramus, triplex , pro diversitate materiae , est stilus . Nam vel materia est trivialis, vel maxime illustris , veImediocris. Prima exponitur tenui stilo: altera sublimi & magnifico e tertia vero mediocri. Nam oratio par esse debet argumento .
Itaque Tenuis stilus seu forma orationis est illa, in qua verba pura & perspicua adhibentur , sed sine exquisitis figuris , ullove orationis ornatu , aut numero studiose petito restque ad quotidianam loquendi consuetudinem , qua viri culti & elegantes utuntur , accommodata . Hujusmodi est
stilus Phaedri, Caesaris, Terentii , Plauti, Nepotis, Rhet Ticat ad Herennium , Ciceronis in Partitionibus Oratoriis , O ciis , Topicis, & plurimis episeolis , Sublimis forma dicendi est , quae res sublimes ita explicat, ut sententias habeat graves & acutas , verba iis explicandis idonea , & magnam figurarum suppellectilem movendis adfectibus congruentem . Nam his tribus ma
332쪽
an ea, & sublimis oratio definitur I . Huius generis sunt pleraeque orationes Ciceronis, ut pro leRe Manilia , in Catilinam , pro Μarcello . Conciones aliquae Livii , & Sallustii , & Curtii. Plinii Pane ricus Traiano dictus oc granditate argumenti, & acumine sententiarum commendatur: quae tamen iis, qui in Aureae aetatis auctoribus multum sunt versati, non semper placent. E Recentioribus, Orationes aliquae Perpiniani, Μureti, Palearii, Bencii, Buchneri, Schurreflei- schii, G vii, ceterae. Mediocris est, qui praeter munditiam , & elegantiam , omatum omnem & verborum, & sententiarum, & numerorum admittit. Itaque aliud de utroque habet & tenui , &sublimi, quin eisdem sit similis: vel potius, ut ait Cicero, utriusque expers es . Talis est stilus Livii , Taciti, Ciceronis in libris non nullis tum Philosophicis , tum Rhetoricis .
Quod si in his tribus generibus stili modum non serva veritis, in contrarium vitium incidetis . Sic tenuem si nimis fueritis persecuti, evadet stilus sceus. Magni cum , qui non loco, & tempore adfectat , fit frigidus . Tum etiam si os nata inornatis , dissoluta concinnis admisceantur , inaequalis& fluctuans fit stilus: adeoque mediocri plane contrarius. His constitutis , pulcerrima, & Vel una omnium ma- xime commendanda illa est regula a) r Decorum in omni refervandum est: id est , apte accommodate ipsis singulae resfunt verbis exponendae et exiles exiliter , o amplae ample . Hanc nos si rite expenderimus , nihil amplius requiritur ad bene scribendum.
I. Hinc Historicus uti debet stilo vel Attico, vel Rh dio , si quantitatem verborum spectemus . Nihil enim est , si Ciceronem audimus, in rasoria pura, oe illuseri breuitate
. Demetrius Phalereus, de Elocutione n. IZO.
333쪽
te dulcius . Primus enim brevioribus historiis est aeeommodatus: alter Vero copiosioribus.
Attico utitur Thucydides , & hujus simiae Sallustius ,& Tacituq: item L. Seneca, Plinius in Epistilis, Cicero m' olis ad Atticum. Rhodio vero Livius, Caesar, Nepos , Cicero in aliquibus Epiuosis ad diυemos. Sin qualitatem argumenti respicimus , renui stilo uti debet Historicus i id est pure, & perspicue, & concinne scrubere, &, sit historia est parum pragmatica , sed maximarum rerum , etiam graviter . Deinde sine ullis adfectibus v hementioribus , qui Historicum , qui verum narrat , non
Μaxime purus, & perspicuus est Nepos, & Caesar: qui verbis lectissimis , sine ulla adfectata collocatione , utu tur . Contra Sallustius, & Plinius senior, M Tacitus obse riores sunt , quia verborum ordo est perturbatior. Gravis est Tacitus, & Sallustius: e Recentioribus vero Bembus, Thuanus, & alii . . Postremo inepti ii omnes , qui , dum Historiam scri-hunt , tot figuris movendis animis accommodatis sua per fundunt scripta , ut Declamatorem, non Historicum agere videantur . Hinc praeter ceteros ineptus Curtius , qui ubique Rhetorum , ac Poetarum more loquitur : ineptus Paterculus, qui passim laudationes admiscet r ineptissimus Fl rus , qui talia fingit, & scribit, ut non virum prudentem , sed superstitiosam femellam , aut senem delirum te audire putes I). II. Hinc Didascalia scripta vel Attico, vel Rhodio stilo possunt conscribi . Nam uterque eorum pro materia , quae tractatur, vel pro cui utque ingenio , ad id est maxime ac
Deinde scriptis didascalicis convenit genus orationis tenue, id est , castum sed verecundum in figuris aut animi , aut verborum inducendis. Nam finis doctoris est, aliis, quid ipse cogitat, aperire. Itaque, si sapit, cavere debet ab illis verborum phaleris ; quae magis movent adfectus, quam mentem illustrant argumentorum pondere , & perspicuitate. Hac
i) Confer. Sche erus, de Stilo II. 3.
334쪽
Hae tenui orationis forma utitur Cicero in Paνtἰtionisus Oratoriis , Topicis , Sc O iis. Celsus etiam in Med cina hac laude illustris est : cui addunt , nec immerito , Col mellam de Re Ruselea. Ex Christianis vero Minucius Felix in Oe Ουio, & Lactantius in libris Diυinarum Institutionum: qui tamen interdum nec ipse ab oratorio stilo temperat. E Recentioribus theologis Melchior Canus Ciceroniant saeculi genium satis feliciter expressit . Huic addo Sadole- tum , polum , Seripandum , Sirletum, G. Cortesium Cardinales ; tum Vivesium, P. Cortesium, osorium, Pogianum, r) ceteros. E Jurisperitis Hottomannus, Duarenus, Μur tus, Ar Gouveanus , Cui acius, A. Augustinus, Gilanius , Gravina, reliqui. E Philolophis I. Picus Mirandulanus, Ramus, J. P. Nunesius, Sepulveda, P. Fonseca, Conimbricenses, Μaioragiu , & alii. E Philologis Bembus, Sturmius , Cala, Sigonius , Perpinianus, Manutius Paullus , Achilles
Statius, E. Alvaresius, uterque Corradus, Folieta, Doletus, Strebaeus, Linacer, Andreas Schottus, O laus Borrichius, E. . Martinesius, ceteri minus multi addendi sunt. Possunt tamen scripta Didactica seu didascalica etiam mediocri genere conscribi : eo vel maxime sit iis sermo tribuitur, qui non nisi cum dignitate loqui possunt. III. Hinc Dialogi, quia imitantur familiares amicorum sermones, eo stilo scribi debent, quo ii, qui in dialogo continentur, uti solent . itaque si colloquentes aut sunt personae plebeiae, aut de rebus vulgaribus loquuntur ; tenui stilo ut debent . Si docti , si alterius ordinis & dignitatis , aut de re erudita dilputant , mediocri. Immo evenire potest , ut etiam magnifica oratio alicui tribuatur : idque plerumque stilo Rhodio , qui iis explicandis paullo videtur accomm datior . Quo vel solo fit manifestum , quam difficilis sit forma dialogiuicae quia perpetuo characteres loquentium servari debent, quod sane est difficillimum . Vel unus Cicero luc lentissima exempla suppeditat. Itaque aliter loquitur Cicero in Dialogis de Natura Deorum, de Divinatione, de Oratore ad Q. Fratrem : aliter in dialogis de Amicitia , de Partitionibus Oratoriis . Cur ita quaeso quia alii, & alii erant disputantes et tum etiarn
i Qui Catechismum Romanum conscripsit.
335쪽
materia, quae disputabatur, diversa. In primis illis VelleiugEpicureus, Balbus Stoicus, Cotta Academicus , viri gravissimi, & optimis artibus contriti, quisque pro copia sua , &studio de Natura Deorum disserebant. In altero Quintus Cicero Divinationem Stoice sustinebat . Postremo in Oratore Crassus, Antonius, Sulpicius, & Cotta , Rhetores praestantistimi, de Arte dicendi disputabant . Quid ergo mirum si tales homines de tantis rebus loquentes , mediocri , aut, si voles, aliquando magnifico stilo utantur Contra in dialogo de Amicitia colloquuntur Laeliuq ,
Fannius, Scaevola , viri illi quidem docti , sed familiariter& amice, at de argumento plane domestico loquentes , tenui forma orationis utuntur. Quod etiam in Partitionibus ,
ubi Cicero pater, & filius loquentes se offerunt, evenire necesse suit. Quod si personae inducuntur de rebus domesticis coli quentes, & verbis plane domesticis uti eas necesse est , habita semper ratione personarum. Sic Terentius, & Plautus, tametsi quotidianis verbis dialogos suos texunt ita tamen texunt , ut characterum & decori ratio habeatur . Aliam enim orationem tribuit Plautus glorioso militi, aliam servo, aliam lenoni, aliam parasito , aliam meretrici . Sic Terem. tius in Eunucho, e. g. aliam dicendi formam adfingit Thaidi, aliam Thrasoni, aliam Gnatoni, aliam Ephebo. Horum tamen dialogorum stilus multo facilius compa ratur pervolutandis auctoribus, qui optimi habentur , quam anxie quaerendis praeceptis. Ex Latinis itaque legendi Cicero, I lauius , Terentius . Ex Graecis praeter ceteros Athenarus , 8c Lucianus ad puerorum ingenia idonei videntur. E recentioribus Latinis quaedam Ludovici Vivesti sunt pulcerrima tui etiam Erasmi a quodam ex nostris perpurgati : tametsi compositionis venustate nihil ad Uivessium . Addo Majoragium, &. Nicium Erythraeum, qui politi sunt. Et de stilo hactenus . Addam tamen non nulla , quae Vos praemuniant, ne erroribus, qui satis sunt Vulgati, occupari patiamini . Stilus i: aque quamvis singulis argumentis suuq adiungatur ; tamen eadem argumenta alio & alio stilo dispurari possunt. Repetamus eadem exempla. 1. Epiuolis convenit stilus tenuis , propterea quod imitantur loquentium sermones : tamen possunt scribi mediocri
336쪽
stilo, si sunt epistolae eruditae : si opus aliquod amico vim summati dicamus : si de rebus gravibus scribimus . Possunt etiam fiablimiori dicendi forma constare , si res sit gravissuma : si ad Regem de gravi negotio scribamus: si hortatoriar, expostulatoriar, & eius generis sint. Sic Cicero, qui ad T rentiam suam , & Tironem scribiti tenui stilo; ad Catonem,& Senatum elaboratius scribit, & mediocri forma : ad Fratrem vero i stilo sublimi aliquando. Inepti ergo , qui dicunt, Epistolas tenui stilo esse exarandas omnes et . a. Idem de Dialogis est dicendum , ut paullo ante m nuimus. Nam Plautus, & Terentius tenuiter scribunt. Cicero de Oratore ad Fratrem , de Legibus, mediocriter . Da Natura Deorum, de Divinatione , in Tusculanis , sublimia multa disputantur . Plato in multis disputat magnifice , in aliis mediocriter.
3. Historia, si brevis est , ut unius hominis vita , tenui stilo scribitur, ut Caesar, & Nepos. Si longior, stilo medio eri . Tamen in ipsa Historia sublimi stilo utitur Livius, Sallustius, Curtius, quotiescumque conciones aliquae Imperat ribus, Regibus, aut viris primariis de re gravistima tribuu tur . Nam Uel a materia, vel a dicente, vel ab eo, ad quem dicimus, granditatem argumentum accipit. Sunt etiam hist riae parum pra ematicae , id est , quae rerum gravissimarum caussas & consilia demonstrant, quae elaboratiori possunt stilo conscribi, ita postulante argumento .
. orationibus sublimis dicendi forma , & merito quidem , reservatur. Sublimis est Cicero pro Marcello, Pose reditum ad Quirites, in Catilinam . Sublimis Plinius in suo
ad Traianum Panegyr cor verbo, panegyrici Omnes, qui virorum principum laudes enarrant , & exoment , magnifica Oratione utuntur . Tamen innumerae sunt orationes , quae
mediocri stilo constant : cuiusmodi sunt Academicae paene mmnes , in quibus vel bonarum artium laudes , vel hujuq simile argumentum tractatur . Hujusmodi pleraeque exstant V et apud i) L.I. epist. I. a) Legatur Demetrius Phalereus, de Elocutione n. 247.
sqq. I. I. Vivesius , O Melchior Iunius , de Conscribendis epistol.
337쪽
apud Muretum , Graevium , Cellarium , Cunaeum, vavassi ilium , Facciolatum , SchurtZfleischium, ceteros , qui medi cri forma dilputant de iis . Quid λ in ipsis orationibus sublimi stilo contextis, haec omnia distributa inveniuntur . Nam exordia mediocria plerumque sunt : narrationes tenui stilo rconfutationes vehementiores : perorationes patheticae, & sublimi charactere descriptae. s. Didascalica scripta, quae tenui stilo solent conscribi ,& ipsa interdum elaboratiora sunt , & mediocri dicendi genere composita , si materia , aut occasio id requirat . Inepte quis Geometriam , nisi tenui forma explicaret : at Philos phia, & multo magis Theologia, ornatiori stilo possimi exponi , praesertim si contra aliquem disputamus. Docet e. g. Cicero tenui forma in Ossciis , & Topicis ,& Partitionibus: at in aliis opusculis adscendit aliquantum rimmo in Paradoxis vix aliter quam oratorie loquitur . L ctantiu tenui forma scribit, aliquando tamen ornatius disputat. Hieronymus Vero quasi concionando interdum docet . ERecentioribus, elaboratius, & ornatius scribit Q. Corradus , Cunaeus, Nicius Erillimus , Canus , Petavius in Theoloeia,& Januq Vincentius Gravina de Orisine Iuris, ac de Romano Imperio, ceterique.
Neque vero id solum , sed etiam in eodem vel tenui, vel mediocri, vel sublimi genere, sunt alii & alii gradus orationis : quod ipsum auctoribus pervolutandis reperietis i). Unum cavere debemus , ne dicendi formas diversas imprudenter misceamus : quod Vel maxime a Rhetoribus improbatur a . Haec breviter monuisse satis fuerit , ut iudicium de stilo ferre possint tirones. Nam de his in Rhetorica arte copiose disputatur: ex qua, qui plura cupit, sumere potest. Cois i) Exemplo snt Arriani Dissertationes Epicteticae, elegantissmis figuris constant , cum quadam s licitate or
338쪽
Η ne qualitas materiae disputanda ; personarum , qua disputant ; σ loci, in quo disputatur , ea funt quae ostendunt , qua quisque forma scribendi uti debet. Quae omnia uno
Addunt hie viri doctissmi regulas quasdam , ex quibus de librorum merito iudicare posmus. Erudita illa funt , Ο
viris exercitati iudicii non prorsus inutilia 2 Uerum a propo nostro aliena. Itaque quas hucusque dedimus regulas , ad
refcte judicandum fatis use videntur. Qui enim illas non seris vant, ii quidem mati scripti sunt libri . CAPUT II LDe Pedontismo Rhetorico prosigando . SI vitia , quae in superioribus notavimus , Adolescentes
diligenter fugeretis; supervacaneum foret , hoc loco de illis verba facere. Verum cum ista facile e memoria deleantur, tamque proclives in ea sint homines, ut dici vix possit; ea veluti in tabella depicta oculis subjiciemus, ut in eam intuentes studiose ab his ineptiis abstineatis , si ad aliquam doctrinae laudem pervenire desideratis. Porro haec vitia generali nomine Pedant fmi continentur . Quae vox originem ducit a Paedagogis: qui , quod pedites sequantur nobiles puerulos , Pedanti Italica voce nu cupantur. Hi homines ex diutumo puerulis imperandi usu , eam auctoritatem adfectant, ut etiam cum aliis hominibus , atque de rebus aliis loquentes , Voce , vultu , gestuque ipso auctoritatem prae se ferant . Cumque vel Humanioribus litteris, vel Philosophia levissime eruditi sint ; nec suae , nec aliorum limae patientes , sic mentem ineptissimis opinioni-hus imbuunt ; omnino ut iudicium depravent, & judicandi aciem retundant: immo, quod dolendum , frequenter etiam iis , quorum educationi dant operam , eadem vitia instil-V a lant.
339쪽
lant . Ex quo putidissimus Pedanti us , id est generalis
ineptia iudicii nascitur et quae , quasi bonarum artium pestis , in adolescentium perniciem longe lateque serpit : &cum humaniores litteras , tum graviores diiciplinas coni
minat Q. Atque hinc fit manifestum, idem Recentioribus esse pedantam , quod Latinis erat ineptus 2 . Ineptum autem illi vocabant eum , qui ad bene de rebus iudicandum non erat aptus. Haec autem ineptia judicii non angustis regionibus finitur, sed perlate patet. Nos tamen eam in duas pamtes dividimus , ad quas ineptiae omnes litterariae commode possunt revocari : pedantismum Rhetoricum , & Philosophicum . De illo primum et de altero sequenti capite disputabimus.
Ergo Rhetoricus pedantismus in hoc situs est, ut quis
Iitterarum quae ab humanitate nomen habent , iustum pretium ignoret e nec ad quem finem ab eruditis , ct sanae mentis hominibus excoluntur , animadυertat e idque vel inscitia , vel vanitate quadam , m ostentatione . Quare quicumque
hanc ineptiam iudicii vel in rebus, vel in verbis praefert, is
I. Nine i) Aliam Pedantismi descriptionem tradit Huberus in
Oratione de Pedantismo : quae latius patet , o eos etiam comprehendit, qui virtute ficta doctrinam, quam habent, eo rumpunt : γel qui tu tisi vitae adfectationem aliquam contra judicium commune produnt . Verum nos propositi memores , de pedantismo Litterario, reliquis omisses , tantum dicemus . a) ,, Quem enim nos ineptum vocamus , is mihi videtur D ab hoc nomen habere dufium , quod non si aptus . Nam ,, qui aut , tempus quid postulet, non videt, aut plura loqui- ,, rur , aut se ostentat, aut eorum , quibuscum , Uet. di-M gnitatis , vel commodi rationem non habet , aut denique tu aliquo genere aut inconcinnus , aut multus es , is in se plus dicitur Cicero de Orat. II. c. q.
y Aridoteles Rhet. L. I. c. I. acute vidit, o recte pro lavit , Rhetoricam ex Dialeslica proficisci . o Rhetorica , D inquit , convenientiam habet cum Dialectica se . Et fine op. Nam verum, o snuile vero ejusdem es facultatis visis dere.
340쪽
L Hinc pedantae sunt, qui perpetuo uni linguae vel Graecae, vel Latinae, vel Italicae, vel Gallicae excolendae operam navant , ibique aetatem degunt: de reliquis vero eruditionis partibus ne Verbum quidem audire volunt i) . A quibus si quaereres , quid ipsi post tot ac tantos labores , post utriunque Stephani, & Cruscae, & Furetierit , & Richeleti diligenter excussos commentarios, boni essent dicturi ; plane intelligeres, nihil habere. Nesciunt hi profecto, voces datas h mini fuisse, ut senia animi explicaret ; non ut iis eXpendendis consenesceret. Horum nos nimis multos offendimus , qui ab imperitis litteratissimi praedicabantur : qui multo convenientius indoctissimi appellarentur.
,, dere . Simul autem o homines ad verum natura confor ,, mali sint satis , O plerumque consequuntur veritatem .
,, Quamobrem ad probabilia conjiciendis se habere, eius est , qui eodem modo se habeat ad veritatem . Ac alios quidemm ea, quae sunt extra rem , praecipere; ρο qua de eausa ma- his deflexerint ad Juris disputationem, apparet M. 1) Non defuere viri docti , qui ex nimio Latinitatis suinato fuderint ineptias . Melchior Inchoferus exi imavit , heatos in caelo Latine locuturos , & Christum interdum Latine locutum esse. Hi t. Sacrae Latinit. I. V. c. 2. q. Rivelbe Aius adsermavit, gloriam Latine & polite scribendi inter humanos conatus omnes summum tenere locum : seque in ea,
dem vitam finire decrevisse , confessus es. Alii alio modo in stiverunt . Fridericus Tatihmannus contendit , salutem imperii Roman Germanici linguae Latinae beneficio contineri . Bernardus Aldrete Hispanus serio ad rmavit , Latinam singuam esse illud labium electum , quod Deus per Sophoniam cunctis nationibus promist . Laetarus Eonamicus pron unci vit, se magis velle loqui ut Cicero , quam esse Pontificem Romanum . Nec Gallicae livuae fulis defuit de seniser . Joa nes Iabourerius quidam domesicam linguam prae Latina sngulari libro defendit o contra quem S lusus caussam Latiat sermonis egit. Ut mittam, qua de Hispan7ca, Italica, ceteris Aisputata sunt. Confer. Joannia Laur. Mos emius , in Praefat. ad librum Nuberti Folietae de Linguae Latinae usu, & praestantia. Hamburg. I a'. 8. & in Adnotation. p. 82. seqq.