- 아카이브

Theologia naturalis methodo scientifica pertractata. Pars prior posterior ... Autore Christiano Wolfio .. Pars posterior, qua existentia et attributa Dei ex notione entis perfectissimi et natura animæ demonstrantur, et atheismi, deismi, fatalismi, na

발행: 1741년

분량: 775페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

Quamvis autem haec falsa snt, cum tamen ubi refutanda prolixis disceptationibus immergamur: non consultum est, hoc ariete insultare progressui circulari in infinitum. Faciunt hoc, qui ad carpendum & impugnandum aliorum opiniones proni statim avide arripiunt, quicquid primum in buccam venit. Monuimus jam alia non opus este nobis progressus in infinitum sese implicare; ubi ad Deum causim primam pervenire voluerimus not. g. 9 3. Comol. . Quamobrem progressum infinitum hic non eo fine expendimus, ut ex ejus absurditate atheismi falsitatem demonstremus: etenim impium hunc errorem optime ac citra ambages refutare datur, ubi mundi ac animarum aseitatem & necessariam existentiam tanquam ejus fundamentum subvertimus. Hoc enim subverso corruit impia hypothesis, cum eadem sua sponte corruunt, quae ex eadem necessaria consequentia deducuntur, ac ideo ab atheo defenduntur , non defendenda

amplius, quamprimum dari Deum agnoscit. Utinam i quod

hic monemus, tenerent omnes, quotquot erroribus refutandis operam dant; ita systemata erronea non magno molimine refutare liceret, successuque magis seliciis. 472.

Revolutio dicitur restitutio seriei causarum ad eundem Revolaris

terminum, a quo receditur. quid H-Exempla revolutionum habemus in motu planetarum. . . ' Veris initio Sol haeret in principio arietis & per unum annum ab eodem continuo recedit. Enimvero anno elapso in eodem iterum principio arietis constituitur. Dum adeo arermino, qui sumitur in orbita ejus, continuo recedit, tandem ad eundem restituitur. Haec vero restitutio Solis ad eundem terminum, a quo digressus fuerat atque continuo recedit, dicitur revolutio termino in Astronomia usitato. Transtulere hanc notionem revolutionis ad causarum seriem in hoc universo, aut si mavis, seriem successivorum, quae

in hoc mundo adspectabili continuo a se invicem dependent ut effectus a sua caesa f. Quodsi ergo in hac. - Kkk a . serie Dissiligod by Cooste

462쪽

serie sumas, quod praesens est, a statu praesente confinuo receditur, aliis aliisque causis sibi mutuo succedentibus. Sed dum continuus sit progressus, tandem redit idem stariis, qui nunc est, & se causarum concatenatarum series ad eundem restituitur terminum, a quo continuo recedubatur. Et haec restitutio est, quae revolutionis nomine indigitatur.

. 47 I. Revolutiois In progres circulari in infinitum innamerae sine finenum neces- Laetur revolutiones. Etenim in progressu circulari in instas inpra- finitum cauta rerum restituuntur ad cundem terminum, gressu in in- a quo receditur g. 92. Comon) Sed restitutio serici ca filium ei sarum ad eundem terminum, a quo receditur, revolutio Δια est f. 47 et . . In progressu adeo circulari in infinitum fiunt revolutiones. Quamobrem cum mundus nullum cristen

di finem habeat juxta atheum . 44s. & per ipsiam hy

pothesin progressus in infinitum s. 91. Co ol. ; innumerae sine ullo fine dentur necesse est revolutiones in progressu circulari m infinitum. Qiemadmodum itaque singuli planetae, diversissimis lia .cet temporum intervallis eontinuo revolvuntur in orbitis suis , revolutione una continuo succedentes alteri; ita proingressus circularis in infinitum defensores affirmant, esse quoque aliquod remporis intervallum, quo omnia in mundo quoad maxima minima spectata continuo revolvuntur, revolutione una alteri sine fine succedente: id quod supra jam indicavimus μοι. g. 670, hic tamen disertius exponi via . sum fuit, ut qualis sit progressus circularis in infinitum Pe- sutus inspiciamuso

rendum.

463쪽

tem A sumas tanquam terminum, a quo receditur, ad eundem scri es rerum restituitur . 472. & hic ipse iterum redit, M. 473, , quantocunque demum id fiat temporum intervallo. Et quia revolutiones eaedem continuo redeunt s. 473. 47 IJ; si status A sumatur tanquam primus, codem redeunte revolutio aliqua absoluta. Est igitur hic ipse status principium, a quo coepere omneS r Uolutioncs praeteritae, & a quo initium capient omnes adhuc suturae in infinitum. Quodsi neges statum A esse primum, necesse est ut aliam in serie successivorum contentum tanquam primum admittas, quicunque tandem ille sit, adeoque fieri non potcst, ut revolutio aliqua concipiatur absque principio, a quo coepit, consequenter detur iacccssc est principium aliquod, a quo revolutiones Omnescisi in infinitum continuatae incipiunt

Ut necessitas principii hujus revolutionum admittendi clarius elucescat, animum advertamus ad exemplum. PO-namus Solem esse corpus perenne, revolutiones suas in infinitum continuaturum. Si revolutio una istavi debet, necesse est, eundem restituti ad eundem terminum, in quo haeserat ' a quo continuo motu progressivo recedebat. Non

jam nobis de eo quaestio est, num haec recte sumantur; sed quid ex iis, quae sumuntur, sequatur. Ponamus itaquσSolem.haerere in decimo gradu Scorpii, in quo eum hodie collocant Ephemerides. Quando Sol ad eundem gradum

anno proximo rediturus p revolutio una absoluta. Atque adeo decimus Scorpii gradus erit principium hujus revolutionis. Etsi autem demons sare nequeas omnes revo utio. nes Solis hactenus absblutas, quotcunque tandem posueris, ab hoc principio esse computandas: quoniam tamen restia tutio ad idem orbitae punctum concipi nequit, neque adeo revolutio una absoluta intelligitur, nisi fit aliquod in o bita punctum, in quo principium revolutionis statuatur; evidens est, quotcunque tandem revolutiones & olim extitisse,

464쪽

4 6 Pars it Sect II. Cap. I.

dc in posterum extiturae ponantur, admittendum esse in orbita aliquod punctum, quodcunque tandem illud fuerit, unde principium sumsere revolutiones omnes praeteritae dc 'sument omnes olim futurae. Neque est quod excipias, istiusmodi principio opus non esse in revolutionibus innumeris , quos requirit progressus in infinitum. Revolutio enim finito tempore absolvenda , cum alias non rediret, quod adfuerat f. IIJ, nec series causarum ad eum terminum restitueretur, quemadmodum Vult revolutio g. 72.J, per hoc non Variatur, quo sine sine ponatur. Sive enim semel, sive multoties, sive infinities ponatur, eadem sempermanet. Quamobrem cum unam revolutionem concipere

non liceat sine principio, unde incipit, nec in infinitum iterata sine principio, unde initium capit, concipi poterit. Habet se revolutio una per modum unitatis, quae per hoc minime mutatur, quod additione in infinitum continuata prodeat numerus infinitus, quemadmodum finita additione' finitus 3. 3 o. oc). Quods enim numerum infinitum dicere volueris, eandem unitatem, cujus finita additione procreantur numeri snguli f. eis. Ontol), in infinitum addi dicis, nec est: qui somniet, per hoc mutari unitatem, quod infinities addatur. Quemadmodum peripheria circuli vel alterius cujuscunque lineae in se redeuntis in lineam rectam extenditur Jc in eandem extensa principium habet, quod cum fine coincidit, ubi recta in lineam in se redeuntem incurvatur; ita series rerum successivarum in qualibet reum Iutione progressus circularis in infinitum aequivalet seriei in

linea recta progredienti, quae & principium habet, & fi- .nem: sed quia iterum incipit, ubi finitur, a fine semper reditur ad principium & quidem continuo ab eodem ad

idem. Patet idem evidentissime in exemplo ante proposito. Si initium revolutionis Solis capiamus a decimo gradu Scorpii, eumque per hoc temporis spatium, intra quod ad eundem gradum restituetur, in linea recta progredi ponamus inrea hoc temporis intervallum rectam describeret orbitae suae aequalem, quam utrinque esse debet terminatam & a

decimo gradu Scorpii incipere nemo non videt. Quodsi

vero

465쪽

vero jam haec recta incurvetur in eam perimetrum, quam habet orbita Solis; punctum extremum , in quo constituitur tempore unius revolutionis praeterlapso, coincidit cum prin cipio gradus decimi Scorpii. Atque adeo motus per orbitam in se redeuntem aequivalet motui per lineam rectam utrinque terminatam. Idem adeo quoque dicendum est de serie rerum successivarum in hypothesi progressus circularis in infinitum, quod scilicet quaelibet revolutio aequivaleat pro- gressui recti lineo eodem temporis intervallo absolvendo, quo una duratio durat, & idem habeat principium, quod haberet, si nullae sorent revolutiones, sed tempore unius revolutionis praeterlapso finiretur. Cum in progressu circulari in infinitum nescio quod praesidium sbi reperisse vis snt

veteres philosophi ad tuendam mundi arternitatem&astitatem; necessc est clarissime agnosci, qualis sit, ne per praecipitantiam de eo judices. Quamobrem superfluum videri haud debet, quod omnes ingenii nervos in id intendamus, ut, quae serat ejus notio, distincte intelligatur.

g. 4 7 3 . Progressus circularis in infinitum independens dicitur, Progressas si ratio ejus in ipsa causarum serie issiciens continetur, circularis cur continuo revolvatur. Ast dependentem appellamus, si in infinitum continuae revolutionis ratio quaerenda in ente alio extra isseremia.

causarum seriem constituto. Diviso haec progressus circularis in infinitum conveniens

est notioni dependentiae .ac independentiae, ut adeo ex e

dem demonstrari possit, siquidem Velis. Etenim ens unum A dependet ab altero B, quatenus ejus, quod ipsi Ainexistit, ratio in hoc altera B continetur: ast A independens est ab ipso B, quatenus ejus, quod ipsi tribuitur, ratio extra ipsum in alio B non contrietur cf. 8s I. Ontes . Quamobrem firario continuae revolutionis, quae obtinet in progressu circulari in infinitum s=. 47 30, in ipso causarum serie continetur; erit is omnino independens ab ente alio extra seriem. constitum: ast si ratio in ente alio extra seriem constituto de- . prehenditur, ab ipso hoc ente dependet. f. 76. Disitig Ooste

466쪽

s. 476. Marus primi In qualibet revolutione progressus circularis independentismmae revo- suus ultimus continere debet rationem Asscientem ius primilationis de- novae revolutionis. Etenim in progressu circulari status pri- pendentia ab mus novae revolutionis sequitur ultimum in revolutione nitimo anto anaeriore , cum restitutio fiat ad eundem terminum , artaris. quo receditur . 47z. , consequenter ad principium, unde incipit revolutio . 474. . Quamobrem cum nihil fiat sine ratione siniciente, cur potius sit, quam non sit β. 7o. Oneol.); necesse quoque, cst ut detur ratio sufficiens, cur status primus novae revolutionis sequatur uutimum anterioris. Quoniam itaque ratio continuatae revolutionis, si progressus circularis sit independens, in ipsia serie successivorum continetur I. 47 3. , necesse cst in statu ultimo revolutionis datae contineri rationem sitacientem status primi novae reVolutionis.

Quodsi ponamus, quemadmodum nonnullis visum est, neque enim exemplorum requiritur veritas) Solem vi insita revolvi in orbita sua, adeoque independenter ab ente Iloi ratio sufficiens in statu ultimo, quo finitur revolutio,

continetur, cur nova incipiat. Ponamus enim novam cir

culationis revolutionem incipere in principio Arietis: finitur adeo anterior in gradu ultimo Piscium. Iam primus gradus Arietis conterminus est ultimo gradui piscium, principio Arietis cum fine piscium coincidente. Quoniam it que Sol haerens in ultimo gradu Ρiscium continuo progre- ditur; fieri non potest, quin ad principium Arietis tandem appellat. Insunt adeo statui ultim o in revolutione data, per quae intelligitur, cur ex eo sequatur primus novae revolutionis, scilicet quod Sol, qui haeserat in gradu Piscium ultimo , constituatur in principio Arietis. ' Atque adeo patet 'in statu ultimo revolutionis datae contineri rationem sussisientem status primi novae revolutionis, unde ea incipit.

467쪽

Atque ἰta status primus novae revolutionis continuo dependet a statu ultimo anterioris f. 8si. Ontol.). Quods progressus circularis esset dependens ; ratio, cur status primus iterum adsit, ubi ultimus revolutionis anterioris advenera dari potest in ente alio extra seriem rerum continuo sibimet invicem succedenti f. 7 d.

n ae m revolutione sequente. Etenim in scrie siccessivorum, dentia m quae sunt contingentia g. 8o. O mol. ) , ea a se invicem rua ras pro dependent ut effectus a sua causa . 83. Comol. . Quam-gresa circi obrem cum in progressu circulari independente status tiri. ultimus in una revolutione contineat rationem sufficien

tem status primi in sequente s. 476. , adeoque status

primus novae revolutionis a statu ultimo anterioris dependeat s. 8 si . Gnto ) ; si datur in rerum natura progressus circularis independens, effectus ultimus in una revolutione sit causa cauta primae in revolutione sequente.

Cave tamen ut hinc inseras contra atheum disputaturus, quod ideo ultima foemina iterum pariat primum hominem, adeoque filia parentem. Qui enim revolutiones admittunt, mutationes extraordinarias in corporibus munis di totalibus tuentur, quemadmodum ex Stoicorum Veterum placitis constat, veluti si in hypothes Cosmogoniae Cartein Antie planetae in fixas, fixae in planetas muniatur. Quamobrem etsi concedant, in praesente Telluris statu homines &animalia non produci nisi per generationem; vi tamen se rum hypothesium admittere tenentur , quod in transmutatione fixae in planetam, seu reductionis ejus status, in quo nunc Tellus est, alius esse debeat modus, quo homines &animalia ex organico praeesistente prodeant, quam qui jam

468쪽

Galem

progressum

circularem

admittere obtinet, hoc est, a generatione diversus. Hinc puto enatam esse opinionem veteribus quibusdam philosophis tributam , quod homines & animalia fungorum instar ex terra procreVerint, non quod tam absurda & ab omni ratione aliena statuerint, sed quod ab adversariis ipsis imputata fuerit haec sententia, cum modum definire non possent,quomodo primi homines & animalia prima prodierint absque generatione, qualem per hypothesin suam dari debere con

tendebant. Haec vero a nobis eo sine anno tantur, ne cum

atheis in arenam descensuri immergamur disceptationibus, exitum minime habituris , cum exceptiones demonstrativa ratione elidere non detur , quae tamen sua sponte evanescunt, ubi hypotheses, unde manant, Gerteris. Incauta contra atheos δisputatio magis nocet, quam prodest. Ut vero cauta sit, necesse est certo constare, quinam cum hypothes impia necessario connectantur errores , eversa eadem sponte in auram abituri. Ubi adeo facilius est hypothesin evertere, ut cadant errores ex ea propullulantes, quam errores refutare , ut hypotheseos inde inieratur falsitas; illud utique faciendum , hoc minime, nisi te incautum praebere volueris. Qui systema falsum refutare decrevit, id ante penitus perspectum habere debet, quam animum ad refutationem appellat, nisi omni conatu suo nihil agere, immo errantem in errore suo confirmare voluerit. Atque ea de causa demonstrativa ratione deducimus, quae ex hypinthes athei consequuntur , ut systemate atheistico penitus perspecto appareat, quomodo in eo eradicando si procedendum. Utinam hoc perpenderent,qui aliena impugnando inclarescere student, ne incauti famae, ad cujus celebritatem contendunt, stigma inurant, & haud raro apud posteros nonnisi instar Herostrati inclarescant.

s. 478. In hybi si athei non hiler locum nisi progressus circularis in in sinitum independens. Etenim atheus mundum

independcntem facit ab omni ente alio, quod ab ipso di-

Versum

469쪽

versum I. 4 3 9.) , consequenter in codem nihil admittere teneator potest, cujus ratio in cnte quodam alio ab ipso diverso arseus. contincturi 3. 8si. Onrol. . Quamobrem si in serie su cessivorum, quae datur in hoc mundo adspectabili . 1 s.co L, , admittit progressiam circularem in infinitum,

cum in eodem contineantur innumerae sine fine revolutioncs s. 473.), negare utique tenetur, rationem reVolutionis continuae esse quaerendam in cnte alio extra causarum seriem constituto, adeoque a mundo diverso ; consequenter quia nihil sine ratione esse potest, cur scilicet potius sit quam non sit s. 7o. Ontald, admittere tenetur, rationem sussicientem continuae revolutionis in ipse causarum serie contineri. Quamobrem cum progressus circulatis in infinitum dependens sit, si ratio revolutionis continuae in cnte alio cXtra causarum seriem constituto quaerenda, indcpendens vero , si in ipsa causarum serie contineatur s. 47s. ; evidens est in hypothesi athei non habere locum nisi progressum circularem in lim finitum independentem.

Quodsi atheum eo adduxeris, ut progressum circularem in infinitum dependentem admittat; haud dissiculter ipsum convinceris, dari Deum, mundi hujus autorem, modo methodi fueris gnarus, & atheus ad convincendum sit idoneus f. 99 . LM.) eamque asserat ad demonstrationem attentionem, sine qua convictioni non datur locus 3. 998. Log. . Quodsi vero discrimine nullo inter progressum circularem in infinitum dependentem ac independentem facto contra eum disputare volueris, quae tibi videntur vel ex male intellecta hypothesi impia finguntur absurda, in hypothesi sua pro talibus non habebit, adeoque contra eum nihil pro

ficie .

s. 479.

470쪽

Pars II. Se . II. Cap. I.

dentis in ins itum.

s. 479. 'Cressus circuluris in infinitum independens es impossibilis. Etenim in progressu circulari sive finito, sive infinito admittendum cst aliquod principium, unde revolutiones singulae incipiunt . 474. . Ponammus jainins .rie circulante successiva esse A, B, C, D, E, F, G. Quoniam in serie successivoriam omnia connectuntur, hic per Lipori in ; in mundo adsipectabili per alibi demonstrata . sq. Comon , quae autem connectuntur, eorum unum continet rationem sufficientem siccessionis alterius

β. io. Como ; in A contincri debet ratio, cur sequatur B; in B, cur C, in C, cur D; in D, cui E; in Ε, cur F; in F, cur G; in G, cur A sequatur, sive ad actum perducatur. Perinde igitur est, sive A sumatur pro primo in serie, sive B, sive C, sive quodcunque aliud in ea

contentum. Principium itaque, unde revolutiones incipiunt rationem sufficientem in ipse serie circulantium non habet. Quamobrem independens esse nequit f. 47 3. . Patet adeo progressum circularem in infinitum independentem esse impossibilem β. 8 i. Onto P.

Non est, quod excipias, inesse quidpiam revolutionis statui uni A, quo a ceteris omnibus differt, atque adeo eundem accipiendum esse pro principio revolutionis. Neque enim jam quavitur, quidnam cum ratione pro principio revolutionis sumi possi, ubi earundem numerandarum gratia pro arbitrio tuo aliquod statuere teneris; sed quodnam id sit, unde revera inceperint revolutiones & num hoc ipsum per ea, quae insunt seriei circulanti, ita detem minetur, ut nonnisi eodem admisso circulationis continuatio concipi nequeat. Demus itaque statum A differre a ceteris omnibus, atque adeo si pro arbitrio statuendum sit aliquod principium, eundem pro principio cum ratione sumi : quoniam tamen hic ipse status A rationcm sumicientem habet in statu A, ut Per cum in actu Ponatur 3. II 8. Ontol

SEARCH

MENU NAVIGATION