Jo. Vincentii Lucchesinii ... Historiarum sui temporis ab Noviomagensi pace tomus primus tertius

발행: 1725년

분량: 671페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

4681.

dum propus.

busque enitebantur. Turmatim proinde conscrFbantur iaculis, cumulabantque fossam cadaveribus. Haec alii, ut se se in altum erigerent, magno mortem 'tium fulatu horridoque spectaculo proterebant crebris & ipsi telis dilacerati. Tandem fracti labore, strage , vulneribus se retulere. Oppidani , audita quamvis suorum clade, cum ad deditionem vel honestis conditionibus invitarentur, non minus quam antea ferociter responderunt . Fidebant loricae parum adhuc hjanti & arduo d conscensum loco . Rebantur quoque, suos cito suppletis legionibus redituros . Sed nihil ut lurida patriae ollis incendiariis conscissae species , Sc vitae , ut solet, extremis inductum malis taedium obstinaverat animos, ciebatque laetos ad pugnam, qua odium in hostes e

plerent suum. Contra Veneti murorum compagem solvere majoribus tormentis , mortem flammamque in oppidum mortariis immittere conabantur. Et jam omnia dejecerant praeter civium mentes ferociamque . Ad eos vi subigendos moram faciebat metus, ne, inito ad moenia certamine, Turcarum exercitus, qui rursus collectis vitibus haud longe ita stativis erat, a tergo, ut dudum , irrumperet superato vallo. Huic periculo alii occurrendum arbitrabantur , oppido interius circumvallato ; ut, quae se pererant copiae, adversus oppidanorum eruptioneSexternumque impetum satis essent . At Polanus,

seu ex militari scientia, seu, ut aliqui interpret tantur , ne se, latius ducto aggere, errasse fateretur Disiligoo by Cooste

372쪽

. To. I. LIB. IV. 349

tur , negabat usquam breviori munimento, quam ad fauces promontorii, concludi posse. Alii,& ea . placuit sententia, contendebant, improviso aggredienda Barbarorum castra, quippe qui comperta hostium paucitate nihil caverent. Maximas dissiculi tes , quae quidem nunc essent, explicari audendo potius quam consulendo . Re constituta , dimidiata fere militum pars vineas atque opera custodire jussa. Tarearum eopias Tria millia in hostem educta , de mille navales socii. -i 'Silentio noctis progressi , dubia adhuc luce legiO- mo ordinis narii castrorum frontem , classiarii utrumque latus

adoriuntur. Turcae clamore experrecti, somno me tuque oppressi , non arma capere non ad signa concurrere , sed inermes pedibus se committere. Pa. latos hostis parum est insequutus , Praedae aVidus, Felici evmt.. cui colligendae in castris moratus, opulentam coepit.

Equi trecenti, multa militaria signa, in his Imperatorium , sex majores machinae , ingens bellicus apparatus , omniaque impedimenta in quaestorum potestatem concessere; incruenta Venetis victoria riquamquam plus dimidio superantibus eos Turcis. Post bidui quietem, cum nullis infracta malis st rei adhuc oppidanorum serocia , Itali, Melitenseseque immissi, qui apertos utrobique murorum hjatus in oppidum penetrarent. Sed Turcis ultima exertavi depugnantibus , pellitur ad extremas radices Meli- tensium aetes, Italorum ad medium clivum; ubi opp sitis lanae terraeque saccis se confirmarunt, postero die in pugnam redituri. Antervertὸre illum oppia

373쪽

3so HIs TORIARUM.1683. dant sessia tradendae urbis signo. Quamvis enim diu

coro ne es Ue- ac strenue dimicantes hostem ingenti strage ac vulneribus affecissent , pervenissetque clades ad illustria nomina, caesis tribus alba signatis cruce , aliis septem ac viginti cum Philippo e regnatrice Allobrogum domo , Curbonioque sagittariorum equitum tribuno glande ac serro ictis; sibi tamen pari calamitate perculsis nulla aflulgebat amplius obnitendi spes . Dum, quibus pactis conveniant, sermo est ;Rφη is eo dixi per induciarum tempus nonnulli Venetorum mili pidum in . .. tum curiose e vineis egressi, obambulare muris ne--.. h. .-ι ψigς0xς , in ipsi lue stare aditu ruinarum. Excua visiste eiOft.. bi e fraudem suspicatae, laxata murali machinata sponte an imperio, incertum & in subjecto ad loci tutelam specu nitrato pulvere incenso, magnam, circumvagantium stragem edidere. Veneti rei indignitate fractaque fide vehementer commoti, nullo expectato ducum signo in hostem manipulatim effundunt se . Caesis vigilibus, per vias, per domostdito discurrunt, infandaque omnia in cives agunt. Non aetas, non sexus a ferro immunis. Necatis ad tria

millia, vix sub noctem quievit victoris ira lassitudine potius quam placabilitate . Capti mille ac ducenti . Venetorum per longum obsidionis tempus omni lethi genere absumptum ad quinque millia ;immodicum rei pretium , nisi hinc populorum inclinationes , factaque sibi via ad reliquam Peloponnesum. Urbe capta ac direpta Maurocenus, tempestive trium Saxonum millium accepto Venetiis sum ple-

curata Venetis ea oppugnatio flereris .

374쪽

Τo. I. LIB. IV. Iplemento, in oppositum litus proras ObVertit, quo I 68 s . illum vocabant Lacones, graeca gens, agrestis, Mduris moribus, quaeque severissimis Lydurgi legibus i dolergloriatur Vivere, ut inclyti quondam Lacedaemonii ;quos suae stirpis auctores dicunt, sed eorum nihil habent praeter indolem, armorum ac libertatis cupida

nam virtus cultu animorum paritur, non terraeca in

lique situ. His Turcae mitius quam reliquis Pel ponnensium imperitabant, seu veriti militares animos asperrimaque loca, seu quia nullum ex severiori imperio majus emolumentum. Cujuscumque tamen facilitatis pertaesi, jamdiu ad Uenetos inclinabant, miserantque, qui sibi arma poscerent, mi- 2::

lites ad bellum pollicerentur, darentque fidem, quic- rigionem quid esset suarum virium, suaque oppida in Reip blicae tutelam se commissuros. Maur enus, quamquam alias promissa non persolvissent ingenii levitate an Turcarum metu, factam rursus ab iis spem non deserendam statuit, praesenti fortuna eorum isdem metitus . Sex armatorum millibus in terram expolitis, Lacones suae juventutis mille quingentos quοι Leriourai adjunxere 3 queis Zernatam , voluntatem suam 'certo pignore novis sociis confirmaturi, pridem obsessum jerant. Ea vero statim ac Venetorum signa geram Venetis

vidit, portas aperuit. Cum his copiis Annibal De-ghenseldus supremus militiae ductor nam Polanus

discesserat ingravescentem aetatem causatus ,.sed tacite insensus, quod parvi fieret ad hostem , qui prope Thuriam haud longe distantem diversabatur ,

375쪽

Turca adversias Venetos exercitum cogunt. Quo numero a

metantur a

ia cie instrudia acum Uenetis p Inant a Prasium descrisitura Tarta in fugam se conjicis L. Laconia in rem torum ditionem venit.

HIs TORIARUM cum eo dimicaturus progreditur. Etenim Thraciae classis praefectus mare a Venetis navibus alio V gantibus liberum nactus, Naupliam appulerat, suos ope, incolas metu in ossicio retenturus. Is ubi nomvit , Catilem Peloponnesi praetorem e vita cessisse, nec esse, qui satis consilio auctoritateque posset, capta Corone, ulcus sistere, hanc ipse gerendam proin vinciam susceperat. Eductis classiariis exercitum a xerat ad octo peditum, duo equitum millia ; man

batque Thuria hinc non longe abest ad Messeni

ci sinus caput, aeque in Messeniam, Iaconiamque intentus 3 quo se converterent hostes, agmen ductu rus. Ubi ad se venientes conspexit, paullum promoto exercitu, insedit equitatu brevem in ipsa via . planitiem; peditatu leves tumulos, qui circumquaque assurgebant. Acie utrinque directa primi Tu cae equestri procella turbare dextrum Venetorum eornu conati sunt; sed etaso ruentes cursu tanta plumbea excepit grando, ut confestim equos deflexerint ad sinistrum cornu; unde non minus petiti saeva jaculatione, cohibitis nonnihil franis mox Thuriam compositi repetiere . Equitum vestigia peditatus , priusquam congrederetur, est prosequutus ; nec ita multis post incenso oppido & corruptis, obstruso ignis canaliculo, machinis in interiorem provinciam se abdidit, tectus equite, quo Veneti ad insequendum carebant. His tamen ea victoria omnem

Laconiam in potestatem dedit, sponte aliquot nota magni momenti loca deserentibus Turcis 3 quorumpas.

376쪽

Patava, Thuriaque nudata moenibus; Zernata Chie' 1 68 1. lataque, etsi loco parum tutar, tumultuariis Operibus munitar praesidioque retentet sunt, munimentum alta oppida V adversus holhem, civibus fidei vinculum. Haec per aestatem atque autumnum Ueneti in Graecia. Dalmatia quoque ipsorum armis concrepuit , minori tamen strepitu, nec pari rerum successu. Primo vere

Valerius praetor mille quingentos Iegionarios, provincialium sex millia, quotquot expeditos habebat, ad signa convenire jussit. Angebat illum commo- eolidit. ta superiori anno, ac simul irrita sui, Sc rerum strenue agendarum spes ue cupiebatque aliquo facinore probare Senatui, sibi tunc tempus , non virtutem defuiLse ad rem gerendam. In id Singum opportunum visum, oppidum ad Imperii fines & lato agro , communi opinione superatu dissicile loci natura, non operibus. Quocirca ejus oppugnatio plus nominis, quam dissicultatis habitura videbatur. MOdicurria Lagam laridis:

habebat praesidium , sed impavidum, cui nihil pensi

erant quassata duobus aeneis tormentis moenia, totidem mortariis tecta. Quin Dalmatas, utpote insuetos militaribus operibus, incaute promoventes vallum, crebra eruptione carpebant ac remorabantur. ad opem

Boseiae, ejusque Vicinalis orae, quam Hertegovinam b. .., - vocant , praetores auditaSingi obsidione ex condicto copias, quas ad bellum in Hungariam ituri collegerant , ad liberandum oppidum extemplo ducunt . Prope Cetinam amnem, qui ad ejus tumuli radices fluit, castra ponunt in rem intenti. Valerio

377쪽

Eos Veneti aigrediantur .

Repulsi fugiunt,

e r quanta cfde. Turea ad Tra agrii eastella pro. cedunt, O repe

luntur .

Buartum petunt. obsidenta Veneti opitula

rear cadunt fuantque a

priusquam vallo se communirent , eos aggredi Scprocul inde, ne graves oppugnatoribus fierent, propulsare placuit. Ualida proinde provincialium m nus cum altero e suis ducibus equite Janco flumen trajicere, Turcarumque vires atque animos levi certamine pertentare jussa . At ferociter accepta , vixdum congressa, fugam arripuit, implevitque suos metu. Igitur hi cum reliquo exercitu, statim achostes postridie mane agmine quadrato ad se Venientem consipiciunt, terga vertunt, trecentis legionariis in ipsa fuga desideratis. Dalmatarum , quia pe dum pernicitate valent, minore numero . Machinae cum bellico apparatu cunctisque impedimentis praeda hostium fuere. Parta victoria, HerZegOVinae praetor, dum circum reliqui populantur, cum quinque armatorum millibus ad Tragurii castella signata promovet, ratus primo impetu captum iri. Verum civibus egregia fide ac strenue tutantibus muros; iter Duarium flexit ; nullo, dum iret, detentus im pedimento, quod duae turres viam intercludentes, Vacuaeque repertae provincialium fuga, facere potuissent. Oppidum corona aggressus, clim non cessisset, obsidione cinxit , spe cito ejus potiundi ob aquae praesidiique inopiam. Nec sua eum spes sesel. lisset, niJoseph Usius Dalmata, Duariensis praefecti levir, hujus pietate, ac Valerii jussu, qui per eos dies

cum aliquot navigiis ad eam oram appulerat in hostem intentus, cum sexcentis popularibus per Occultam semitam in adversam Turcarum stationem , quae

378쪽

ΤΟ. I. LIB. IV. quae plurium prima se obtulit, irrupisset. Nam con' 1681.

sternata repentino incursu, cameras in fugam traxit, ignaras, qua hostium vi pellerentur; omnia, ut fit, in deterius augente metu . Par ipsis trecentorum ννὰ es. clades restituta, ereptaque duo mortaria e priori praeda. Reliqui in suos fines regressi, iter in Hunga- ein Taistariam, Visirio minacibus literis moram increpante , auat. continuarunt . Horum discessu Dalmatae vacuar defensorium provinciam semel atque iterum diripuerunt, ulti illatam nuper sibi cladem. Id tamen Raai.

ad obliterandam Singi ignominiam Senatui parum .

Visum ; datusque Valerio ante Obiti magistratus te μν disias Miὸνο pus successor equesHieronymusCornelius nullam ob nymus Cornelius. noxiam, sed odio erat facta ab eo pridem haud dubia spes, statimque decepta, rerum secundarum . Pol nis infeliciter hoc quoque anno belli res evenere. Rei, ubi Cesaris dicto fideque fretus vanas abje- statuit . edis. cerat suspiciones, quibus antea fuerat ab sacro fae M. dere abalienatus, se revocaVerat ad belli curas, indixeratque suae gentis Concilium delectui habendo , ' curandaeque in stipendium pecuniae. At procerum , , consilium eonisis legatorumque complures bellum aversabantur seu taedio armorum seu iisdem artibus , quae dudum. Regem continuerant . Hinc primum lites de Sed Fares qui ConventuS loco ; cum lege , quae alternatim iubet , Lithuani apud se fieri poscerent; negarent Poloni , dum periculum atque arma impenderent , longo & incommodo itinere nunc protrahendum.

379쪽

Tandem cogitur. Decernit ad bes. tuqus opus erat, sed tanto , deinde irrito molim

Itaque ex exer-

eiis male instructum ducere ηγgata Supremi Gentis nuces ejus imp rium suscipiunt. Muam in expedi. tionem illum da-xerist . , aparim transegrediuntur. Turcas obviam habent, σ ubi.

convenere, altercando tempus traductum quoad Scytharum incursionibus excitati rempublicania respexere, statueruntque, quae ad bellum opus erant; sed ita ut satis pateret: cessante metu, parum , quae decrevissent, curae fore. Id Rex animo conspicatus,

abnuit signa ducere ; ea laetis abdicatione supremis, copiarum pGfectis, delatumque sibi imperium avide suscipientibus ; quod sperarent, nihil sibi a sua gente defuturum, ut re bene gesta, ipsius Regis gloriam jam senescentem obtererent. Hac opinione, veritique ne si cum ilIo communicassent rerunia agendarum consilia , partem assumeret boni eventus, taciti ad exercitum abiere. Sextilis in exitu erat, nec ad signa convenerant plusquam equitum decem ,

peditum octo millia. Cum his copiis, licet sua spe tenujoribus , Potoschius , Iablonouschiusque supremi duces altius, quam Rex superiori anno, N pari pontem injiciunt, in Moldaviam ituri, quo ille prohibitus fuerat; cupidi ex ejus improspera , nedum

e sua felici, ut ominabantur, expeditione decus Mnomen capere. Nullo impedimento superato amne per incultos montes, qui illic ad ripam succedunt , viam arripiunt, vacui ab hostium incursu, quos consilio , aut loci natura elusisse arbitrabantur; ipfi tamen decepti vice sua . Etenim Turcarum ductor Solymanus, belli ac regionis peritus, ubi ex adverse montes in planitiem descendunt ad Poratam amnem , castra posuerat, Sarmatas intra deserta ea loca asperis

rimosque saltus cohibiturus; haud falso opinatus ,

380쪽

jumenta pabuli inopia, ipsos Vehendi commeatus 1681. dissicultate consumptum iri. Postquam postremi colles planitiem, Turcasque munitionibus conclusos ,&viam obsidentes, qua progrediendum erat, ape- ruerunt; tum demum periculi, in quod temere se se si consitis induerant, admonentur ; & quo pacto expediri posset, ' 'cogitari coeptum. Ferro ac virtute visum. Nantia

Τurcae pauciores erant fuisse traduntur duodecim non amplius millia ) N Scythae quamquam, ut fama

fuit, triginta armatorum millia explerent, prostat ria pugna contemnebantur. Itaque in aciem educti per plures dies, ad hostium munitiones subeunt e probrantque, ipsis tandem excidisse martios animos, renuentibus aequo Marte praelium committere. Attamen vallum aggredi non audebant, gravissimis interea incommodis afflictati. Nun de pascendis I tra qμοεβ c equis jam prope alimenta defecerant, & iis lassescen- l. 'visu'. . tibus haud tutum erat, inhaerente vestigiis hoste , pedem reserre. Cum simul vectariis bellatoribusque per temporis spatium, quod oporteret, ea, palam esset, non suffectura ; magnae vectariorum parti se Alimenti impiacidunt nervos ue commeatusque bigis impositos, quae deserendae erant, igni tradunt. Remeantibus dunt. Thraces a tergo insistunt, quieti primum ac veriti Ae pedem recte seu bellicam virtutem, seu exasperatam adversis m- M 'bus ferocitatem, seu quod Jablonouschius recesi rat Potoschius febri captus) iter militari arte muni bat progredientibus. Ubi ad Naparim perventum est, Sarmatae eo, quo venerant ponte, haud procul ab

SEARCH

MENU NAVIGATION