Augustini Leyseri ... Meditationes ad Pandectas quibus præcipua juris capita ex antiquitate explicantur, cum juribus recentioribus conferuntur atque variis celebrium collegiorum responsis et rebus judicatis illustrantur. Volumen 1. 13.

발행: 1780년

분량: 1072페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

851쪽

Nulla promissio, cui acceptatis n0ndum accessit, obligat.'iII. Solum Atlantium ad acceptationem non susscit.

Acceptatio a tertio, nomine absentis facta, acceptanti quidem ius dat, ut promissio, incito illa, reuocari nequeat.

Solemnitas stipulationum Romanarum non demum iure canonico ia moribus sublata, sed in ipso iure Iustinianeo abrogata, atque 'pactis simplicibus eadem Vis, quam olim verba solemnia habebant, tributa est in L. IO. C. de Contrah. V commit. Ilip. β. I. I. de Verb. 0bI ubi sensus

1 item & coninans intellectus ab utraque parte, qui Scunque tandem verbis expressus, desideratur. Sussicit itaque promissio & ex altera parte acceptatio. Alterutra de nciente, nihil agitur. Ergo, quamvis promittens verbis lactisve voluntatem suam enixe declararit, non Obligatur tamen, quamdiu acceptatio deficit. Silentium solum initar accePtationis non est. Nam, ut optime Bonifacius VII l. in c. 44 de Reg. iuris in 6. ait, tacens neque fatetur neque negat. Et quamvis pontifeX in praecedente c. 43. dicat, tacentem consentire videri, hoc tamen tunc saltem verum est, quando lex eum ad respondendum oblisat. Qualia eXempla passim in iure occurrunt. Sic cuius negotium geritur, si tacet, mandare intelligitur, L. I 8. Mandati, qui liciteras mandatum continentes simpliciter sine protestatione recipit, mandatum suscepisse centetur, Clem. I. de Procm

852쪽

ratoribus, pater ad litteras filii, quibus de accepta pro ipso

pecunia certior redditur, non respondens tanquam eX mam

dato obligatur. L. I6. de S. C. Macta. Extra hos casuS Vero solum alentium etiam ad litteras acceptas pro Consensu non est. Nunc Vero gravior nascitur quaestio, quem estinctum habeat acceptatio a tertio nomine absentis facta.

Iure Romano inutilis est stipulatio. L. 7ῖ. g. 4. de Reg. iuris β. 4. I de Inutil. Itip. Verum hodie, etiam hac in pa te, non subtilitatem Romanorum, sed simplicitatem iuris naturae spectari, ICti plerique, saltem cordatiores, fatentur. Et optime quidem, si modo ipsi iuris naturae interpretes

invicem convenirent. At inter hos quoque non eXigua pugna est. Quaeritur scilicet, utrum is, qui alteri promisit, 1e tertio quid daturum, promissionem suam revocare pollit, antequam tertius ille eam acceptet. Nesat init. de Iure helli ac paci L a. c. II. β. 18..hane revocationem fieri posse,

invito altero illo, cui promissio faeta fuit. Grotii sententiam oppugnat si erus in dissert. de Iure ex acceptatione promissi pro altero facila ex hac potissimum ratione, quod

nemo ex promissione sua prius obligetur, quam ille, cuius interest, eam acceptaverit, quum vero illius, cui promissio facta est, non intersit, utrum tertio aliquid praestetur, aut non, eum Valide acceptare non posse. Seu defendit Grotium Is eruberas in Obsiero. foreust 182. Parc. l. Ego ex Grotii partibus sto. interest naturaliter acceptantiS ut alter. Cuius nomine acceptavit, per ip1tim beneficio adficiatur, id quod iam olim Papinianus in L. 7. de Seruis exportandis agninuit. Vt specialius ipsius intersit lex naturae non desiderat. Sub ficit enim qualecunque intereue. Itiaque quod ei promissum est, quodque servari eius interest, contra ipsius voluntatem revocari non potest. At vero si ille revocationi adsentiat,

rata ea est, quam is iS, cuius nomine acceptatio facta, contradicat. Exemplo rem illustrabimus. Fridericus Sem-Mmm mm 3 Pronis,

853쪽

83 MEDITAT. AD- PANDE .

propio, cui nihil debebat, pecuniam numerat, Mevio re- numerandam. Sempronius Mevium hac de re certiorem

reddit, &, quid de illa pecunia fieri velit, quaerit. Mevius

non respondet. Post aliquot menses Fridericus ad Sempronium redit, pecuniam suam reposcit, atque etiam recipit.

Tunc demum Mevius voluntatem suam de pecunia illa Sempronio declarat, improbatque, quod eam Fridericor stituerit. Adit ergo iuuicem, profert Sempronii litteras, atque ex his pecuniam Petit. Damnatur Sempronius, qui ICtos Helm stadienses consulit, atque ab his tale responsum mense Maio anni ci IJ ccxxiv. fert: Dat Sempronius voe Mevio, einem tubestis en saumani , a 4 Thaler gradit, Seldee vetito, en, und a chernodi vota Friderico auS Nordhausenio Thalet aus deS Mevii Conto beὲahlet betommen, diesed audian Mevium f*riblit berittet, anbed genteidet, et Nolle die a Thalet hiervon antehen, und die ubrige 26 Thalet biS Iu Mevii meiterer Terordnung avfheben. Elε abee Mevius hieraui nitigeantiortet, ' hat Fridericus nai Bblaus eined Niertelia're6dem Sempronio die so Thaler bep Rub;ahhing einer andern summa SeldeS mieder obgeὲogen, moraus Sempronius de8 Me

854쪽

ven, eb sed die Bahlung einmat an Sempronium, alε des Mevii creditorem, gestehen, und hane aiis Mevius disse Bahlimg me nigilenε, ' mel die a4 Thalee betrist, audi mi e stinen 'millen biiligen und genehm halten mulsen. L. 6. de Doli mali es metus excepi. AElein man gehet mohI, basi Fridericus deό Sempronii halber mit Mevio tetnen Streit haben mollen, fondern dem Sempronio die so Thaler in Domung, dasi Mevius e6 genom hali

855쪽

Cous Sempronii Triti Iu animorten, und

tatem uerborum, sed verisimilem pacificentium mentem explicandus 6t. ihil tam frequens in stipulationibuS, quam error. Erradi tur vero dupliciter, vel in re ipsa, Vel in Verbis. I Je er- ore circa rem postea dicetur. At si in Verbis erretur, Dessime faciunt, qui proprietatem Verborum captant, a Iue ex hac de mente contrahentium M paciscentium Iudicant. Ne lectis potius Verbis, mens sola spectanda est,eanue ex reliquis circumstantiis colligenda. Hoc & recta

do, di Vlpianus in L. 32. de Verb. obligat. praecipit. E

856쪽

Error circa rem commissiu nullam reddit obligationem.

Si tamen una pars obscurius limendo errori caussam dedit, emror huic soli nocet.

857쪽

MEDITAT. AD PANDECT.

834 In tricatior iis est, quando in re ipse erratum fuit, & ita

quidem, ut appareat, partes, nisi errassent, paetum vel contractum inituras non fuisse. Et tunc quidem, quoniam consenius deficit, nihil actum censetur, nec obligatio nascitur. Addenda tamen est limitatio, nisi unus ex errantibus errorem istum, mentem suam lucidius explicando, discutere & potuisset & debuissex. I um quippe error, etsi ab utroque commissus, ei soli nocet, qui clarius loqui debuit, L. 99. pr. de Verb. obligat. hoc est, ut in Specimine XLI. de

Interpretatione pactorum dubiorum, medit. q. pluribus contra Manticam M Baehmerum ostendi, qui Verba pacti concepit, vel concipere aut mentem suam explicare debuit, atque obscure vel ambigue locutus est. Exemplum tale esto: Frater per apocham natri datam, sibi ab hoc plene de paterna hereditate satisfactum, fatetur, deinde ab hoc fratre agrum paternum petit, quem ipse olim eidem locasset. Reus locationem non negat, sed a cham profert, atque, per hanc sibi istum quoque agrum Venditum fuisse, contendit. Respondet actor, 1ibi id nunquam in mentem venisse. Erratum ergo ab ambobus i uerat, dum alter sibi agrum generali apocha addici crediderat, alter hoc noluerat. Et iudex quidem adversus reum iudicarat, sequutus doctrinam Manticae de tacit. V ambig. condent. lib. I. tit. q. n. 99. MBO meri in di17. de Interpretatione facienda contra eum, qui

clarius loqui debuisset, qui illum ciarius loqui debuiste dicunt,

qui ex pacto nititur, seu ex illo singularem utilitatem quae rere voluit. Ego vero ex principio supra posito intem pretationem contra actorem feci, atque sic mense Maio anni cis Io cc xxvm. respondi: Earmann Audi

859쪽

Qui bis eandem rem, etsi diuersimode e. g. sub asin es alio pign0re, promittit, femel tantum, stilicet ex posteriore promtissi0ne, obligatur. Pomponius in L. I8. de Verb. obligat. Pui bis, inquir, idem

promittit, is eo iure amplius, quam siemn, non tenetur. Quam legem Omnium optime explicat iacius in Commerit. ad illam, atque inprimis ex Florentino codice monet, pro is eo, quae Verba in omnibus vulgatis editionibus posita sensum nullium habent, legendum esse: ideo, ut mirum sit, lielmum Mylium in Ratione emendandi leges Vltraiecti anno I7o7. edita hanc emendationem tanquam novam M a se excogitatam Venditare. Regula ipsa quidem, quod bis idem promittens semel tantum Obligetur, dubium non habet, atque ad legata quoque pertinet Per L. 34. q. I. de Legatis I. Sed accidit interdum, ut posterior promisso a priore non quidem in ipsa re, sed tamen in circumstantiis sit diversa. Vt ecce: Titius filiam suam Tulliam Sempronio in matrimonium collocat, atque in pactis dotalibus decem millia ex praedio suo Tusculano solvenda in dotem constituit; mortuo deinde Sempronio, eandem filiam suam

860쪽

137 suam Mevio uxorem dat, atque iterum in pactis dotalibus decem millia ex fundo suo l ivolensi praestanda dotis ninmine pollicetur. Poteritne Tullia viginti millia ex diversis praediis exigere 3 Negamus, atque in eo Culacium adientientem habemus, qui, etsi stipulationes inter se disterant, priorem tamen exceptione elidi, k quasi nullam, posterim

rem solam efficacem esse, eaque actorem rem consequi, ait.

Similem in modum I Ctos Helmstadienses responciisse, in Specim. CCCIII de Personis dotem constituentibus, m dit. 7. dixi.

Incertae pollicitationes obligationem quidem naturalem pariunt, sed actionem in foro humano non producunt. XI. B, cui certi salarii incertum augmentum promissum est, ex prinmissione hac agere nequit. m egula generalis in L. IO8. h. I. de Verbori oblig. Propin1 nitur: Nulla promissio potest confli lare, quae ex υ0luntate promittentis statum capit. Eius exempla passim occurrunt. Priecipuum est in incertis pollicitationibus, sicut vocantur in L. 36. g. 3. D. L. II. C. Mandati, id est talibus, in quibus promissor nihil certi constituit, sed eius determinationem suo arbitrio reliquit. Istiusmodi promissio natu-nalem quidem obligationem operatur, quemadmodum in Specimine XL. de PacIis invalidis, med. I. dixi; at in foro

humano rectissime actio ei denegata est. Nam quum dete minatio eius, quod promissum sit, ex circumstantiis Pen- ideat, atque adeo inexplicabilem fere difficultatem habeat, . futurum erat, ut, dum homines ex pactis incertis se invicem convenirent, fora huiusmodi actionibus perstreperent. Ipsi hoc a Snoverunt Geimani veteres, atque eum, cui imcertum quid promissum fuerat, a limine iudicii repulerunt. aper aus Gnade, inquiunt in Speci Sax. lib. I. an. 22. diener

SEARCH

MENU NAVIGATION