Georgii Agricolae De mensuris & ponderibus Romanorum atque Graecorum lib.5. De externis mensuris & ponderibus lib.2. Ad ea, quae Andreas Alciatus denuo disputauit de mensuris & ponderibus, breuis defensio lib.1. De mensuris, quibus interualla metimur

발행: 1550년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

mella de bubus asitor is loquens libro septimo. Bubus pro temporiobus anni pabula dispensiantur. Ianuario mense Desi & aqua macerati erui quaternos sextarios mixtos paleis dare conuenit, uel lupini ina. cerati modios,uel cicerculae maceratae semodios. Idem si grano abstunemus & regionis copia permittat, cum fronde laurea Sc ilignea glas ad Jcitur. quae, nisi ad facietatem detur scabiem parit. Potest etiam si prouentus uilitatem facit, semodius fabae secta praeberi Nouemis bri mense ae Decembri. per sementem quantum appetit bos tantuin Praebendum est. plerun* tamen sussiciunt singulis mod a glandis &paleae ad satietatem datae, uel lupini macerati modη, uel erui aqua conipersi sextam septeni permixti paleis, uel cicerculae similiter maceratae sextarii duodeni uel singuli mod a vinaceorum. His exemplis conηcore possumus modium Romanu non disparem fuisse ei mesurae,quem Boeotium nostrates uocanti cum sit diurnus cibus bovis aratoris mos dius aut semodius pro uarietate pabuli. Apud nos equis uiator as per diuersoria cibus status est in dies cistellae ternae auenae, ut in Italia oro dei. Sic enim semper tulit stabulariorum formula. Sed strigosis equis cum logis itineribus lathiscut auctariu nocitu dari solet, id est quarta cistella. Hae quaternae mensurae bocotiu uel bosset tu nostru triticari uim Plet,qui modus est omnibus iam sarcinariis equis per stabula uiatoria statutus. Haec Budaeus. Cuius coniectura nulla, meo iudicio,est. quod rei rusticae scriptores his uerbis mensura pabuli bubus dandi praeseri, bant,ipse hodiernam pabuli equini rationem explicet cum diuersa ip. sis sint pabula. boum enim sere est glans & legumen. equorum,auena,& seminis genus,quam speltam Itali uocant ac permutatio non fiat, nisi sumina decessitas cogat. Quare nisi ad bubuli pabuli hodiernam rastionem quadret, nihil aget hac conici hira. Et verisimile est non pauca hac parte non modo in Gali as 8c Hispani js sed etiam in Italia ipsa mutata ' quod a diuersis nostris gentibus uasta .hae regiones & occupa

tae sint. Pergit paulopost. Post hςc antiquitatis monumenta cum mensurarum modos deprehendere magnopere cuperem, ad pondus exasminare rem institi. quo facto cu nec ex carminibus illis, nec ex Plinio responderent, nihil potius tandem inueni, quam id quod apud Isido rum non optimum ipsum autorem, ne harum quidem rerum, legitur: tisqueadeo,quod Plinius aiebat, nullus liber tam malus est,ut non aliis qua ex parte profit. Hemina,inquit ille,appendit libram unam,que seminata sextariu facit. Sextarius enim duarum librarii est. Pliniu de Atticis loqui Fannium uero partim de hsdem partim de Romanis ostendi. quae mea sententia magis couenit cum ueritate, quam Isidori quam

probat Budarus. Sed de hae Isidori primo libro copiose dixi, quare nunc eade repetenda no sunt. Subiungit. Hoc cum legissem ilico tres libras nummularias, id est sesquilibram negociatoriam in lance gran

102쪽

yx DE PONDERE RE Rura

diuscula statui,cuiusmodi sunt lances quibus ad argentum expenderi dum utunturiin opposita lanceaquam fundere famulit qui mihi asta, bat iussi,quo ad rem deducerem ad exactuin aequilibrium. id quod a si secutus sum ad aciendo uicissim adimendo aqvulam argetea ligula, tum vascula stannea implendo non usualia illa quidem & ex sulpello

stili sumpta. sed iustae omnino mensurae,quibus uenditando uitio cauponantes uti solant.tandem comperi duas libras Romanas,id est duodenarias,quae tribus octonariis, id est nummulariis respondent, eam omnino esse mensuram, quam ternos semisextariolos lingua uernacula huius uerbis appellat. qui dodrans est eius mensurae, quam pintam eadem lingua uocat. Haec Budaeus. Isidorus quidem scribit heminam pendere libram unam & sextarium duas, sed cuius rei nusquam ex prumit toto isto capite.quam ob rem apparet ipsum harum reruignarum

fuisse. Sed unde hoc in mentem uenit Budam, Isidorum de aquae pondere loqui Cur non potius sequitur Fanniu,qui planissime dicit Sex. larium aquae pendere uiginti uncias Sed quia autoritati dubiae ut nodicam salsae,innititur, nihil probat. De libra Romana proximo librudicam. Pergit deni . Hoc comperto cum vasculum illud dodrantale tritico primae bonitatis implerem, identidem p in modium id est bos.

sellum transfunderem, non ante aequatum ad summa labra reddidi cinsedecies impletum itidem vasculum in modium transfudi. Id cum adpintam exigere, duodecies exhausi exacta obseruatione trasuasando. Hac ratione cum cotula 2eminata sextariu faciat, qui bilibris est,opor

tet eam libralem esse id est sex & nonaginta drachmas pendere. ita Oxybaphus qui cotulae quarta pars, quatuor& uiginti drachmarum erit, hoc est quadrantale. & cyathus qui sextarii duodecima pars est, sede cim drachmas pendebit id est sextantem librae Romanae.Nostrauem pinta duodecima pars est modi1,id est amphorae sexta & tricesima. Hactenus Budaeus. Si fundamentum cui innititur, nempe sextarium Romanum aquae libras duas pendcre, firmum esset, quaedam necessario essent uera quae scilicet de semina, acetabulo,& cyatho ab ipso dicunturiquaedam non dicerem falsa, sed crederem,ut quae de Francicis mensuris scribit. lana nec ipsium fundamentum firmum esse hactenus prosbauit, nec probare opinor poteriti qua de re omia rursum incerta sunt. Pergit postea id applicare ad Francicas mensuras,quod nihil ad sexta. rq probationem facitiquo circa id omittam nam quiuis legere poterit. De tritici pondere nihil certi possum scribere.nam non parum pro re gionum uarietate, at* item in his ipsis agrorum situ & terrae generi bus uariat, praeterquam quod Plinius scripsit. cui facile credimus, ea quae Romae erant propemodu decantata, notissima fuisse. Ita si Fannium secutus acceperis sextarium Romanu aquae pendere uiginti unocias, Gallici uero tritici,quod e Plinio sequitur, quindecim,erit supera

tertia

103쪽

tertia proportio, quam Budaeus asserit, inter aquam & triticum Franis cicum, ato tum Gallicum triticum nihilo hodie grauius est,quam fuit olim. Non ergo dicendum sextarium aquae pendere duas Iibras quod etiam Isidorus non scripsit, nedum e bonis autoribus quispia: sed cum Caleno potius sentiendum est. quia uero tunc ea proportio non remanet, fit quod aut grauius triticum Budaeus appenderit quam inserebatur Romam, aut aliam quam pluviam & non satis puram aquam sumopserit. Quod uero de restitutione librae Romanae & amphorae, unde sua procedunt, scripsit, in alio opere expendimus. iam ad ordeum ue/nio. Cuius pondus his uerbis explicat Plinius eodem capite. Leuissismum ex his ordeum,raro excedit quindecim libras. Ita pendit sextas rius undecim uncias & drachmas duas. De rerum pondere satis. Nue

notas tam Graecarum quam Romanarum mensurarum exponam, us

siniam hunc librum. Mensurae Romanae suas notas habent,quas praester Uolusium Metianum in libello De asse, scio explicasse neminem. Forte in hac re aliquid egregh praestabit Ioanes Auentinus Boius qui se De mesuris & ponderibus scriptum promisit.nihil em dubito quin multa in antiquis monumentis, quae sunt in Norico & Rhetia secunda obseruauerit, tum etiam in ueteribus codicibus, qui extant Augusstae Tiberri apud diuum Hemeranum, Sc in coenobηs ad Danubium sitis quae superius & in serius Attachum dicuntur. Culei autem nuis Iam notam hac'enus inueni.Quadrantalis, quae amphora uocatur,tas lis erat. q. Urnae uero si s. qua significatur dimidiu quadrantes esse. Congii ε . Sextarq a. Heminae a s, iterum adiecta dimidi j nota deuriaratur heminam dimidium esse sextarium. Quartarii Q, .Cyathi cυ. In aridis uero rebus, Mod ' M . Semodii Μ s. Acetabulum autem dc ligulam notis ueteres scripsisse quom non inueni. Sic se habent Romanam mensuram notae,si quis notarius his uti uelit. Porro Grscarumaxime in usu sunt medicis.Si κ &ρ supraponitur ια, significat κιψαιμιον, hoc modo xl. χ habens o supra additum notat χοα hac figuras habens suprascriptum, indicat fissis sic st. Sed frequetius ita notat ut recta linea I inseriore parte secet hoc modo 1 . v supra scriptu habes o,at linea obliqua qus inserius eius cornu dis secet, sisnificat κρτυλίου hac figura ἱ si habuerit supra additu ο, indicat κυέαμρ hac iapi Bira ἱζ κ habens superne scriptu υ, at linea obliqua,quae inserius eius cornu secet, significat κυ-θον hoc modo , . μ habens superne serio ptu υ, indicat μυςζον hac figura M. χ habes superne positu significat is do isto modo, Sed & Πἀλiis, quod ide est quod cotyle, sic nota ut τ ipsi p&υ subiungant hac forma Πυ. In aridis quoq; si si habuerit superne positu ε,significat hoc modo bi Si χ ., chabuerit superne scriptum ν, notat χοίν s. hac figur λ . u. L. Tantum de notis,sequuntur Pondera. ia st τε ' Α ..

104쪽

μ GEORGII AGRI M

Ensuras & rerum quarundam,quas metiri solemus pondera tribus superioribus libris conatus sum dis ligeter explicare & pro uiribus defendere, ne utra uel propter obscuritatem facile rursus possent indoebium incertumq; reuocari: uel propter diuersas opiniones imbecilla essent, & cu falso incognitoq; coniundia. Duobus uero sequentibus libris ipsa pon dera, quibus easdem res graues aut leues censemus, sunt declaranda. Haec autem instituti operis pars, quia tam obscura inuolutaq; quam mensurarum non est, nec illi qui nuper de his scripserui tantopere inater se dissident,nec mihi opus erit multis rem exponere. Ubi autem ab ipsis di Mntio,non saepe fit ut cum uno aliquo tantum discordem, sed plerunque cum omnibus. Si igitur unius sententiam resutauero, omsn iurestitauero. unde sic quoq; aliquato breuior esse possum. Cu uero Romani perinde ut mesuras, ita sua habuerint pondera, & item Graeaci sua, Romana etiam hic primo tradere decreui: quod ea ipse cognita& perspecta nonnihil luminis Graecis ponderibus assene possint prisertim his, quae una cum imperio Romano illi receperui: quod genus sunt,libra,S uncia. quibus licet e Graecis alii scriptores rarissime, me dici tamen frequentissime utuntur. Ita libra Romana, quae etiam discitur pondo, diuiditur in duodecim uncias. Hinc paries eius sunt Uncia, per se. sextans,duae uncis. quadra S, tres.triens, quatuor.quincunx, quinq3. semis, sex,qugetia selibra dicitur.septunx,septem .hes,o fio.dodrans, noue.dextanS,decem .deunx,undecim. Sescuncia aute est uncia

una & dimidia. Uncia uero ipse rursus diuiditur in duas semuncias:intres binas sextulas,in quatuor ficilicos,in sex sextulas,in vii. denarios, in xxiiii. scripula. Denarius aut diuidit in duos uictoriatos in sex sextates . Sic ipse sentio deponderib. Romanis.quod ut confirme utrius linguae scriptores testes produca. Libra interminora pondera maxisinu,inter maiora minimu est. Maioru enim nomine censentur, quae Ii bra grauitate uincut: minoru quae contra, ab ea uincutur: ut sit ipse medium quoddam quod ad utra pertineat. Maiora pondera supra omisi, quod ex libra omnia constent, nec nomina apud Romanos habeat, praeter centum pondium, quod centum est libram. Libra namq; pon do esiam dicitur. Hinc Festus ait Centena pondo dicebant antiqui re serentes

105쪽

LIBER, VARTVs psferentes ad libram. Maiora autem pondera partim discreta partim inodiscreta fuisse ex Catone aduertimus, qui sic scribit capite xi M. Cenatum pondium incertum unum & pondera certa. centumpondiu enim cum dicit, nihil aliud quam centena intelligit pondo: cum incertum, quod diuisum non fuerit, sed unius massar. quemadmodum & in ceno tenario, quo uocabulo iuniores ututur,uel hodie uidere licet. Cum auorem pondera dicit certa, intelli it alia in quae centena pondo erant dio uisa. nam uerisimile est ueteres Romanos massas certae grauitatis alio quot habuisse ex metallica materia, in quas centena pondo diuiserint' ut hodie prima massa centum solet esse librarum, non secus ac olim Catonis centum pondium. Appellatur uero ea centenarium,quam idem Cato incertum nominaret,ut alias in quas diuiditur certa pondera. Diuiditur autem in aliquot minores, unde secunda massa fit quinquaginta pondo. tertia quae dimidium secundae est uigintiquin Φ. Atq; haec quarta est pars centum pondη,illa, dimidia. Sed eaedem centum librae in quino etiam partes distribuuntur, ex qua partitione quarta pro uesnit massa uiginti librarum, quae iterum diuisa quintam consti tu it librarum decem. Tanta hodie sunt podera maiora, nisi quod maxima mas, si alijs centum & decem librarum,aliis centum & uiginti, aliis alia soaleat esse. quo fit ut & reliquae plures libras habeant. Qui igitur pondeora haec u litata considerare uoluerit, non opinor dubitabit Catonis tos cum sic esse intelligendum. Quin etiam Graecis eiusmodi massas pons derales e plumbo in usu fui me, quae aliquot minaru essent, ex Hesychri coni j cunus uerbis. μολυοδὶς som. m Isiae /αῖον. et id est, Molybdis pondus quoddam est septem minarum. ali j moibis dicunt. Quinetia centupondiu Romani dicebant centena pondo,ut ex Festo, cuius uerba ta retuli,liquet.& c.podo, ut ex Plauto in Asinaria, qui ait Nudus uinctus centum pondo es,quando pendes per pedes. Sed idem Plautus centumpondio ibidem utitur, cum inquit. Ad pedes quando alligatus es aequum centum pondium. Itainsolent Romani scriptores reru pondera significare pondo uel libris. Varro de uita populi Romani, ut citat Nonius Marcellus. Det phos Apollini munera missa,corona aurea pondo ducentum. Idem lishro quarto eiusde operis. Itaq; retulit auro pondo mille octingentum septuagintaquin*.Liuius libro quinto ab urbe condita .Et mille pons do auri preciu populi gentibus mox imperaturi faistum. Plinius libro tricesimotertio capite sexto. Mirum ad uc per Hispanias ab Hannibale olim inchoatos puteos durare, sua ab inuentoribus nomina haben/tes. ex quis Bebeio appellatur hodie qui ccc. podo Hannibali sumaministrauit in dies. Sic Romano more sereloquuntur autores . Graeci uero minas suas in talenta colligunt. Redeo ad libram a qua fit libralis.

Plinius libro tricesimotertio capite tertio. Libralis unde etiam nunc li

bella

106쪽

Martialis quinto Epigrammatum. Nolo mihi ponas rhombum, mutunsue bilibrem. Et trilibris, trium librarum. Horatius in secundo sermonum: laudas insane trilibrem Mulum. Et quadrilibris . Plautus in Aulularia: Quadrilibrem aulam auro onustam habeo, quis me est diuitior 'A' pondo quoin fit dupondius, quo usus est Plinius loco supra ei, talo. De quo sic Varro scribit: Dupodius a duobus poderibus, quod unum pondus assipondium dicebatur.id ideo quod as erat librae pondus. A pondo quo fit duapondo & trepondo. Hinc Fabius inquillibro primo de institutione oratoria: Quicnquod quaedam quae singu/la procul dubio uitiosa sunt, iuncta sine reprehensione dicuntur. indua & tre&pondo diuersorum generum sunt barbarismi: at duapondo & trepondo usq; ad nostram aetatem ab omnibus dictiim est,& reo die diei Messala confirmat Sed Scribonius Largus pondo dua et pondo tria dicere consueuit,quemadmodu pondo quin Φ uel sex.ut Compositione XLV. Spumae argeteae pondo dua.&Copositione LXXX iuuesinae terebinthinae pondo dua, cerae pondo semissem. & Composistione cc LXVI. Cerae pondo dua resinae tactae pondo dua, picis Hispanae pondo tria, ammoniaci pondo libram. Haec ille.Itacp pondo si si Ium ponitur idem quod libra significat: sin alteri uocabulo ponderis adiicitur id quod Graecis suel λκη, id est pondere. Sic scribitur pondo libra, pondo uncia,pondo semuncia,ad differentiam librae unciae, & semuncie mensuralis:quas ut ab ali js ponderalibus distinguat, Graeci addunt μίος*, quod est mensura. Ea autem loquendi consuetudo apud Romanos tantam uim obtinuit,ut pondo etiam ijs ipsis,quq ambigua no essent,adiicerent: sic saepe scribitur pondo denarii unius, duorum, trium, quatuor. Verum de hac re plura libro primo dixi: nue probandum est libram duodecim esse unciaru. Cuius rei testis est prismo Galenus, eius uero uerba non est cur iterum reseram. deinde Vo. Iustus Metianus in libello de asse cum ait: Ponderis eadem diuisio est quae aeris . nam in quas partes as diuiditur, in has & libra dispenditur. As autem diuiditur in duodecim uncias ut idem at* etiam Balbus ad Celsum de agri mensoria scribit, igitur & libra in duodecim uncias se. catur. Medicamentaria indocti qui libram sedecim unciarum, quot sine mercatorum libra est,in medicamentis conficiendis accipiunt, non minus hic aberrant ac in libra mensurali. Proportio nam in medicinas rum,quas recipiunt mixtura mutatis ponderibus no respondet. qua

de re alibi uberius disserui. Itaq3 huius erroris uitandi gratia quot un

ciarum

107쪽

ciarum sit libra necesse fuit probari. Sed audiamus Volusium quomodo as diuidatur, cum omnino par sit ratio librae . notas autem nunc os

mittam. Prima diuisio solidi id est librae, quod as uocatur, in duas partes dimidias diducitur, pars dimidia senus uocatur. Sequens diuisio fit

in tres tertias partes, pars tertia tries uocatur. Sequitur diuisio in quaatuor quartas, quarta pars quadras uocatur. Deinceps sit diuisio in sex sextas partes,sextae partis nome est sextans. Deinde diuiditur in octooetauas, quae sescunciae uocantur.Item nouem nonas, nona pars uocatur uncia duae sextulae. Diuiditur item as in duodecim partes duodecimas, uocantur singulae unciae. Haec uelut elementa prime de asse distributionis aequalitatem seruant. si quid quibusdam parum detrahas uel conseras fient dispares.quare si quadranti sextante, uel trienti unciam applices, facies quincuncem,qui cdstat ex quin unci js ,hoc est quin/que duodecimis. Si semissi applices duodecimam, uel quin cunei sexstantem. uel trienti quadrantem, essicies septunce, hoc est septem duo. decimas. Si septunci applicueris unciam, uel semissi sextante, uel quiri cunei quadrantem, uel trienti tantundem facies bellem,id est duodeciomas octo. Si bessi applicueris unciam, uel septunci sextantem, uel seo missi quadrantem uel quincunci trientem,dodrantem est cies hoc est nouem duodecimas. Si dodranti applicueris unciam uel bessi sexta iis tena, uel septunci quadrantem, uel semissi trientem, uel quincunci tans tundem, facies dextantem ,hoc est decem partes duodecimas. Si deratanti applicueris unciam, uel dodranti sextantem, uel bessi quadranstem, uel septunci trientem facies deuncem, hoc est undecim duodecis' mas. Ex his apparet in quas partes aequaliter, in quas dispares as diuis datur. Haec ille. Eadem plane tradit Balbus ad Celsum. Sed horum nominum etymologia Uarro explicat libro quarto de lingua latina, his uerbis: Uncia ab uno. Sextans ab eo quod texta pars assis, ut quadras quod quarta,& triens tertia pars. semis quod signis, id est dimidium assis ut supra dictium est. Septunx a septem & uncia cociusum. reliqua obscura,quod a diminutione. & ea quae diminuuntur ita sunt ut extremas syllabas habeat. ut una dempta uncia deunx, dextans dempto sextante. dodrans dempto quadrate. Bes ut olim des dempto triente. Hactenus Varro. Haec librae diuisio est. qua pro pondere tam saepe uiuii tur medici, ut exemplis ueteru rem confirmare nihil opus sit. selibratri uero usurpat Liuius libro quinto ab urbe codita. Cui uniuersi selibras .farris & quartarios uini ad aedes eius, quae in arce erant, contulerunt.& Celsiis libro quinto capite decimooctauo: Cerati eloti, quod πετ, ιι ορ Graeci uocat, selibram. Semis quoq; pro eodem pondere utitur idem Celsus capite xi X.in emplastro quod exest corpus: Cerae,resing terebinthinae, thuris, olei ueteris, atramenti sutori j, salis aminoniaci pondo semis. Scribonius Largus compositione cccxv l. Ammoniaci

108쪽

ss DE PONDERIBUI ROMANI spondo libram thuris pollinis pondo semis,galbani pondo semis. Dextans sic quoq; in usu est. idem compositione cc II l. Cum olei ueteris pondo dextante liquefacta ab igne, mortario stiperinfundutur.Et Dodrans. Columella libro sexto capite sexto: Si nec haec profuit res, caprisci aridae conteruntur,&cum dodrante aquae calidae dantur. Et bes. Celsus in emplastro, cuius iam mentionem seci: Aeruginis rasae pomdo bessem. At* quincunx. Columella libro duodecimo capite vigesimooctauo utem odoramenta trita,id est irim cribratam, quae sit instar pondo quincuncem & trientem, foeni graeci pondo quincuncem &trientem,schoeni pondo quincunce in unum permisceto. Triens praesterea. Largus ibidem: Aeruginis rass pondo triente. Quadrans etiam. Celsus in descriptione catapoti j ad thoracis dolores finiendos:Resinet terebinthinae quadrans. Quin & sextans. Largus compositione ccvr Myrrhae galbani aloes pondo sextante. Sic ceteris uti possumus. H

autem idcirco adieci ut a nostris medicis cum componiit medicamensia reuocentur.alioqui his,qui legunt ueteres scriptores sunt obuia. Seoquitur uncia, quae medicis crebrius in usu est quam ut ullo testimonio egeat. Iuvenalis etiam utitur pro pondere satyra sex ta:

adeo nulla uncia nobis Est eboris.. Seseuncia,quae octava pars est librae, siue quarta semissis utitur Cessus in malagmate Euticiei. Galbani sine surculis sescuncia. Et Largus compositione ccx. olei cyprii pondo sescuncia. Huius sescuncis dimidia nomine caret,sed ut illa quarta semissis,ita haec est octaua. Ipsius uero unciae prima diuisio est in duas semuncias: quod uocabuli compositio indicat: dc Varro libro quarto scribit: Semucia quod dimidia pars unciae. Volusius etiam ait: Unciae prima diuisio fit in duas partes dimidias,quae uocantur semuncis. Utitur uero ea Columella capite ultimo

libri duodecimi: Quod si eti1 cum laser non habueris pro sylphio mei. Iis adisscies pondo ser unciam. Altera diuisio unciae est in tres binas sextulas. unde scribit Volusius: Item diuiditur uncia in tres partes, quae uocantur binae sextulae. sunt autem scripula octo. Verum binae sextustae dicuntur & duella. quod Fannius hoc uersu explicat: Sextula cum dupla est, ueteres dixere duellam. Sed quod duella uel binae sextulae autoribus medicinae in usu sint, hactenus non inueni.quod uero pondera fuerint ex Fannio perspicuuesse potest. Tertia unciae diuisio est in quatuor sicilicos . de quo sic Uos lusius scribit: Item diuiditur uncia in quatuor siciliquos id est quatuor quartas. Sicilicus igitur duarum est drachmaru . Festus in neutro prostulit,cum ait: Sicilicum dictum quod semunciam secet. Hunc in usu suisse indicat hoc Fanni j carmen quo simul & pondus ipsius explicatur: Drachmam si gemines aderit quem dicier audis Sicilicus. Vtitur

109쪽

Utitur quo Scribonius Largus Compositione cXLV.Croci pondo sicilici quin , api j seminis pondo sicilici sex. Licet ibide notis scripta. sit quas insea explicabo. Quarta unciat diuisio est in sex sextulas:quod Volusius declarat histe uerbis ute in sextulas sex id est sex partes. Suo uero quatuor scripula. Quin etiam Fannius id confirmat, scribens: Drachinae scrupuli si adieimo fiet

Sextula quae sertur:nam sex his uncia constat.

Nondum reperi ueterem medicum, qui hac uteretur. eam uero polldus esse uel ex pannio liquet. Est quinta unciae diuisio in septem dena rios Romanis medicis in primis usitata. qd maxime testibus est pro/bandum, sed prima ueniat in medium Celsi au tori tas, quae medicis nota est,aut certe ob praecipuos artis scriptores,esse debet. Is ait lib. quiam capite decimoseptimo. Sed & antea sciri uolo in uncia pondus denariorum septem esse. deinde Scriboni j Largi, ex quo idem intelligitur eum inquit in praefatione: Erit autem nota dena m unius pro Graeca drachma. aeque enim in libra denarii octoginta quatuor apud nos, quot drachmar apud Graecos incurrunt. Haec ille, Si octoginta quas tuor denarii constituunt libram libra uero diuiditur in duodecim unocias, ut probauimus, quis no intelligit unciam denariorum esse septe Accedat eodem Plinii testimonium scribentis libro tricesimo tertio capite nono: Miscuit denario triumuir Antonius serrum miscuit aeri. Alii e pondere subtrahunt, cum sit iustum octoginta quatuor e libris sis gnari. His testibus satis probatum arbitror libram Romanis esse denaeriorum octoginta quatuo unciam uero septem. Sexta et ultima uncis

ponderatis diuisio est in uiginti quatuor scripula. de qua sic ait UOM lusius: Item in scripula uiginti quatuor. Idem post inquit: Praeterea di

midium seripulum audio quosdam ratiocinatores simplium uocare, quod erit totius assis qu ingentesima septuagesima sexta. Scripulo austem medici ueteres raro utuntur, iuniores seequenter, alii scriptores interdum. Plinius libro tricesimo tertio capite tertio: Aureus nurias mus post annum sexagesimum secundum percussus est, quam argenσreus uta ut scripulum,ualeret sestertius uicenis, quod essicit in libra,r tione sestertia qui lucerat,sestertios . Dcc Lx. Et Columella libro duodecimo capite uicesimo tertio: At si ex eadem pice totam vindemiam

condire uolueris ita ne gustus picati uini possit intelligi, sat erit eidem sex scripula in sextarios quinq; & quadraginta. Idem capite uicesimos ocitatio: Tum in serias singulas quae sint amphorarum septenum addisto medicaminis pondo unciam & scripula octo gypsi. Hactenus dedi, uisione unciae. Sequitur denarius . Is secatur primo in duos ui storia/tos. Pro uictoriato aut olim dicebatur quinarius. Hinc Volusius stris

bit: Victoriatus enim nunc tantunde ualet, quantum quinarius olim.

Et paulo post: Uenarius primo asses decem ualebat, unde & noinc tra

110쪽

xit. Quinarius dimidiu eius,id est v .asses unde & ipse uocatur. Victoriatus uero cur sit dictus explicat Plinius lib. tricesimo tertio capite tertio his uerbis: Qui nunc uictoriatus appellatur lege Clodia percussus est. Antea enim hic numus ex Illyrico aduectus mercis loco habebat. Est autem signatus Victoria Ninde nomen. Haec ille. Uictoriato se ruentissime pro pondere utitur Scribonius Largus, at Celsus maluit emissem denarii loco eius scribere, ut libro quinto capite V Uu. in ma/lagmate Medi: Panacis p. ου semis. Iterum: Plumbi cobusti p.t. m Sc semis. Deinde diuiditur denarius in sex sextates,quod praeter Celsium nemo explicauit. Hanc aut partitionem secit quod Graecis uti nollet. iis enim drachma in tot obolos diuiditur,in quom locum substituit sextantes. Ut enim Graeci habent drachmam num um argenteu, ita Rosmani denariu: cum aut altero pro altero uellet uti, & denarius relatus ad pondera Romana aliquanto grauior esset qj tria scripula, sextantes excogitauit. Nos igitur cogitemus denarium in tau partes,ut assem in mil. uncias diuidi. ex illis duae partes dicuntur sextans perinde ut duae unciae assis. Erunt igitur sex sextantes in denario, quot inueniuntur in libra. Sed audiedus est Celsus, cuius uerba suntlib.quinto capite XVIJ.

Vnius deinde denari j pondus diuidi a me in sex partes, id est sex sex tantes ut ide in sextan te denarii habea, quod Graeci habet in eo, quem appellant. Id ad nostra pondera relatu paulo plus dimidio scri pulo facit.Sic Celsus. Ita. haec diuisio nemini alii in usu est. Sic utitur sextante lib. v.in priori emplastro exedente: Resinae terebinthinae, suliginis thuris, sing. pondo m Σ, id est pondet denarii sextans. Sed idem signum etia est apud eum sextantis librae. quare diligeter aduerte dum

ne similitudo uel uocis, uel notae nos decipiat. possiimus uero ab erro re nobis cauere compositionu naturam cosiderantes. Sic quoq; utitur

quadrante libro quarto capite quarto. Aut sulphuris ignem no experti pondo dis & quadrans, abrotant pondo in uini cyatho terun tur. Sic denique triente libro quinto in malagmate ad struma 8c iubeara & carcinodas. Salis ammoniaci p. s. id est pondo triens. Accipio

uero quadrantem tres partes duodecimas, trientem, quatuor, ut sex tantem duas. Absolui alteram institutae rationis partem,uenio ad ter tiam . sed prius pondera maiora in minora distrisuam. Libra diuidi tur in has partes aequas,in semisses ri. trientes m.quadrates mi. sextantes vi .sescuncias Vm. uncias Xu.In has uero dispares, in deunce& uncia,in dextante & sextante,in dodrante&quadrante in bessem & tri entem, in septunce & quincunce. Rursus libra quod attinet ad alia misnora p5dera,secatur in has aequales partes. in semucias XXIMI.duellas xxxvi. sicilicos XLvm.sextulas LXXri. denarios LXXXuH. uictoria εtos clxviii. scrip. cclxxxviii. Selibra siue semis diuiditur in quadrantes V. sextates m. sescuncias NH. uncias vi. semucias ta u. duellas ta v m. sacis licos

SEARCH

MENU NAVIGATION