장음표시 사용
431쪽
erat. Durum & illic praelium. Non enim remissius, quam ex adversa parte, oppidani renitebantur 3 de duae interiores a latere turres ingenti mis 1lium procella confertam aggredientium aciem proscindebant. Id milites irritatos periculo, ut se celerius subducerent infesto loco , instigabat ad perrumpendum. Sed aeque obfirmati Thraces vestigio non movebantur I quum octovir, comperto, socios jam moenia transgressos , nobili invidia atque ira percitus , hostium pertinaciam quantacumque militum suorum clade expugnari jussit. Illi tum demum cessere loco ;& hi continuato cursu ad geminas turres , quae primae ab duplici arcis ala prominebant, profecti, vacuaS Occupant, in ipsamque arcem obvertunt septem muralia tormenta, unde sibi, subeuntibus muros , plurimum damni obvenerat. Non parvo Chri. Quanta utrob, stiano sanguine eo die litatum est. Trecenti grega-
ea . ru, centurioneS minoresque duces triceni letho absumpti. Ad octingentos vulnera pervenere , plerosque illustri genere , aut qui ordines ducerent; caeteris graviora accepit Ernestus Starembergius le- Lotbaritatui gatus . Nec Lotharingius invulneratus abiit, cruS μημε sic pi ' saxo ictus . Turcas haud leviori clade affectos, ς diutina obstinataque pugna conjici potest . Pauci sequuti dies, per quos promovendis vineis , lacerandis aut perfodiendis penitioribus propugnaculis data solum est opera . Nihil tamen nisi cruentum, acerbissimo invicem telorum conjectu. Quae dum aguntur , Bojoarius Lotharingiusque, priusquam
432쪽
extremis viribus ferro decerneretur, praetorem item 1 6. tum ad deditionem per literas solicitarunt. Ille responsum dedit: Budam insignis praefecturae caput , sedem purpuratorum alteri adscriptam , in alienas aevi iasilotur. tradere manus , suae non esse potestatis. Eam i men geminis, quas vellent, Hungaricis urbibus re- Σύη respoUum . dempturum. Mox duo missi centuriones addideret& ipsam, dummodo hoc pretio pax inter utrumque Imperium conveniret, se daturum . Comperto, nonnisi ferro expugnari urbem & praetoris animum posise , huc omnem adjecere curam . Jam aggerem duxerant ad fota labrum, & qua tormentis qua sulf rato pulvere late moenia diruerant , sed Oppid ni pa putuatis aeri ' tentia ruinis occluserant subitaria lorica, cujus quod ter continuatur. interdiu lacerabatur, noctu sarciebant; atque ita ad congrediendum nectebant Oppugnatoribus moras,
veritis ne, si ad reliquas dissicultates accederet im. peditum iter, insigni se damno repulsum iri. Has ut abrumperent nam & Visitius accelerabat) a. d. III Non. Sextil. ex condicto extremam vim oppido parant . Fortὸ sulfureus pulvis quo succenso Caesarianorum cunicularii subvertere sussessum aggerem arbitrabantur interius, eo incolumi, viam sibi fu- .. renti socii. Quo viso Lotharingius pedem legiones, ita. f. ne in apertum discrimen eas objiceret, sustinere jussit. At ipso strepitu certior factus, Bojoarios pra lium inisse , ne socios mutua destitutos ope deseruisse redargueretur 9 prosequi ac dare se in aleam voluit. UtrinqΠe, tamquam in extremo casu civi-
433쪽
4io HIs TORIARUM 1686. tatis , atrocissime dimicatum est. Majores duces atque ipse Lotharingius aderat; quorum coaspectu milites recreati, pugnam intrepidi, & nihΗ minusquam objecta pericula metuentes, susceperunt. Uerum ex ipsa strenuitate clades augebatur, quam Tur- qvi chrissim cae omni telorum genere prope impune ac tecti vallo, ni recedunt mut' aravem intulere. Quocirca brevi temporis momen
to trecentis desideratas, ne Internecione deleretur
agmen, se recipere coacti sunt. Interea Bojoarii ruinas ascenderant, atque ita majorum praefectorum , quin & Octoviri voce ac manu in praelium agebantur, ut non pauci in atrium praetoriae domus, quae una per totam fere arcem diffunditur, penetraverint. Ibi electis seneshrisque magna in eos ingruit ignis & jaculorum vis; qua alii interempti, alii protrusi quo ultra procederent, ignari, ad captas jam antea muniti nes non minori, quam Caesariani, damno se retulere In eo certamine EugeniusSabaudus sagitta,Ludoviciis ais, 2b. ζὸ., is Badensis glande sauciatus. Biduo post turris altera Ludovicur Badε- eiusdem praetoriae domus aperta subterraneo impulsu,
In eorum poteitatem venit.Sed jam rei summa In SO- Uisirius cu exer- lymano Vistrio erat, qui collecto sexagenum millium Medis, iatrii, ς ercim an pro imiS collibus se se ostentabat faciebatque obsessis animos , dc si paullum durarent, R
xilii spem . Lotharingius ad hoe repellendum se comparaverat , jullis legionibus , quae per diversa disperserat loca , ante Solymani adventum ad se convenire; haud ignarus, quid ille militum secumduceret, quid sibi dira oppugnatione consumptum fuis-
434쪽
Τα I. LIη. IV. AI Isuisset . Iam suas Carran, Duneualdus, Haisterus 1686. adduxerant; εc Marssembergius e Transylvania in e striatisrum viam protinus se dedisse renuntiabatur . Ad octo in quoque Hungarorum millia Estherasius Palatinus in
castra contraxerat; M Comes Budianus duum millium equitum globum, quo per eos dies regionem late vastaverat, retuleratque inter alias ingentem densium mulierum & puerorum praedam, qui cum nobiliori gara , viginti lembis excepta, ad D. Margheritae insulam sub ipsum Germanorum ad ventum descenderant. Suppleto exercitu, copias duvisit. Quatuor peditum , tria equitum Germano rum millia, decem Pannonicas, viginti Croatorum
turmas urgendae, qua parte coeperat, Oppugnationi Quomodo a M.
tuendoque vallo in castris reliquit. Ipse traducti, th fri=η- in eamdem insulam gravioribus impedimentis cum sauciis , morboque essectis , jussoque Comite Petem hasio praetexere duobus Hungarorum millibus ulteriorem Danubii ripam, ne illinc Agriensis praetor opem submitteret cum octodecim equitum, duode cim peditum millibus in primos colles profectus, sta Quantas adver
quaquam in animo erat, acie decernere , sed instru- xerit. cto ad pugnam exercitu, dum hostis in eam se comparat , per vim aut occasionem recenti milite instau- . .
rare oppidi vires, quibus ad hyemem se sustentaret. disitum. Non enim ibi eum longius sub dio & infestis circum itineribus t diversaturum , dubitari poterat . Consilium prudenter ad militum suorum genus aptave- Fff a rat
435쪽
curat opem is urbem immitte. re ,σ quomodo.
4ra H Is TORIARUM rat. Quippe aliquot in iis legiones veteranorum, qui
ad periclitandam in acie pugnam , pauci; ad aliquod
tentandum facinus & strenuitate & numero satis erant. Reliqua tyronum turba ut multitudine Caesarianos superabat, ita longe .viribus minor, sui solum ostentatione quidpiam terroris incutere posse hosti videbatur. Hoc proposito, quatuor millium equitum alam primum succedere vallo jubet, ut pro currendo refugiendoque , velut impar ad decertandum , negligentiam in hostes induceret ; ipsa fidentius & loco & pugnae assuesceret. Semel atque iterum Boioarios aggressa, ad primum telorum c njectiam circumegit equos, Occurrensque , dum retrograditur , centum quinquaginta Hungarorum turmae, quae speculatum exierat, pene omnes occidit . Firmatis hostium conspectu, nec infelici periclitatione animis, paucos post dies exercitum latis. sima directum fronte propius Germanorum castra ex altioribus collibus, tamquam certamen provocatu rus , lento demisit gradu; dc Lotharingius ne m ram praeliandi faceret, copias eduxit. Aberant quingentos passus; cum e sinistro Turcarum cornu exire ingentem militum manum , latoque gyro progredi conspicatur . Erant quinque Ianirarorum, praeto rianorum equitum tria millia, quos Solymanus , d in singulis trium Hungaricorum aureorum congia rio factaque largioris spe, cum decem campestribus machinis Serastherio attribuerat, ut viam sibi vel e tremo conatu in oppidum sterneret. Quo cognito,
436쪽
Dunevaldum. pro legato duobus Germanicis legionibus , & ala Hungarorum equitum iter praecidere , rei impedi- atque obviam se dare hostibus jubet. Utrique ubi ex mς' RI adverso fuere, aciem dirigunt, pedites equitatu muniunt. Primi Turcae iniere pugnam, decem bom-
bardarum ictu,quas in transverso tumulo collocarant, - , ' ἡ .
proludentes. Ea procella turbati Hungari, haud p rum inclinarunt, Ec Turcae se se inferebant ; cureta prauo Germanae legiones duplicata fronte ferociter in equites peditesque jaculatae, primo equestre agmen circumflectere cogunt. Illud Hungari collectis animis insequuti, ultra IaniZarorum aciem pepulere . Mox peditatum , secundis petitum jaculis, adeo consternant, ut illico nutare, se seque citato referre gradu occeperit ; dein brevi mora fugam arripuit, frustra novis legionibus, quae praelium restituerent, a Solymano immistis; cum praesertim illum recedentem conspicerent, ac detrectantem cum Loth ringio, qui exercitum in id promovebat, acie comitigere . Stetit Germanis victoria haud amplius ce
tum vicenum nece. Turcarum cecidere mille qui mota in
genti. Quinquies centeni capti cum quadragini militaribus signis, & majoribus, quas secum adduxerant , aeneis catapultis . Occisorum capita , ereptaque signa in urbis conspectu posita haudquaquam fregere indomitos Budensium animos . Quin lucti improspera per eos dies sese aggrς4iςnxiψm lay 6 L,i, is tuna, pugnandi alacritatem auxerant. Una enim ς ἡψὶ iis ad vi incendiariis ollis dudum ignem attulerat ingenti ma- Mia .
437쪽
tenti in urbem pervadunt. Et qua ratione.
4r4 HIs TORIARUM nualium pyrogloborum acervo , quos Caesariani in postrema obsidionalis aggeris munitione ad militarem usum congesserant. Ii siquidem circum ruem tes , necem multis, longe pluribus vulnera inflix runt. Tres quoque subvertendis moenibus cavati specus, rupta exterius compage , viam in Oppidunia
voragine interruperant. Itaque oppidani modo hac modo illac erumpentes , molestiam plurimaque invehebant incommoda non sine oppugnantium caede. Et quamquam Brioarii egregia virtute praetoriae domus angulum occupassent ; tanta ibi fuerat ipsorum strages, ut hostis non multum doleret sese illine expulsum, tot simul reliquis earumdem aedium substructionibus aditum prohibentibus. Crevit huic quoque audacia ex trecentorum militum suppleme io, qui ad se per Germanorum munitiones sub idem tempus penetraverant , fecerantque spem mox longe plures, felici eventu monstratum ingressos iter, in oppidum pervasuros. Pars erant duum mitilium Janizarorum, quibus, delectu habito ex omni exercitu , negotium dederat Solymanus, uti conjscensis equis, & quinidenis equitum centuriis. pr tecti, raptim in urbem se se immitterent. Prima luce clam per D. Pauli vallem subiere hostium aggerem , &, qua educendis legionibus patebat via, per instequentes custodias magna pars inter utrumque obsidionale vallum evaserant . Forte Haisterianorum equitum legio abditum illie sinum insederat ante lucem, ut praesidiariis, si casu erumperent, ex im
438쪽
sidiis reditum interciperent. Haec ubi Turcarum turmam, transgressam aggerem, velociter moenia subeuntem vidit, a latere occurrens , primo turbavit progredientium cursum . Mox equestris Capraria legio, quae in proximo castello excubabat, celeriter infraenatis equis carpens a tergo iter, detinuit. Reliqui per tumultum re caedem recessere . Quingenti Janitari perniciter ex equis desilientes, ulterius proximumque urbi vallum transcendunt. Dum tamen breve, quod supererat, spatium conficiunt, ducentis pyroscorpionum ictu mors illata. Caeteri australi clivo, per quem utpote confragrosum obsidionalis agger non ducebatur, in oppidum pervadunt. Magna hinc Germanis iniecta cura circumvallandi se diligentius, intercludendique Vςl δωδ o u,sdili. cioribus aditum ad opem ferendam. Igitur catenas gentius vallum objiciunt, ubi interruptus agger iter dabat equita- , ρccis tui vehiculisque 3 continuant ripae vallum ue armant lembos ad flumen intersepiendum ; reductumque intra munitiones exercitum dividunt ad eas tuendas. Agitari deinde coeptum inter majores duces, an OP pugnatio ex una tantum parte urgenda foret, quae Ambigunt quomodo per infrequentiores milites pluribus distra , modo oppU'atist
locis vix non langueret. In hanc sententiam Lotha ringius propendebat, ratus oppidum , per centum, Qua Loiaringupanus moenibus a se nudatum, si quadrato agmine μ' ς' peteretur, frustra tutaturos hostes. Id sane Bojoarium urebat, quasi & minus ipse in re gerenda prO- Qua Bojοarii. fecisse videretur, bc omnem alter captae urbis gloriam ais
439쪽
416 HISTORIARUM 16 M. allumere sibi vellet . Honoris ambitus quo nihil
Inici sedi ordei. suspiciosius, excitabad sopitos nonnihil animos ad aemulandum, scindebatque ipsorum consilia ; dc motus erat, ne id tandem ossiceret rerum summae. Caesar dissidii compos factus , & multa hinc Veritus, is F, ἡ ' p. Comitem Theodorum Stratmanum rursus ad exer- ad exercitiἔStrat. citum misit, qui Octovirum in Lotharingit sententiam, Se sin minus, eo saltem pelliceret, ut parcam
jam sibi egregia virtute laudem quadam ingenii facilitate cumulare vellet . Mediis consiliis, quibus ubi interseri possunt, facile discordes animi conglu-β ηeis te tinantur , res composita; decretumque ut pergorsti x Et quid decreta. ambo vineas ad muros agere; eos tormentis diruere;
subitaria opera , quae indidem substituebantur, aequare solo ; aggestis ruinis mollire iter ad invadendum . Simul frequenti statione ad aggerem excubarent , ne clam aut vi subreperet ad urbem hostis . Ubi vero novis legionibus, quae non longe distarent, supplessent exercitum, tunc audacioribus consiliis geri negotium posse. Interea Solymanus decem militum millia supplementum acceperat. Itaque frequentibus nuntiis cum intelligeret oppido instare supremum diem; priusquam Germani recentibus accrescerent copiis, suppetias ire atque ultima cona-Viserius uerum ri statuit. Tria iterum elegit ex omni exercitu Iania Zarorum , quos Hungaricis decem aureis do- Et quomodo . natos, pollicitusque, in posterum duplici stipendio merituros, in tres dividit globos . Hos ad occasum perrumpere hostium claustra, ubi Pannoniis legio
440쪽
nibus eustodiebantur, dc per Danubii ripam in oppi- idum eniti jubet. Ipse consilium capit, ad ortunia
cum omni exercitu impetum dare, Sc si arrideat fortuna , dum incalesceret pugna , globum alterum, qae ripam legeret, in arcem immittere. Perfugarum monitu re patefacta, Lotharingrus ad PaRn se ορροὴis. nicas stationes octingentos Germanos addit, edicitque, milites ea nocte armatos cibum dc somnunia capere. Ubi illuxit, eo quo diximus ordine Turcae ad vallum descendunt. Selectae Ianirarorum cohortes per caedem ac vulnera primae illud subeunt, tantoque impetu connituntur ut nihil ad eos refraenan- ado 'ecesu. dos potis fuerit. Tripartito, ut superaverant aggerem , densatis ordinibus pergunt ire; sed iis Germ ni celeriter oblepiunt viam . Illi praetentis gladiis urgent simul ac digladiantur , Si quamquam ferro aut plumbea glande laniati passim occumberent, secum tamen auferebant impulsos hostes. Ita paullum progressi, equitum Caesarianorum vi per l, 'tus protrusi, denique dissolvuntur. Ubique super mortalium vires decertaverant; sed atrocius apud aliquot machinarum, quas, stationariis post longam dimicationem vacillantibus , diffiegillent, ni Me eius inisteriusque pugnando potius quiam adhortando accendissent militum animos ac pugnam restituissent, Mercio tribus vulneribus debilitato. Qui pauci superfuere in pugna hostilibus gladiis , eoS, per tentoria vehiculaque dissipatos , calones lixaeque ad
