De rebus, Emmanuelis regis Lusitaniae inuictissimi virtute et auspicio gestis libri duodecim. Auctore Hieronymo Osorio episcopo Syluensi

발행: 1571년

분량: 484페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

D UODECIMUS.

449stituit iam probos supplicioru acerbitate coercet: patria deniq; uniuersam&ab externis hostibus, & ab intestinis si audibus tutam vigilantia sua praestat. Haeco quide munera aut opere tuetur,aut quoties opus suerit tuenda liticipit.Qui autem existimat,haec tam multa munera sine maximis sumptibus sustineri posse, mentis expers est,atq; vitae comunis ignarus .Et idcirco hoc,quod est communi more receptum,ut Reges populi sumptibus alantur,n5 est humano tantii iure, sed etiam diuino vallatum . Is tame modus adhibendus est, ne, vel ut immodicis sumptibus sine ullo rei p. fructu uti possit, velut ad auari Limos homines, quoru cupiditas nullis opibus expleri potest,opes rei p. trasserat, pecuniam cum rei p. gemitu&Guerimonia coaceruet,&dum potentiu domos immanibus di-Mitijs cumulare studet,tenues domos exinanire contendat ut ita,du falsum nomen liberalis, atq; magnifici obtinere ni titur,veru iusti atque clementis nomeamittat. Alia )einde causa in Carolo inerat, quae consiliit illud magis odiosum Minuisum essiceret.Quamuis enim ad illum regni patrimoni si legitimo & hq reditario iure veniret, erat tamen educatione &institutis a motibus Hispanis alienus. Quocirca erat illi in principio Hispania pecie humanitatis & benignitatis allicienda, donec se penitus in omni u animos insinuaret. Idcirco magis erat illi tile aliquid de tributis diminuendii, quam notationus populis imponendu. Sed adolesces,qui insita modestia paedagogi monitis obtemperabat,& Hisipa Iisae mores non tenebat, defendi merito potest. Hominis senis auaritia, sui illuin eam fraude impulit,est merito detestanda .Multi populi nobilitatis praesidioco firmati, Caroli postulatis constanti animo restiterunt. Et hoc quide actionis principium, si cum debita moderatione susceptu suisset, haud vituperandum omnino videretur. Sed cum in multitudine neq; modus, neque constiti, nemratio, cum immodicae libertatis studio ducitur,vlla sit: & multi viri nobiles se multitudini,nescio quo mentis errore ducti,duces&auctores praebuissent, factum est,ut multae Castellae ciuitates a Carolo desciverint.Carolus in ini tio tum ut tus in Galliam Belgicam se cotulerat. In ciuitatibus, quae a Principe suo defecerant, intestinae leditioncs excitabantur. Maxima namq; nobilitatis pars in fide permanebat non ulli aura populari no mediocriter inflati, populis assentabantur. Populis, qui coniurauerant, erat decretu non Carolum tantum regno

spoliare, sed cunctos etia Hispaniae principes omnibus bonis euertere,ut libertate summa Helvetioru more fruerentur.Nec enim intelligebat,id,quod apud Helvetios,ex antiquissimo tepore legibus patrijs assuefactos,cum omniti admiratione fit,apud gentem insto naturae fastu tumente conseruari no posse. Itaq; clim plebs insita naturae temeritate modii seruare nequeat,tu multitudo, quae in Hispania in Caroli pernicie coniurauerat , lato furore & amentia flagrabat, ut quasi lari omnia illis et Tent ex animi lententia costituta, serro Se flamma o mnibus,qui Principum partibus studebant, acerrime minarentur. Interim in pinae,caedes, i ncendia, sorribiles armoria fremitus terrorem passim incutiebat. Antonius Fonseca Metinam Campensem,urbem opuletissimam, quae Caroli

ri partibus

452쪽

LIBER

partibus aduersabatur,inflamauit,& miserabili illo incendio maximas opes absumpsit. Nemini tunc in populis sapie ter& libere loqui licebat.Si enim aliquis

diceret,verum esse,libertate modice tueri,non cu legitimo Principe ad interni- scionem dimicare,scelus illud erat cotinuo morte acerbit sima luendu .Multis in locis ubi causa libertatis agebatur,neque gemitus quidem ciuis ullius liber erat. Principes communi consilio cu ciuitatibus,quae minime rebellarunt, cum discordiam sedare seu stra vellent, bellum summo studio comparauerunt. Hi ad Resem Emmanuelem legatos miserunt ,ut auxilium adue us rebelles ab eo postularent. Simul dc His aniae populi,qui a Carolo desciverant,cuse viderent in extremo ditaimine consti tutos,ad eundem Resem legatos milere. Summa legationis haec erat,se tantis iniurijs vexatos extitisie,ut non potuerint ullo mo do tam indignas contumelias perferre. Se ciuitates,& moenia, & arces, atq; denique rerum suarum omnium potestatem illi tradituros. Orare deinde de obsecrare,ut regnum illud opulentum, ipsius Emmanuelis studio vehemeter incensum suscipere vellet, Sciniurias immeritis illatas vindicare .Em manuel munus oblatum repudiauit,& legatos admonuit, ut discerent fide erga Reges conseruare,& modum cupiditati statuere. Illam controuersiam Caroli benignitate tolli facillime potuisse, si populorum rectores non ita ferociter populorum causam suscepissent. Et praeterea grauiter illos acculavit,quod cum in principio surori causem publicae libertatis obicnderent , postea publice de dominationet opulari dimicarent. Si vellent errorem agnoscere, de veniam a Carolo postuare,se ad eam compositionem libenter operam suam polliceri . Quod vero ad oblatum regnum adtinebat, se nunquam ullum imperij additamentia fide &ossicio antiquius habiturum. Principum autem legatis operibus magis, quam verbis respondendu existimauit. Itaq; eos tormentis,&munitionibus,& pecunia iuuit. Praelio tandem comisso,populi rebelles armis Principum superati,dcrebellionis auctores capti sunt. Ioannes Padillia,Antonius Zamorensis Episcopus, Petrus Pimintellus, & Petrus Maldonadus, &alij quidam viri nobiles, dc quidam etiam, quos ex infima plebe ad honores popularis furore uexerat, qui principes colurationis exti terant,capitali postea supplicio affecti sunt: multitudini vero venia tributa. Hoc anno cum Iehabentas usus in offensionem Nonij Mascareῆnae opera multoria,qui Iehabentasusum oderat,incidisset,&id Mauris,qui sub illo militabant,notum esset, multi Mauri Dabidentes de Garabienses ab illo defecerunt,& quidam etiam illum spoliarunt. Mascaregnas praeterea nomen illius apud Emmanuelem proditionis insimulauit. Ille vero per literas atque legatos a Rege postulauit,ut quanta fide in ossicio debito versaretur, examinare vellet. Se si aliquid, postquam ad nomen illius adiunctus fuerat, secus designasse compertum sui stet, quam fides postularet,nullum si pipicium recusaturit. Rex postulato illius aequitatis plenissimo satisfecit,&Mascaregna praecepit,vi hominem fauore&auxilio complecteretur. Cum igitur is a Mascaregna ope contra eos,qui defecerat postularet,Mascaregnas illi equites sexaginta, . & peditcs

453쪽

DUODECIMUS.

& pedites nonnullos auxilio misit. Hoc auxilio fretus id enim testatum esse apud om nes volebat te Regis Emmanuelis auxilio minime destitutum esse copias tuas eduxit, cum hostibus manum conferuit,& parta victoria, eos sibi rursus dicto audientes esse compulit, & omnes tumultus, qui orti suerant, virtute& aequitate compressit . Eodem serme tempore Vascus Fernandius Caesar cum naue una fretum Gaditanii Regis Emmanuelis iussu peragrabat,& hostes multis incommodis assiciebat. Duae vero longae naues hostium rerum luccessibus elatae magnas enim praedas egerant) & militum & tormentorum copijs,multisque munitionibus instruetae,in Caesarem inuehuntur. Is nauis proram in eas confestim dirigere iussit.Dux unius nauis cum animaduerteret,quam alacri &confidenti animo Caesar in praeliti iret, illius congressum formidavit, dc mutata velificatione ab instituto cursu deflexit. Alterius autem nauis Praefectus,cum se a socio desertum cerneret,simile consitum sequi statuerat, sed id per Caesare minime licitum fuit. Eum enim tormentis quocunque voluerat impellebat,&pertinacite quamuis mare turbidum ingentes fluctus e ijcelet, ins equutus est, usque eo,dum nauem in litus compelleret.Tum in lembum, quem ad similes casus E puppi colligatu ducebat,insiluit,& ijs,quos in naui relinquebat, imperauit,ut antequam illum cum hostibus comisceri cerneret, a pilis in hostes emittendis minime cessarent. Hostes in terram euaderenittitur, Caesareos insequitur. Atrox praelium initur. M ulti ex hostibus cadiit. Cum reliqui fugam capesserent,& in manus Petri Aluari Caruallij viri sortissimi , qui Alcassans Seguelii

Regis Emmanuelis iussu Praefectus erat,dc tormetis excitus occurrerat, inciderent,omnes capti sunt. Caelar parte praedae capta, rursus in nauem se recepit. Nomultis post diebus cum in ipso freto vertaretur, ex in illii biremes inuectς sunt.

Hostes Caesarem capere vehemeter optabant, & cum illum euadere polle mi ni me crederet,prae laetitia clamores ingentes ediderunt. Deinde sagittis,&gladibus,& globis ingentibus eum obruere conati sunt. Atq; mum Caelareos, ne ad tuam nauem accederent,tormentis acerrime propel at & varijs velificationibus eorum conatus eludebat,& interim multin i nterimebat quo factu sui qui illi multum de animorum alacritate remitteret. Quod cum is animadueietisset,in tres naues, quae iunctae consistebant aliae namque ventis exclusae,

non ita facile accedere potuerant) inuasit . Hostes in illum similiter impetum dederunt. At is cum ingenti tormento ignem applicari praecepisset, uni ex biremibus,maximo globo a prora in puppim secundum latus emisse,remos detersit. Hostes biremem claudam & mutilam intra se recipiunt,& quanta celeritate

possiunt in ea trepidatione reparant.Tum omnes simul iunctae Caesarem circu- ueniunt. Is cum animo maximo nunc ad proram, nunc ad puppim, nunc in virumque latus accurreret, &praesidia magnis vocibus cxcitaret, de crebris tormentorum ictibus maximum damnum inferret, multo dissicilius certamen,

quam hostes tu spicati fuerant,effecit. Tandem tormeti unius ictu magna pars remi cum in una biremi dilacerata fuit. Hostes cum cerneret multos caesos esse, Ff i &duas

454쪽

LIBER

mno capi possie, certamen omiserunt. Caesar cu ellet ea natura, ut nullo labore frangi posse eas insequutus est.Verum cum nauis illius velis,naues hostiles remis impellerentur,& ventus illum deficeret, eas consequi minime potuit, & ita voti compos Malaca petijt,ut mortuos sepeliret, Maucios curaret . At AZamore periculum non mediocre suit Lusitanis opera cuiusdam Mauri valde potentis intentum. Benaduxera fuit in Mauritania virtutis opinione,& potentia clarus,& opibus, Sc existimatioe princeps. Is sub signis habebat supra mille & quingentos equites,& peditum non mediocrem multitudinem,Fessen sisque Regis imperium detrectabat: ea de causa bellum cum illo gerebat.Cum vero magno praelio victus suisset,literas ad Norognam AZamoris Praesectum dedit, quibus dicebat,se velle sub imperio Regis Emmanuelis contra ipsius Emmanuelis hostes perpetuo militare. Norogna voluntatem minime aspernatus, hominem ducentis equitibus stipatum in urbem ad milit, & quibus potuit honoribus affecit, de aliquot ducibus Xerquiensibus eorum voluntate praeposuit. Is ut magis animum suum apud omnes testaretur, Ferem fratrem tuum in Lusitaniam cumultis muneribus ad Emmanuelem misit .Emmanuel illum perbenigne in fidem recepit, bc muneribus affecit, & fratrem etiam benehcijs ornauit, hominemque promissis ornatum in Africam dimisit. lacobo autem Melio praecepit, ut duobus illis fratribus opem, cum Opus esset, afferret, Vt coniunctis viribus acrius bellum molirentur. Itaque Melius cum Fere AZamorem continuo profectus est: neq; multos post dies cum equitibus septuaginta quinque, & non ullis peditibus se cum Benaduxera coniunxit: qui cum mille & centum & viginti equites eduxisset, in locum , unde sons Diucis fluminis erumpit, qui Aramore centum de viginti passuum millia distat, tandem peruenit. Ibi turmas hostium duas de triginta aggressi,magnam hominum caedem iaciunt,quadringentos de octogin ta duos abducunt, de cum ingen ii praeda post mensem Mamorem re, uertuntur,& in ibilem laetitiam cunctis attulerunt, qui propter diuturnam moram illos perijsse crediderant. At Benaduxera cum se in gratia Fessensis Re gis restitui vehementer expeteret, clam per amicos sitos id quod cupiebat asse-.quutus est,ea lege,ut quos posset Christianos, ad ipsum Regem dolo perduce ret. Id autem Aluarias Norogna suspicione consequutus est . Itaque cum Bena duxera ab illo saepe de importune postularet, ut Iacobum Melium secum mitteret fore namque,si id heret,ut praeclarum facinus ederet id nunquam impetrauit Id tamen Norogna tacitum tenebat,&antequam rem explorate cogno sceret,in hominem non elle animaduertendum stituebat: non tamen illi,que signis incostantem atque perfidiosum opinabatur, esse quidquam temere credendum iudicabat. Et interim, ne animii illius offenderet, honestis excusatio nibus utebatur. Benaduxera hac spe deiectus,&simul metues,ne aliquid ema naret, Mazaganum se contulit,&Antonium Lacteu,qui oppidi pr sectus erat. alloquutiis peti jt,ut ei aliquot equites concederet: sepulchrum facinus moliri.

-- - Aluarum

455쪽

DUODECIMUS:

Alvarum Nominam ad eam rem equitum bonam partem esse missurum. Sed bellum quod i nstabat,maioribus esse copijs geredum At citius, de minore cum periculo conficeretur.At Antonius Lacteus cum doli suisset ignarus,dc propter rem,quam Benaduxera gesserat,ei fidem habendam iudicali et, illi quindecim equites,dc nonullos pedites attribuit. Benaduxera cum circiter septuaginta passe suum millia cu suis copiis de Christianis militibus cosecisset, statri mentem sua aperuit dixitq; se Regis Fessensis gratia recuperasse,malleq; principi,cui erat natura dc religione coniunctus,quam Regi a moribus de institutis illius abhorreti seruire. Vt vero illius animu sibi arctius deuinciret, illos ei Christianos , quos per dolum abduxerat,esse traditurum.Sperare namque se,suturum,ut pristinas offensiones eo munere prorsus obliteraret.At Feres,Si vultu,inquit,Regis optimi aspexisses,nunqua certe animu induxisses,ut tam scelestu facinus obires.Vbi fides s Vbi foederis lacramentum s Vbi tam singularis humanitatis dc magnificentiae memorias Ideo te Princeps ille clementissimus eiectu recepit,& ta multis muneribus auxit, ut ill u nulla offensione interposita proderes s Non reseri,q uam parii illi noceas,sed quam propensum ad nocendu animu geras. Paruis enim rebus malitia summa perspicitur.Qui enim quindecim equites Lusitanos fidei tuae comissos per summa perfidiam in miseram seruitute abducis, certe si vires haberes,iplum Lusitante Regem cotra fide de iusiurandum omnibus sortunis euerteres. Deinde, luam parti gratus tuus aduentus Regi Fessensi futurus sit,paru sapienter animaduertis. Tu ab illius fide desciuisti: tu bellu illi diuturnii intulisti victus,spoliatus,eiectus te ad Rege Emmanuele,tanqua ad miseri extremae perfugiu cotulisti.Nunc rursus ab Emmanuele deficis. Quomodo igitur is tibi credet, a quo toties fide nefarie violata esse comperit 8 Vetus dictu est, Regibus gratam esse proditione in suam utilitate comissam, proditoris tamen nomen inuisum. Sed esto. Regem Emmanuelem contra fide deseris. Ad Rege Fessensem,qui te odio immani persequitur,de fide sancta no habet, transfugis: perfidue salte insigne monimentu detestare. Regis Emmai elis vexillu geris, ut quoties homines in vexillu,quod erat amoris dc beneficentiae lignu , aspexerint, toties illis tui sceleris in mente veniat ' Tabernaculum pulcherrime factu ab Emmanuele donatu sers , ut quoties illud collocari iusseris, toties homines perfidiae tuae recordentur 'Captiuos fer insigne perfidia abductos geris ut nu- quam,quadiu hi nobiscu versiti fuerini,homines sceleris tui capiat obliuio Fac igitur,quod a Christianis fieri audio.Chira enim a Rege discedunt,ne ingrati animi crime publice fulcipiant,omnia bona,quq ab illo acceperui, illi remittiit, ne secu perfidiae monimenta circunferat.Omitte signit istud,ne scelus in apertum proserat. Tabernaculta desere,quod perfidia occulere nequit. Christianos liberos abire permitte,nea coelo atq; terra proditionis testimoniti sumat. Haec cum Feres libere dc animose diceret, fratris animu no mediocriter irritavit: ρο-rumq; abfuit, quin manus co sererent. Sed cum Benaduxera multo potentior esset,iunior frater illi repuguare no potuit. Cum illo tamen egit,ut signu, dc ta-

456쪽

bernaculum Emmanueli referri iuberet,& Christianos saluos redire permitteret. At cima fratres ad Rege Fessae' peruenirent,Rex eos no admodii hospitaliter accepit. Vtriq; enim caput abscinoi iussit. Illos enim, qudd multu nobilitate &opibus excelleret,& metueret, ne desectione rursus i ni molestia exhiberent, de medio tollendos esse statuit. Et interim ea causam obtendit,qubd BenaduxeraLusitanos cum vexillo de tabernaculo abire permiserit,dc quod Feres a fratre,ut id faceret,enixe cotenderit. Dum haec in Africa geruntur,in India Siquetra classem magna instruxit,qua Dium oppugnaret.Melichius Saca Melichiazij filius,

quavis Siquetra,quorsum illa classem ornare summo silentio tegere eam co-tra Dium coparari suspicatus est. Tum partim ut Sique ira ea specie moderationis emolliret,& a studio bellandi deduceret,partim ut animum illius explorare post et,familiare quenda suum,nomine Camallum, ad illum cum literis officii plenil simis,&cum muneribus satis amplis legauit. Siquetra, gratu sibi esse aditentum legati,vultu atq; verbis ostendit,seq; Melichi j Sacae,5c patris illius valde studiosum esse finxit.Camallus tame cum esset acutus de callidus,in que finem classis illa parata suisset,sagaciter odoratus est: de Melichium Sacam,dc Haga malia medium,cuius cosilio ciuitas innitebatur,admonuit, ut urbem firmo praesidio munirent.Quod illi diligetissime secerunt.Sique ira classe, quae erat in Lusitania profectura,rebus omnibus i ias ructa dc expedi ta,co silium cum ducibus,quos secum erat ducturus,habuit quibus animu,quo classem illa instruxe.rat, ut Emmanueli satisfaceret,aperuit,ilitasq; ad tam praeclari facinoris societate adhortatus est. Illi cosilium laudat,leq; ad bellum illud satis proptos atq; paratos esse demo strant. Is supra octoginta naues ornarat,tria Lusitanorum millia,& mille Naires c5icripserat,duces egregie sortes elegerat,ita,ut ea classe nunquam ad illum die neq; maior, neque rebus omnibus instructior ab ullo Indiae Praetore coparata fuerit. Initio. Februari j mensis, Anno. M. D.xxj. Siquetra classem ad ora Diensem appulit. Melichius Saca illum cotinuo per legatos honorifice salutauit:& largis muneribus affecit. Et tame quasi aliud ageret,Ferna- dum Martinium cum n5 nullis Lusitanis,qui in urbe negocia gerebant,tanquaoblides in custodia dedit. Siquetra se Ar mugium petere limulauit, ut quosdam motus sedaret: sibiq; Euangelio,& reliquis Lusitanis opus esse dixit, qui Regis

Emmanuelis negocia procurarent. Melichius Saca dc Hagama hamedius eos

nec alibi rem melius gerere,neq; lautius diuersiari dicebant. Seq; libeter hominibus Lusitanis obsequi,ut illo saltem signo c6stare posset nullam urbem sore magis imperio Regis Emmanuelis addicH.Siquetra Melichium Sacam ad colloquium inuitauit. Is cum Hagamahamedio in locii ad eum sermone delectu

cum praesidio venit oratio Sique irae eo pertinebat,ut ol tenderet,se rei p. costituendae gratia Armugium nauigare,dc interim eo classem applicui se,ut urbem socia dc amicam inuiseret,dca Melichiario peteret, ut sibi arcis aedificadae facultatem csicederet,ut Lusitant,qui in ea versabatur,tutius negotiari possent. Melichius Saca res odi Lusitanos no minus secure in ea urbe,quam in patria verm

457쪽

Iari .Quod vero ad arce attineret, se id parentis iniussu nullo modo permissi ru. Siquetra tum Sacam admonuit, ut sibi Lusitanos redderet. Saca vero respodit, eam insignem columeliam fore,s homines Lusitani , quic5mode in urbe sue derata,multisq: rebus ad fide c5leruandam astricta neg'ciabatur,ab illo qua si ab homine perfidioso dc inimico, maxime clim classis instructissima in portu cosisteret, peterentur. Id enim posse videri ex altera Parte,dissidentiae,ex altera, timiditatis argumentu. Si Siquetra no crederet, Lutitanos posse sine ullo periculo in urbe amicissima vagari,sinistram suspicione de amicis recipere, qua nulla maior columelia hominibus amicis imponi posset.Se vero si illi Siqueire postillato,quadiu classis esset in portu,setis sacere turpissimi timoris significatione daturu.Itaq; sine ullo ei sectu sermo habitus est. Sique ira cosilium cum ducibus habuit.Ctim variae sententi dicerentur, tandem costitutum sui no esse illo tempore urbis oppugnatione tentandam. Esse namq; situ & artificio munitissimam,& maximo militii numero firmatam. Rem esse in aliud tempus dinserendam nec esse eorum salute, qui in custodia tenebantur, temere negligendam. Cum sententia in vulgus emanaret,milites fremere ociferari,Praetorem& duces liberius accusare minime destiterunt. Iam robur illud Lusitanae virtutis extinctum Duces plurimu de qu stu &copendio, parum de dignitate & o D sicio cogitare. Iam Lusitanis militibus insitae virtutis declarande iducibus locum inime dari. Pretoris flagitio fieri,ut qui antea cunistis Orientis nationibus terrori suerant,eo tempore desipicerentur.Multi,inquit,in urbe milites sunt.Quado id praeclari duces copertum habuerunt Posteaquam pugnae tempus appropinquaui 'An id no multo ante exploratum esse oportuit Postquam lata classe sis, cum tam sortium militum numero , de tantis silmptibus huc aduecta est, &oppugnationis tempus instare videtur,nunc ignauiae& timiditati sapietiae nomen obtenditur. Famina igitur est, ut consili j tempus audacia Ic temeritas occuparet, virtutis locum timiditas nomine prudentiae occultata septum teneret. At inquiunt, Lusitanorum saluti,qui in urbe versantur,est c6sulendum: quasi vero no multo pluribus Lusitanis erat in urbis munitissimae oppugnatioe moriendum . Et tamen eo metu duces cotineri minime potuerunt, quin ad urbem oppugnanda accederent. Et non intelligunt, etia eorii, qui in custodiam traditi sint,salute virtute nostra & no timiditate cotineri. Nam si hostes arma nostra timuerint,eis minime nocebunt. si nosco temnere coeperint, siniurijs omnibus lacerabunt. Haec & alia eiusmodi covicia milites, ut est hom num genus liberum,& audax,& ad maledicentiam propensum Aulgo iactabat. Accessit aliasiispicionis occasio,quae grauius animos eorum irritaret. Evangelio, obsidibus primum datis,permissiam erat,in classem venire. Is cum periculia rebus suis imminens mente prospiceret,quoties in classem se cOserebat, pecunias quas seceratn variam supellectilem importabat. Idem reliqui Lusitani faciebant. Rumor cosestim emanauit,Siquetram pecunia corruptu in belli colit tum omisit se. Eam nam; pecuniam belli redimendi gratia a Saca missam suisse crimina- Ff 4 bantur.

458쪽

LIBER

bantur. Siquetra cum se frustra te pusi n eo loco terere videret, Armurium ρο- iij & alium interim locum no procul ab urbe arci aedificandae designauit. Inde tam e prius Alexium Menesium Cochimum misit,qui dum ille abesset,imperium administraret. Georgium Albuctuercium Malacam,Georgium Brittium in Maliacas insulas, Raphaelem Perestrellum in Sinaru regionem misit: Iacobum vero Fernandium Regiensem,& Nonium Fernandium Macedit, de Emmanuelem Maccdum in ea Ora reliquit,ut per speciem coparandi commeatus, quem Cochimum subveherent,amicitiam simularent,du Lusitanos, qui cratin urbe,cum opibus, quas parauerat , in nauci reciperet,& tum demum ciuitati aperte bellum indicerent. Vtrumq; facillimum suit.Vrbis enim rectores, postquam clalsis e portu Ibluit, sine recusatione Lusitanos, quocunque illis libuisset, abire permiserunt,& illis,qui in alto sine ullius classis metu versabantur,n5 erat dii scite bellum denuntiare.Fuit tamen cosilium reprehendendum .Quorsum enim adtinebat, cum omnis Lusitanae gentis robur erat procul amotu, &cum non maximum damnum hostibus inferri poterat,bellum indicere An ut hostes interim maiora praesidia copararent,& Hrtius statum urbis stabiliret Sie autem fieri necesse erat, ut qui urbem minus munita cum tanta classe se expugnaturu minime sperarat,eam multo maiore praesidio firmatam,cum classe aliqua ex parte diminuta,oppugnare multo minus auderet. Deinde clim eo tepore bellu de nunciatum fuit,dari sermo potuit illis,qui diceret,urbis oppugnationem n5 consilio ed metu prorsus omissam suisse. Postremo tunc no admoduspeciosa causa potuit obtudi,quae Lusitanos iniuries ulpici oeliberaret. At post- qua Siquetra Armiaetio rediret, ut se redituris assi mauerat,&urbe nihil omnino certiti de exploratu de bello suspicantem offenderet, ca usam facilius reperiret, qua honestius atq; prudentius bellu cum opibus summo studio collectis in se rei. Goa sub id tempus erat in summo periculo constituta. Cum enim Siquei ra maxima classem instruere & ornare costitui siet, it necesse,ut urbis praesidia diminueret. id Zabaimum Idalcamu minime fallebat.Tempus igitur aduenis.

se ratus,quo Goam recuperaret,maximia cxercitum coparauit. Attamcn Cri Gnara Narsngae Rex cu illum odio acerbo de immani persequeretur,& timeret, ne si is Goa occuparet,amplificatis viribus aliquid hostile mol iretur illum acerrimo bello a conatu deterrendum esse costituit. Alia deinde mouendi belli tausam habuit. Timuit enim, ne ii Zabaimus Idalcamus Goa potiretur,omnes e qui ex Perside &Arabia illius potestate cotinerentur. Vt igitur bellum acrius &anetius geri posset, ipse per se illius ratione administrare,&pra iijs interesse decreuit .Fuit ab utroq; in terris Goae finitimis exercitu maximo,summis viribus, acerrima cotentione,euentu vario dimitatu.Narsinge tame Rex in ligni vietoria potitus,multas Idalta mi ciuitates expugnauit,& praefecturas varias sub imperiti subiunxit, in quibus praefecturae Balagateles extitere, quibus erat orande vectigal impositum. Sed cu esset Rex opuletissisnus , earu praefecturam possessione no tau facienda existimauit, ut ea cum equorum comercio cosetendam

censeret.

459쪽

penseret.Vt igiturad se Lusitanos alliceret, legatu ad Rodericum Mel tu,qui tuc

Goar presectus erat, misit,qui diceret,selibe ter praefecturaru Bagalatensii posse sessioe Regi Emmanueli,que in loco fratris habebat,cessuru.Se enim nihil malle qua foedus cum Emmanuele serire,&amicitia firmare,ut intelligi posset, nihil copulatius in vita suturum. De eade aute re, se , cu pri mu Siquetra ArmuZio rediret,legatos missuru,qui foedus illud solent ritu sanciren t. Interim vcro ipsuMeliu admonebat,ne cunctaretur,sed statim mitteret, qui pr secturas illas occuparet, dc firmo prcesidio tueretur. Hoc nuncio Melius valde laetatus est. Eadenamq; opera imminetis belli metu labore alieno depulsium,& vectigalia Resis

Em manuelis amplificata cernebat. Regi vero gratias egit,&munera large mili

& ipse cii Lusitanis equitibus ducetis,& cu Indis peditibus septingetis in praesectura Salsetensem prosectus est, qua deserta reperit. Ibi cu paucis diebus gente ad comercium allexisset,&statu alique costituisset,& praesidia necessaria disposuisse; praesecturae atq; portorio Rodericu Ius arte Meliti sui fratris filiu praeposuit.Similitercu praesecturas Podensem atq; Bardensem derelictas esse cognouisset, Iusarte iussit eas occupare . Post duos vero menses cu Ius artes accepisset, duos Idalcami duces cu valida manu,utillii opprimeret,aduentare,de ea re patruu admonuit,qui co festim per se auxiliu attulit, de hostes praelio inito profligauit. Deinde cu quaestione habuisset de his,qui cu hoste colenserant,cetum detriginta viros primarios Goa abduxit.His aute tanqua obsidibus retentis,pax a liquo tepore rata fuit. Per id tempus in insula Teilandensi tumultus coli a nostros eorum culpa de importunitate concitatus suit. Lupus Suarius,ut scriptum est superius,ad Columbi portum, qui eadem insula cotinetur,arcem limituit. Lupus Brittius,qui post Ioannem Sylucriam illius arcis praesectus extitit , eam tandem denuo a fundamentis excitauit. Primum enim aedificium propter nimiam sestinationem,eo quod graue periculum im m i neret, de calx nulla reperiretur,e luto de lapidibus temere cogestis extructu fuerat. Itaq; ad ea re Brittius quadringetos fabros,& materia multiplice aduehi iusserat. Arce ad summu perducta, stri insolentius efferri,incolas iniurijs assicere,magnu decus in illis ve-Xadis reponere coepertit.illi vicissim columelijs irritati , comeatum subtrahere, maligne omnia pr bere,&omnes,quos solos inueniebat,plagis assicere,&in rebus omnibus hostilia machinari. Brittius iniurias ab incolis illatas dissimulabat,&suos,ne quidqua in eos hostile moliretur, cotinebat Interim vero rectores per nucios admonebat,ut suos a maleficio deterreret. Milites au te fremebat, de Brittiu ignauiae de timiditatis insimulabat, quod talia dignas columelias pateretur : dc ei steque ter instabant,ut malo cogeret homines suu ossiciu facere, de quotidiano couitio ab eo cotendebant,ut incolas acri bello cotunderet.At Brittius cum cerneret,si bellisi moueret,ruina re funestissima, victoria valde periculosam laturu naq; erat, ut cibarijs omnino subtractis,is cu Lusitanis,qui sub illo merebat, in extrema inopia adduceretur, Se mortis ti istissimae periculusiu-biret: militum tame importunitate victus,maluit illoru temeritati satisfacere,

460쪽

quam recta ratione munus sibi commissum moderari. In quo sane perspicitur, quato sit difficilius & illustrius,falsam decoris opinionem cotemnere,quam in hostium mucrones irruere. Multi namq; , qui facillime corpora sua pro patriae

salute hostili telis obijciunt,falcar infamiae metu,quantia in illis est, patrias euerterunt. Vnde cocludi potest,illum vere magnanimia esse,qui non modo morte minime sormidat, verum & inanes multitudinis opiniones pro nihilo putat. Brittius igitur ne in hominu imperitorum vituperatione venire in vera reprehensione temeritatis incurrit. Nam post meridie,tempore quo incolae sine ulla formidine propter aestum grauissimu qui terras illas adurebat, in domibus suis quiescebat,ex arce centu &quinquaginta milites Lusitanos eduxit,in homines imperatos inuasit,oppidu caede & terrore copleuit,& incolas in fugacopiuit illi Postqua in capoc6globati,&a repentino pauore resecti sun cogitare coeperui, se uxores dc filios in oppido omni praesidio nudatos reliquisse.Itaq; ruisias in oppidu reuersii sunt,&coserti in nostros impetu secerunt. Nostri multitudine oppressi,pede retulere,triginta vulnerati sunt. Reliqui magna fortasse clade accepissent,nisi hostes fuissent flamis impediti.Brittius namq; At eoru impetu retardare via,quae in arce serebat,incenGere iussit. Cum aute rumore dissipatu suis. set,lanta esse hominu Lusitanoru insolentia,&seritate,ut pauci numero in alienis terris costituti,nullius iniuria prouocati,pernicie illis, apud quos hospites erat,in serre conati fuissent,omnes ad facinoris illius vindictam acriter stimulati sunt. Supra viginti hominu millia ad arcis excidium couenere. Illam igitur obsidione cingunt,ingetes sonas perducunt ggeres excitant,tormeta disponunt, dies atq; noctes arce oppugnant. Nullum genus erat belli,quo no, Vt arce caperensiatq; diruerent,c6tentione incredibili,& magnis viribus uteretur. Nostros interim no tam pilarum frequentia,quam corneatus inopia cruciabat . Quinq; mensibus oblessi sunt,antequa auxiliu afferri posset. Tum vero milites serocessuroris insiti poenitebat,& frustra intelligebant,militis ossiciti no esse, pugnadi

leges ducibili suis imponere,sed strenue tantum imperatacoficere.Brittius Cochimu nuncium misit,qui nunciaret,re esse in extremum discrime inducta. Siquetra cuilibet arci,ut cum maiore classe nauigaret,pr sidio infirma reliquerat. Alexius tame Menesius quinquaginta Lusi' mos milites in una trireme,cui Antonius Lemius praeerat,illis auxilio misit. Qui cum propter aduersas tepestates hyems enim crat) tardissime nauigarent,nimis sero in arce peruenere.Ibi cum Lemius Brittio diceret,no esse,cur aliud auxilium expectaret, ante qua Siquei rare uerteretur &s diutius expectaret,intelligebat esse omnibus fame pereundum,omnem spem salutis in virtute collocandam statuit. Antonio igitur M.

mio prςcepi ut per totam nocte e trireme hostium munitiones & turres vehementis i me verberaret. Mane vero, cum hostes in triremem essent intenti, &nihil minus opinarentur,quam fieri posse, ut qui erant in arce inclusi, egredi auderent, Brittius cum trecentis militibus Lusitanis erumpit, in hostes imparatos invadit, primo impetu stationes & turres expugnat: hostes repentino

SEARCH

MENU NAVIGATION