B. Clementis Romani pontificis De rebus gestis, peregrinationibus, & praedicationibus B. Petri apostolorum principis epitome, siue compendium

발행: 1555년

분량: 134페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

3σ CLEMENT. EPIT.

omnesque Graecorum disciplinas excoluisset, a barbaro quoda, cui Petro nomen esset, fraude impulsum esse narrarem, ut ea quae Christianorum instituta serunt,& faciat & dicat. Itaque peto a obis maiorem in modum, ut mihi ad eum corrigendum, & in viam reducendum auxilium seratis. Na in cospectu vestro eum interrogo. atque ad

illud primum mihi respodeat, quonia se religioni ac pietati dedidisse existimat, quid est quaobrem

non maxime impio scelerateque faciat,praesertim cum & patria reliquerit, & in barbara alienaque instituta degenerauerit ac deflexerit Θ Tum ego, Tua, inquam, in me egregiam volutatem probo: ignorationem autem improbo. Voluntas enim egregia est, propterea quod me iis bonis & virtutibus, quas in te esse putas,praeditum esse vis : sed non est recta nec vera scientia, quippe cum amicitiae specie ac nomine me cla & obscure in fra

dem voces. Appion ad haec, Nu tibi inquit, ignoratio videtur,clim patria instituta serues,illa Graecorum sequiὶ Ego ad haec respondi, eum, qui religionem ac pietatem sibi proposuerit, non omnino patria instituta seruare oportere, sed seruare

quidem, si pia & honesta stat : si non sint eius generis, improbare . Fieri enim potest, ut quispiam qui patre impio & a religione alieno natus sit, Avelit bonus esse, nolit patrios mores imitari, nec

in corum quasi vestigiis insitere. quid ain' tu pa

42쪽

DE REB. GESTIS B. PETRI. 37

trem tuum,inquit,vita non praeclara fuisseὶ Nunquam eum, inquam, Vita inhonesta atque improba esse dicam,nisi quod falsis & turpibus Grocorum fabulis fidem habuit. Qilaeisa sunt,inquit, fabulae istae Θ Non recta nec vera, inquam, de Deo opinio:de qua, si aequo animo es, cu aliis cupiditate discendi ductus,audies.Itaque ante quam scrmonem instituamus, in aliquem locum qui plusoch & quietis suppeditet, secedamus. Ac eo loci progressi, in quo purus gelidququq cursus erat,vuridiumque arborum omnis generis oblectatio,co sedimus. Cum autem omnes me intuerentur,ita cum eis sermonem conferre coepi,Multu quidem interest inter veritate atque cosuetudinem. Graecoru enim partim multos Deos malos atque multis perturbationibus addictos posuerunt,ut ij qui similia agere velint,illos mali adiutores atque patronoshabeat: partim fatu induxerui, quia ortus dicitur,& sine eo nec pati, nec facere quequa posse cesent, ut cum neminem praeter ortum facere aut pati posse putauerunt, facile in peccatum delabantur, & peccantes minime eos poeniteat eorum scelerum quae admiserint. Alij ea quae hic sunt nubia prouidentia gubernari docent, atque sua sponte hanc rerum uniuersitatem serri sine domino

qui praesit, quod quidem molestissimum grauiLsimumque est omnium: ita Deum conuiciis contumelisi queassicere, & ex uniuersitate prouid en-

43쪽

u CLEMENT. EPIT.

tiam ita exterminare, ut ne dominum quide qui praesit,& prouidentia omnia administret, &qui omnibus pro sua cuique dignitate tribuat,esse diacant . Itaque non facile ii qui in ea sunt sententia

ad se & mente suam redeunt, praesertim cum ima pendens periculum non prouideant. At vero eorum quos vos barbaros dicitis,optima & sanctis sima est oratio, quae Deum unum,eumque huius uniuersitatis effectorem inducit,qui natura & bonus sit & iustus: bonus, ut qui iis quos anteactae vitae poenitet, peccata condonet: iustus porro, ut qui ei qui non resipiscit pro dignitate eorum quae gesserit,tribuat. Unusquisque enim dum se a Deo qui omnia intuetur,iudicatum iri sperat, maiore ad moderatione impetu ferri solet: & qui temperate vixerit, ab aeterno supplicio liberatur. Vniuscuiusque autem eorum Deorum qui apud vos celebratur & nominatur, impia scelerataq; facta reprehendo,ut Iovis, ut Neptuni, Pluton is, Apollianis, Liberi patris, Herculis,&ad unu omniu: quos ipsi non ignoratis, eorumque vitam Graecorum

disciplinis impulsi haustistis, ut quasi Deoru imitatores similia faciatis. Ac primu, si placet ab ipse

Ioue qui regali potestate caeteris praefuit, exo diar . Eius pater Saturnus liberos suos, ut serunticum deuorasset, falce adamantina patris pari, bus exectis, liberorum in parentes pietatis,&p retum in filios charitatis, iis qui Deorum myste'

44쪽

DE REB. GESTIS B. PETRI. D

ria scire cupiunt,exempla de simulachra prodidit. Ipse autem Iupiter, patrem vinctum in Tartarum deiecit, aliosque deos suppliciis assicit. Iis autem qui nefaria flagitia committere volunt,consilium

cum genuisset,ebibit.erat autem cosilium semen. fieri enim non potest, ut infans ebibatur.Vt autepueroru amores defenderet, Ganymedem rapit,& adulteris, ac constupratoribus in stupro auxilium serens, saepe ipse in stupro deprehenditur.

Hortatur etiam ad sorores ducendas in matrim niu,quippe quicum sororibus, Iunone, Cerere, MVenere caelesti, quam non ulli Dodonam nuncupant,concubuerit. Iis vero qui cum filiabus co

misceri cupiui, ipse qui cum Proserpina cocubuerit,exemplum improbu ex fabulis prodidit,alii': innumerabilibus flagitiis se contaminauit, ut ab

impiis & scelestis hominibus propter praestatem

intemperantiam & incontinentiam in Deorum numero esse imperitis fabula persuadeatur. Haec ego clim non temere improbassem,ad Deum qui unus bonus est, confugi,clim certo iudicio fidem habuissem,quod ex iusto Dei aequoque iudicio, Alex fixa ac certast, & animus omnino pro digni late eorum quae gessit, tadem aliquando accipiet. Cum haec a me dicta essent, orationi occurrit APpion. Quidian no Graeci Graecorumque leges haec vetant , constupratoresque & eos qui alias contra faciant, suppliciis coercent Tum ego ad haec re

45쪽

o CLEMENT. EPIT.

spondi,Graecorum ergo dij qui contra leges sic runt, supplicio acerrimo digni sunt. Qui autem mihi ipse temperare, meque cotinere potero,cum sciam Deos ipsos primos cum stupro grauissimuquodque flagitium admisisse, clim interea poenas non dederint, qui hoc ipso digniores sunt suppliaciis, quod cupiditati & voluptati non obtemperarent. Qui si obnoxij fueriit, qui Dij erat Appio, Nobis, inquit, non Deos ponamus ob oculos, sed iudices, quos intuentes a peccando deterrebimur. Non est simile, inquam, Appion . Qui enim hominem intuetur, spe latendi, omnino peccare audebiti qui autem Deum omnia intuentem animo suo statuet, clim eum latere se minime posse interuligat, clam etiam peccare desistet . Hoc loco Appion, Ex quo tempore, inquit,te cum Christianis collocutum esse audiui, sententiam mutasse intellexi, praeclare enim a quodam dictum est, Corri puhi bonos mores colloquia mala. Ergo, corrugunt, inquam, mores non bonos colloquia bona.

Quae cum dixissem, ij qui aderant, plane significabant, se ex oratione mea nonnullam percipere voluptatem . Quocirca cum rogabant,ut postridie rursus conuenirent omnes, discesserunt. Postero

autem die Petro aduentanti multi & loci accolae Tyrij,obuiam prodiderunt, lamoreque subi

to, ita cum eo egerui, Deus te adiutore nos respiciat,te patrono curet. Stans ergo Petrus in excelso

quodam

46쪽

DE REB. GESTIS B. PETRI. t

quodam lapide,ut ab omnibus videri posset, salutatisque omnibus ex diuina piaque lege, ita exorsus est, Deo qui cςlum, terram & mare codidit nodeest causa salutis eorum qui co seruari velint. na& animos vestros & corpora coseruare potest. Audio quide Simonem Magii mactatis bubus, vobis medio foro c5uiuiu dedisse, mult6q; vino onustos perniciosis perturbationibus ac damaonibus tradidisse. Quead modii aute iis cibis qui daemonib' immolati erat,sumptis, vitioru ac malitit duci seruistis, sic his relictis ad Deu, Iesu Christi domini

nostri opera & benignitate, accedite . Hoc probe nostis, vos cu corporis sanitate etia animos fanos habituros esse, si ea quae Deo grata acceptaq; sunt, excolatis. H caute grata acceptaq; Deo sunt,eum precari, a daemonioru mensa abstinere,no gustare sanguinem, se ab omni inquinatione liberu in t grumq; seruare: in multis corporibus uno animo& sententia coniunctos,quo quisque in se animo ab sit, eo etiam in proximos esse. Ait enim , Occidis, non vis, alterum non occides: non vis uxorem D tuam ab alio constuprari,noli alterius uxorem coisa, stuprare: non vis quicquam omnino rerum tua

ab rum furto tibi eripi, nihil alterius furare. Quod si ita ipsi per vos unum &idem de eo quod consentaneum est, & quod decet,sentiatis, eiusque participes sitis, vos & Deo chari eritis, & sanitatem adipiscemini. Haec cum a Petro paucis dicbus tra

47쪽

, CLEMENT. EPIT.

dita accepissent,deinde ut etiam curatio sbi adhiberetur, rogassent, ad sacrosanctum lauacrum e piationemque venerunt. Quae cum Sidoni, etiam intellexi ssent, miserunt oratores ad Petrum,qui eum ad se accerserent, quod morbis prohibiti ad illum venire non possent. Ipse cum paucos dies Tyri pretierea commoratus esset,Tyriosque variis perturbationibus ac morbis liberasset, constituiLletque Ecclesiam,& ex presbyteris qui eum sectabantur,potificem eis praeposuisset, Sidonem Ir

sectus est. Simo autem Magus rursum cum eo venire Petrum cognouisset, fugit, & Berytum cum Appione eiusque sodalibus se recepit. Petrus vero cum Sidonem ingressus esset, multos in lectis hqui serebant,ante eum posuerunt. Ipse ad eos ita verba fecit,Nolite me putare aliquid pr stare pos se, quod ad curationem vestri pertineat, cum sim homo etiam ipse mortalis, multisque morbis perturbationiblisque obnoxius. Exponere autem vobis minime grauabor , quemadmodu curari pos sitis, ut qui etiam a Christo doctus, & illius boni viri discipulus fuerim. His cum Petrus eos qui couenissent Sidone, moneret, multique etiam illic paucis diebus resipuissent, &credidissent prima, deinde curationem expetivissent, Ecclesiam comstituit, presbyterorumque quicum sectabantur, quodam praefecto pontifice, Sidone discessit. Vt autem primum Berytum peruenit, terrae motus

48쪽

factiis est, magnaque statim multitudo ad eum adiit, petetium, ut sibi auxilium opemque ferret. dicebant enim, sene prorsus perirent, vehemcnter extimuisse. Tu quoqe Simon Magus una cum Appione, Annubione, Athenodoro,c terisque omnibus sodalibus,audacia prouectus,publice multitudini Petrum ostendens clamabat, in um fugi te cum omni sestinatione: fugite, mihi credite, magus est, & terraemotum istum ipse apud vos fecit, morbosque profligauit,ut vos terreat,Deusque apud vos palam acipublice habeatur. Cum multitudo sedato tumultu quieuisset, Petrus subrisit,&magna cum libertate ita locutus cst: Quae isti dicunt,ea,si Deo ita visum sit, me essicerepose profiteor, paratusq; sum praeterea, si meae orationi Gdem habeatis, totam vestram urbem ab ipsis sundamentis euertere. Climq; omnes Vererentur primum , deinde ultro quae ab illo iuberentur, se facturos promitterent,Petrus, Nemo vestrum, inquit,posthac cum magis rem habeat, aut omnino in colloquium veniat. Quae cum audisiciat, in Simonem statim impetum fecerur, omnesque cum aliqua ex parte vulnerassent,serire non ante destiteru nt, quam penitus ex urbe expulistcnt.Tu m a

cedentes h omnes qui ei morbis & daemonibus aduersabantur, ante eius pedes possiti sunt . Ipse

sublatis in caelum manibus cum Deum precatus esset, solis precibus omnes curauit. Cum autem

49쪽

CLEMENT. EPIT.

multos dies apud Rcrytios comoratus esset, multo stl: Patris, Fiiij, & Spiritus sancti fide plane imbuisset&baptirasset, unciq; ex iis presbyteris qui cum sectabantur, episcopum praeposuisset, Bybluprosectus est. Ibi, cum Simonem Tripolin petisse

cognouisset, commoratusque esset apud eos per . paucos dies, multis eius loci curatis, cisque traditis quae ad Dei religionem pertinent, vestigiis Simonis inhaerens , Tripolin se contulit, cum eum insequi, non sugere statuisset. A deum autem Tripolin introeuntem, cum multi Tyrij, Sidon b, BGryth,& Byblij conuenerui, ex iis qui discendi cupiditate paulo magis flagrabant, tum vel maxime ex urbe ipsa multo plures de plebe confluxerunt: cum eius videndi cupiditate duceretur. Quidam vero ex fratribus qui ab eo praemissi fuerant, nam

rabant nobis, & quae in urbe agerentur, & quae a Simone fierent. Nos illi cum excepissent,domum Maroonis duxerui.Petrus autem cum ad fores diuersorij peruenisset, multitudini postero die se de

religione verba facturum esse promisit. Cum vero intrasset, negauit se ante quicqua cibi captura esse,quam eos qui couenissent resecisset. Sed cum res odissemus, nos eis omnibus studiose coenam

daturos, ipse qui audisset,collaudatis nobis exiit: cumque se in mari abluisset, ingressus est primit, deinde cibu sumpsit, postremo cum nox appeteret cubitum ivit. Postea in secundo galloru canta

50쪽

DE REB. GESTIS B. PETRI. s

surgens, cum iam vigilantes nos inuenisset, qui una cum eo eramus omnes sedecim, Petrus dico,

ipse ego Clemens, Niceta, Aquila, & duodecimis qui praemissi fuerant, salutatis nobis, ingressus est quidam ex familiaribus, qui ei nunciaret, Simonem Magum cum illum Tripolin aduentare audiuisset, prosectum in Syriam: multitudinem vero quae eam noctem annum esse existimasset, diem quem constituisset, cum expectare non poLset, pro soribus stare,de Simonis scelere & improbitate multa quae adseditione tumultumque spectarent loquentem , quod cum ipse eos suspensos tenuisset, promisissetque se Simone ipsum multis malis & criminibus conuicturum,ille cognito eius aduentu noctu fugisset: sed tamen omnes summa eu audiendi cupiditate duci: ipse cu multitudinis studium admiratus esset, Videte, inquit, fratres quam plane & aperte Domini nostri vemba compleantur. Memini enim eum dicere, mulis tos venturos esse ab oriente, occidente, aquiloneis & mari,ac cum Abra amo, Inco, &Iacobo discuis bituros. Sed multi,ut ait, vocati sunt,pauci vero ,, electi. Ac venire quidem non eorum est, sed Dei qui vocavit. Si vero postqua vocati sunt, virtutes excolant, hoc eorum est proprium, aequaque seret praemia. Quaecum dixisset, magna hominu multitudine animaduersa, placide ut cum riuus alia quis ex fluminc fluit, Maroonem rogauit, ubi ei

SEARCH

MENU NAVIGATION