Iosephi Gibalini e Societate Iesu ... De irregularitatibus, & impedimentis canonicis, sacrorum ordinum susceptionem, & vsum prohibentibus, liber singularis

발행: 1652년

분량: 481페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

Cayut quartum. 237

lominus damnarunt , atri morte plecte te satagunt, & sint, ut loquan Iur, formaliter iniusti, siue iniuste agunt aduersus hunc reum , tam si solum materialem quandam iniustitia committant, non peccant aduersu, hunc innocentem , neque eum illicite ve-Xant; quare non potest etiam ipse licite illos occidere, ubi enim nulla

est iniustitia illicita, non potest esse licita propulsatio , ut dixit Molin.

l. cit. quod alibi confirmabimus susius; quae autem diximus hoc loco de reo se defendente aduersos mini. sitos iustitiae, idem dicendum est de iis, qui illum, ne capiatur, aut duca

tur in carcerem,aut puniatur , tueri

tui,& deinde, ut seipsos defendant, coguntur aliquem occidere, si enim

iusta fuit prima illa rei defensio , licet illis periculum , quod ob illam

incurrunt, vita recede alicuius ex mi

nistris publicis eo modo quo fas elle. diximus ipsi reo sese tueri. .

De fure se defendente.

π TVNc furem , qui non potest 1 aliter euadere mortem . quam illum,qui illam inferre parat, intelliciendo minimὸ peccare, dixit Molin. trach 3. disp. t s . num. 2. quod tamen intelligendiim et de illo. qui a surando desistere vult,atque ablata restito ere, damnaque illata reparare, id enim si significetin, iniuste interfici-' tur; quare se tueri poteri I, neque ex nolita doctrina erit irregulatis.

DIFFICVLTAς IV. De eo qui verbis , aut alio modo lacessivit ahum , quem desndo non potest se mu .identem repi Alere nisi ipsem occIdendo.

IH I omnino videtur iste, qui si contumeliosis verbis, aut simili aliqua iniuria alterum impetiuit, at que ita rixam sua culpa excitauit,

ob quam invaditur, nisi desistat,& separatum ad satisfactionem ostendat, aggresseris vices,non de sensoris ageare, non tantum in foro externo, sed etiam tiri soro interno ; atque adcoiuste omninδ ab illo,quem offende- ς pergit, impugnari quare, ut dicebat Pet r. a Naua tr. Sc Sylv. locis citatis, illicita est omnino eius defensio, maxime cum dixerimus conse L 3. distic. .posse aliquem in se ini illum, qui post impactam alapam & ini uciam aliam irrogatam fugit atque fugientem, nisi satisfacere se paratum ollcndat,occidere:ergo id potiori iure licebit, si sua culpa iniurius suit, & alis tercationi locum dedit, pel git re o

fendere ; cur enim eam vim ac in in

riam non propulsabis 3 quod si in

his &similibus casibus concedimus, hunc inchoantem contentionem sua

temeritate & procacia iuste impeti ab eo, quem lacessivit, ipse non habet ius se defendendi nisi ab iniuria ita destiterit, ut alter iam amplius dici nequeat propulsare iniuriam, sed illam ulcisci, tunc enim quamuis iste initio peccarit, iniuste invaditur . &licite se defendit, atque si aliter euadere nequeat , inuadentem occluit, nullo it re aularitatis metu ex dictis: u autem tu iuste Occidat , erit irregulatis ex delicto homicidii casualis.

272쪽

De Irregularitate.

De milite pugnante in bello iniu

fu, ct aduersus se insequen

tem defendente. PONixius Alcibiadem pugnare in

bello, quod iniustum inlle nouit, atque ea de causa peccare; sed quaerimus , an dum in conflictu fugit, possit hostem se insequentem & iuste pu-gMatem ne ab illo consediatur, occidere iure naturali de sensionis, an vero peccet in ca caede, de contrahat i γ' regulari tatem.

Distinguendum est, an hic miles, qui iniuste pugnar, nouerit belli in

iustitiam , ante certamen ,an vero in

ipso conflictii, in hoc enim posteriori euentu sapie inter dixit Soto lib. s. de iustitia quaest. i. ait. 7. hunc poste se aduerso insequentem tueri , quia nondum commisit quidpiam diguum morte, neque nisi materialem iniuriam intulit, quod ipsum verius erit

si etiam adhuc laboret probabili &inculpabili ignorantia belli, uti sere

laborant milites, quorum non est belli causas expendere , sed Principum: qui illud indicunt. At vero dissicii lias est in priori enentia, dum videlicet - miles conseius erat iustitiae belli,qua-do confligere coepit, cum enim bellu in sit actus iustitiae, ut alibi docebimus, non magis videtur hic miles nosse insurgere in alium iuste ipsum insequentem , quam reus in iustitiae ministros; aliunde tamen videtur aliquod hac in re esse ili scrimen interministros iustitiae, Jc milites iuste pugnantes,nam qiuamuis Pt inceps eiusque milites pollini cogere hostes ad compensanda damna , & reparansas iis iurias sibi illatas, non habent ta meta aduersus eos superiorem quan dum potestatam, uti iudex in ioos, de quamuis teneatur tum Princeps, tum eius subditi ac milites iniuste pugnantes ad damna reparanda eo modo, quo die ipiar alibi, non tenentur tamen singuli milites mortem pati, neque catent iure naturali se defendendi , quando iam desistunt a pugna,& parati sunt satisfacere pro sua parte; quare in utramque partem anceps

est Moliv. disp. is . cit. Irregularem tamen dixit Auila 7. par t. disput. 6.sech. y. diib. t. con. 2. allegans Sylvest, ver b. homicidium. 3. quaest. q. Mi u i 'videtur hunc militem, quil iniuste pugnauit,& modo terga vertit, si paratum se ostendat ad reparandam iniuriam pro sua parte, V. gr. velit deinceps mereti sub castris hostium, & nihilominus impetatur posse se defendere etiam cum alterius in teritu. ita Praeposit. quaest s. de irre

i mihi videtur priuatus miles ad aliud obligari posse.; an verbimiles iuste pug dans, & hunc fugietem occidens, quamuis paratum ad satisfactionem, peccet, dubitari poterit, si enim fu giens licite defendit, isticite impugnatur, uti saepius sumus argumentati, alioquin dabit ut bellum utrimque

iustum ; versim quidquid sit de hae

consequentia , de.qua dicemus alibi sus, neutrum hoc loco peccare existimatim, quia uterque ducitur optima ratione , fugiens quidem dum sede sendit, & insequens etiam , qui sapienter existimat, se sui Principis iuste pugnantis partes agere , S eius iniurias iure ulcisci; atque ita uterque occidere ex opinione probabili sui iuris , de tunc tant dira est bellum utrinque iustum formaliter , quod saepius contingere certissimum est; neuter igites eo casu fuerit irregula

273쪽

Espo Nngo milites nisi alia necessitate, quain ea, quae ipsis incumbit ex proprio munere, dc ex Sacramento militari , quo se oblitin xerunt, excusentur, fieri irregulares, quoties propria manu occidunt, aut mutilant; u verb cogantur alia quapiam necessitate de sensionis legitimet, quae etiam extra bellum priuata au- ithotitate mutilantes, aut occidentesinamunes omnis & culpae & irregu- llaritatis praestaret, neque peccabunt, neque fiet i irregulares in bello interficientes , aut mutilantes. Haec uniuersalis propositio manifesto I equitur ex regulis a nobis positis , in quibus ostendimus neces- ltatem, atque legitimam defensionem excusare a culpa & irregularitate priuatam personam, multo enim potio- re tute excusabit personam publica authoritate interficientem. Quod argumentum firmum Omnino mihi videtur r quando verb non urgentur milites vlla extrinseca neeessitate, sed

potius ossici j publici , quod geritur,

etiamsi non peccent occidendo in bello iusto, cum tamen directe in- ltendant vindictam , aeque fient irregulares ex defectu manluetudinis, atque iudex, qui pro suo munere prae i. donem suspendi iubet, nam etiam bellum est actus iustitiae ; verum haec omnia facilius intelligentur ex singu-llatibus dissicultatibus, quas subii

ci a

CERT v M tit eos Omnes, qui in J bello iusto mutilant, aut Occi

dunt , & qui illis siue pbysice , siue

moralitet cooperantur, esse irregula

res ex homicidij delicto , niti ignorantia excusentur; quod vitimum ad- , do, quia irregularitas ex delicto postulat culpam mortalem, ut alias diximus, quod si hoc loco sublata eulpa propter probabilem ignorantiam adis mittas irregularitatem ex desectu le

nitatis , eodem modo ea tunc contra

hitur,quo in bello iusto, in quo nulla necessitas excusat,ut dicam inferius. RATIo porro huius conclusionis est perspicua, hi enim rei sunt homicidij iniusti ac voluntati j , ut pater,

cuius poenae extenduntur ad mandanistes , consulentes & eooperantes , uti fuit ostensum quaest. i .quinam autem 'intelligantur hoc loco nomine coO- petantium,explicindum amplius est.

iniusto, sint irregulares sequuto aliquo h micidio t

admodum probabile, quod exi stimauit Κon. disp. I 8. num. 98. eos tantiam esse irregulares; qui moralitet dici possunt iuuasse occidentes , aut mutilantes, quales sunt tantum aliqui

circunstantes, non aurem totus exer

citus per latam planitiem diffusus, quia non satis intelligitur quomodo multa millia fuerin huic caedi cooperata ; quando vero ex parte iniuste . pugnantium aliqui caeduntur, ij ran,

274쪽

Σ I e Irregularitate.

tum ex commilitonibus erant irregu lares , qui fuerint causa , cur liac &nunc pugni rint, atque adeo ab hostibus occisi fuerint ; conficiva Grque haec sententia Κon in ch ex eo quod non videant ut singuli milites teneti ad reparandum damnum, quod a toto exercitu in iniusta vibis excisione illatum suit, uti Paludan. mim. Aodistinct. i s. quaest x. num. 3 o. docuit, cui adhaesi Lem. lib. 2. cap. q. n I . quia, inquit,singuli milites non iuuaIunt iniquam expugnationem , nisi faciendo partem suam, non autem Procurando, ut alij suam in illo damno facerent. & sicut totus exercitus in causa totius damni, ita singulissae tantum partis, nisi alia ratione alios iuuermi ; quod astem singulis constantibus ingentem exercitum , fieri non potuit te pectu singulor trinaliorum,ut patet; atque ea ratio aeque valet in irrcgularitate atque in obligatione ad restitutionem damni cum utraque oriatur ex cooperatione ad damnum & mortem inserendam ;communis verb DD. opinio , quae contraria est, non ducitur alia ratione, quam quod omnes coniunctis animis de viribus pugnantes sint una causa moralis damni de iniustitiae caedis, quam causae vilitarem nos negamus inter tot millia militum , dicimusique non aliter ficere via in catasam, quό munitate ordinis, eodem modo quo constant unum exercitum , dc quo in toto collectivo lingulae palles illud faciunt.

Hi ne fit secundd. Si diuiso in plu

res parrcs exercitu una pars occidat

aliam , quae nihil plane confert adeat occilionem , etiamti ad insidia, substiterit, non fieri irregularem. Ita V golin. cap. t 3. f. i. tium. 3. δc BOnac. . clis P 7. quaei . . punct. I. nn m. . quia

ista pars nullo modo iuuit aliam. Tertio, dux iniusti belli tot incutirit irregularitates, quot in illo fiunt homicidia , quia ipsorum omnium causa principalis est, de in omnibus militibus pugnat, quandoquidem illi

suo imperio de auspiciis pugnant, Vnde etiam totius damni causa existit. Qualeb, qui seruant militantium arcinas in bello iniusto, non fiunt irregulares,ex Κon. de V ill ad tego alios

citante , trach. de irregular. cap. 6.num. 6. apud Auilam , qui contrariam sequutus est disp. 6. se et s. lub. 2.

cum Naua tr. num 22 . cap. 27. Ugo lin. g. r. cit. num. 1. Villatob. trach. xl. dissi c. 29. num. I. & communi. Ratio

nostra est . quia isti non nisi temo te admodum cooperant ut militibus pugnantibus de oceidentibus , ut diximus ali Is de vendentibus arma. Quin id, qui conducunt ririlites a bellum iniustum, sunt rei caedium , quas illi deinde admittunt, atque ea de causa irregulares ἰ sicut Ze qui ιο praelio nauali nauem gubernant.

Sexto , qui alio quam pugnandi

animo ad bellum iniustum proficiscuntur . sed ad componendam pacem , aut iuuandos milites in spiritualibus non fiunt irregulares propter caedes ibi commi ssis, immo veros ad propriae vitae defensionem ne-eelle deinde sit illos pugnare, neque fiunt irregulates, si quempiam occidant, quia legitima defenso ne utuntur. ita Auila ex communi disput G. sech. 3. dub. . Idem mihi omnino dicendum videtur de iis, qui obsonia deserunt ad exercitum , neque enim magis cooperantur his homicidiis, quam qui seruant sarcinas. Septim δ, qui cooperantur proximε ad homicidia hostiu in bello iniusto. sunt irregulares ex delicto homicidii volitiuatij; respectu vetd caedium suorum commilitonum contrahunt tan-

275쪽

Gout quartum.

tum irregulati item homicidis casu a-l is, quia praeter intentionem ipsorum occiduntur commilitones, quos suis ipsi almis tegunt, & cum proprio etiam vitae periculo defendunt, quod duplicis irregularitatis discrimen dili.

genter est. obseruandam propter di. spensationem. Ochino, quod dicunt communitet omnes DD. quos dabit Sayr. lib. 6. cap. I9. num. T. Clericum, qui interest bello iniusto, etiamsi nihil noceat aduersiri is, ii tamen in eo committantur aliquae caedes, fieri irregularem, eo quod vacet rei illicitae. Eodem modo explicandum est . quo delateis, nimi tum si sufficienter fauore, auxilio , consilio, hortatione , aliaveratione cooperentur ad ista homici. dia , seclusa enim illa sufficienti cooperatione nulla admitti potest iri egulari tas, cum nulli bi statuta reperiatur; quod autem Clericus vacet rei sibi eunc illicitae , atque ad ed peccet, &nihil prorsus e me it, nisi ex ea actione illicita sequetium seiecit homicidium, tunc autem aeque laicus , atque Clericus contraheret irregularitatem ratione homicidij voluntarij, aut casualis , uti late suo loco fuit ostensum; Cletici autem , de quibus agitur cap. sicut dignum. s. vlt. de homicidio, cooperati fuerant iniquissimae neci,

cui armati adstiterant, uti etiam alias monuimus.

cissio. 36 6 EsPo Nn Eo, neque laicos, neo que Cleri eos fieri irregularcs

ratione homicidi j, nisi illud re ipsa

commissum fuerit, quamuis in bello iniquo mutilarint, Q. iod probatur in uniuersum ex tegula generali tum isto, tum superiori libro tradita, ne-.que censuram, neque irregularitate ira vllam in curti propter aliquem actum, nisi illo completo. Deinde sigillatim ostenditur . nam quod attinet ad laicos, nulli bi statuitur in iure irregularitas iniusu pugnantibus , si nullat

caedes committantur, aut mutilationes: male autem Mai Ol. lib. s. c. 9.nuin. s. excepit Duces & militum Pr fectos , quos ratione sui muneris facit irregulares', si bellum tui ultum sit. etiamsi nullus fuerit occisus, quod probat ex cap. sententiam, ne Clerici. vel Monachi,& ex cap. si quis s i . dist. sed male, ut dixi, cum in iis locis nihil tale dicatur, nam cap. sententiam, habetur duntaxat, ne ullus Clelicus praeponatur ruptariis, aut M. Mariis. aut eiusmodi viris fanguinum e unde

nihil , quod ad laicos Duces, colligi potest; deinde Clericis , qui id mu-

netis assumpserint, non imponitur vlla aut poenal, aut irregularitas , uti egenti patet. cap. vero, si quis , agit de omnibus militibus baptizatis , &non de solis Ducibus , estque can. 8.

Concilii Toletani Si quii ps Baptis

mum mutilaverit , o chlamydem, aut

cingulum sumpserit , ad necandos fidebs, etiamsi gratii a uon admiserit, si ad CD-rum admissu/ fuerit, Diaconι non acci yiat dignitatem. quae verba , ut vides,

cum uniuersalia sint . & nihil distin-

'uant, facerent omnes omnino mili

tes irregulares. saltem, qui aduersiis fideles sine iuste,siue iniuste pugnant, quod falsissimum elle constat; im:ndcum in antiquis exemplaribus non habeantur ea verba , ad necandos fideles , ut ex castigatissima Garsiae Loaysiae editione constat, quamuis nostra. H h vulgata, b,

276쪽

vulgata , quam etiam Caran Za retinuit, ita legat; in onmi prorsus bello siue iusto iliue iniusto, siue aduersum fideles, siue infideles, incurritur ista irregularitas Ne igitur dicamus P P. Toletanos ab uniuersalis Ecclesiae sen. su discedere , aliter sunt exponendi, ut sapienter ibidem monuit glossa. verb. militaueris, & imprimis ut sola militia non faciat irregularem, neque impediat promotionem , nisi sci

exercuerint, id est , quempiam occiderint , alioquin enim cingulum militare non impedire promotionem ad Cletum,ostendit Gregor. lib. 7. ep. I I. mense Decembri, Indinione i. probans legem Mauriti j Augusti. de non sicile admittendis ad Ecclesiasticum habitum , aut Monasteria militiae de publicis rationibus obligatos, quam sanctionem ita sanctissimus Pontifex

temperat, ut viri militares non facile suscipiantur , nisi eorum vita fuerit subtiliter inquisita, & iuxta normam regularem in suo habitu , antequam monachicum suscipiant, probentur. Secundo ilia verba etiam graui non

admiserit, siue, ut legit Loaysa

niora , non significant milites etiam non sequuta ulla caede excludendos a clericatu, uti Maio l. explicare videtur, sed ut vidit Suar disp. 7. sect.1.niim 6. licet milites alia scelera non

commiserint . quim quod in bello

occiderint, atque etiam ne in illa quidem occisione propter iustitiam belli peccauerint, nihilominus fore irregulares, nimirum ex desectu lenitatis, uti dicemus dissicultate sequenti; hic autem desectus non contingit nisi aliqua occisio , aut mutilatio sequuta fuerit. Denique non ita excluditur iste miles a Diaconi j dignitate

per ultima verba canonis, ut ad alios inferiores Ordines admittendus sit,

quasi ista irregulatitas sit tantum Pau

siaritate.

tialis, sed quia soluto disciplinae E

clesiasticae rigore, plures iam fuerant admissi in Clerum , quibus ex qua dam dispensatione Concilium permittit in susceptis Ordinibus ministrare, vetat autem ad ulteriores promoueri , qua lege satis indicat, eos, qui ad Clerum non fuerint admissi, non esse admittendos , quandoquidem illos uniuersalis Ecclesiae regula iam reiiciebat. Dices, Innoc. I. epist. ad Uictricium Rotho magen .cap. 2. nzgare eos,

qui post remissionem peccatorum cingulo militiae saecularis accincti

fuerint, ad Clerum admittendos esse. Ep. etiam 4. ad Felicem Nuceriamurucap. 3. inter laicos qui ordinati perhibentur , numerat , si quis si delis mi litauerit, de denique in ep. 1 . ad Synodum Toletan. cap. 1. & 4. repetit. Respondetur, haec omnia intelligenda csse de iis , qui iii bello occiderant, aut mutilauerant,atque, ut lO- qu i rur i psemet I n n oc. ep. 24. c t r. cap.

vera neιusari. praecepta sunt exequuti , Ex quibus etiam colligas sententiam Canonis Toletani, PP. enim nihil dc finierunt, nisi ex mente Pontificis ad eos scribentis, & damnantis oria dinat sones , quas Praua consuetudinis

vitia Hispania, DIFFos celebrare

cognouerat.

Iam vero quod attinet ad Clericos Maio l. loco cit. existimat illos it regulares eo ipso, quod arma sum plerint in bello iniusto , licet nulla caedes commissa in eo sit . de probat ex cap. Clerici 23. quaest. 8. quod desumitur ex Conc. Toletan. IV. c. 44. Iubet enim Synodus Cleticos, qui in seditione arma sumpserint, deponi, dc in Monasterium poenitentiae causa deis trudi , de in Conc. Meldensi cap. 3 .i Clerici armati incedentes, aut arma. rulitata a

277쪽

Coput quartum. 26,

militaria sumentes, eadem depositionis poena plectunt ar ; & denique pii mis quatuor capitibus illius quaest. 8.probat Gratian. ex Innoc. Ioan. VIII. Ambros & Triburiensi Coucilio Cleticum non posse militare. Vertim respondetur cum Suar. di'. 7. sech. s. num. . in Concit. Toletano, de Meldensi non agi de irregularitate, aliave poena ipso ficto incurirenda , sed de depositione . aut suspensione, quae per sententiam iudicis erat imponenda. Alia vero loca probant tantum Cleriris non licere militare , quod nos quoque fatemur modo explicando, sed non inde fit , quoties militar me. si nullum fuerit sequutum homicidium , eos fieri irregulares, ut sine causa contendebat Malol.

Δη-.im irregulares in bella iusto inressuo , sequuto aliquo homicidio t

REstdNDεo eos, qui in bello iusto

aggressivo extra propriς Vitς ne cellaciam defensionem propria manu

occid. nt aut mutilant, fieri Irregulares caeteros vcro omnes, qui quocunque modo illi bello cooperantur, sue Clerici. si ii elaici sint, manere Om

nis ii regul .iritatis expertes,quae Om

nia sigillatim ostendenda sunt ex dictis, ex quibus probata manenti Dixi pruno, qui propria manu ocet durit in bello aggressino. licet iusto, fieri irregularcs ex desectu lenitatis, quod probatur ex cap. petitio, de homici,sio , iubet enim Pontifex abstinete ab altaris ministerio Sacerdotem, qui pugnarat coni a Sarracenos si remorderetur conicientia occisionis a

se saetae. Deinde cum a militibus aliquando contrahat ur hqc irregularitas, certe maximαdam ipsi sua manu mu tilabunt, aut occident, praeterquam

quod cum in bcllo aggressuo repe.riatur, veluti exequutio iustae se ii tentiae , qui suis manibus exequentur, aeque crant irregulares atque in iudicio ; quanqtiam hic argumentandi modus ostendat tantum congruum fuisse imponi hanc irregularitatem. non autem te uera suisse impositam ad id enim requiritur expressus textus, uti saepius monuimus : manifeste autem supponitur in citato cap. petitio, ista irregularitas.

Dixi secundo, ab hac uniuersali tegula excipiendos este illos, qui in eiusmodi bello coaut ut ad proprK vitae defensionem, de qui hostem, a quo alioquin in conictu confodiendi sunt,

occidunt, hi eni in minim E fiunt irregulares. ita Molin. trach. 2. disp. o S. de Cletico exiliente in naui, & cuius vita periclitatur, nisi cum aliis pugnet. Carol. de Grassis ita ch. de effectib. Cleti c. effectu 18. num. I 8. v bi allegat Turrecremat. in cap. l. 23. quaest. 8. Ait ita disp. 6. sed . φ. dub. i. qui etiam laudat Sylv. consentit Diana trach. a. q. pari. sese tui. 19. quia

nulla ratio est, propter quam iste a Dultens, iusto bello priuetur iure naturali defendendi propriam vitam, de

curaeque non excusatur eo casti necessitate inelitrabili sese tuendi ab omni desectu lenitatis, atque in caeteris omnibus similis necessitatis casibus excusatur. Neque id caeteri ne .gant , nisi quando illi procellerant ad

bellum animo pugnandi; tulic enim si occidant, etiam in desuntione propriae vitae, irregulares este dicunt, Mai Ol. lib. s. cap. 4. num. Henri l. lib. i 4 cap. I s. num I. Suar. disp. 7. sedi. s. &alij telari a Bonac. disp. 7. quaest, A. p. F. n. 1. ubi idem sentit, quia iste expositi se periculo lic- . H li 1 ncc id j

278쪽

micidi j, quod proinde hon est omnimode necessarium, idque verum erit maxime in Cleticis, qui illicite faciunt, dum propria manu in bello aggressi uo , quainuis alioquin iusto, pugnant. Venam iam saepius monui inuralem esse hanc distinctionem rei licitae , aut illicitae, ex qua sequitur homicidium, ut illud iustum, aut iniquum dicatur, causet, aut non causet

irregularitatem ; sive igitur peccauerit Clericus, siue non peccauerit,dum suscepit aliquod opus , in quo praeuidere poterat periculum incidendi in

necessitatem, qua cogeretur, aut Perire, aut vitam suam alterius capite seruare,ubi tamen re ipsa in illam ineuitabilem necessitatem deuenit, habet reuera ius na: urale se tuendi, de necessario non sponte Occidit, ut constat ex consectar. s. dissic. 3- 4. & s. Dixi tertio neminem aliam quomodocunque concurrunt ad bellum Iulium, fieri irregularem propter ii micidia . quae ab aliis committuntur :quod fatentur omnes , & euidenter colligitur ex cap. petitio , atque ex quibusdam aliis iuribus inferius allegandis. Itaque neque duces, neque consiliari j, neque tibi cines, neque qui bellum suadent, aut milites hortantur, ut suti fungantur munere, urbem capiant, hostes proterant, qui mini. strant illis'arma , aliaque similia L. ciunt modo ipsi sua manu non occi . danr .aut mutilent, etiamsi pugnent, aut vulnerent, non fiant irregulares, quod sapienter omnino statuit Ecclesia, ne innumera hominum multi. tudo tam facile illaquearetur irregularitate in praestando opere licito, α quia noti videtur ab aliis Umihus violati mansuetudo Christiana ,

aut sacra.

. Dixi quartδ nihil hoc loeo distinguendum esse in tet laicos, & Cleri incos omnes enim si propria manu mu titerit,aut occidant, sunt irregulares

in hoc bello: nulli autem sunt, si a mutilationibus & caedibus ipsi ab ilineant, neque etiam quidquam facit. quod Clerici tunc bello assistentes sint in Sacris, ut bene aduertit Auila secto .cit .dub. I. post Nauarr. & alios, quia cap. petitio, loquitur de Sacer

dote, quem tamen non damnat irreis

gulatitatis, nisi illum conscientia alicuius a se occisi mordeat ; neque in his videtur ullus ambigendi locus

relinqui. .

liceat Clericis in bello iusto uressius absique irregulari

UAEc dissicultas facile explicabitur ex superiori.

Polliint igitur primis Clerici suadere bellum iustum, & ad illud suscipiendum hortari Pi incipem , S D.

tium. Molina disput. I 8. num. i. tra L 1. Secundδ vocare Principem indefensionem suae Ecclesiae illumque ad bellum incitare, atque ad omnia, quae necessaria erunt, maestanda, hor-t tri licebit Episcopo,quod factum ab Hadriano. Paulo I Leone I V. aliis. que summis Pontificibus, qui saepius

Francos impulerunt aduersus Sarace

nos, Longobardos, gliosque Romanae Ecclesiae hostes, satis constat,& cap. igituriatque aliquot seqlientibus 13. quaest. 8. refertur,&ex bellis a Chri stianis ad Palaestinae liberationem ge si is nemo dubitat; neque tantum id

bono iure fieri:potest a summis Pontificibus, quorum est leges Ecclesiastic

279쪽

Caput quart m.

sticas ligere,& refigere , sed ab in se lioribus quoque Episeopis , & aliis. qui curam alicuius Ecclesiae .gerunt, idem praestari poste, docet exemplum Maximiliani vagiensis Episcopi,qlii,

ut ait Augustin. ep. so.ad Bonifacium, petiit ab Imperato te Christiano contra hostes Ecclesiae non tam ulciscendi sui causa , qu m tuendae Ecclesiae sibi creditae , quod si praetermisisset,

non eius fuisset laudanda patientia , sed negligentia merito culpanda; quod iterum inserius confirmabitur.

Tertid Clerici,qui dominium tem porale habent, possunt indicere bellum,& Ducem, qui loco sui imperer, exercitui praeficere ; quod colligunt contra piratas maritimos diu noctu DD.eX cap. Episcopus, ne Cledici vel que inuigilare . respondetque Ponti- Monachi in 6. ubi dicitur Clericos, sex militum Cluilii di Episcoso in quibus causas sanguinis agitare non j elle vacare orationibus. 'licet , posse tamen ac debete illas, i Respondetur cum glossa redargui quando iurisdictionem temporalem Episcopos,qui citati. a Pontifice Rin

Obtanen , metu irregularitatis cellanis manae Synodo noluetant initie licte alias deisgare ; atqui eadcm ratio praetextu bclli, quod gerebant, qui alci in seiendo bello per alium,uti etiam Episcopi , cum non haberent

MOlua. loco cit. dc alii communiteri regalia, absque ulla causa praelii sit argumentatur uicile autem Maiol.lib. tereant , neglecto Pontificis impe-

cit. num. s. ait sussicere conscnsum praesumptuni,cuiuslinodi est, quando inde nullum deitimentum patiuntur propriae Ecclesiae, quod maxime vel um cst,ubi constetudo viget ut bellis assii tant Episcopi, ut in Hispaniis

inquit. l Et denique cap. ex multa,devoto. f. de Clericis permittit ut Clericis in bello contra Saracenos inter esse. Dices Nicolaum I. epistola 17. ad Ludovic& Carolum Regis Fran corum, quae incipit, Credimus ex Dei dono , dc rcfertur cap. reprehensibile. 33. quaest. q. quaeritur Episcopos regni Caroli non venisse ad Romanam Synodum, eo quod cogerentut

illum sequutus Menoch. tract. de arbitrio, in additione ad casu no I. num. T. di xc lintestiunc Clericum pugnantem aliena manu fieta irre

gularem, si in eo praelio , quod ab eius ducibus geritur, fiant homicidia cum nulli bi ea ita egulatitas rcperiatiar in Iure,& neque ratio eam s deae,neque D D. agnoscant.

Quarto pollunt Cletici ex pia aliqua causa bello iusto interelle, ut spiritualitet utilem, aut quia ita postu lat bonum commune & Ecclesiae,

Iostulare consensima supelloruni ad anc praesentiam. Sed Molin.disp. io 8.rio & citatione ad S 3 nodum . Nfortassis isti etiam cum graui sua-

ruin Ecclesiarum damno bello inter-mant. Denique queritur N colaus ita impeditos,aut dctetitos fuiste Episcopos a Rege, atque ipsemet fatebatut bullicis negotiis occupat OS , ι um saltem binos iniuI . aut ouet tri

plicandum est , quod obiicitur ex Gelasio Epistola ad. Elpidium,' nemnegat Rauennam ad Comitatum Imperatoris potuisse pruscisci, inconsulto Pontifice, minatusque pre nam depositionis , nam Vocatus fuerat Elpidius Romam, nec sine Pontificis contemptu di nullo Ecclesiae con pu

280쪽

LA G De Irregularitate.

dio. sed potius damno in aula versa.

batur, neque nomine comitatus intelligenda tantum est expeditio militatis, sed curia Imperatoris ex vetetiloque di formula; immo cum Gelasius

dicat canones euidenter praeciPere nullum Pontificum, nisi Romano aute vi-Ρ,2 eonsulitiis om fatum debere conis tendere. Sapienter intellexit glossa in cap.quo ausu ι ι. quacit. 8. 3e iis Episcopis, qui contempto iudice ecclesialtico,& maxime a Pontifice voca. ti pergebant ad saecularia itibunalia& ad Imperatorem, quo eodem lensu Conc. Antioch. cap i i. seuere prolii bet excommunicationis & depoli

sitionis poena intentata, ne quis sub Ecclesiastica regula constitutus absque consilio Episcoporum prouinciae , de praesertim Metropolitani litteris Imperatorem ad cat i nempe ut

ad ipsum querimoniam deserat, ut optime vidit Ilio parte 6 cap. 268 de

glossa in cap si quis Episcopus is, s

quaest. 8. Si patet ex ipsemct textu, &

ratio ireqviam reddit Synodus sui decreti. Qui ,inquit,et enerandi Principisia1ιribui molegiam tentauit inferre , de consentalice huic constitutioni f.

mile quid excidit, rogante m)gno Osio Synodus Sardicens. can. I .nel quis Episcopus non vocatus litteris limperatoris ad ipsum pergeret, nisi fortassis ut pauperum, aut reorum, qui lad Ecclesiam confugerant , causas iapud. Imperatorem agerent . quon- quam cas etiam pias causas non ab

Episcopis , sed a Diaconis tractati sanciuit sequenti can. 3. rationem ibidem reddit. Osius Synodi Praeses,

quia impol tunitas, frequentia,& iniuit e preces quorundam effecerant , ne caeteri tantam. gratiam, S agendi

dicendique libertatem τὸ ιέ- eo s ἀρρηsui haberent apud Impera. torem . quantum ipsorum dignitas postularet ; ne igitur vilesceret Sacet dotum dignitas apud aulicos, noluit synodus Episcopos adire palatia, nisi accersitos Imper itoriis litteris. Ait itaque B lsam in scholiis huius canon. 7. Sal dic. Antiochenam & Sardicensem Synod tim minime inter se dissidere . ita ut rimi Episcopi, tum CLriri duabus de causis aὸ Imperatorem pioficisci possint, nempe vel

ex synodali Gliberatione, ut concodcbat canon it. Antiochen US, vel aciscet siti ab Imperatote, ut edixit Sardi c. can. 7. ita vi ncque peccCt Imperator,

si eos vocat , neque Episcopi si vocanti Imperatori pateant, quod tamen ex mente Sinodi intelligendtim est,qoando pia aliqua causia ita postulat, unde si quenti can. p. tradit modum ,

quo piae pieccs debeant ab Episcopis ad Imperatorem diligi; debet enim

Episcopus docere de tota re Metropolitanum, qui per se tam famulum,&canonicas litteras postulationem , &rem totam mittet ad Episcopum, qui tunc circa Imperatorem versabitur. Qui vero Romam adierint, non poterunt sine Romani. Pontificis consensu quidquam cum Imperatore agere , aut illum adire; atque hic sortassis eth canon , quem allegabat Gelasius superius relatus in epist. ad Elpid um. Denique can. 1 i .iubet Episcopos, quis ut intra situ,& veluti canali cost miti.

αόαων, ut transeuntes rogenr, quo

proficis ea imir.& civi quod si ad Imperatorcm pergant, inquirant, an ab illo vocatus iit, an a Synodo , aut Metropolitano litteras acceperit, si enim his omnibus careat, neque litteris pacificis subscribat, neque cum eo com municet ; quia , inquit Balsam . in scholiis, est iam a canone de postus; hanc tamen transeuntibus Episcopis inquisitionem non existimat, idem

Balsam.

SEARCH

MENU NAVIGATION