Augustini Leyseri ... Meditationes ad Pandectas quibus præcipua juris capita ex antiquitate explicantur, cum juribus recentioribus conferuntur atque variis celebrium collegiorum responsis et rebus judicatis illustrantur. Volumen 1. 13.

발행: 1780년

분량: 1072페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

sP. CCCCXClL DE DEBIT OBAER. SV . SIBI DEL. REP. 367Ω merita tua, quae amorem Tibi meum non conciliant sed extorquent. Omitto Vitde probitatem I morum elegantiam, quibus omnibus places. Nihil dico de doctoris philosophiae honoribus, quos Lipliae dignissime consectu utuS eS. Commemorabo saltem specimina, qude publice edidisti. Iam

tum anno ci adcc XXVI. Prius idente amplissimo Gebauero, de actione tutelae adversus magistratus docte M argute disputasti. Deinde anno clara cc XX viii. nobile argumentum de eo, quod secundum naturalis ae luitatis principia nemo

tertio valide postit stipulari, solide elaboratii, & praeses ipse

ex superiore cathedra defendisti. Venisti tandem ud nos, doctorem iurium Te renunciare petiisti, es, ut dignum Tuea dignitate ostenderes, luculcnta edidisti doctrina: tu:e specimina, inter quae praesens, cui epiliolam hanc siimgo, scriptum eth. Omnia in eo tua sunt, nihil meum. Nolui enim quidquam mutare, ut alii etiam, quantum ValeaF, Certius possent iudicare. Non diffiteor, me & ordinem l Ctorum Helmstadiensium abs Te dissenti re, atque contra sententiam tuam & iudicare & respondere solere. Scilicet, ut rem paulo altius repetam, generalis quaestio est. an debitor ob aer tus qualemcunque hereditatem & successionem, tam allocli, lem quam seudalem, sibi delatam repudiare queat, ita ut creditores eam repudiationem tanquam in fravdem suam faciam impugnare non possint. Negat Vlpianus in L. 6 pr. uvae in fraudem creditorum, debitorem eum in fraudem creditorum alienare, qui patrimonium suum vero non diminuit, sed saltem, quum posset aliquid quaerere, non id egit, ut adquireret. Idem in L. I 34. ne Reg. iuris & in L. I. l. 6.

Si quid in fraudem patroni dicitur. Concluditur inde, posse

debitorem obaeratum successioni ad se spectanti renunciare. Multis hoc iniquum videtur, inprimis Schiltero, qui in Exerc. ad Pand. 46. β. ult. hoc simpliciter cum iure naturae seu a-re ait. Allii vero, quia legem prorsus tollere nequeunt, tem-

perm

582쪽

MRDJΤΑT. AD PANDECT. peramento adhibito fere eludunt. Distinguunt scilicet, utrum is, cui succeditur, adhuc vivat, an mortuus siti illo casu successioni deferendat licite renunciari fatentur, hoc, quia uolata iam sit successio, negant repudiationem fieri posse. Ita late disputat Cain ius in decssione 16 I. cuius sententiam probat L commendat Brum annus ad L. 26. de Bonis liberi. atque in collegiis Saxonicis electoralibus ob manifestam aequitatem receptum esse, testatur illustris fer-gerus in Occonuiuia iuris pag. 29 . n. al. Verum enim Vero ipse Bergerus in Hectis di1cept. 10r. p. IIIJ. n. 8. Confitetur, temperamentum hoc iuri scripto non convenire. Et obsistunt ei aperte verba legis 6. pr. g. 2..4. Puce tu fraudem credit. Confitetur etiam, Scabinos Idi sienses temperamentum istud reiicere atque secundum legos iudicare. Addere debuisset, ipsum Saxoniae electorem ab eo recessisse, atque bis apud Berlichium P. I. dec. I 68. definitive rescripsisse, patrem obaeratum posse seudum morte prioris postesIbris in se iure simultanearinvesti rurie devolutum filiis suis relinquere. Non dissiteor, mihi ipsi hoc duriusculum videri. At uia lex sic scripta est, i Ctos secundum eam iudicare & re.

pondere oportet. Fecerunt hoc Helms adienses mense Aprili anni cia Occ XXVI. negaruntqtie, creditores impugnare posse pactum familiae, quo debitor Obaeratus se successione seu dati abdicarat, quamvis id manifeste in ipsorumpi iudicium tenderet, quum creditoribus, si alia bona deficiant, fructus seudi, quan.diu vasallus debitor eiusque filii vivunt, relinquantur. Sic itaque responsum fuit: 2Birdun, terristi be/rit, obis Philippi Claubiger an den fuit indexb, Siltherii einen Nnstructi molen thnneii, und me thiten iubeg qncii sciin merden sie landor 3 velfel vor sit antithren, baii die Sldubiger esuri get ni Elannes die glutte ter Lehn. Suther, so lange dir schiri Elania und stine manulite Nach, fommen lebeia, NegIunchmen und iid durauό be;d fili Iu

583쪽

bei limorum virorum, illustrium iudiciorum ac colitariorum auctor itate munitur, Publice eam eX Cathedra, me oravidente, defendi non erubesico. Disiputabo tantis er inse contra eoS, qui mihi adsentient, atque tuas theses oppuzabunt. Addo saltem corollaria aliquot de meo atouo di nitentibus, sive illa sive tuasi Imitto. Quod reliquum est, Vale ac res tuas felici rorage. Datum Helmstauit M. Kal. Iun. anni cmiacc x x Tom. VII.

584쪽

SPECIMEN CCCCXCIII.

MEDITATIONUM AD PANDECTAS

AD LIB. XLII. TIT. VIlI.

GESTIS PER DEBITOREM

OBAERATVM TAM RATIS QVAM IRRITIS

PUBLICE CUM QUATUOR SEQVENTIBUS DEFENSUM

VITEM BERGAE M. FEBR. ANNI cia in Ce xxxI.

Alter nunc annus Vertitur, ex quo frater meus, Frl- clericus Balthasar Hiiblerus, in Academia Iulia, quae Helmstadii floret, iurium Doctor publice creatus ac solemni more renunciatus est. Redux ab hac docta expeditione narravit mihi ac familiaribus sivis sepe, quam fuisset in sortiendo disputationis suae praeside sortunatus ;obtigisse quippe sibi virum humani inmum, Leyserum, a quo comiter exceptus, bene Ole tractatus, ac rebuS omnibus, quas modo desiderarit, adiutus sit. Altas haec narratio animo meo infixit radices. Postquam igitur deinde ex imdulgentissimi parentis consilio ip1e etiam ad doctoris honores adspirare inciperem, non diffiteor, me in principio ad eandem Academitam Iuliam, ex qua charissimus frater, insigni laude parta, multisque beneficiis ornatus, redierat,

. animum Disiti sed b, Cca le

585쪽

SP. CCCCXCiu. DE GEST PER. DEB. OBAER. Τ.RΛΤ. QIRR. animum adiecisse, eandemque fortunam tentare voluissis.

Dum delibero, accidit commode, ut, Leyserum illum, de cuius virtute multa, ut supra diXi, praedicarat frater, inde evocatum nunc ICtorum ordini in Academia Vitember sensi praeesse, audirem. Motus hoc nuncio mutavi consi lium, atque ad Vitembergenses, doctoris honores ab his petiturus, & eandem, qua frater usus fuerat, Leyseri humanitatem experturu' accessi. Et opitulata est votis meis fati benignitas. Nam quum requirerem, quis praeses disputationi meae futurus esset, L serum mihi destinari, non sine mirifica voluptate accepi. Adii itaque laetus Virum, qui mihi omnia, quae posset, liberaliter pollicitus est, & pnestitit

quoque deinde. Ante Omnia deliberationem cum eo habui de elig'ndo argumento solemni disputationi idoneo. Pl, cuit utrictu e nostrum, ut, quum frater de Marito heredita tem uxoris in fraudem credimrum replidiante Helmstadii di sputasset, ego generaliter de ii S, quie a debitoribus obaera tis geruntur, agerem, A quousque illa rata irritave sint, investigarem, eademque opera corollaria fraternae disputa tioni subiecta luculentius explicarem. Quod institutum utroetius ac melius exsequerer, piaeses Optimus mihi aditum ad bibliothecam suam aperuit, nonnullas quoque doctas meditationes mecum communica, it, M aliquot collegis rum, quibus adsedit, sententias ac responsa, theses meas ita lui ratura, suggessit.. Et sic elaboratum est praeseus scriptum, cui si quae desunt, haec me in posterum suppleturum esse, si forte noc opusculum de nOVO in lucem edetur pr initio. Partitus sum illud in quatuor capita, in quorum primo de his, quae a debitore Obaerato cum extraneis geruntur; in altera de his, quae cum uΠD eX creditoribus gella

fuerunt; in tertio de creditore, qui solus sibi vigilavit; in quarto . de privilegio sisci circa ea, quae deditor obaeratus

586쪽

AMPLISSIMO VIRO

BlS cIlEMNICIENSIS CONSULI, IUDICIIS S. R. I. COMITIS DEWAZDORE, AC ILLUSTRIUM SCHIENBERGIORUM ET EI SI- DELII PRAEFECTO, CAUSSARUM FORENSIUM ORATORIS ALVΤΕΜ DICIT

Inter omnes humanas iucunditatea haec est verissima purissimaque voluptas, quam ipsi incolumes rebusque omnibus florentes ex liberorum nostrorum virtute M dignutate haurimus. Et Erofecto nihil nobis in hac vita potest accidere melius magisque Optatum. Ita enim a natura facti sumus, ut horum, qui ex nobis nascuntur, salus charior nobis M antiquior sit nostra salute. Quidquid hi honoris, quidquid bonorum consequuntur, nostrum nobis, non alienum videtur. Igitur x luperari ab illis, dulce nobis est. Cessat invidia & obtrectatio etiam in animis improbissimo

rum parentum, si modo non omnem humanitatem exue runt, tenerrimo amoriS adfectit male, Olentiam vincente.

Quae quum ita sint, Vir amplissime, non possum non felici tatem tuam praedicare. Nolo in te laudare, quae ex aliis saltem, quamvis constanti fama, accepi, Virtutis p stan tiam, eruditionem, facundiam, integritatem. Commemora bo saltem, quae ipse vidi & expertus sum. Venisti ad me duobus filiis stipatus, ipse alacer, & aetatem tuam, quam provectam iam esse coniicio, belle serens. Alterum ex his filiis, natu maiorem, iam tum Helmstadii cognoram atque ipse publice Produxeram, & postquam egregie inerudito cum toto iureconsultorum ordine colloquio &solemni disputatione steterat, summis illis honoribus, quorum liberam distributionem tunc ex Caesaris maximorum

587쪽

se. CCCCXCIV DE HIS, QUAE DEB. OBAER. CUM EXT. GESS. s 3 que principum auctoritate habebam, ornaram. In quem quum nihil a me proficisci amplius posset, commendasti porro filium natu minorem, atque, ut eandem, quam fratris habuissem, huius quoque rationem haberem, fla talii. Promisi, si modo virtute Sc doctrina rui fratrisque sui sim, lis esset, atque hoc collegio iureconsultorum & toti Academiae probaret. Recepit ille hoc in se, & collegio quidem iam fatisiscit. Nec uubito, quin & Academite m erudito, quod me pNesidente subibit, certamine sit satisfactili S. Nihil ergo superest, quam ut tibi. eximiam binorum filiorum di itatem, ac raram, quae inde in te redundat, fel, citatem gratuler. Si quid vota mea apud Deum immo talem possunt, gaudio hoc adhuc diu sal us M incolumis frueris, filiosque meritis suis ad maiora etiam evehi, senex vegetus ac laetus videbis. Valet VI. Kal. Februar.

SPECIMEN CCCCXCIV.

-DITATIONUM AD PANDECTAS

AD LlB. XLII. TIT. VIII.

HIS, QUAE DEBITOR OBAER TVS CUM EXTRANEIS

GESSIT.

2uae debitor obaeratus ante conflatum aes alienum Hsit, S titulo sue onerosio sive lucrativo in alium transtulit, a creditoribus nequeunt revocari. Cccc 3 II. α-

588쪽

MEDITAT AD PANDE .

Donatarius tamen omnium b0n0rum, praefinitium V futurorum, etsi donatio ante aes alien&m consatum facis, a creditoribus, etiam chirographariis, recte conLenitur.

In quaestione: sintne ea quae debitor obaeratus gessit, rata

vel irrita; decidenda maximam temporis quo quid gestum suit, rationem haberi opo vire, unusquisque i det. Et in principio quidem de his dicendum, quae dubitor tunc, quum adhuc solvendo est,& antequam aere alieno obruitur, gerit. Rata haec sunt sine dubio, neque acreditoribus impugnari queunt, quocunque titulo gesta sint. Nam & donatarius securus est per claram L. I . C. de Donatiunibus. Quae lex, quod ad donationes rerum singularium, etsi eae maximam patrimonii partem constituant, dubium non habet. Sed de donationibus universorum bonorum, PraeseΠ- , tium ac futurorum, dubitatum saepe fuit & adhuc dubit, tur. Valent ejusmodi donationes, quidquid alii in contrarium dicant, quoS ex L. φ4. 4. Ei f. C. de Dunationibus Mmultis aliis rationibus refutavit Proesier meus in Specim. CCCCXXXIII. de Donationibus, me dit. I. Istiusmodi tamen donatarium omnium omnino bonorum a creditoribus conveniri poste, negavit iam olim Cynus in l. r. C. Ad L. Iuliam de vi publica, quem ali gat & sequitur Gumn redius in L. II. C. de Dunationibus lit. e. Corp-ius noster distinguit inter donationes univeritarum bonorum, quae mortis caussa, M eas, quae inter ViVOS sidiat. Donatarium mortis cauila solvendo teri alipno Obstri agit in P. 3. C. I. def. 38. item in libro 6. Responso I. Contra eum, cui omnia bona praesentia ac futura intervi, os donantur, ab aeris alieni onere liberat in P. I. C. II. def. 28. subiecta in n. 3. mira hac

ratione: Non euim facit nec fucere potes donatio, quin donator heredem habere post, saltem tu i ribus passibis, qtiae non possunt fenire in donati6uem. Credit scilicet Carpet Uius, eiu modi ,

589쪽

modi donatarium universalem omnia conjequi, etiam nomina, seu iura activa, heredem tamen legitimum propte ea non excludi, sed succedere, silitem in iuribus palli Vis, hoc est, demto lucro omni, ad aes alienum de suo sibi vendum obligari. Posse haec cuiquam in mentem Venire, plerisque nec verisimile videbitur. Heredem habere, em Olmmenti omnis expertem, onera tamen hereditaria agnos mtem, supra humanam fidem et t. Unicum eius rei exemplum apud Lucianum in Toxari sive Amicitia reperio, quod tamquam in suo genere singulare hic a me narrabitur: Eudamidas Corinthius Areteo Corinthio & harixeno Sicyonio amicis utebatur, & iis quidem opulentis, quum ipse Pauperrimus esset. Hic vita decedons teliamentum reliquit, aliis fortasse deridiculum. Sic enim in eo scriptum erat: Lego Areteo quidem matrem meam alendam, atque in senecta fovendam; Chari Xeno x ero filiam meam elocandam cum dote, quanta ab illo maxima dari poterit. Erat autem illi mater anus, ac filiola iam matura nuptiis. Si quid autem interim acciderit alterutri, huius quoque partem, inquit, alter habeto. Huiusmodi lecto testamento, ii, qui tenuitatem quidem Eudamidae noverant, at amicitiam, quae illi cum his viris intercesserat, ignorabant, rem pro ludo iocoque ducebant. Nemo certe a terat, qui non cum risu discederat, quod eiusmodi hereditatum Areteus & Charixenus essent accinpturi, felices videlicet, atque ita aiebant: Si quidem perso, vent Eudamidae, superstites etiam ipsi hereditatem tradent mortuo. At heredes, quibus ista erant legata, ut audierunt, venerunt illico, agnoscent rataque facientes ea, quae erant testamento mandata. Itaque Charixenus, quinque duntaxat dips superstes, diem obiit. Areteus autem, unicus successor factus tum illius, tum suo ipsiuS suscepto onere, M matrem

aluit Eudamidae, I filiam elocavit, ex quinque t ilentis, quae possidebat, duobus in propriae filiae dotem, duobus in amici filiam

590쪽

- MEDITAT. AD PANDECΥ. filiam erogatis, ac nuptias ambarum eodem die fieri voluit. Haec Lucumus. At enim vero Car ovium de hoc exemplo cogitasse, nemo, qui nostrorum temporum mores novit, sibi unquam persuadeuir. Ergo rationem illam tam absonam, tam a seculi nostri genio abhorrentem, Carpetovio excidisse, credo. Nec leges, quas pro sententia sua commemorat, hanc iuvant. Provocat primum ad L. 2. C. de Petit. heres. in eaque contineri dicit, donationis ijdulum singularem esse, non universalem, etiam tunc, quum laeta est donatio universorum bonorum. Ego vero tam felix non sum, ut hanc doctrinam

ex ista L. elicere possim. Provocat deinde Carpetovius ad L. 7 a. de Iure dotium, in cuius principio Paulus ad propositam quaestionem: an maritus, cui mulier bona sua omnia in dotem dedit, quasi heres oneribus respondere cogatur; respondet: eum quidem, qui tota ex repromissione dotis bona mulieris retinuit, a creditoribus eius conveniri non

posse . Est hoc aperte pro Carnovio. Addit vero idem Paulus: sed non plus e sic in promisione bonorum, quam quod

superest, deducla aere alieno. Applicemus haec ad donat, rium universalem. Non pollit eum tanquam heredema creditoribus conveniri, fateor. Neque enim est heres. Caveat modo, ne 'uid sibi ex bonis donatis arroget ante, quam omne aes alienum eX iis fuerit persolutum. Quodsi secus saciat, creditores eum non tanquam heredem, sed condietione sine caussa, aut tanquam malle fidei possessorem imploratione Offcii iudicis convenient. Certe donatarius universalis, etsi heres non est, est tamen totius iuris successor, quoniam bona omnia, etiam, quae donator animam agens adquisivit, nanciscitur. Igitur ipsa lex I3. C. de Donationibus onus solvendi turis alieni ipsi ima ponit erbis: Sed totius iuris successimis onus est. Nec potiest aliter salva aequitate, quae caussam creditorum de damno vitando solicitorum potiorem esse donatarii, me-

SEARCH

MENU NAVIGATION