장음표시 사용
441쪽
lli,cum equo cecidisset,liostes nondum enim omnes traiecerant aciem hi euconiterterunt. Michael Sylvius cum equitibus quinque subsidio confestim occurrit. Hostps scemur illius hasta transfixerunt. Sed cum stater illius, & Petrus MendeZius,cum alijs nonnullis aduenissen hostes in fluuium se demisere.
res, quae cum a non mediocri belli apparatu ortum habui siet, in risum conuersa fuit . Rex Fesselisis cum esset vir bellicosus & impiger, & suos in armis continere statueret,crebras in nostros excursiones faciebat. Itaque hoc anno agrum Tingitanum populatus est, & praedas non valde magnas abegit. Et cum nemo illi obuiam prodiret, Argilam contendit. Erat Argilet quidam plebeius homo,qui lento atq; diuturno morbo paulatim intabescebat.Medici praeceperat, ut testudinibus vesceretur Is propter probitatem erat carus uniuersis.Cum vero testudines no haberet,conquestus est,qubdunico illo morbi remedio careret.Tum equites viginti operam suam ad eam rem polliciti sunt,modb exeundi potestas illis a Ioanne Coutigno urbis praesecto fieret. Coutignus eam facultate non grauase concessit. IIli prodeunt,& in proximum fluuium se conserunt equis siena & ephippia detrahunt,eosq; capistris ad arbusta deligant,& hastas in terra defigunt . Tum
omni metu soluti arma deponunt,& omnes vestes exuunt,& toto corpore nudi in fluuium te demittu nt. Erat autem aestus, & illi cum essent natandi studio dediti,tum ut calorem depellerent,multo libentius atq; iucundius natabant,de magnam interim vim aquatilium testudinum manibus capiebant. Speculator quida hostium,cum illos equites viginti egrestas animaduerteret,inulto maio- reg esse copias arbitratus est,quae silenti agmine,ut fieri solebat,exirent,ut montes sylvas insiderent,ut ex insidi js in hostes incautos impetu facerent illos viginti,primi tantum agminis partem esse credidit.Id igitur ad Regem continuo detulit. Rex ducentis equitibus Hamelicem itinerum ductorem,eunde ipsuri qui nostros speculatus fuerat,praeseci eumq; iussit fluminis transitum,quae . Ee si trans-
442쪽
transmissuros opinabatur, obsidere. Alios ducentos equites Martino Abrahe mi auunculo,qui religionem Christianam abiurauerat erat enim Abrahemus mulieris Christianae filius assignaui cum quibus cum alium fluminis aditum
custodire pr. xcepit. Ham elix omnes vias,quibus illos ingressuros sperauit,oculis perlustrauit: de cum nulla vestigia reperiret, in fluuiu Dulcem sic enim fluuius ille nominatur se contulit. Non potuit Ham elix tanto silentio acie ducere, quin ab Argilae speculatoribus conspiceretur. Itaque ingentis tormenti ictu qui soras exierant admonentur,& qui in urbe se tenebant, aeris sonitu ad arma Vocantur. At natatores egregi j cum tanta animi relaxatione atque iucunditate ludebant,ut vix possent ullo tormentorum strepitu de periculo,in quo versabatur,admoneri. Piscatio enim felici sit me procedebat, &alij in alios conuicia iaciebant: omnia clamoribus, derisu immodico personabant,cum repente hostes apparent. Nostri hastas evellunt,& nudi in equos nudos insiliunt, & in vi beniconfugiunt. Hostes illos insequuntur. Nostri interdum ita nudi ut erat, in hostes equos conuertebant,& eorum impetum, ut poterant,repellebant.Vnustamen ex equo decidit. An tonius Coutignus sis suerat Saracenias, & se ad Christi nomen & religionem aggregarat ut equiti,qui deciderat,auxilium afferret, in hostem,qui reliquos antecesst erat, impetum dedit, eumque ex equo deturbauit, sociumque iacentem manibus iuuit, ut facilius post te equi ei uide tergo supersederet. Ioannes Coutignus,ut fugientes exciperet, ex urbe cum instructis copijs egressus suerat. Cum igitur agmen nudum cerneret, risu propemodum corruit. Dei nde erat enim urbanissimus) tam multa dicta dixit, & tam facete. in omnes tulit, ut omnes cachinos tollerent. Factum vero Antoni j Coti tigni multis laudibus celebrauit. Postremo autem adiecit, Ne commilitones nostri hoc cultu virginibus,quibus inseruiunt, offensione inferant,par est, Vt eos, antequam in urbem inuehantur, contegamus. Tum quilibet partem sibi vestiudetraxit,qua locio tum corpora contegeret de sic demum in urbem cum omniuincidentium iocis ingressii sunt. Hamelix cum casum illum Re Fessensi nunciaret, magni illius,& omnium qui aderant,risus consequuti sunt. Spolia deinde legit,nem pe vestes, & parmas,&retia, frena,&ephippia,&vnum equum:&sic demum Rex ille Mauritaniae potentissimus, cum tam opulentis manubiis domum reuersus est. At Coia tignus nudis vestem sumptibus suis praebuit,praecipue vero Antonium Coia tignum munere donauit,&factum hominis publice collaudauit, ut alios ad eiusdem virtutis exemplum acrius incenderet. Ha-melix paucis post diebus Regis iussu, ut consilia nostrorum exquireret, Arai lam redi jt,&suit cum damno repulsus. Cum rursus alia die excurreret,unum speculatorem cepit, ad Regemque perduxit. Is cum illum de oppidi statu percontaretur, captiuus urbem esse dixi t armis dc commeatu munitam, & militum acerrimorum virtu te defensam, dc ducis vigilantissimi custodia confirmatam. Tunc Rex urbe se potiri dissidens,exercitum dimisit: & speculator intra
443쪽
paticos dies ipsius Praefecti pecunia redemptus fuit.Hoc anno Rex Emmanuel
arcem in ostio fluminis, quod Tettianum praeterfluit, aedificare constituit.Carolus Rex cum hoc accepi lici, Emmanuelem per literas, ut tam egregium opus esticeret , adhortatus est. Est enim oppidum illud piratarum receptaculum,qui inde prodeuntes, maria crebris latrocini js infesta faciunt. Ad arcis situm contemplandum , Petrus Mascaregnas missus suit, qui altitudinem portus explorauit, situm diligentissime perspexit, aquationis commoditatem,& facillima arcis excitanda: atque muniendae rationem sere vidit. Sed Emmanuel ne id quod vehementer cupiebat exequeretur, negotiis innumerabilibus impeditus fuit, &ob id in aliud tempus opus differendii iudicauit. Ioannes interim Cou- tignus cum Petro Mascaregna aliam excursionem maximo cum periculo fecit, qua arduis montibus,& densis nemoribus,&arctissimis angii iiijs sine ulla hostium suspicione superatis, in hostes inopinantes inuehitur. Eos autem primo impetu fudit, sugauitque: & ita domum victor cum captiuis & praeda reuertus est.Non multis post diebus Antonia AZetaedia,quae nupta fuerat Iacobo Soueratio, nauem unam ex ijs, quas Camuelas appellant, conduxit,ut Tingi Argil arripe teret. Eam duo illius fratres patrueles deducebat. Vni Ioannes Coelius, alteri Arius Coelius nomen erat. In ea naui vehebatur piscator quidam,nomine Antonius Glimaldus, qui cum ab hostibus, qui una naue longa piraticam faciebat, cum aliis piscatoribus captus esset,e naui se demi serat, atq; nando Tingimperuenerat:&Odoardo Menesio nunciarat, piraticam nauem iter Tettianum sit scepisse. Sic enim opinatus fuerat. Hac autem fiducia nostri citius, quam temporis occasio serebat,i portu soluerant. Non multum progressi suerant,chm in eos eadem hostium nauis incurrit. Ex hostibus octo in nauem nostram insiliunt. Coelij cumGrimal do festinanter accurrunt, & cum hostibus, qui ingressisuerant, acre certamen ineunt.quatuor interficiunt,quatuor reliquos expellunt. Nautae interim ita cursum dirigunt, ut hostilem nauem post se relinquerent. At hostes,cum ex ijs qui pulsi fuerant,intellexissent, solos tresviros ense apud nostros, qui pugnarent,reliquam turbam esse mulierum, atque nautarum,nauem suam remis,quantum possunt,impellunt,&in nostros rursiis impetum dant, & serreas manus ini j ciunt. Tu sedecim armati per proram in nostra nauem ingrediuntur. Duo Coelii fratres eis acri animo repugnat. Grimal-dus inermis, cu hasta & gau lapi na veste, qua complicata sinistrum brachiu armauerat,cu fratribus animo magno cottingitur. Fit acrius praeliti, quam si magna utrinque multitudo manum coseruisset. Maior tamen pars hostium cadit,
liqui se rursus in nauem suam recipiunt. Dum hoc geritur,alij hostes per puppim insiliunt, qui a nautis repulli sunt. Grimaldus sociam nostrae nauis arripuit, & in hostilem nauem coniecit:& hostibus partim inflammationem intulit, partim multo cinere conspersis aspectili ademit. Hostes igitur se se a nostris abstraxerunt. Sagittis tame & pilis eminus decertabant. Duae naves Cantabrae Ee s cursum
444쪽
cd sum illum tenebant . Cantabricum praeliu illud spectarent, in staphas desiliunt,ut opem celeriter afferrent. Naues enim eo propter magnitudinem appropinquare non poterant. Sed cum illi ad nostros accesserunt,iam hostes abs-ccsserant. Cantabri nostram nauem ad suas naues remulco traxeriit, & saucios
curauerunt,nec ullum humanitatis ossici uim fuit ab illis praetermissum . Saucij deinde fuerunt Odoardi Menesij iussu Tingina deportati nauis autem Cantabrorum praesidio munita Argilam peruenit.Grimaldi vero hominis infimi, sed animo maximo praediti virtus inter omnes excelluit qui quidem multis,& valde periculosis vulneribus laborauit. Sub id tempus, Franciscus Castre sis, oppidi,quod promontorium Guerense nominant,praesectus, qui in Lusitania suae
rei gerendae gratia apud Emmanuelem versabatur,in Africam redierat.Ttiro-ququm oppidum erat tunc valde opulentu, dc multorum mercatoru celebrita te, commercio frequentatum.Turo tuquenses tam Lusitanis, qui promotorium Guerente tuebantur,quam Mauris scederatis non mediocre damnii inserebant. Itaq; Franciscus Castrensis copias eduxit, &Xequium Melichium, qui semper in Regis Emmanuel is fide permanserat,accivit. Nocte profectus, prima lace hostes inopinantes aggreditur,oppidum capit,oppidanorum iu agem edice Christianos, qui captiui erat, liberat,magnam hostium multitudinem in seruitutem abducit. Et quanquam nostri multos occidissent, multo tamen plures a
Xeqvij Meliciiij militibus occisi sunt. Quibus enim damnis affecti fuerat, valde meminerant, & idcirco, ut dolorem animis inustum acri vindicta sanarent, operam enixe dederunti Haec quidem in Africa gerebatur. In India, ut dictum est,Malaca fuerat a Bintaini Rege obsidione vexata,& magnis viribus oppugnata,&in summum discrimen adducta, Se Antoni j Correae quem Siquetra Pegum miserat,& cui in mandatis dederat,ut si opus esset,Malacae auxilium afferret aduentu liberata. Correa cum urbem hostium metu i iberam, & vario co- meatu resertam cerneret, Pegum iter instituit, & Martabatim, maritimam regni illius ciuitatem fecunda tempestate peruenit. Regio est latissima,& maxima fertilitate praedita. Gemmis pr. eterea varijs,& auri Scargenti metallis abundat. Homines sunt colorati,&lautissime viuunt viiijs valde dediti sint, quibus eisceminantur. Maxima ex parte numina commentitia colunt, & simulacris immolant. Sacerdotes in suimmo honore sunt aedibus amplis multi religiosi homines includuntur, qui se excellentius in studio pietatis gerere cupiunt. Similiter Sc virgines alijs eiusmodi septis inclusis pudicitiam se perpetuo colere profitentur. Multis in rebus sunt Sinis vitae cultu similli mi. Corea cum primum classem in urbis portu collocauit, Antonium Pagagnam ad Regem, qui tunc Pegia se tenebat, legatum instituit. Is cum socijs fuit a Re ge fatis benigne dc hospitaliter acceptus . Illis autem responsum breui reddidit, de cum illis sacerdotem summae auctoritatis hominem hos Rotines appeIunt & alium virum primarium, qui magnum apud illum locum tenebar,
445쪽
M3rtabatim misit. Illis autem potestatem dederat pacis iusto& quabili scedere faciendae. Pax firmata, dc monumentis consignata sitit. Correa publicii soederis testimonium nostro more conscriptum Peguensibus obtulit. illi nomine Regis, eiusdem foederis testimonium in aurea pagina, ut Regibus illis mos est, cum scedus lanciunt,inciderunt: uod Correae similiter detulerunt. Interim illis vlus&conluetudo tanta cum hominibus nostris intercesserat, ut Lusitani quasi in patria communi vertarentur, ita sine ullo metu per urbem incederent. Cum vero secundus ventus a Septentrione flaret,Correa cum nauibus quinq;. cibarijs onustis Malacam redi jt. Dum Correa apud riguenses negotia gerit, in Tam atra apud Pace menses ingens tumultus exoritur. Vir enim quida regnandi cupidus in Regem insidias coparauit,dc illo occilo,regnii Occupauit,& quinque i viginti Lusitanis, qui ibi versabantur,necem intulit,opesque illoru abstulit,& quibus signis potuit,quanto odio nominis Lusitani teneretur, Ostendit. Garsia Sala qui tuc Malacae praeerat, nauem unam armis,& munitionibus,& valido militum praelidio diligenter instruxit, illique Emmanuelem Paciecupraefecit: cui precepi ut oram, quae inter Pacem ensem & Axe mensem portu interest,sium ma vigilantia specularetur,ne commeatum ullum in urbem importari, ne ve cuiquam in altum piscandi gratia euehi liceret. Hoc autem belli genus acerrimum erat Gens enim cibis importatis utitur,&piscatu plurimum alitur. Vtriusque igitur rei ustu prorsus impedito,necesse crat, urbem inopia atq; fame cruciari. Id Paci ecus non segniter exequutus est. Verum cum aquae recentis desiderio teneretur,scapham in terram propius urbem in i sit. Ea autem, praeter remiges, iri quinque vehebantur,qui in fluuium lubuect i, aquationem fece tui. Deinde secundo fluuio nauem repeteban cum ex improuiso hostes innumerabiles utramque fluuij ripam occuparunt. Tum lapidum atq; sagi traria multitudo, grandinis instar,in nostros decidit, ita,ut maximum vitae da crimen adirent qui tam e parmis tecti cum totis viribus scapham incitarenti ripis emersi, in altum vecti sunt. Sed cum aestus esset aduersus, & ven ius eos deficeret, tres naues,li umiles quidem, sied valde longae,multorum militum capaces, quae remis impelluntur incolae Lancharas appellant armis, & valido militum praesidio munitae, quibus multi nobiles homines vehebantur, scapham consequutae sunt.Nauibus praeerat Iaoensis vir egregie sortis, qui Tudam ectus appellabatur.Nostri obstinatis animis decie uere mori potius,quam seriai tute pati. Deinde cum omnem litam spem in C H R i s T i numine collocasient , ad pugnam seco parant. 'nus ex ouinq; viris Lusitanis tonsor erat. Is cum esset viribus summis, de animi singulari alacritate praeditus,nauis praetoriς,quae reliquas antecesserat,& in scapham inuaserat,proram manibus arripuit. Quatuor reliqui in nauem conicendere quos ipse cosequutus fuit. Tantoq; impetu in hostes irruere, ut multi te metu in mare deiicereia t. Dux suis a tergo ense districto serociter instabat,& mortem illis,nisi sortissime pugnarent,minabatur.Et cum nihil neq; exhortando,
446쪽
exhortando,neque minitando proficeret,quatuor occidit. Erant adhuc hosses ancipiti metu districti. Qui enim Lusitanorum impetum sustinebant, ab ill is
caedebantur: illis,qui fugiebant,erat manibus ducis tui mors necessario lubeunda. Tandem postquam aliquo spatio suit utrinque dimicatum, omnes hostes aut ferro incis,aiit fluetibus demerii sunt. Tantus enim illis terror iniectus est, ut se in mare demitterent. Ipseq; dux multis prius vulneribus acceptis te in mare praecipitem dedit. Erant autem l upra centum de quinquaginta , qui naue illa vehebantur. Reliquae duae naues cum primae casum oculis aspexissent, metu perterritae constiterunt. Sed eo tempore nostri erat ita labore debilitati,&vulneribus consecti,ut nullas ad resistendum vires haberent.Sed eodem numine, quo fuerunt in praelio confirmati, ut tam admirandum facinus ederent, hostes exterriti sunt ita,ut eos aggredi non auderent.Nauis host tum capta remulco ad nauem primum,deinde Malacam perducta, S: in terram subducta , de integumento conteista fuit,ut diutissime permaneret miraculi stupeodi monimentii. Hostes enim a Christi sincti stimis sacris alieni peti pexerui, id nullo modo viribus humanis,sed Dei presentis auxilio gestum fuisse. In quo multa valde miranda contigere. Primum fuit,ardor & alacritas animoru,qua quinque viri mori maluerunt,quam hostibus in deditionem venire. Deinde proeliu ipsum tam felici siccessu consectum,ut centum&quinquaginta hostes feroci istini,quinq; virorum manibus vel caederentur,vel metu adeo turbaretur,ut se in mare praecipitarent. Postremum fuit,ille metus duabus nauibus integris incussus, quq noaulae sunt in homines quinq; Aulneratos, atque grauissimo labore defatigatos, inuadere. Verum eo casu dux edoceri potuit, non esse suorum sanguine ludendum. Multo namque illi honestius sui stet, qua putrida sitim depellere, quam
propriae voluptatis causa suos in tantum discrimen inducere. Attamen Rex Pace mensis huius admirandi facti terrore perculsus, pacem continuo peti jt : quae suit, accepta prius satisfactione, confirmata. Nomina quatuor hominum , per quos hoc facinus editum fuit,haec erant. Ioannes Almeida, Antonius Paragna, Antonius Vera, Franciscus Gramaxus. Tonsoris artificium nomen viri iptius, qui tonsor erat,occuluit .Rex autem Bintami bellum interim summo studio renovabat. Antonius Correa contra statione aliam,que in ripa Muaris fluminis a Rege munita suera copias educere,&simul oppidia Padum , quod Rex ipse munierat,expugnare piebat.Itaq; con filio cum Gallia Sala arcis & urbis Pi secto comunicato,ab eo trireme cu celoce, & triginta minora nauigia precibus impetrauit.Cen tu&quinquaginta viros Lusitanos,& quadringentos Malacenses in
ea classe ducebat. Cit his copijs & nauibus in Muaris fluuiu invehitur. Ripae sunt viridissimae, quas utrinq; densissimae Sylvae vestiebant,adeo multis in locis fluuisi opacantes,ut coeli aspectu adimant. Viginti aute pallitu millia progressis aestuariis occurrebat. Hoc in loco Rex Bintami stationem duplici vallo munierat, ficinaq; in ea militu presidia collocarat, ne Lusitani pollent Padum,quo in loco
447쪽
ipse belli commodius gerendi gratia consiliebat, inuadere. Ea statio fluminis
alueo profundo,sed perangusto, quo erat necessario nauigandum imminebar, de aestuarii latitudinem transuersis molibus occupabat. In medio porta inerat, ua ijs,cilii pado veniebantAditus in fluuium patebat. Nocte vero sotibus ob-uctis claudebatur. Intra huius stationis claristra Rex naues continebat, ut idcilius subitas,&improuisas Lusitanorum incursiones, quas aperto Marte no poterat, claustrorum ope repelleret: stationis autem huius custodiam impigro viro commiserat. Correa lembo virum nomine Georgium Mesura dum exploratum misit. Is renunciat,in statione magnam vim militum a Rege dispositam suis lebi plumque ducem suos admonuisse,ut se ad certamen animis praepararet. Sibi namq; compertum esse, Lusitanos propediem adfuturos. Correa nihilo secius ultra progredi tur,dc prima luce stationem acri ter oppugnat,& tandem cureliquis ducibus irrumpit. Fit magna caedes, maxima tamen hostium pars ad Regem effusa fuga se contulit. Correa, ne hostes se possent spatio sumpto a repentino pauore reficere, in aestuarij ipsius introitu Odoardum Melium cu aliquot nauigijs reliquit,& ipse claustris reuulsis in aestuarium ingreditur. Sed Rex ne id fieri facile pollet,consilio multo ante prouiderat. Arbor bus enim ilicessi atque in fluuium utrinq; deiectis, nauium cursum impedierat. Fuit h. aec res maximi laboris. Prius enim,quam nauigia progredi ultra possent,erant arbores transite e quae transitum impediebant,extrahendae. Sed tande Correa inop pidum, disiectis omnino molibus, peruenit. Rex instructa acie cum clephantis obuiam processit.Nostri hostibus inuitis terram occuparunt. Praelium deinde commillum fuit. Hostes fusi sugatiq; sunt. Correa chira Lusitanos auidius inseqin cernere Greceptui lignudeat T. Nec enim regiones illas nouerat,& timuit,nelustris incognitis impediti , ab hostibus rursus conglobatis damnum acciperent. Oppidum direptum continuosuit,&incensum naues supra centum coiectis ignibus absumptae. Eorum,qui mortui in utroque praelio sunt,certus numerus miri non potuit. Constat tamen non mediocrem multitudinem suisse. Ad hunc modum Correa, rebus ex animi sententia gestis, cum pLeda de multis captiuis Malacam redijt,&suit ab omnibus cum honoribus summis, perinde atque meritus erat,exceptus. lnde in citeriorem Indiam nauioauit. Rex vero Bintam i,cum se militum Sc nauium penuria cerneret in maximas angustias inductum, in Biniamum cum graui damno&insigni dedecore reuellus est ,&a bello tunc celsandum statuit. Neque Coulami res quietae in citeriore India suerant. Lusiitani enim a Regina petebant,ut fidem tuam liberaret,&ea, ctu fuerant,cu Antonius Sala interfectus est,ablata restitueret,& pondus piperis, quod ex foedere debebat,sine recusationesblueret. Regina qtiam uis in principio fidem tueri statuisset,Saracenorum tame crebris sermonibus inducta,n5 modo fide violare led etiam arcem capere,S exitiu Lusitanis moliri constituit.
Et primum idinsidi)s tentare voluit. Cum doli minime successissent, apertam
448쪽
vim in t tare decreuis. Eam I ndiae parte,quae Coulamos nitima est,&ad Auristrum C ri promontorio definitur,quam Como im appellant,quedam Regina tunc imperio tenebat, cum qua Coulami Regina de Lusitanoruin excidio coniurauit. .Itaque Reginae utriusque copi js, trium fratrum,qui plurialum in iter Naires opinionς virtutis excellebant, opera conivitistis, mense Iunio', qo mense Lyemis maxima vis in regionibus illis est, bellum excitari coepit. Supra viginti hominum millia coacta sunt. Venenum fuit in puteis sparsum,ut aquatio impediretur, & ar3 circunsessa, de magnis viribus oppugnata, & aliqui ex Christ aliis Indis,qui urbem incolebant,occisi Arcem triginta tantum viri Luris ni tuebantur. Lx illis quinque erant morbis oppressi: hyema erat impedi mento,quo minus facile Cochimo auxilium mitteretur Commeatus erat per exiguus, praeterea pulueris tormentarij summa penuria.Hector Rodericus per hominem impigrum , qui se fluctibus committere minime dubitauit, Allextu Menesium, qui se tunc Cochimi tenebat,de statu, in quo res erant, admonuit Isaeonfestim Alfonsum Menesium statris liti filium,cum quinque & viginti vi tris Lusitanis, & muoitionibus,& commeatu Coulamum misit.jAlsensus M .nelius longa naue vectus,in arcem cum exiguis illis copi js ingressus est. Arcem interim hostes acriter oppugnabant, erisque nostri singulari virtute repellebati crebris eruptionibus sepe decertabant: nec tormentis tantiim eminus utrinrique pugnabatur,verum hastis &glad ijslaepenumero praelium fiebat . Enostrisiisqui caesi sunt , multi grauissime sauciati: ex hostibus magnus numerus in teremptus fuit.Tandem cum Reginae cernerent,arcem capi intra duos menses minimepotuisse,& accepissent, Alexium Menesium magna auxilia comparare,bello finem imponendum esse statuerunditaque pacem postularunt,& debitam violati scederis poenam,quae illis suit imposita,persoluerunt,&pa iteruconditionibus aequisiconfirmata fuit. Hoc anno percepit Rex Emmanuel abi homine curioso & diligente multa,quae animum i Ilius ad rerum magnaru studi um multo acrius incitarunt. Expositum est superius, quemadmodum, dum classis Odoardi Lem ij promontortu Guardasum esse peragrabat,celox,cui Geor. gius Quadra preerat reliqua classe disiecta ad Zeile portu appulsa fuerit.Lusi, tant,qui illa vehebantur,capti,dc ad Rege Adenensem abducti sunt: qui eos in ergastulum detrudi iussit,in quo diutissime vita in extrema inopia & mendicitate traduxerunt. Qui di interim Rex Arabiae huic tyranno finitimus, illi belluintulit,multisq; illisi praeli js deuicit, maximaq; regni parte spoliauit, &vinctos, qui ergastulo inclusi fuerant,liberos abire permisit. Ad hunc modia Quadra cuquinq; Lusitanis reliqui enim laboribus attriti & same columpti perierant evinculis ei nissus,& in libertatem restitutus est. Is vero,ut facilius eas terras,quas lustrare cupiebat,minore eri periculo peragraret,& Arabicam lingua probe teneret eo namq; tempore,quo vinctus fuerat,illi summam operam dederat se S incerium esse similauit,egregiamque in Mahiimetis disciplina sanctitatemr . pyM
449쪽
DUODECIM Vs. . 44 prae se tulit. Illa igitur ficta specie religionis, quam ementiebatur, & singulari
calliditate simula Dat,omnium oculos in se conuertit, atque tandem ea opinione sese in familiaritatem Regis insinuauit. Erat enim Rex humanus,& religioni illi deditus. Qui deinde hominis ingenio delectatus, eum a se demittere no- lebat. Cum vero te pulchrum Mahumetis inuiseret, Quadram secum duxit. Ibi cum accepi isti Quadra,camelorum turmam ante duos dies,quam Rex in eam urbem venisset, Damasicum prosectam sui ste,finxit se miro desiderio teneri sepulchra nepotum Mahumetis,quae erant in Perside, visendi. Damasco namq; faciliorem,& minus periculolam esse in Persidem viam. ARege igitur contendit,ut sibi faceret potestatem turmae illius vestigijs insistendi,ut eam consequeretur. Rex illum ab eo consilio deterrere conatus fuit,tum quia non libenterillius conluetudine carebat,ium quia illum turmam consequi posse omnino desiperabat. Sed cum Quadra illum precibus urgeret, illi non modo facultatem, quam petebat,uerum & pecuniam,& commeatum,quantum ipse portare posset, attribuit. a Rege digressus,in regiones vastas & incultas, ipsiq; prorsus ignotas penetrauit, camelos minime cori sequi potuit :& quo se conferret, penitus ignorabat. Commeatum intra dies paucos consumpsit: Soles ardentissimi illum vehementer excruciabant: vestigia ex arenarum ingentibus molibus vix prae nimia lassitudine corporis euellebat. Cum se in tantas angustias adductu animaduerteret, oculis in coelum sublatis,maximam vim lacrymarum prosu-dit,&flagitiorum veniam suppliciter implorauit. Inde ohe diuina ad locu ,vnde arenae collis assurgebat,delatus est.Cum vero collem stiperaret,camelum dc hominem conspexit. Eo igitur laetus gradum intulit, & turma interim alia camelorum ad eum locum sibi enim aquatio erat) properantem animaduertita Ad homi nes accedit: miseriam,in qua versabatur, exponit: opem ab illis efflagitat. Illi & misericordia commoti, & specie religionis,quam is habitu simulabat,inflexi,hominem non cibo tantum & potu, verum & rebus omnibus ne
cessarijs abunde resecerunt. Illorum autem ductu, quandiu deserta loca peragranda fuerunt,& postquam ex vastitate solitudinis illius emersus est,religionis assimulatae cultu , varias regiones perlustrauit, & oculis atque mente multa percepit, & tandem Arabiam, atque Persidem peruagatus, Armugium a Saracenis mercatoribus deductus est: ubi cultum & personam Saraceni depo- .suit,&Christiani hominis cultum, quem mente semper gestaverat, assumpsit. Vbi tamen flagitium, quod admiserat religionis impurae simulatione, δε-bitis lacrymis expiauit:. Garsia Coia tignus, qui tunc ArmuZio praeerat, illum vestibus,&pecuniis, atque muneribus affecit. Qui deinde in Indiam, ex In dia in Lusitaniam veniens, Anno. M. D. xx. ad Emmanuelem intromis sus, omnia, quae lustrauerat, & prudenter animaduerterat, luculentis sane verbis explicuit. In primi autem quomodo AEthiopiam uniuersam, quae supra AEgyptum est , explorauisset, & quomodo in lacum ingentem , unde
450쪽
Nilus in AEgyptum influit, peruenisset: quibus motibus, legibus, &lastit si Ethiopes illi Christiani viverent: qui situs AEgypti, qui Arabum mores, qui
Persarum victus esset,exposuit. Emmanuel ex illius oratione voluptatem noni
mediocrem cepit. Ad ea enim , quae in Arabia & AEthiopia facere designabat, illa Quadrae oratio nimis apposita videbatur. Et quia suspicari coepit, a regno Congensi facilem in eum lacum,unde Nilus erumpit,transitum fore, homine iam sponte sua satis incitatum, ad illud exploradum promissis inuitat. Illum itur in Congum cum literis mi ilit,ut inde in Nili sontes iter faciat, atque inde ad Dauidem Regem AEthiopiae tandem perueniat. Qui cum ad Congi portum delatus,deinde ad Regem perduinis fuisset, exceptus benigne suit. Itineris tamen illius explorandi facultatem,malignitate Lu sitanorum,qui plurimuapud illum Regem poterant,non impetrauit. Itaque reuertus est,&cum iam Emmanuelem mortuum reperisset , Diui Francisci institutum sequi decreuit, in quo vitam sanctissime ad extremu perduxit. Haec ex posita sunt,ut animaduerti possit,animum Regis Emmanuelis, quamuis illius corpus in Lusitaniae
terminis Versaretur, orbem terrarum peragrare, & magna semper & nimis ardua moliri. Ea vero ratione fiebat,ut suorum opera regiones incognitas, & terras ultimas indagaret. Sed omnes humanae cogitationes momento tePoris obruuntur. Sub id tempus, Maximilianus imperator ἡ vita discessit. Dei iccessione imperi j erat apud Germanos disceptatio. Multi namque ad Franciscum Valesium Galliae Regem inclinabant, multo tamen plures animis in Carolu propendebant. Galliae Rex donis atque ingentibus promissis no paucos ad sui studium vehementer allexerat.Carolu tamen absentem & educatio fuerat enim apud Germanos enutritus & superioris Pannoniae principatus,& peripecta indolesn multorum etiam Principum assinitas aduersus Galli munera tueba tur. Fuit autem Carolus in Germaniam,quasi ad imperium minime dubium, multorum literis euocatus. Is antequam ex Hispania discederet, om nium Ordinum conciliu indixit,&consilio Guillelmi Decreui Xebrensis Dynastae,qui illius aetatem rcgebat,praeter pecunias, quibus illum Hispani iuuerant, immania tributa populis imperauit. In quo quidem non merito possum Carolum cupiditatis,aut potius inconsideratae temeritatis insimulare,cum aetatis excusationem habuerit .Paedagogum vero summa vituperatione dignissimum iudico. Rex enim non est in altissimo illo gradu dignitatis locatus, ut acerbissimis exactionibus ciuitates libi commissas exhauriat , sed ut earum saluti & incolumitati prospiciat. Si recte enim Regis nomen usurpat, pater patriae est ,& pro rei p. salute debet,si opus ita suerit,caput in quod uis magnum disserimen inijcere , non rem p. ipsam immodicis sumptibus euertere. Fateor equidem Regem esse subditorum opibus adiuuandum,ut rem p. tueri possit. Negotia enim infinita sustinet: aequabile ius omnibus administrat: periculum a rep. cum ne-cςssitas postula armis atq; virtute propulsat: bonis praemia pro dignitate constituit