Jo. Vincentii Lucchesinii ... Historiarum sui temporis ab Noviomagensi pace tomus primus tertius

발행: 1725년

분량: 671페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

Albam regalem pugnandam pe

diibus rationiabus.

Lotbaringins Am iam prius petendam cantendit . Mus oratio.

turum . Itaque Octovir Albam regalem suo milite subigendam sibi poscere . Lotharingio Budam , quam sciret illum volutare animo, superandam relinquere ; dignum facinus majori exercitu, majori duce. Id esse anni tempus, quod facilὸ ad utramque ex ordine perdomandam spatium praeberet; nec dubiam ipsarum expugnationem fore, sibi si invicem subsidio ab externis hostibus ac munimento sint. Prius tamen Albam invadendam videri , nisi sorte quis oblivisci velit, quantum inde nuper negotii ac cesserit Budam obsidentibus . Natura quoque com paratum esse , ut primum in quae minus ardua irrumpamus ; sic enim prospero successu ad majora pericula virtutem acui; & hostium debilitari vires, debilitata infelici aliquo eventu vincendi opinione. oviro ita sentienti haerebant ducum plurimi, e perti , quanta res esset fortissimum illud regni e put armis conterere. Proinde opportunum, febant, quicquid rei dissicultatem adderet , prius expedire. At secus Lotharingio sententia erat. Is praemissor Imperatoris in eo versari laudem, non si solus, sed si bene rem gerat; & militare decus non eius auspicio , sed virtute consilioque celebrari; haec autem eo referre , ut inclytus Adolescens haudquaquam dubitet , gloriae desiderium , quo maxime fertur, non expleturum, sibi si rerum gerendarum socium asciscat; sic dicere exorsus est. Duae simul fortissimarum urbium oppugnationes non sunt profecto nostrarum virium. Buda enim de regalis Alba, loco,

412쪽

operibus, praesidio munitissimae, vix harum una non aequat nostrarum legionum robur. Primam illam experti sumus ; quid valeat altera, ex his quae diximus, conjectari licet. Idque suo tantum Marte . Quid si animos & opem addat externus mileS, qui

strenuo duce suppetias laturus vallo succedat Quid, si res sit ejusmodi, in qua sine maximo detrimento errari nequeati Nam si divisis copii cum hoste ferocissimo nobis, duplici obsidione jam sessis, pugnandum fuerit, an non periculum aderit, concussum iri q& si concutiamur , nonne tota pateret Hungaria

populationibus ' & quibus aliis legionibus Germanicum Imperium staret Haec igitur consilii pars deliberatione non indiget. Nec altera illa quidem, an utrique ordine oppugnandae tempus εc bellici apparatus suppetant. Ambas enim validissimum praesidium obtinet ; aut mox, priusquam exercitum admoveamus , obtinebit, rei militaris copia, animis re ferocia potens; diu proinde recenti Budae exemplo oppugnatores moraturum ; & jam aestas incepit. Superest igitur, ut , cum de alterutra statuendumst, utram malis , ratio ineatur . Ego Budam O portuniorem dicere , nullus dubito. Quid enim in unoquoque pertentando facinore pensari debeti Decus scilicet, utilitas, vires. Primum ad splend rem nominis & famam pertinet, qua plurimum Vi

tus excitatur. Alterum ad ipsam virtutem. λ Π-

. dam, quae praemiis destituta hebescit. Tertium, ne, . cum illa quidpiam aggreditur, impar concidat. Sia 68s.

413쪽

39o 1 Is TORIARUM 168 s. rei dignitate differatur, quis Budam cum Alba regali conferre audeat Illa jampridem regum, nunc

praetorum sedes, operibus tutior, frequentior civibus , superba invictae adhuc nomine. Hanc interminores urbes, quarum tot recenset Hungaria, nemo abnuat collocare. Si de utilitate; & haec quidem unde major obventura sit, satis cuique maxime patet . Taceo praedam, Buda capta, opulentiorem ;quae tamen ad augendam militum alacritatem valet plurimum . Id urgeo : ea in potestatem redacta , prope debellatum iri. Nam quod oppidum, munitissimae hujus urbis expugnatione territum, tantas intra se vires continere arbitrabitur, ut Budae expiugnatoribus obniti se posse credat i nolit autem spontanea deditione excidium maximasque calamitates praevertere ' Est quotidie in omnium oculis r maximarum urbium fatum minores sequi, & uno eodemque tempore unam armis excindi, plures metu .

Iam vero quantam Caesaris intersi, cito Hungari' cum profligare bellum, ille solum ignorat, qui nesciat, accelerari apud Rhenum Germaniae pericula; quae nostris hisce legionibus propulsare oporteat. Quod si Pannonicae arces singillatim atque ordine capiendae sint, nullus propemodum foret belli finis, nulla sessis legionibus quies, modus aerumnarumanullus, nullum unquam Caesari ab perduellibus

otium. Haec quidem omnibus comperta atque e.

plorata esse puto. Nune de viribus dicendum est ;in quo aliquibus haerere mea posse oratio videatur.

414쪽

ΤΟ. I. LIB. IV. 392

Video enim, sic apud se animo praeoccupasse e eas nobis adesse vires , quae possint certissimo eventu Albam opprimere, Budam incerto ; & boni esse Ι-peratoris , idque maxime ad bellicam spectare dignitatem utilitatemque: splendidioribus consiliis tutiora praeferre. Satis videri, semel erratum fuisse hac ipsa immodicae laudis cupiditate; quae, nisi imira fines cohibeatur, ut reliqui effiarnati animi aD sectus, in praeceps ducit . Vera ista quidem, sed puto, falsa opinione periculosiorem Budae, quar Albae obsidionem existimari. Plures illic ob validi ra moenia serrum absumet ; hic ob circumpostas paludes coeli gravitas. Altera latiori gyro majores

ad circumsidendum copias exquirit 3 altera ad e pediendos commeatus , quos illuc facili explicatoque cursu Danubius afferret; hic dissicili vehiculatione subministratos, ni caveatur, a tergo Bude se praesidium, a fronte Visirius interciperet. Praetereo, hebescere animorum Vim, qua bellum viget, si militi non virtute cum hostibus, sed patientia cum morbo ac fame pugnandum sit. Itaque in pari discrimine, quo arma conserenda sunt Illuc profecto , quo major nos advocet rei dignitas atque

emolumentum. Quae cum Buda oppugnanda luc lentius affutura & fateantur omnes, te argumentis

evicerim , & in aperto sit; non esse videtur , cur diutius deliberantes ambigamus. Nec nos deterreat accepta illic dudum calamitas. Non enim vi pulsi discessimus , quin urbem in eas angustias conjece

415쪽

ramus, ut, nobis parum cunctantibus, diu quidem stare non potuisset. Fame, inquam, fame inflictis. que, nostrorum incuria ne an invidia, aerumnis d miti, civium odio, non hostium furori cessimus . Sed iisdem aerumnis, ne denuo ingruant, Caesaris providentia, novorum Quaestorum sedulitas diligenter occurrit. Quae autem nocuere mala, si pta cautum sit, non metum praeteriti recordatione periculi , sed non redituri securitate alacritatem atque animos afferunt. Denique praesensio quaedam, non fallax illa quidem rerum expertis , adeo me tenet, ut futuram Caesaris Budam, si in ipsam arma infe- .r .i,, j si ' r mu , pro certo affirmare non dubitem . Quam-fentdtia dissektit . quam silentio auditus Lotharingius, tamen Bojo rii, & qui cum eo faciebant , plurium non mO vit animos, obfirmato Adolescente, divisis auspiaciis bellum gerere. Quod ubi Caesari innotuit, V casiἡ .il ιιι, rixus no disputando tempus distraheretur, legavit ter sie componen- sibi ad utrumque supremum ducem Comitem The-:j ij, - - odorum Stratmanum a privatis epistolis , qui eos componeret. Cum eo Lotharingius Bojoarium con-Buoarius dieit in venit, multaque dixit de non dividendo exercitu, τ. ρ' - quibus Octovir assensus, placatusque ea honoris significatione ; comperto simul partem sibi summo cum imperio dari budae oppugnandae, rejecto ad Caesarem negotio, se ait in ejus potestate fore. Le sua. ορρ. u. pQHu Lotharingit auctoritate fretus, in hujus senda decernitur. tentiam animum inclinavit. Id uti lateret hostem,

tunc perpetuo fatali quadam Uiennensis Aulae inc

416쪽

ΤΟ. I. LIB. IV. 393

ri, seereti conscium, de Alba regali oppugnanda , 168s. promulgari ac dari literas jussit. Quae tamen dum ti quomodo Tur-

obsignarentur , clam alios sua manu Budam inva culitur .dendam adstripsit . Callide quidem, nam Turcae falso decepti nuntio, subductis quatuor armatonim millibus ad Albam firmandam, Budae praesidium debilitarunt . At miserum, sibi si Princeps una tantum astutia cavere queat. Re deliberata, Bojoarius L tharingiusque in eam unanimes studium atque operam intenderunt. Iter ingressi, primus a Leva Danubii ripa , alter ab dextra, sunt prosequuti . Postridie Idus Iunias Caesariani in Budae conspectum, ΒΑ arii Pesthum in adversa ripa a Turcis desertum a dentemque injecta ab iis flamma, ea sedata , occinparunt munieruntque. Facto deinde infra oppidum ponte, flumen transmittunt. Postis ubi jam duos

ante annos castris, eadem pariter, quae tunc, loca , Quo ordine evia

ut plerumque horum notitia facit animos ad opia diger ηtur . pugnandum suscipiunt , Bojoarius ad ortum Solis adversus arcem ; Lotharingius ad exteriorem angulum , qua oppidi facies ad occidentem vergit ; Bran-deburgenses , qui non multo post advenere, ad eamdem faciem propius Danubium. Vigebat Buda integris moenibus , quae Turcae superiori obsidione . da Divi delabefactata diligenter instauraverant, fulciverant 'que latiori aggere, & circa fossam duplicaverant vallos , addiderantque munitionum quicquid loci natura patiebatur . Praesidio ibi adhuc erant, praeter 'f' ιμ' tu Gquatuor Albam abductos, octo selectorum militum α' ' 'Tom. I. D d d mil-

417쪽

394 Hrs TORIARUMI 68 s. millia , quos habito civium delectu, sex millibus

suppleverat praetor Abdius, purpuratorum unus, L .de, manu, consilio strenuus; qui & illam inter prae-Hujus indoles , sidii majores duces antea tutatus, superato semel pe

Σ ρ' 'ficillo , fidentius, quod nunc instabat, aspemab

tur. Omni bellico apparatu, machinis, commeatu supra modum instructa ostentabat ingentes vires, Mrobur addebat praetoris vigor adeo intrepidus obfi matusque, ut quatuorJaniraris , qui inter suos familiari sermone Germanos ut belli peritos extule' rant , laqueo cervices fregerit, ne cui metus per alie nam laudem irreperet. Is ubi ante moenia hostem oratis ad tit vidit, militiae duces in forum vocatos his paucis almloquitur . Adeste animis, commilitones , N quae nunc dico, memoria retinete. Budar fatum in vestiis manibus est, quae celsa loco, cincta munitionibus , tormentis ac machinis circummunita perire

nequit, ni vobis fides & virtus pereat. His freta, dudum elusit hostiles impetus 3 de modo eludet, si

eosdem geratis animos, quos tunc gessistis. Nam paret, si ferociter inferantur, armis fortuna, nec unquam deserit sortes viros . Strenuitate proinde , quin , uti in extremis malis, ferocia opus est; qua una clarissimae hujus urbis imperium, opes, vita retineri possunt. Ignavo mortem inseret hostis aut lictor. Hanc mihi N: vobis multam impono , juroque in meum caput, nihil de hac me sententia dimot

rum . Quamquam foedum omen avertat Meheme teS. Non enim vereor, quin strenue dimicaturi sitis.

418쪽

tis. Illud potius utrique addamus: si nec nostro nec hostium sanguine Superi placari possint, quominus hanc nobis Hungarici Imperii sedem eripiant ; hae prius nostris manibus incendio consumpta , destructa praeda, civibus simul cum patria deletis, exatureismus Superum crudelitatem; & hostis nudo ambustoque solo, Buda nequaquam potiatur. In id facinus , Muphtio execrabile carmen praeeunte, cuncti impavide se devoverunt. Interea Caesariani adver- is, Sus praesidiarios externasque vires circumjaciebant deditum.

vallum, firmabantque castellis per opportuna loca dispositis. Eorum unum, qud plurima adducta fue I rima, ct fer rant commeatuum plaustra , oppidani trecenti eis Oppi equites peditesque, pari utrique numero ) nondum absolutum ingenti strepitu adoriuntur, ac vix abfuit quin superarent. Miles enim operi implicitus aegre arma expediebat , locabatque sese. Et primo fuga ; mox, supervenientibus aliis, versa fronte hostem usque ad teli e muris iactum repellunt . Cirincumvallato exercitu, obvertunt illico majora toris menta , Brioarius e S. Gotardi tumulo, unde serutempestive receperant Turcae ne intercluderentur , , T 'μ' ex interpositaque valle in arcis rostrum; Lothari gius in suburbanam loricam, quae nullo sta illaru aggere, consessim strata ruinis , latum aperuit aditum transgressuris . Subeuntibus murales tantisma rares ab inferiori machinae molestiam attulerunt, Turcis, illie alte η - σρυπώς. nuare inutili pugna vires, supervacaneum ratis. Quievere quoque, dum se prope ruinas muniret hostis

419쪽

Iter si erumpunti cruenta pugna.

epelluntur. Bayarii diser

Et quomodo Octo viri ingens audaeia Ur vim tus suos restituit. Trinceps Euge nius S abaudius in eo pratio pericu

tum obit. Turca recedunt.

390 H ISTORI ARUM

At ubi sub noctem per anfractus viarum promoVere gradum ac succedere colli coepit , clam domibus egressi, a fronte a latere, qua nota ducebant itineta, praelium conserunt. Grave istud Germanis erat, cum nec aciem explicare possent, Si unde sibi nova subinde orirentur pericula , in incerto esset. Post longam ancipitemque dimicationem Tureae tandem cessere loco, intra munitiones compulsi. Nox dii tando muniendoque aedium ruinis obsidionali vallo

absumpta ; nec ita multo post expedita duodecim

majora tormenta loricam ex adverso ferire incipiunt. Et Bojoarii aggerem producebant, quatiebantque septem arietibus oppositum rotundo opere arcis c

put 3 cam facto oppidanorum impetu, nece ac Vul neribus territi protruduntur ; & timor incesserat , ne tumultus ad machinas progrederetur . Octovir levi tentatus febre in castris jacebat , ad eumque salutandi causa Lotharingius venerat εἶ, cum strepitus illum S: supervenientes nuntii, quid rei esset, admonuerunt . Extemplo, amicis & ipso Lotharingio frustra obnitentibus, equum Sc arma poscit; factoque praetorianorum cuneo, memorabili audacia suis animos Sc pugnam restituit. Affuit in eo praelio Princeps Eugenius e regnatrice Allobrogum Domo, quem ingenita virtus adeo in hostem abripuit , ut equo telis confosso vitam in discrimen dederit. Turcq recesserunt,inflicta acceptaque plurium nece.Germani,quid roboris atque animorum foret hostibus, experti, cautius

420쪽

this deinde vineas agere , latiori vallo , castellis, I 686.

palis quoque , ubi in aperto erant, armare . Et Brais deburgensium cum Caesarianorum,ad mutuam opem, immenso labore agger continuatus . Undique aenea

tormenta , pyres Mique locati, quibus nullo tem- poris intervallo lacerata moenia ὁ incendio , quod lisereatur. aliquando plures horas desaeviit , ac strage domorum deformata passim urbs; tacitis semper atque impavidis civibus , superante vel in foeminis puerisque metum ac dolorem ira, & retinendae patriae ... .

spe . Verum nec aggressoribus quies erat a praesidiariis , qui prope quotidie erumpentes, tum m xime Brandeburgensium stationes, utpote quae se stinando negligentius extructae, divexarunt . Pri mum repulsi, biduo post eo impetu rediere, ut longius processuri Viderentur , ni per obliquos callesse se intulissent duae Caesarianorum cohortes, cohi- ωaris succlv. buissentqne sociorum fugam. Hinc autem instaurata pugna, Turcae facta sexagenum caede intra moenia se retulere . Successu laeti, bidui non amplius spatio ad quietem dato, prima luce in eosdem rursus irrumpunt majori agmine atque audacia. Pari accepti ferocia, ingenti conatu pugnam committunt,

Be magnis utrinque animis dimicabatur ; cum repente ex ulteriori cavea, quo Turcae cuniculis penetraverant , horrendo boatu exarsit sulfuratus pulvis , excussitque solum multa superstantium cladeis , omnium metu; quo, qui ad primos pugnabant ag-goreb, perculsi, fuga praecipites se subripiunt. Hos

SEARCH

MENU NAVIGATION