장음표시 사용
471쪽
unius viri casu animos demitterent, imo virtutis illius exemplo ad simile decusas iraren t. Tum ducis ossicio egregie stinctus, multa pertulit. At multi ex illis, qui tormentis praeerant, occisi iam suerant.Tum quilibet pro usu quem habebat, eorum vice munus illud administrabat. Remiges, cum essent a Christi sacris alieni,lingua nostris ignota hostem magnis vocibus admonent, ut trireme alligent. Neminem esse iam,qui eam tueri posset,cum Omnes aut mortui , aut vulneribus debilitati suissent. Menelius cum hoc animaduertisset, septem aut octo remiges vulnerauit,reliquos formidine perterritos in ossicio cotinuit.Hagamahamedus tamen,cum magnam suorum partem intersectam, multas naues laceras animaduerteret, praelium, ne grauius aliquod damnum pateretur,
omisit.Menesius,ut ijs,qui erant in litore,&praelium spectabant, victoriae speciem praeberet, illum per aliquod spatium insequutus est. Deinde triremem, quae omnem propemodum praelis impetum sustinuerat, multis vexilli s ornauit,& torme torum omnium si agore laetitiae significationem dedit,quod illius
ciuitatis incolis maximum terrorem incussit.Deinde ut magis victori cofessionem cunctis exprimeret,advesperum in anchoris constitit. Postremo sublatis anchoris ad nauem pretoriam accessit,iaceiamq; triremem,& numerum eoria,
qui pugnando ceciderant,ostendit. Siquetra noluit inde discedere,antequa classe sem reficeret,&ad Odoardum Menelium literas dedit,quibus rei statu significauit. Classe autem resecta, mariti marum rerum praefecturam Antonio Correae commisit,tantisper dum Ludovicus Menelius Odoardi Mcnesij frater,uenire qui fuerat ab Emmanuele mari praesectus. Rebus ad hunc modum constitutis,Siquetra Cochimum prosectus est,ut se ad iter , quod erat ei in Lusitaniam faciendum,compararet.At Haga mahanaedus sex & triginta longas naues rurius instruxit, & ita in Chaulis portum inue eius, classem in loco constituit, quo illam tutam a nostris facillime conseruabat. Haga mahamedus cum Corream nihil mouere cerneret, ad classem illius accessit, & postquam ad ictu tormenti constitit,multis tormentis praelium instituit. At Correa tormetarij pulueris inopia laborabat,ilc ideo,ne totum sine magno fructu consumeret,ibmma vigilantia prouidebat.Nostri duas turres excitarant, atque munierant, Una ad oram,qua flumen in mare cadit,in qua specula erat,alteram propita urbem. Hagamalia mediis cominus decertare,no satis tutum arbitrabatur. Turrim vero,quae erat ad fluminis ostium,oppugnare c5sstituit. Eam triginta tantum viri Lusitani tuebantur.Ducem igitur,Chilum nomine,cum quindecim nauibus ad eam oppugnandam misit. Is ducentos viros in terram exposuit, in loco, querupes excelsa tegebat: qui inde in editum collem subierunt , qui turri imminebat. Hi turrim a terra acriter oppugnare, naues e mari quatere tormentis instituunt. Nostri ancipiti praelio districti,nulli tame loco desunt. Turris Praefectus,
cui nomen erat Petrus Vascius Furmanus,dum periculu a turri sorti animo propulsat,tormenti unius ictu percussus occubuit. Simon Ferretra,& tormetorum magister, de nonnulli eiusdem muneris artifices occisi sunt. Correa interim,
472쪽
quamuis praelium cum Hagamahamedo tunc iniret,Rodericum Vascium Pe- retram cum septuaginta viris Lusitanis duobus lembis immisit , ut ijs , qui arce tuebantur jubueniret. Ii cum in terra desilirent,in hostes, qui collem occuparat inuadunt,e6sque loco pellunt, dc in fugam conijciunt, de ferociter in litus insequuntur,dc multos interimunt. Hagamahamedus vero post praeliti longo spatio protractum,cum e suis maximum numerum intersectu alpiceret, receptui
signum dedit.Porro autem Correa praelii contentione liberatus, in turrim iuit. Ibi eos mortuos, qui dicti sunt, aduersis vulneribus inuenit. Multos praeterea
vulneratos offendit. Parma unius,cui Petrus Queirosius nomen erat,septem dc
viginti sagittis transfixa fuerat :& alius nomine Emmanuel Cugna, similiter quinque dc viginti sagittas parma infixas gerebat.Alijsimiliter multa signa virtutis indicabant. Dum hostes ab arcis ingressu repelluntur, triginta ex iis is caesi sunt,& alij praeterea sexaginta in litore ceciderunt, praetereos,quos Perei sa caeciderat. Omnes serme,qui hoc praelio caesi sunt, nobiles erant, quos cultus elegantior,&arinorum usus indicabat. Inter eos Chilus,qui ad arcem oppugnandam missus fuerat,dc AEthiops quidam agminum ductor,vir sortissimus, iacebant.Mortuorum capita Correa pr cidi iussit,ut ea ad Hagam alia mediam muneris parum grati loco mitteret. Turrim vero resecit,dc firmiore praesidio munivit,illique Aluarum Brittium praefecit. Interim Ludovicus Menelius interiten it,cui Correa classem continuo tradidit, deinde Cochimum profeci us est.
At Melichiagius pacem ab Odoardo Menesio postulauit,dc culpam belli in Siquetram trastulit . Hagamahamedio vero, ut secum classe reciperet,imperauit. Dum haec in India citeriore geruntur, Georgius Albuquercius Binta mi urbem egregie munitam oppugnare constituit. Itaq; magna classe comparata,in eam insulam traiecit, ad urbem castra posuit, de stationes propugnatoribus nudare instituit. Sed scalas non attulerat. Dictum enim illi fuerat, itationes dc propugnacula propter humilitatem transcendi facillime posse: quod longe secus esse
reperit. Itaque fuit ab oppugnatione cum damno repulsus.Multi namque telis hostium cecideru nt,inter quos Georgius Melius extitit,qui cum Antonio Brittio in Malutas insitas nauigabat. Multi vulnerati sunt. Ita deinde se receperiat, ut liostofi eos insequerentur, neque caedendi finem facerent, usque eo, dum in scaphas dc lembos,deinde in naues cum periculo non mediocri conscenderent. Laqueixi mena maritimarum rerum praesectus, ut magis victoriar consessione exprimeret,cum nauibus viginti classem Lusitan a persequutus est, idiumq; Simonem celocis prae etiam cum omnibus, qui sub illo militabant, interfecit. Exitus igitur rem temere susceptam,ut fieri plerunque ibi et, infelix admodum consequutus est. At Antonius Brittius ex eadem insula prosectus, ut Mallicas insulas peteret,ad Iauas in eo cursu delatus, classem in Agacia mensi portu costituit. Erat enim ea ciuitas foederata. Aberat inde non procul insula nomine, aduram,cuius aqua laudabatur.Itaq; magistrum nauis suae eo misit,ut aquaretur. Incolae in nostros impetum secerunt,dc lembum ceperunt,dc capti uos,eo
473쪽
modo, nisi pretio pro redemptione pers bluto, reddiderunt . Brittius propterea quod hyems erat, non potuit eodem anno i n Malucas nauigare: de apud Hagaci menses hybernavit. Et haec quidem in ulteriore India gesta sunt. Sub id vero tempus, ArmuZij Xerasus operam dedit, ut scelus meditatum in aetiam tandem erumperet. Postquam enim opera&industria Correae Bahare mensi insula potitus luit, tantos ad scelestum illud facinus perficiendum spiritus assum piit, ut oblitus fidei,atque recentis illius benefici j ,conatus omnes ad exitium nominis Lusitani comparauerit. Obstabat tamen Regis ipsius voluntas in Lusitanos propensa,qui etsi soceri crebris sermonibus aliena tus a nostris extiterat, noui tamen muneris de beneficij recordatio eum rursus ad fidem, ut antea faciebat, obteruandam allexerat. Hominis tamen scelestissimi importunitate victus,& soceri alii toritatecommotus, quamuis pestem sibi comparari eo scelere perspiceret,hominibus perditissimis assensus est. Die igitur ad facinus praesti tu ta,in aedes, in quibus Lusitani habitabant, irruerunt, inopinantes oppresserunt, & domos aliquas incenderunt. Supra sexaginta ea nocte Lusitani caesi sunt. Huius coniurationis indicium ad arcis Praesectum delatum fuerat. Sed tanta fuit hominis in tanto periculo propulsando negligentia,
tantaque suscepti muneris obliuio, ut ne commeatum quidem ullum adobsidionem tolerandam in arcem importandum curauerit. Ea tamen nocte, Ut in re tripida fieri potuit , Gartia Cottignius , hoc enim praesecti nomen erat, ut diximus, turres ducibus assignauit, bc tormenta apte collocari praecepit,&aciem instruxit, quae Lusitanos in arcem confugientes exciperet, & impetum hostium ab arce repelleret. Nostri cum ex arce egressi fuissent, in Saracenorum turbam impetum dederunt, multosque ex illis occiderunt, de non paucos Lusitanos, qui nondum intersecti fuerant, conservarunt. Cum vero in arcem redirent, in hostes, qui vias obsederant , inciderunt. Fit atrox praelium. Hostes odium acerbum de immane, nostros delperatio 3c indignatio stimulabat. Illi multitudine furenter elati, nostri virtute fieti dimicabant. Tandem cum nostris via serro aperienda esset aliter enim nulla spes salutis erat) tantam impressionem fecerunt, ut hostium aciem perrumperent, & multos interficerent, atque tandem in arcem euaderent. Omnes tamen, qui quadraginta tantum erant, vulnerati fuerunt.Cottignius ea nocte nuncium de rebellione illa, de periculo, in quo vertabatur, ad Praetorem in Indiam misit.Et quia
materia ad excitanda propugnacula deerat, nauem oneratam, quae in anchoris consistebat, exonerari, &dissolui,&omnem materiam in arcem compor-
Lari iussit: quod non sine maxima armorum contentione,& sine multo fanguine, de aliquorum caede fieri potuit. Multi namque Saraceni, qui opus impedire nitebantur, occisi sunt, de aliqui etiam Lusitani ceciderunt: inter quos vir egregie sortis ,Vascus Vie ira nomine, cuius in ea pugna praeclara virtus luerat, occisus est. Eo verb tempore Emmanuel Sous ad avares, qui cum classe
474쪽
bat,ut omnes Lusitanos, qui in eadem urbe vers uentur, confestim occideret.
Quod etiam Calaiatensi praesecto, post Veigae ab illa urbe diggressu iampraescripserat. Omnes enim illius orae ciuitates ad Armuzij ditionem & imperiti perti nebant. Calaiatensis autem praesectus continuo paruit, & omnes Lusta nos, quos potui t,interemit. At Mascaten sis, cum esset vir senex , longoque rerum. vlu peritus,& coniectura prouideret, facinus illud non esse seliciter casurum, sea caede continuit. Veiga fuit vir neque moderatus, neque moribus & vita rectEconstitutus,tanta tamen animi magnitudine praeditus,ut nullum unquam periculum Armidaret,ita,ut multi illum infiniae, & praecipitis cuiusdam temeritatis in si mularent. Is tunc, cum inter illum de Soulam iurgium extitisset, solus cum triginta Lusitanis ArmuZium profectus est, & per mediam hostium clans em,in densos tormentorum globos,& in flammas,& tela, & in sagittarii mul θritudinem irruit,tantaque virtute dimicauit, ut omnium iudicio vires humanas superaret. Atque tandem cum hostium classem perrumperet, in arcem penetraui t. Praebuit facinoris illius audacia hostibus maximum terrorem, & obsessos ad spem certissimae salutis erexit. Emmanuel Sousia ad insulam Quei- umem,quae in arcis cons pectu posita est,naues appulit. Cottignius cum a Vei-ga perceptiset,Sousiae classcm esse exiguam, de hominum praesidio no satis munitam,illum rogauit,ut simultatem deponeret, &se rursus cum Sousa coniungeret. Is , etsi vulneratus erat, Cottignij precibus obsequutus est. Iterum igitur non cum minore periculo classem hostium perrupit,& Sousam de statu,in quo
arx tuc esset,admonuit. Cum igitur aestus accederet,in hostes inuecti sunt.Prς-lium fuit utrinque magna virium & armorum contentione commissum. De cem hostium naues depressae, multi intersecti atque vulnerati fuerunt. Enostris unus cecidi octoginta vulnerati sunt: classis vero Lusitana ad arcis portas, hostibus frustra repugnantibus,accessit.Xerasus cum cerneret arcem mari,propter Lusitanam classem,oppugnari minime posse,omnes vires ad oppugnationem,quae ex urbe fiebat, conuertit. Consilio autem Turcar cuiusdam, nomine
Mirabdelic,viri in bellicis rebus exerciti,stationem in regijs aedibus erexit, &alteram similiter in Xenodochio Lusi tano,quod inter Regias aedes & arcem interiectum erat,excitauit.Vnde,eo quod propius abesset, hostes plurimum damni crebris tormentorii mictibus nostris inserebant. Garsia Cottignius Emmanuelem Vetulum, de Rodericum Varellam cum hominibus quadraginta in eam stationem immisit. Hi stationem aci iter oppugnant, parietem disturbant,violenter irrumpunt,magnamque caedem faciunt: duo tamen in eo prς-lio cadunt,& omnes serme vulnerantur.Statione ad hunc modum capta,Cot-
tignius tormenta omnia, quae in ea disposita suerant, in arcem deportari prae
475쪽
cepit .Xerasus ingens tormentum in infima regiarum aedium parte collocarii uisit: illius ustibus arcis portae confractae, atque dilaceratae sunt. Aditum tameillum Cottignius obiectis molibus obstruxit ,& multa tellure compleuit. Tum ὀ templi turre,quae erat regi js aedibus aduersa, tormentum excellenti artifici commisit,qui ita collineauit, ut hostium tormentum , quo fores effregerant,iistuprimo dilaceraret. Hostes exterriti quide eo casu sunt, in insti tuto tamen perleverabant. Nostros cum multum fames,tum multo vehementius sitis asiuietabat. Homines quidam obscuri ex arce ad hostes transfugerunt, quorum indicio Xerasus accepit, nostros non posse diutius sitim perferre. Eo nuncio fretus statuit,arcem admotis italis oppugnare. no credebat enim, ullas vires in Lusitanis ad resistendit propter aquae penuria residere. Hoc suit Cottignio Saraceni cuius da indicio qui ad illu transfugit,continuo delatia. At Cottignius vasa tormentario puluere copleta, & trabes transuersas cia saxis ingentibus, ex trabibus aptissime colligatis in pinnis statuit. Hostes ad oppugnatione satis co-sidentes accedunt, plurimis simul scalis admotis,in arcescanderenittitur quantum quisq; potest,ut primus, vel inter primos,ad summu euadat,enititur cuna Lusitani trabibus demissis scalas perstingui,vasa deijciunt, multos saxis interimunt,multo plures flamis absumunt interim pilae in cofertos emissae,maxima strage faciunt. Xerasus receptui signu dedit, & scalis omissis,arce tormetis quatere sine intermissione parauit. Catapulta deinde in dibus regijs disponi iussit,
quae plurimi a damni nostris inferre potuisset, si aliquis inter hostes esse i, qui ea
uti scitet.Sed hostili imperitia frustra fuit omnis opera in ea statuenda consumpta. Tandem Xerasus murum aedificauit,ea mete,ut ad tantam altitudine pe duceret,ut arci immineret,& tela atq; densas pilas in nostros emitteret,arcemq; propugnatoribus nudaret. At nostri Cottigni j iussu crebris duorum tomieto, rum ictibus murum quatiunt,eumque lata rima findunt, multisque locis pertundunt. Deinde galeas sustibus sublatas inter pinnas statuunt, ut armatorum speciem praebeant,&choreas ducunt,maximamq; recentis laetitiae significatione dant,vi hostes opinarentur recens auxiliu aduenisse . Ea vero nocte,quae sequuta est,Cottignius Emmanuele Vetulit,&Rodericii Varella,cu vasis pulue re tormetario refertis,in murti immisit. Hi magno flentio ad murti acceduside perrimas atq; soramina vasa intra muria collocant deinde sparsum puluere tenui quodam limite ab aduerso muro ad arcem cotinuant. Deinde postquam in arcem recepti 1unt,ignem de ijciunt. Flamma repente in muri ruinas temporis momento discurrit, vasa corripuit, incendiu cum horrendo quoda strepitu concitavit,quod statione,quae intra murum erat,absumpsit: in aedes deinde regias impetu pervasit. Ventus erat ea nocte vehemes,& ita euenit,ut cum omnes accurreret,nemo posset incendiu restinguere. Neq; ibi sim aedes regiae, sed magna etia ciuitatis pars incendio illo consumpta suit. Hoc facto Xeras atque Regis spes incitae suerunt. Viderunt namque suos conatus ad nihilum recidisse: dccxistimabant nostros nouis praesidijs confirmatos esse : & idcirco ciuitatem
476쪽
ccndium ultra serperet, operam dederunt, & varium ex Vrbe commeatum, &aquam praecipue in arcem importaruns. Rex postquam in Queixumen si insula constitit, literas ad Cottignium dedit, quibus significauit, se valde suscepti facinoris poenitere, cuius omnem culpam in X crafum transferebat,
Cottignio pacem suppliciter atque demisse postulabat. Interim Gondissaluus Cottignius,Garsiae Cottigni j frater,ab India cum valido pr sidio iussu Odoardi Menesij Armugium venit, cuius aduentu metus a nostris omnino depulsus,& omnis hostium spes prorsus abiecta suit,& nostri, quasi iam pax instaurata esset, hostibus mansuefactis familiariter uti coeperunt. X erasus tamen, ut susceptum scelus alio scelere cumularet, cum intelligeret Regem literas ad Gartiam Cottignium clam misisse, Xa miro homini primatio, quo plurimum utebatur, negotium dedit, ut ipsum Regem strangularet: quod ille diligenter effecit. Illo mortuo, Xerasus Patxam, Maham etxam Zalardi mi Regis filium , qui Tasardimus eo tempore, quo primum Albuquercius Ar-muZium venit, regnabat, Regem creauit. Quo beneficio illum sibi vehementer obstrinxit, ut multo liberius tyrannidem constitueret, dc per omnium facinorum genera vagaretur. Hoc anno in Africa Ioannes Cottignius ducentos equites eduxit, & rursus AlcasLarem Quebirium prosectus, iter ita secit, vel rius omnes vias diligenter explorari iuberet. Tintanes tandem peruenit . quiocus Alcassare Quebirio quatuor millia passuum abest . Ibi in hostes inopi nantes inuasit, multos occidit, captiuos quinquaginta duxit, & supra duo millia boum abegit. Praefectus Alcalsaris Qtiebirij cum trecentis equitibus, dc ducentis peditibus, vestigijs illius institit . Ioannes Cottignius pedetentim ,&caute pias agebat:&ita postremum agmen muniebat, ut hostes illi parum nocerent. Transmisso autem fluuio constitit,&hostibus pugnandi potestatem
secit :& cum illi fluuium transire metuerent, in eorum conspectu conquieuit,& cibum sibi,& militibus apponi iussit.Inde Argilam cum omni praeda ingressus, maximam laetitiam cunctis attulit. Fames enim tunc grauissima Hispaniam dc Africam vexabat. At Ham et LaroZius , qui summam Alcassaris Que biri j potestatem habebat,cum se magnam ignominia accepisse iudicaret,quod Cottignius cum tam exiguis copijs, tam procul Araita,& prope Alcassarem Quebirium Mauros tam multos occidisset, & tanta praedam abduxisset, maculam delere constituit.Itaque equites quadringentos Argilam duxit. Dies erat caliginosus,&pluuius,&ideo factu est , uti upeculatoribus minime lentiretur. Multi lignandi gratia ex urbe sine metu exierant . qui ubi primum hostes conspicati sunt,in iumenta confestim insiliunt,&in urbem inuehuntur,&sublatis clamoribus hostium aduentum significant. Multi qui dispersi vagabantur, in urbem se recipiunt. Cottignius signo dato ex urbe cum copiis egressus est. Adolescens quidam, Alvarus Nonius appellabatur, cuius pater regiae supellectili praeerat,in agmine primo,quod Fernandus Malcaregnas antei gnanorum ductor
477쪽
ductor agebat, exierat.Eum, clim esset animosus & liberalis, adulateres multi sectabantur. Tum quidam ex illis, Age, inquiunt, facultatem tibi ciuinitus oblatam ne praetermittas nemo tibi diei huius egregium decus ullo mocio prς- ripiat. In hostes irrue, nos te sequemur. Adolescens iuuenta & audacia suiens,&adulatorum sermonibus inflatus, equum incitauit. Masca regnas illum ie- uocare conatus fuit. Sed is cum inuidia illud fieri putaret; multo vehemen-rius accelerauit, ut ante omnes manum cum hoste consereret. Quinque &viginti illum sequuti sunt , qui tanto impetu in primum agmen hostium inuaserunt,ut eos retro cedere compellerent.Sed cum a Larogio subsidia repente mitterentur , ipse circumuen tus, atque prius, quam auxilium asserri potuit, caesus
est : cum illo quatuor alij ceciderunt. Hostes deinde eos, qui fugiebant, seroci ter inlequuti, cum in Ioannem Cottignium incidissent, terga verterunt. At Ioannes Cottignius Aluarum Nonium adhuc vivum ostendit, &, ut solatio, quod adhiberi poterat, dolorem illius leniret, elaborauit, illumque in urbem
in serri continuo iussit. Qui tamen antequam ad urbem accederet, expirauit. Cottignius vero Mascaregnam cum equitibus quadraginta, Vt agmen postremum carpere praemisit.Qui cum aliquos primo impetu deturbasset,& unum vivum cepisset, ex eo sciscitatus est, an LaroZius ipse interesset. Cum Laroziu adesse intelligeret, Cottignium admonuit: qui eo nuncio valde laetatus est. Valde enim cum Larogio congredi, propter viri famam,cupiebat. Et ipse La-roZius id se vehementer expetere saepius asserebat. Verum cum animum Cot- tigni ad dimicandum paratum cerneret, consilium mutauit. At Cottignus
cum iam Sol occidisset, illum fugientem insequi noluit, sed quinque capti
uos homines primarios abduxit ,& caesorum spolia legit, & ita victor exercitum incolumem reduxit. Nemo enim cecidit, praeter illos quinque , quosqemeritas in illum casum praecipitauit. Eodem ferme tempore, Henricus Menesius,Odoardi Mensij frater,uir multis disciplinis eruditus,Tingi praeerat,qui multas cum non mediocri laude excursiones fecit: &cum per exploratores intellexisset, Tettiani Praeseetiim in agrum Tingitanum copias edia mirum, ut vastitatem inferret, & Henrico pugnandi potestatem faceret, Henricus obuiam illi processit,&in loco, quo Praesectus erat venturus, tres dies expectauit. Quarto tandem die i n urbem reuersus est . Iam omnes ex equis descende rant,cum repente Praefectus apparuit.Pugnae signo dato,Henricus Menesius in hostes inuectus est,illos sudit, fugauitq; ,& usq; ad nocte insequutus, multos occidit,&n5nullos captiuos abduxit,maiusq; multo damnii hostibus intulisset, nisi tenebrς noctis hostes seruasset. Duabus aute de causis victoria sui t insignis. Prima,quia PresectusTetuani vir egregie sortis habebatur,& magnas copias adducebat Menesius cu multo minore numero militia illicos denter occurrerat. Altera,quia fieri no crediderat,vi homo, qui magna m vitae partem in disciplinis varijs,& in Pontificio jure consumpserat, tam acer in armis esset. At Vascus Fernandius Celat fretum interim Gaditanum non magno quidem militu
478쪽
numero Ied magna virtute tuebatur. Cum vero ad illum biremis accederet, nauarchus illum admonuit, quatuor naues unam nauem Lusitanam cepisse, quamiecum e praetoriae nauis puppe colligatam trahebant.Caesar sine cunctatione ulla in eas cursum instituit,quas post Calpem montem conspexit &cum nauem praetoriam ab alijs disiunctam cerneret, in eam nauem suam incitauit, cumque prope coia stiti stet,eos,qui ea vehebantur,interrogauit,unde essent.Ιlli crant autem Britanni) responsum no dederunt, sed exitium minitati sunt, nisi protinus vela demitteret. Caesar cum minime solitus esset eiusmodi madatis obsequi,non obtemperauit,sed ad certamen ineundum, satis se promptum
atque paratum exhibuit. Tormentis acriter utrinque decertatur. Interim Vero,
qui erant in naui Lusi ta na,senem ,quo erat alligata, praecidui, quod Britanni, eo quod essent pugnae acrius intenti,minime perspexerunt. In hoc praelio Caesar septem ex suis amisit,& multi praeterea. fragmentis scutorum, quae hostium tormenta dissipabant, erant grauissime lauciati . Germanus quidam procero corpore,& animo satis acri ad moriendum, si opus esset,praeparatus,quindecim Vulnera acceperat, e quibus plurimum sanguinis emanabat: quem Caesar ad monuit,ut e pugna tantisper abscederet,dum vulnera obligaret. Ego,inquit,no prius hinc discedam, quam aut moriar, aut hostes importunos vela demittere compellam. Deinde tormentum humero sustinet, & socium ignem applicare iubet: quo facto nauis armamenta ea parte,qua antenna malo alligatur, dissipauit, malique partem perfregit: & cum hoc iterum atq; tertio secillet, magnu Britannis terrore iniecit. Alius deinde Germanus globo a prora in puppim immisso,multos interemit,& puppis partem dilaceravit . Britanni iam eo tempore viginti ex suis amiserant,& multi vulnerati discellerant. Itaq; vela continuo
demiserunt. Quod etiam naues aliae,quae propter aduersum ventum praelio in 'tere illa nequitierant,effecerunt. Hoc laeto Caesar scapham demitti iulsit,&Anglos accersivit,& causam scire voluit,cur Lusitanam nauem cepissent. Illi respodent,se,ut eam a Maurorum incursione,qui cum longis nauibus mare peragrabant, tuerentur,secum trahere voluisse. illos deinde dimisit,qui,ut se reficerent, Gades aduecti sunt. Caesar Septam se contulit. Emmanuel veto ut fretum securius a piratis redderet,classem instruendam curauit,cui Simonem Cugna,Tristani Cugnae filium,praefecit. Hoc anno propter nimiam in Mauritania Tingitana siccitatem fuit ingens sterilitas agrorum,& inopia frugum, famesq; mul tos mortales absumpsit. Eo malo coacti Maurorum incredibilis multitudo,ad Rege Emmanuele misit,qui dicerent,se velle ad Christi sanctissimu nome ad
iugi,& quibusvis hominibus Christianis, qui eos salutaribus disciplinis erudirent,interuitute addici.Concessit hoc Rex libentissime.Tantu studiit in illo religionis extitit,ut eo solum nomine posset facillime in fraude impelli. Constabat tamen , eos simulate religionem inopiae subleuandae gratia profiteri,quam crant,ubi prinati facultas aliqua daretur,indignissimis factis violaturi. Praeterea hostes immanes in intimas Lusitante sedes admittere, minime tutu videbatur. Accedebat,
479쪽
Accedebat,quod erat opinio,eos pestilenti contagione corruptos,posse facillime Lusitania pestiferis morbis inficere .Quin de uniuersa Lusitania eade agroru sterilitate laborabat. Siccitas enim primui segetes multas absumpsit, potiremo imbres immodici,qui mense Maio & Aprili deciderat, fruges enatas corruperunt. itaq; cum magna Maurorum multitudo se omnibus, qui eos alere vel len t,in seruitute tradere vix erat quisquam, qui eoru opera uti vellet. Sic factu est,ut multi egestate & fame cosethi,scede perirent. Hoc anno Veneti cu quinque magnis trirem ibus Olysipponis portum subierunt.Nauarchus era i Alexa-der Pisaurensis,uir patricius,qui in rep. plurimu auctoritatis habebat. Is a Venetis legatus ad Emmanuele missus suit,vi cu illo pactione faceret de Indicis aromatibus,quae volebant illis certo pretio cu emolumento Regis addici. Rex legatu honorifice admodum recepit,multisq; muneribus, & ornamentis affecit,& reliqua omnia,quq postulabat, bensigne praestitit.De aromatu vero pactione nihil transigi potuit. In anni huius exitu Rex Emmanuel eo tempore, quo magis opibus,& imperio,summaq; nominis gloria,&celebritate florebat,&optima,ut videbatur,valetudine,& corporis robore,& incolumitate vigebat,in morbum subito incidit,ex quo post dies nouem,decima tertia die men sis Decebris, ex hac vita migrauit. Quinquaginta duobus annis & sex me sibus vixerat: e quibus viginti sex annis,& mense cum dimidio regnauit. In ipso vitae fine,maxima quaedam insitae religionis & pietatis documeta dedit. Testamen tu cum singulari prudentia secit,animu lacris sanctissimis expiauit,mortis certissimae nunciuaequissimo animo tulit,faccrdotes,qui illum circunsistebant, & hymnis atque precibus ad Deum adhibitis,vota pro illius salute sempiterna faciebat, adiuua-Dat,& versius sacroru carminum multis in locis memoriter pro nuciabat.Fuit in Bellehemitico teplo,quod sudarat, cu multis lacrymis,quas desideriti illius excitabat, cu regio su nere,omniumq; serme Principii ,& nobilitatis uniuersyce lebritate,insepulchro coditus. Si vero cursum vitae illius co sideremus, homine certe felicissimum, ii selicitas ulla in rebus humanis extare potest,iudicabimus. Cum esset Regia stirpe procreatus, nulla tame in spe regiae dignitatis & amplitudinis enutritus extiterat. omnes,qui illii iure propinquitatis , & antiquitatis antecedebat,uarijs casibus extincti sunt.Regni vero patrimoniti miris accessionibus amplificauit.Armiaziu,Arabiae parte,India Indo & Gange definita, eam etia, tuq ultra Gange est,extremasq; One tis Solis regi oes imperio adiecit: terras incognitas peri ustrauit. Omnia namq;,quae Lusitani illius imperio faciebat,ad illius laude & gloria reserenda sunt Nec enim Regis ossiciu in ulla re clarius perspicitur,quam in excellentiu hominii, qui res praeclaras cti maxima laude molititur,multitudine. Rex enim est,si vere hoc nome usurpat, qui spiritus affert,
qui animos ad laude excitat,qui pericula subire copellit, qui deniq; honoribus,& pr m ijs virtuti propositis,multos homines sibi subditos cupiditate verissime laudis inflamat.Vt igitur militu sortitudo imperatorii industrie,' illos exercuit,& militaribus disciplinis instruxit,& proptos, de alacres ad re Serenda exhibuit, alcribenda
480쪽
ascribenda est, ita clarorum hominum laudes ad Reges optimos , qui claritatem illam honoribus debitis excitarunt, videntur este optimo iure reuocandae. Duplici igitur ratione Reges suoru laude sibi vendicare possunt,qubd de primu homi nes ingenio excellenti maximarum rem cupiditate inflamarint, & quod eorum opera, quos singulari virtute praeditos animaduertunt, uti sciant. Vt igitur nobilitatis et sceminatae languor & ignauia summii Regi dedecus inurit: ita nobiliu virtus & industria illius nome illustrat.A Regibus enim virtutes & vitia in V niuersam plerunq; rem p.tanquam a perenni sente redii dant. Si igitur Vastus Gama ta admirabili virtute & industria viam in Oriente aperuit si Odoardus Paciecus Regis teporibus illis potentissimi impetu dc arrogantia copressit: si Franciscus Almeida ta illustres victorias adeptus cu insigni gloria fuit si Alsonsus Albuquerclusis imperator extitit,ut sit culum misimperatoribus, quorum nome est immortalitati comendatum,nierito comparandus, id est maxima ex parte Ioan is secundi,&Emmanuelis, huius nominis primi, e quo rudis iplinis tam praeclari homines prodiere,virtutibus ascribendii. Id etia de Ioanne Menesio, de Nonio Fernadio Ataidio, de MalcIregna & Cottinio,& alijs praesta tibus ad laude viris existimandu est,ea omnia,quq sessere,Emmanuelis virtute gesta suisse .Quare minime dubito, quin si ille per se signa in Africa intulisset, omne Mauritania Tingitana facillime fuisset sub imperiit subditurus.Sed ab eo coli ho partim teporibus,partim quorunda hominum timidoru cosilijs saepe reuocatus suit. Quanto tame studio Mahumetis nome extinguere conaretur,urbes, quae illius imperio de industria captae sunt,& arces similiter aedificatae atq; munitae declarant. Itaq; selicitas illius,quae fuit incredibilis,no est fortunae, ut hominum vulgus loquitur, sed diuino beneficio , quod virtutibus illius fauebat, attribuenda. Fuit enim vita cotinens, natura benignus,religione pius, praeteream iis atq; mansuetus,&in summa grauitate comis & perhumanus. Aditus facillimos habebat,in administrando iure, & negotijs impigre gerendis ituom adiligentiam adhibebat.Mane,&saepenumero ante lucem surgebar,& rebus diuinis operam dabat tum in t upplicii postulatis audiendis,& negotijs rei p. transgendis tempus omne consumebat.Erat in sermone iucundus,& non mediocri urbanitate praeditus, & admodum liberalis. Domesticorum necessitatibus summa benignitate cosulebat. lilites alebat, res praeclare gestas no i lium laudibus, sed multis etia muneribus, & beneficijs prole luebatur. Egentiu inopia opibus suis egregie sustetabat. Viris religiosis,& virginibus sacris no solii ea,quq ad cultu religionis, veru quae ad domesticum usum pertinebat, large & munifice suppeditabat. Erat in sceleribus vindicandis,& criatis suorum coercendis
seuerus, quamuis esset natura magis ad lenitatem, quam ad severitatem propensus. Musica multu delectabatur Adnotta,ut muscae studiu illita negotijs auocaret. In eade domo multi fidibus pulsabat,&ad cytharam canebant, & no pauci Quaestores,& Iurisconsiliti,& reliqui varijs muneribus praesecti, ad illum multa regni negotia deserebant, ita, ut simul cum honcilii sima oblectatione. multa