Georgii Agricolae De mensuris & ponderibus Romanorum atque Graecorum lib.5. De externis mensuris & ponderibus lib.2. Ad ea, quae Andreas Alciatus denuo disputauit de mensuris & ponderibus, breuis defensio lib.1. De mensuris, quibus interualla metimur

발행: 1550년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

pondere. Vfide tantus uere scripsit, postquam expressisset pondera

liquorum sua ratione. Haec tamen assensu facili sunt credita nobis. Namq; nec errantes undis labentibus amnes,

Nec mersi puteis latices,aut sonte perenni εManantes par pondus habent, non denim uina

Quae campi aut colles nuper ue aut ante tulere.

Vnum hoc adi j ciendum puto. Oleum inter liquores natiuos omnium consensu & experientia ipsa comprobante leuissimum est. Sed uionum quod e secibus uini liquidis in ampulla excoctiis, atq; iri altum ui ignis sublatis destillarit leuius est oleo. Licet uero ex eo etiam nonihil cognoscere,quod oleum si in id infuderis, fundii petat, cum reliquo uino uel aqus affusum supernatet. Unde intelligi possiet in eo aeris plus inesse quam in oleo:aer enim sursum sertur. Sed quod dixi magis propter subtilem penetrandi vim, quam habet uinum illud, uidetur esse. Deinde ut oleum facile inflammatur, ita uinum hoc humana solertia praeparatum, si incenderis ardere non desinet quousep totum cosumi tur. Sed necesse est ut aliquot uicibus fit excoetiam alioqui quo plus aσquar admistum habet, ed prauius existit, uidelicet eiusdem sere pondes

vis cuius oleum,& igne cosumitur minus . Perinde uero ut uinum hoc faelicium omni natiuo est leuius, sic aquae sere om nes, quae ignis calos

re rebus quibuscun* excoctis destillarint, quas ob id destillatas appellant, caeteris aquis leuiores sunt. Reliquum nunc est,ut mellis pondus ruoq; secundum diuersias mesuras indicemus, ac primum Romanas. 'uleus uini pedit libras Μ ccccLXXX l. uncias quin ,drachmas sex, sliquas quatuor. Mellis libras ΜΜccππH. uncias duas drachmas quin que,scripulum unum. Amphora uini pendit libras LXX uri drachmffs septem, siliquas duas mellis libras crii. uncia unam, drachmas duas, scripula duo. Urna uini pendit libras XΣXVH. drachmas tres, scripus tum unum, siliquas quatuor. mellis libras L v . R dimidiam, drachmas quinq; scripulum unum. Congius uini pendit libras i N. uncias tres, scripula duo, siliquas quatuor. mellis libras tam . & dimidiam , uncias quatuor,drachmas quin P scripulum unum. Sextarius uini pendit uncias X viii. & dimidiam, siliquas duas grana duo, duas tertias mellis libras duas, uncias tres, drachmas sex, siliquas quatuor. Hemina uis ni pendit uncias nouem, drachmas duas, siliquam unam, granum uonum Sc tertiani mellis libram unam, unciam unam, drachmas septem duas siliquas. Quartarius uini pendit uncias quatuor, drachmas quinque grana duo,duas tertias, mellis uncias sex, drachmas septem & diamidiam, siliquam unam. Acetabulum uini pendit uncias duas, drach/mas duas S dimidia, granum unum & tertia,mellis uncias tres drachomas tres, scripula duo, siliquas duas. Cyathus uini pendit uncia unam

92쪽

& dimidiam scripulum unum,& o sto nonas grani: mellis uncias duaas drachmas duas R dimidiam,granum unum & tertiam. Ligula uini pendit drachmas tres, siliqua unam, grana duo, R duas nonas grani: mellis drachmas quatuor dc dimidiam, siliquas duas, granum unum,& tertiam. Tan tum pendunt Romanae mensurae melle plenae. Quod rursus probandum. Fannius & Dioscorides sic tradui pondera liquorum, ut ex ipsis intelligi possit mel tertia parte uino esse grauius ' quo rum uerba paulo post asseram. Cum igitur uini sextarius pendat uncisas decem Sc odio Sc dimidia, siliquas duas, grana duo,& duas tertias,rendet mellis libras duas,uncias tres,drachmas sex, siliquas quatuor.

linc uero reliqua, ut exposuimus, sequuntur. Porro cum Fannio ScDioscoride experientia consentit,modo sumatur mel bene mundum,

talem,ut uerbi gratia olei,uini,& mellis dicamus. Mel quide uino grauius est quarta parte Sc praeterea decima quod in uniuersum proximuest tertiae. Habet enim mellis cadem quae uini quantitas siue moles,tos tum uini pondus & praetcrea ipsius tertiam partem. Vides quod ille quicula in tandem fuerit mel uino grauius esse dicit primo quarta pars te deinde decima, sic ut desit aliquid ne plane tertiam compleat.Quarata uero pars sextarii sunt unciae quatuor, drachmae quin , grana duo, R duae tertiae.Decima aut, uncia una,drach. sex, scripula duo, siliquae duae, grana duo, & duae tertiae.Tum quarta Sc decima coniunctiae es ciunt uncias sex, drachmas tres, scripula duo, Sc dimidium granum unum Sc tertiam quae si adiunxeris ponderi uini fient librae duae Sc uncia una. Sed 8c hic tandem redit in uiam. Iam Atticas quoq; mensuras exponam, Metretes uini pendit libras c. mellis c L. Chus uini pendit libras um. uncias iii l. mellis libras xu. R dimidiam. Sextarius uini pendit libram unam uncias quatuor, drachmas quin , scripulu unu, mellis libras duas & unciam unam. Cotyle uini pendit uncias octo, drachmas duas, scripula duo. mellis libram unam Sc semunciam. Semicotylium uini pendit uncias quatuor,drachmam una, scripulu unum: mellis selibram & drachmas duas.Oxybaphum uini pendit uncias daas & scripula duo: mellis uncias tres 8c drachmam unam.Cyathus uis ni pendit uncia unam,drachmas tres,siliquas duas.mellis uncias duas

93쪽

R scripula duo.Tantum pendunt Atticae melle completae.Georgicaorum autem Metretes qui idem est,uini pendit libras c.mellis cL. Amophoreus uini pendet libras G mellis LN X v. Chus uini pendit libras xii. R dimidi umellis xv m. & uncias ix. Cotyle uini pendit libram& semunciam: mellis sesquilibram & drachmas sex. Oxybaphum uini pendit uncias tres Sc drachma unam . mellis uncias quatuor S drachomas quin cum dimidia. Cyathus uini pendit uncias duas & scripula

duo: mellis uncias tres,drachma unam . Tantum Georgicae pendunt.

Sequuntur postremo Hippotatricae, ne hae quidem negligends quando Luc a nobis peruentum est Cotyle uini pendit uncias undecim, scripula duo obolum unum, siliquam unam . mellis libram unam, uncias

quatuo drachmas quino, scripulum unum. Oxybaphum uini pensilit uncias quin in & dimidiam, scripulum unum siliquas duas, mellis

uncias odio, drachmas duas, scripula duo. Cyathus uini pendit uncia una drachmas sex, scripula duo, siliquas duas, grana duo,duas tertias grani. mellis uncias duas,drachmas sex, obolum unum, siliqua unam. Mystrum uini pendit drachmas tres,scripula duo, grana duo duas tertias grani. mellis drachmas quino & dimidiam, siliquam unam . Cochlearium uini pendit drachmam unam, scripula duo, obolu unum, grasnum unum, & unam tertia grani. mellis drachmas duas, scripula duo,

siliquas duas. Hadienus Hippota tricas. Sic plane se habent pondera liquoru ii fidem habuerimus Galeno,id ipsum de olei pondere reserensii,& communi experientiae, qua costat uinuin oleo grauius esse nona parte & mel rursum uino grauius tertia. Sed cum his non consentiuitam Graeci quam tantus, qui diuersa tradens partim cum Galeno congruit, partim ab eo dissentit. Cogruit quide in exprimedo Atticarum mensurarum pondere cum oleo repletae fuerint,ut supra declaraui. Nisi sorte quispiam ipsum generaliter constituisse putet mensuraru pons dera' quod quo modo uerum possit eme nemo ratione potest cosequi.

Dissentit uero ab eo in Romanarum mensurarum pondere 'nam eius

sententia sextarius Romanus olei pendit sesquilibram. atin sic unciam plus Sc drachmas duas ac scripula duo, quam nos definiuimus. Tum uini uiginti, &quidem recte id nona parte facit grauius oleo, sed plus ipsi quam nobis pendit sextarius unciam unam, drachmas tres, scriptata duo & dimidiam, granum unum,& tertiam grani. Mellis deniq; liis bras duas & dimidiam ' quod rursum tertia parte uino recte tradit grauius,sed ipsi sextarius mellis plus cp nobis Pendit,uncias duas, drach mam unam, scripula duo,duas siliquas. Quod fit quia in olei pondere dissentiat a Galeno. Iam uersus ipsius sub aciam.

Illud praeterea tecum cohibere memento. Finitum pondus uarios seruare liquoreS.

Nam librae: ut memorant: bessem sextarius addet, Seu

94쪽

DE PONDERA RERUM

Seu puros pendas latices,seu dona Lyaei. Addunt semissem librae liuentis olivi. Selibramq; serunt mellis superesse bilibri. Cum Fannio prorsus consentit Dioscorides 8c alius quidam,quo. rum explicatio mensurarum Romanarum est in libello de mensuris &ponderibus. Uidentur autem hi olei pondus tam diligenter quam Gilenus non expendisse uel si recte expenderunt, aut oleum tam purum,

quam ille, non appendisse,aut purum quidem, sed paruae mensurae, ut cyathi examinasse. ubi quia parum ipsis deesse uideretur, quo minus sescunciam penderet, id non curantes sescunciam pendere dixerunt. deinde secundum proportionem, quam habent inter se mensurae, reliquarum pondera sunt consecuta. Sed quo tandem modo acciderit, ut certo sciri non potest, ita ego malo Galeno uiro doetissimo & experio entissimo quam istis credere. Alius rationibus rem exquires cui uelitassentiatur. Uerum Sc horum sententiam paucis exponam non disiunetim ut ante,sed coniuncti ni quod quidam ex ipsis quoq; fecit. Quod autem Graeci illi Romanarum mensurarum pondera explicent,uel ex

eo potest intelligi, quod dicunt ι-λiiων κεράμονι id est Amphora Italica. ουρνα id est Urna. id est Congius. et hoc est Quartarius .Habent uero sic Amphora Italica olei pendit libras Lxxti. Vis ni Lxxx. mellis cXX.Vrna olei pendit libras XXXus. uini tatames,lis LX. Congius olei pendit libras i X. uini X. mellis x v. Sextarius Iei pendit uncias Num. uini XX. mellis XXX.Hemina olei pendit unocias ita. uini X.mellis X v. uartarius olei pendit uncias mi.&dimidiuam. uini v .mellis vrs.& dimidiam. Acetabulum olei pendit uncias duas & drachmas duas .uini uncias duas & dimidiam . mellis uncias tres& drachmas sex. Cyathus olei pendit sescuncia. uini sescuncia, drachomam unam, scripulu unum. mellis uncias duas &dimidia. Mystrum olei pendit drachmas tres,uini drachmas tres & scripulu. mellis drachmas quino. Si haec uera essent, quilibet dictas rationes secutus facile

constituere posset, luantum quae mensura uel Attica uel Georgica, uel Hippotatrica, oleo, uino, melle plena pendat. Reliquu nunc est ut& de rerum aridaru pondere aliquid dicam. Res aridae quas metimur sunt frumenta, semina,legumina sal.reliqua tametsi nonnunquam metimur, stequentius tamen pendi solent, ut aromata. Metallica uero sos Ium appenduntur. E frumentis triticum est prςcipuum bonitate simul

Sc pondere' no autem unius est ponderis, siquidem leuissimi modius pendit uiginti libras atq; ita sextarius unc. quindecim, heminas septe& dimidiam . Grauissimi uero modius pendit libras septem & uigin/ti atq; dodrantem,& sic sextarius uncias uiginti & drachmas sex ac dimidiam. Haec ex sententia Plini j cuius uerba sunt libro declinoo flavo capiteseptimo. Tritici genera plura quae secere gentes. Italico nullum equidem

95쪽

AI NETIMvR LIB. iit syequidem comparauerim candore ac pondere quo maxime decernitur.

Verum huius pondus non declarat.paulo post scribit. Nunc ex ηs generibus quae Romam inuehuntur leuissimu est Gallicum, atq; e Chearoneso adue 'uni' quippe non excedunt in modium uicenas libras, si is A quis granum ipsum ponderet. Adiicit Sardium sex libras. Alexandri/num 8c trientes. Hoc est & Siculi pondus. Beticum totam libram ad/ indit. Africum & dodrates. Verum quod aliqui legunt adiicit Sardium selibras deprauatum est. sic enim far longe grauius esset grauissimo eo tiam tritico quod frangit Plinii sententiam qui sic scribit. Poderosius ' Asar magis p etiamnu triticum. Idem farris pondus explicat ibidem:intra adana Italia scio uicenas quinas libras farris modios pendere ciris o ca Clusium & senas. Igitur omnino legendum est sex libras. Verum hoc Ioco iterum mihi agendum est cum Budaro & Alciato. quod ni faciam,vereor ne mea perinfirma uideantur: nemo tamen id eleuande autoritatis ipsorum causa, quam excellentissima eruditione merito coris secuti fiant a me factu interpretetur uelim,sed ueritatis asserendar,quae non sine multorum incomodo medicis nostris est hactenus ignota ut in alio opere eiusde cum hoc argumenti rationibus euidentibus ostendi. Sed primum Alciati uerba paulo diligentius expendamus, quibus suam de sextario Romano opinionem, post Isidori resutatam, declas rat. Sunt uero haec. Quid ergo censendii ipse mensuras siue humido. rum siue arentium eiusdem ponderis non esie& apud Nicandri interpretem &apud Palaemonem legi.Sic ille. Quid apud Rheni niti Famnium Palaemone legerit,paulo ante exposuimus. quid uero apud Niscandri interprete in alio opere tum etiam mox nonihil explicabimus.

In utro in certe liquores inter se differre legit. Aridas uero res in Plinio deprehendit distare. quod etia si Plinius tacuisset facile Alciatus conss.cere potuit. Deinde pergit. Quapropter si uastulum quod sextarium tritici capiat pondusq; unciaru sedecim habeat, quis aqua uel uino inipleuerit uiginti sere uncias esticiet: grauius enim est uinum seu aqua non soluin tritico sed etiam oleo.Ita Alciatus. Hoc autem id est superis quartam proportionem habere uinum uel aquam ad triticum, necp ex . Fannio nem Nicandri interprete didicit. nam hi nullam mentione se cerunt ponderis aridoru,ne)um tritici. itur experimeto' quod si est, no fuit scribendii grauius est uinu uel aqua atriticosed tritico quod ego appendi. nam tum Beticu, tum Africu rauius est aqua uel uino etiamsi ex Fanni, lententia concedamus sextarium uini uel aquae Pen miliais dere uncias uiginti.sedecim enim sextarii aquae uel uini tunc pendent

solum uiginti sex libras & uncias octo cum sedecim tritici Betici peno dant libras uiginti septem. Astici uiginti septem & dodrantem. Isitur m Beticum triente, Atticum libra Sc uncia grauius est. Oleo tamen reuis

96쪽

uissimuni pondere a caeteris differt,ita ut in duabus quibuscν libris selibra supersit si conferatur olivo. Sic ille. Hanc autem sententia siue putauit e Fannio posse elici, siue Nicandri interprete, ueram non esse constat. Fannius quidem ait.

Selibramq3 serunt mellis superesse bilibri. Non uolens id, quod Alciatus dicit, sed sextarium mellis pendere

duas libras & dimidiam,cum olei pendat, ut declarat carme superius, sesquilibram. igitur mel plus pendit oleo libram. E Nicandri uero insterprete colligitur libram mellis uiginti unum stigium& dimidium plus pendere quam olei libram. duae ergo librae mellis plus pendunt

quam olei, stigia tria & quadraginta. quia uero stagiu idem est quod sextula, ex tot stagi js fient drachmae septem Sc quinquaginta, atq; scripulum unum. quae efficiunt uncias septem, drachmam unam scriptiolum unum . Igitur neq; ex huius sententia potest Alciatus ita consenemel oleo. Qualis uero ea sit alibi dixi. Subdit his. Cum ergo in pondere mensurae huiusmodi differant, arbitror ueteres in commune constituisse,ut unciarum quindecim es Iet sextarius, ut quod uas leuissimi tritici uncias quindecim contineret,sextarius esset. Haec ille. Leuissimi quide tritici sextarius Romanus quindecim uncias pendit Plinio, qui scribit modium uicenas libras pendere. Uerum hoc loco non tam sua probat Alciatus, ut nec potest cum lata sit tritici dissimilitudo in ponodere,quam alio ubi de Atticis loquitur ' quemadmodum supra ostens di quo in loco oleum est intelligendum, ut certe nulla alia res neq; liquida,necp arida potest intelligi. Praeterea cu e Galeni scriptis necessitate quadam consequatur sextarium stomanum oleo plenum pendere uncias sedecim,drachmas quin , scripulum unum: E Plinii leuissimi triotici uncias quindecim, si iuxta proportionem quam inter se habet ipsi

conferas Atticum, qui oleo repletus pendit quindecim uncias, tritico resertus leuissimo pendet tantum tredecim uncias & dimidiam. Qui ergo ueteres in comune constituerunt quindecim uncias leuissimi tritici appensi, sextarium complere Attici nec quorum mensuras declas rat Plinius Minime.nam apud eos sextarius leuissimi tritici, ut iam dixi, penderet tantum tredecim uncias &dimidiam.Tametsi non credismus Graecos quantumlibet fuerunt curiosi, tantam habuisse curam leuissimi tritici quod Romam inferebatur, quodq; Plinius alibi expres,

sit, ut per id suas mensuras explicarint.Romani ergo. Sed quis hoc scribit Plinitus dicet. at ille in genere non dicit ueteres sic sextarium conastituisse, sed ex eo intelligi potest calculis subductis sextariu leuissimi quidem tritici pendere uncias quindecim, n5 minus uero grauissimi Mncias uiginti,drachmas sex & dimidiam. & alterius cuiuspiam tritici sextarium aliud pendere. Uides igitur quod non satis ponderis habe,

ani dicita Alciati. Sed obscura sunt qus subiicit. Sic de aqua,taeo,melle,

97쪽

VAS HETIMUR LIB. III s

caeteris p siue aridis siue humentibus .Quid ergo uas, quod leuissimae aquae, quae est pluuia,leuissimi olei, leuissimi: mellis, atq; aliorum lia

quorum tum etiam rerum aridaru, continet uncias xv. sextarius erit

tunc tot erunt sextarii quot sunt liquores & res aridae. Idem sequitur si leuissimum intelligendum non est. Interrogabimus igitur an Romani tot sextarios diuersos habueri ni,an unum aliquem certar et iustae capacitatis, Certe cum id quod e scriptis eius sequi indicaui, non uideatur uelle, dice tipsos sextarium habuisse definitar quidem capacitatis, sed

diuersi ponderis, prout res quas eo metiebantur diuersae pondere extiterunt.Non ergo potest ut lo modo dicere ueteres in genere constituis. se sextarium unciarum esse quindecim ponderalium. Alciati opinione iam satis resutata & hac parte, ueniam ad Eudarum qui nititur e tritico appenso,&aqua quasi experimento quodam, sextarium Romanu esse dupondium conuincere. Audiamus uero ipsum. Satis aute habui hoc. dicere, experimento me cognouisse sextarium Romanu dupondium

pendere. Id quod rursus mihi credi nolo nisi argumentis optimis proobauero. Quibus autem id probat Primo adducit uerba Plin a detritici pondere. deinde subdit, His uerbis Plinius docet quod deterrimusit triticum, id pendere in modios uicenas libras. Quod autem longe optimu ut Africum, septem θά uiginti libras & dodrante. Haec e Plionii sententia. Pergit. Hoc cum ego probare uellem, tritici sex semifexotariolos nostros, id est sesquipiritam pro captu bilancis admensus in altera lance depleui, & ponderibus identide examinatis ad parem tandem libram perueni. Sic ille. Quantum uero ex eius sententia sex semisextarioli efficiunt, mox ipse declarabit. Ait deinde. Hoc cum in ieetis, simo tritico secissem ponderat' adnotassem, ad aliud triticum transii. Erant enim mihi puluini duo Francicani tritici sulcatim, ut assolet, inhorreo dispositi ut eodem ex agro, sic non eadem segete cum igitur ex eo similiter eandem mensurain pensitarem, hoc discriminis adnotaui ut quod in eis puluinis eximium esset, & exacte excussum uentilat peius mensura iam dicta leuiter agitata,& radiolo stricta, dupondiu nos strum Sc quadrantem penderet,lance etia pessum eun te. Quod autem negligentius uentilatum, Sc nonnulla ex parte Iolio & melanthio mi, xtum, aut alia seminum inanitate. id duas libras & quadrantem sicili, quo minus in aequilibrio teneret. Hoc credimus,ut est uir diligens &doctus, factum a Budaeo. ac melioris tritici Dacici sex semisextariolos pendere duas libras Parrhisias Sc quadrantem, uilioris duas libras Scquadrantem siciliquo minus. Sed quid post scribit c Haec mensura, id est sex semisextarioli, quos sextarios duos Romanos iudicatum iri osmnibus fortunis meis cauere non dubitarim, si quis diligenter animaduertere uelit, & ueritatem modulis & ponderibus explorare. Vides ex hac obligatioe,ut pro certissimo habeat senos semissextariolos tan-h i tum

98쪽

ss DE PONDERE RERUM

tum capere,quantum duo sextarii Romani' quod tritico appenso probare non potest. nam pro bonitate & uilitate diuersi admodum potirderis est, quare implicatus haeret. sed alias rationes quibus uidetur id

confirmare posse,in alio opere excussi,nunc quae sequuntur expendas

mus.Seni inquam semisextarioli octauam partem modii essici ut quos rum pondus triticum si octionario multiplicetur, fient in summa duos deuiginti librae nostrae lectissimi quidem tritici. deterioris aute id est, quisquilins seminum mixti,duabus unci js minus id est siciliquis octo. Si uerum esset sex semisextariolos eiusdem esse capacitatis cuius duos sextarii Romani, semclo cosequeretur, quod octonario multiplicati, essicerent duodeuiginti libras lectissimi tritici, quia sex ut asserit, facisunt libras duas & quadra tem . Tum explicat dissimilitudinem quam habet libra Parrhisiis usitata a Romana his uerbis. Porro cum libra nostra, ut saepe dixi, zygo statica qua merces appensiles negociatores adametiuntur, quadrate maior sit libra Romana, fit ut duodeuiginti librarnostrae,quatuor & uiginti libras Romanas aequet. An id sit discrimen inter libram mercatorum & Romanam similiter alibi perpendimus. Pergit Budsus. Ita fit ut triticum nostrum in agro,qui Francia dicitur, natum,duabus libris Siculo leuius sit, cuius tamen supremam notam existimo semissem aut quadrante uigintiquatuor libris addere posse. Primum haec cum Plinio non congruunt, qui minus multo pendere

Gallicum scribit. Deinde nec ipse Budaeus plane ponderauit nam si semilia plus pendit, nihil ne hoc putat esse Budaeus poterant sex unciae diuidi atq; plane dici quantum sextarius Romanus tritico optimo im Pletus pendat.quod si ibi parum uideretur, in modio tamen ubi sedescies excrescit,non erat negligendum. Sequitur. Hoc genus experimenti cum cuiuis obuium sit 8c expositum, non est cur alia Plinii autoritas te uel uera . uel mendosa, impugnare ueritatem quispiam citra pertina, ciae reprehensionem possit. si Budaeus uera esse sua firmis argumenotis probasset, atq; his ipsis quispiam non assentiret, iure pertinax dies pos et aut saltem tardus,si ea quae dixisset uera, ingenio non potuisset consequi. nunc cum id nondum faxstum & adhuc Lb iudice lis si nes, ius iure pertinax dicetur opinor. sed interea temporis nobis cum Buadaeo aequo iure disceptare licebit, usq; dum ueritate bene cognita d istisiimi & optimi qui sententiam tulerint. Et prosecto hae atq; aliae

eiusmodi asseverationes cum alioqui apud me ob insignem eruditi nem grauis esset Budaei autoritas, me non parum csimouerunt adeo ut pene eo deduxerint,ut scribendi operis cosilium abisscerem. uerebar enim ne sorte mihi perpetuae contentiones cum uiris illis doctissi. mis futurae essen t. Deinde discessi in hanc sententiam ut mea simpliciter probarem absq; diuersarum sententiam refutatione. Quod ut do,

Ctis sat fuisset,ita rudibus alcy etiam quibusdam mediocribus facile potuisset

99쪽

tuisset imponere tantoru uirorum autoritas ' quam iam aliquot annis, libris non indoetis aeditis,sibi compararunt. lta periculum erat mea condemnari posse antequam intelligerentur. quod etsi me non perins de mouisse multis tamen obsitasset illa in ueritatis lucem non proferri. His ego motus argumentis ago cum Budaro' qui ut iuris est peritis. simus,lta amantissimus credo ueritatis. Si sua cognoscet non uera ,sententia desistet. sin uera, solidis argumentis mea refellet. quod si secerit equidem non modo non indignabor,sed etiam gratias habebo pro ueritate comonstrata. Verum difficile hoc suturum arbitror. quod ego optimorum autoritatem sequutus in hanc sententiam,quam tueor dioscesserim:ipse suis quibusdam coniecturis & experimentis, uiderit cincertis, nitatur.quanquam ne hic quidem praeiudicare uolo, sed licebit

his existimare qui utrius nostrum scripta diligenter legerint. Verum quae in Plinio Budari sententiae aduersa sunt; minime sunt mendosa, sed uera. Atticas modo intelligamus mensuras,quas explicat Plinius. Si igitur Budaeus sextarium Romanum tantum modo dupondiu esse tradi t, nihil ipsi repugnant, ut nec mihi qui uiginti unciarum esse mensuralium aio. Si uero sextarium qui duplus est colyles Atticae similiter dupondium statuit,quod facit easdem Atticas & Romanas mensuras esse scribens haec Plini j multum ipsi aduersan tur,& recte. Igitur quod ad Atticum attinet sextarium Plinii autoritate citra pertinaciae repreγhensionem,spero, me impugnaturum Budari sententia: quod ad uos manum alioru,& non infirmis argumentis. Pergit deinde. Hic si quis selibras legat, ut habent quaedam exemplaria antiqua,ut sit adiicit Sardium selibras: hoc etiam amplius id quod agimus cofirmabit' cum Plinius dicat grauissimu frumentu libras unam & uiginti & dodrantem Pendere, & nos experimento didicerimus quod optimum apud nos sit frumentu, id in modios Romanos quaternas & uicenas libras pensdere. Quare si Plinius in pondere non deceptus est,uel nostrum tritio cum etiam Africae praestantius est. uel libra Romana maior aliquanto

fuit, quam nos eam esse statuerimus. & tamen periculum nullum est, ut arbitror, ne minore secerimus libram,cum mensuras auxisse uideas muri quae pondere deprehenduntur. In hanc enim tantum partem er

rare potuimus , utpote cum Plinius sextariu centum & uiginti drach viarum faciat quem nos bilibrem fuisse contendimus, id est drachmarum centum & nonaginta duarum: qua ratione hemina libralis fulti quam Plinius sexaginta drachmarum suisse dicit,id est tertia parte misnorem AE to eo amplius. Haec ille. Hanc te monem, quam profert Budaeus non amplector,quod pugnet cum ipse Plinio, ut supra ostendi. Sed utram tande Plinia lectione probaueris nihil ea iuuatur Budaeus, quo duaru librarum sextariu Romanum coprobare possit. Quod uom ait tum Francicum triticum Africae praestantius esse, quippe quod

100쪽

φ. DE PONDERE RERUM

grauius id ut In laudem Galliarum cedit,ita gratulor Germanis quod tam cultam terram occuparint. Siquid enim laudi dari potest non modo Francis & Burgundis & Nortem annis qui Gallias occuparui, sed etiam Anglis Sc Pictis at* Scotis qui Britannias, Sueuis & Gotthis

qui Hispanias, Uandalis qui Africam, Gotthis & Langobardis qui

Italiam, hoc comuni Germanoru gloriae debetur . nam hi omnes Geraniani suerunt. Sed quod scribit, & nos experimeto didicerimus quod optimum apud nos sit frumentu, id in modios Romanos quaternas S uicenas libras pendere, Si uerum esset, sextarius Romanus eo tritisco impletus penderet sesquilibram. Mensuras aute capaciores ipsum fecisse ex libro primo potest intelligi. unde in eam partem peccauit. Plinius uero,ut iam saepe dixi, Atticas mensuras exponit, atq; hinc sequitur Atticum non Romanum sextarium tot pendere drachmas. Sequis tur mox. Carmina auteit quae apud Priscianum leguntur sextarium uiginti unciarum esse statuunt. quo fit,ut noster superquinta sit eius,ia est quinta parte superans. Fannius annexus est Prisciano, apud quem non legitur sextarium uiginti unciarum esse, sed sextariu aquae ues uis Di pendere uiginti uncias ut olei sesquilibram, mellis libras duas & dia. midiam. Uerum intestigimus ex eo Budaeum cum Romanum sextarisum dupondium est. allerit,de aqua pleno sentire.quem ego aliquanto minus, quam Fannius ait, pendere probaui. quis igitur non uidet B daeum multo capaciorem quam uere fuit statuisse c Deinde disputat de loco Plini j, quae, quoniam ipsius opinionem non confirmant;relinquamus. Postea admonet quo modo triticum recens sit metiendum. atq; hactenus nihil aliud egit, quam quod Francici tritici pondus suomodo constituerit. Postremo sic, quod uult colligit. Uerum qui hoc quod diximus tritico expendendo secerit, tum demum aquae pondus exploret. suturum enim recipio ut quae mensura tritici duas libras nos stras & quadrante pependerit, id est sex & triginta uncias, eadem tres libras nostras,id est quatuor Romanas pondere aquae esticiat, ut fit inter triticeum aqueum pondus proportio sesquitertia. qua ratione bilibrem fuisse sextarium antiquum,necesse est. id quod Isidorus ex quopiam autore antiquo scripsit. etiam si Plinius hemina sexaginta drachomarum esse dicit. quod perinde ualet atque si sextarium librae unius &quadrantis esse dixisset. Quid ex his, quaeso, essici potest aliud nihil

nisi Francicum triticum supertertia proportionem habere ad aquam, quam Budaeus appendit, si aequalis mensurg appenduntur. Hoc ergo experimento nihil agit. probandum est ternos semi sextariolos Francicos tantum capere quantum capit sextarius Romanus. Audiamus uesro quo modo id probet. Sed de modio citanda sunt excpla. Cato. Vbi sementem paraueris,glandem parari legi couenit,& in aquam conssci. Inde semodios singulis bubus dare oportet, si laborabunt i Colua mella

SEARCH

MENU NAVIGATION