De miraculis adversus Benedictum Spinozam dissertatio theologica quae prolusionis loco est publice habita a Cajetano Lucchesio de CC.RR. Scholarum Piarum facta omnibus argumentandi potestate. Auctore Liberato Fassonio ex eadem familia in novo collegi

발행: 1755년

분량: 65페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

bulum lapidum , & magnorum lapidum , neque auctor divinus tam diserte pluisse lapidibus scriberet . Ut enim egregie

Augustinus eum pluit terr , inquit , cum pluic creta , cum

pluit lapidibus , non ut grando pellari solet hoc nomine , sed omnino lapidibus (a . II. Sive lapidibus, sive sola grandine pluerit , grando illa tamen , quae Amorrhaeorum exercitus ad inaternecionem usque prostraverat , nulla in parte Hebraeorunta laesit copias extremum a tergo agmen hostium insequentes ;eoque nomine in prodigiorum numerum sine dubio reserti deabet . III. Spinogistae ea nobis opponunt , ut vix , ac ne vix quidem ipsorum cohaerere videatur oratio. Nam cum Parhe

Iia juxta receptam interpretationem Hugenii ex cylindris quibusdam in glaciem concretis interius coalescant , qui fieri potuit , ut, aere ob effusam grandinis pluviam conglaciantibus exhausto particulis, tam facile , ac cito Parhelium postea pingeretur Z Quid quod si Parheliorum tempore ex alto aliquid decidit , id post Parheliorum occasum decidisse deprehensum est Si enim vel imbribuq . vel nive pluit , observarunt pluisse Philosophi , decoloratis jam , evanescentibusque

s6. Pluvia igitur, in quam inquisivimus, nectum Solis ,& Lunae quies, citra varium, ac multiforme miraculum explicari non potest, quemadmodum nec sine divino , inusitatoque portento contigit EZechiae Regis aetate, ut Solis umbra in horologio Acha decem retro lineas ad Isaiae nutum rediret. Equidem non sum ignarus, quae , & quot profani homines Dei aeque, ac religionis osores commenti sint , ut hoc miraculum vel plane tollerent, vel enervarent ; sed illorum ineptiae, vel melius fabulae tantum abest, ut sos comis moveant, quin potius faciant in suscepta sententia firmiores. Age, rem penitius indagemus, & tribuamus in partes . Dcttribus unum in re, de qua agimus, accidit. Vel enim simul cum umbra Princeps siderum Sol, vel umbra tantum in horologio Achag regressa est si vero umbra tantum redivit , eventus hic inopinato cuidam Parhelio, vel cuicumque alteri refractioni luminis tribuendus . Si una cum umbra retro Sol motu contrario commeavit, prodigia percensere vix queo.

oo Lib. g. de Civ. Dei cap. gi. ch) Io. M. de Turre in Natur.

52쪽

Planetarum motum de Newtoni sententia , Lethnitianorum quoque firmata consensu, vires duae gravitatis, &projectionis efficiunt, quibus simul sapientissima lege temperatis , Ellipses illi circum systematis centrum is describunt. Vis ergo

utraque praeter naturam immutata. Enimvero Solis motus cum Planetarum motibus arctissime cohaeret , cumque iis harmoniam facit ; ne ergo incredibilis totius systematis confusio ,

ac perturbatio, quae divinam dedecet sapientiam , oriretur , Planetae etiam, adeoque & Planetarum comites redire viam debuere. Atque haec quidem generatim solurn attingo , non distinctius, & minutatim considero. Caeterum revera Solem

cursum mutasse, multis conficio, tum quia id Isaias, & Iesus Sirach sa) divinis litteris prodiderunt, tum quia sententiam

hanc plerique Patres, sacrique Interpretes suo calculo comprobarunt , postremo denique , quia Babyloniis etiam astronomiae peritia per illustribus animadversa res est . Quo certe fit, ut Spino gae impudentiam mirari satis non possim , illos veluti simplices deridentis, qui hanc, ut vocat, de Sole rem trogrado fabellam crediderint O hominem spurcissimum , tantumque in despiciendis viris optimis aeque , ac doctissimis ineptissime eloquentem ls . Sed agam liberaliter eum Spinoga . Esto una Solis umbra in horologio Acha et iter retro converterit . Is nihil profici et . Vel ille enim egregius fabularum Archite eius Peyrerius nobilissimum hic agnovit prodigium (b . Parhelium , inquit Spino ga, seu nubes e Solis regione posita ita exceptos luminis radios in stylum horologii detorquebat , ut umbra lineis decem de loco recesserit ; res pro miraculo habita , quod nemo fortasse , ne somniando quidem , de Parheliis cogita

set se . Audisti Prophetam Baal ; paucis, si fieri potest, re

ca) prior. eap. 38. alter. Eccles cap. q8. v. 26. . bo Syst. Praeadam. par. I. cap. q. ce) Loco cit. cap. R. Is Sol ne iuxta Copernicum , an Tellu iuxta Ptolomaeum in medio Mundo consistat, hic vero non disputo. Etsi enim mihi , ut ingenue fatear, Copernicana probetur hypothesis . ad rem tamen praesentem quod attinet , perinde est, sive Solem, sive Tellurem moveri intelligas . Eadem semper in utraque sententia miracula quoad substantiam locum habent. Porro si quae in toto opusculo fortassis occurrerint, quae Copernicanam aliqua ex parte spirare seu tentiam videantur, ut hypothetice accipias, etiam,atque etiam te monitum velim

53쪽

Erechias fieret de recuperanda sanitate es atque is fgnum poposcit, seu potius portentum , quod praeter naturae leges , ordinem , consuetudinem ederetur. II. Isaias eventum illum praedixit , praedixit autem phaenomeni rationem , .modum , squantitatem. Quis autem solo naturae lumine futuram aeris constitutionem divinet, nec divinet solum , sed omnes etiam circumstantias tam distincte, & enucleate praenunciet At prophetae, reponit Spinoeta (a , phantasiae, vel atrae bilis vi praedicebant futura . O dictum petulantissime l Mirum nihilominus, ut mittam alia, id capitis, corporisque intemperiem , aut morbum emcere, quod in sano corpore sanissimus animus praestare non valeat. Sed pergamus porro . III. Unde enim Spinoga didicit, Isaiae tempore neminem adhuc de Parheliis cogitasse E Aristoteles certe sua memoria de Parheliis, veluti de re cognita, mentionem injecit , adeoque posset aliquis inde usque repetens Parheliorum cognitionem ad Isaiae tempora continuare. IV. Quod rem penitus conficit, vir divinus aegrotanti Regi optionem dederat, progredi ne umbram mallet , an regredi . Juxta commentum vero hominis Parhelium, seu nubem ita comparatam esse oportebat, ut umbram posset in duas , contrariasque partes protrudere , quo nihil ineptius, ab omniquet ratione magis alienum. v. Nec minus illustre in ipsa temporis circumstantia prodigium cum Augustino Calmetio deprehendo . Spinoetianum enim Parhelium ad punctum temporis, quo Isaias divino Numini supplicabat, adventum suum procrastinavit . Quid vero si vir sanctissimus aut antevertii Iet , aut preces suas in aliud tempus distulisset 38. Reliquum est , ut Spinogistae ad aliam refractionem, quam radii lucis propter aerem crassiorem subiverint , tanquam ad aram, confugiant. Exemplum proserunt, & triumphant. Anno, aiunt, i o g. die Junii septimo in Met en si Coe- testinorum Coenobio, cui praeerat Romualdus, in ipso merim diei articulo umbram in Solari horologio versus ortum deflectente a meridiana linea ad horam usque Io. t retro com me asse, ac rursus deinde ad horam i a. sensim processisse praeter omnem opinionem , & spem tum Romualdus Praefectus , tum Alexius , S Lucianus ex eadem Familia non sine admiratione observarunt . Rem publicis monumentis , & litteris

54쪽

consignavit Parentius Academiae olim Paris . Sodalis in Di qui sit. Mathem. & Physi quae Lutetiae Parisiorum ano I os in ducem prodiere , phaenomenique praeterea Acta quoque ejusdem

Acad. an. si probe teneo, I Og. meminere . Ego vero non

abnuo, neque id contigisse ullo modo diffiteor, etsi noverim, Carolum Taglinum ca) de hac historia plurimum dubitasse . Effectum tamen ejul modi & ego alias, &, praeter Taglinum, Ludovicus Philippus Thumiggius in Libro, quem Meletemst inscripsit, ex receptis Dioptricae Legibus pulcherrime edisse-Tit At ex argumentis, quae superiori loco conclusiimus, ae praesertim ex I. . & s. luculentis sine apparet , Solis umbram in Achagiano horologio non nisi divinitus regressam esse. Hoc paucis addo, ex spatii quantitate , quod umbra consecit, aperte etiam a Physicis deduci posse , umbrae reditum egregio prorsus miraculo acceptum referri oportere. sy. Institutus rerum ordo requireret, ut hic loci edita a viris sanctissimis Elia , & Elisaeo expenderemus prodigia , eademque in bono adversus Spinogam lumine collocaremus . Quia vero celerius mea festinare debet oratio, quam a principio cogitassem , venio ad Christi Servatoris nostri miracula, in tantaque argumenti amplitudine duo mihi , vel tria deli

basse, & raptim quidem, sussiciet, ut fidem liberem , quam

obligavi. Actutum interpretanda nobis occurrit repentina aquae in vinum conversio , in vinum porro illud tum optimum, tum

praestantissimum, quo nihil gratius , neque iucundius juxtae Chrysostomum, Theophylactum, Euthymium a Calmetio(b)H a lau-

ca Lib. i. de Aere eam g. cb Commenti in cap. a. Ioan. I Res igitur tenuissimis vaporibus per altiora Atmosphaerae loca diselasis tribuenda est. Eo die ventus Australis flabat, qui mhgnam vaporum c piam sursum extulerat, atque coegerat , ut aer maiorem solito densitatem acquireret. In hos ergo vapores cum Solis radii ad horologii stylum directi incidissent . refracti necessario sunt, refraction que constanti . ac perpetua fieri debuit, ut sensim styli umbra regrederetur . vapores autem genuinam latre regredientis umbrae caussam , eereeio sunt argumento nubeculae , quas di ventus advexit , & quarum deinde una Solis discum ad brevem horam, inobscuravit. Animadvertit enim Praeses Romualdus, nubeculas Solem praemtervectas nullam styli umbrae mutationem attulisse. Ex quo relinquitur, in solentis caussam phaenomeni disseminatis per Atmosphaeram vaporibus esse admfcribendam. Nam frigus phaenomeni caussa censeri non potest , eum per id temporis ferveret aestus, & ealidissimus a meridie ventus flaret . Effectum ergo qua ratione, & via docui, verisimillime explicandum putaverim.. Disitiam by Coos e

55쪽

Iaudatos , antea homines gustavissent. Hoc fecit inittam signorum Iesus in Cana Gallicae, di mauis avit gloriam suam , crediderunt in eum discipuli ejus (a . Exinde vero perspiscue innotescit , quo tandem loco, vel pretio haberi debeat Liber de Salvatoris infantia, ubi traditur, Christum in puerili adhuc aetate publice miracula edidisse . Sed nolo a proposito digredi, cum praesertim rem BENEDICTUS XIV. in

Libro, quem saepe citavi, magna eruditionis copia persequatur. Ergo Dei Filio imperante, pueri hydrias aqua implevere , ne quis scilicet aut advectum aliunde vinum temere suspicetur, aut dolos nescio quos, fraudes , praestigias comminiscatur. Praeclare id observatum Chrysostomo. Vix aqua in vasa iniecta est, cum ecce improviso , momentoque tempo ris in vinum abit. Mutationis probatissimos testes proferimus, Magistrum Triclinii, pueros, Christi discipulos , convivas ommnes; sensus praeterea , nempe odorationes, sapores, oculos, tactiones. Nihil testatius, nec vero illustrius relinqui potest. Sed nec quidquam a pueris aquae permixtum est et nisi igitur in mixtionis doctrina plane caecutias, vides, caussam fuisse: nullam, quamobrem aqua in vinum repente , & sola vi naturae facesseret. Nec vero ex legibus motuum ullo mentis conatu intelligitur, aquam iussu alterius in vas iniectam vini naturam, & indolem induere repente posse . Id effundere , argumentum esset hominis non dicam in physicis imperiti , vel hospitis, sed hominis certe quidem , qui Medico potius, quam monitore indigeret. Suspicari ad extremum non potes, aquam saporem vini contraxisse ex superstitibus vini particulis antea in hydriis, seu vasis hepositi. Vasa enim erant pinrissima, & soli capiendae aquae, qua saepe Iudaei lotionis causesa utebantur, destinata et quocirca a Graeco vocabulo , Iatine aqua hydriae vocabantur. Erant autem ibi, inquit soamnes (H , lapideae bdriae sex , positae fecundum purificationem

Iudaeorum, capientes singulae metretas binas, vel ternσI. Eodem accedit , quod cum singulae metretae So. saltem aquae pondo continerent , particulae vini vasorum lateribus adhaerentes non potuissent tam magnae aquae copiae vini in primis

optimi, planeque suavissimi saporem in gignere . A quae igitur in vinum mutatio spectat ad miraculorum familiam , neque

56쪽

id juxta populi opinionem, vel captum, sed quo hercIe senis

su superius(β. g. miraculorum naturam accepimus . 6o. Dicamus de Lagaro, quem praeter caeteros, Christus O. M. quatriduo post a mortuis excitavit. Prodigia ejusmodi non posse a caussis naturalibus proficisci, Spinoetam habeo confitentem. Tria ergo, oportet, conficiam, reapse Lagarum mortem obiisse, de ejus ad vitam reditu certo constare, postremo vere illum, non specie rediisse. Prius quam quod

maxime ratum est, certum, perspicuum. Totius enim corporis frigus, Bondus, color, pulsus in arteriis, respirationis, motusque omnis cessatio, atque in primis ipsa Christi testificatio (a oppido locupletissima, tum foetor te terrimus, quem

Lagarus exhalabat, quatuor denique dierum intervallum, postquam exanimatus conciderat, nullum penitus de hominis obitu dubitandi locum relinquunt. Unde hic supervacaneum est ad argumenti vim enervandam eorum exempla producere, qui vel syncope, vel lipo thymia, vel asphyxia, aut aliis id genus morbis quandoque etsi vivi, similes tamen mortuis concidisse leguntur, sepult iux etiam ea de caussa nonnunquam mandati . Adeundus Cardinalis perdoctus Lambertinus citato loco par. I. cap. a I. & Constantinus Grimal dus in opusculo de tribus Magiis nuperrime Neapoli edito. Porro tanti testes prodigii extitere tum plurimi, qui in Marthae , Mariatque , aedes convenerant, tum alii complures, quorum multi, ait Cyrillus Alexandrinus, rei nostrate, di miraculo vi II crediderunt , alii vero livore impulsi occasionem inde sumpserunt patrandi ea , quae invidis mor es, principibusive, quod factum erat, retuleruut ); ut proinde vix ullum divini Numinis

signum illustriori testium auctoritate, ac pondere firmari posese videatur. Enimvero fingere Lagarum specie tenus, vel apparenter , ut ajunt, inter vivos rediisse, est hoc litem producere , non tenere victoriam. Nam non Christus ipse, sed

ejus iussu Iudaei lapidem e sepulchro sustulerunt, & Lagarum a vinculis, quibus adstrictus erat, jam redivivum laxarunt. Scite Joannes Chrysostomus . Laetarum Chri Ius jussi solvi, ut tangentet, in propius facti noscerent, vere resurrexisse (H; ac rursus ne putarent homines, phantasma esse factum, quia

57쪽

S mortuus resurrexit( locus aureus est Augustini , unus fuit ex

recumbentibus , vivebat, loquia tur , epulabatur , veritarofendebatur, infidelitas Iudaeorum confundebatur sa . Quae cum sint, & negare Spinoga nequit, re ipsa Lagarum fuisse a Christo inaudito ante id temporis prodigio vitae quatriduo post

restitutum, & merito Patavii anno III 6. publica auctoritate igne cremati sunt Petri Aponii cineres, quod tanti miraculi imminuere, atque elevare vim studuisset. Ai. Nescius, quo se vertat Spinoga, caput scalpit, &ungues rodit; mox audacissime, impossibile est, clamat intenta voce, defunctorum corpora ad vitam revocari. At id potuit Philosophus, qui acutus videri vult, cum animo suo cogitare Fieri igitur nequit, ut mens, quae semel a vinculis corporis soluta est, illi rursus adhaereat Uerum cum hoc non repugnet, ipso annuente Spinoga, humanos animos corpori uniri, neque illud repugnabit, eosdem infinities de suis corporibus egredi, &. rursus cum his infinities copulari. Potest autem in actum Deus perducere, quidquid repugnantiae interiori non subest; qui igitur repugnabit, homines, qui evivis excesserint, a mortuis divina vi , atque imperio excitari Sed haec, pergit ille, percipi animo, & comprehendi non possunt. Papae t Quasi scilicet bonus Philosophus probe

animo comprehendat, & teneat, qui fiat, ut latus sit incommensurabile quadrati diametro, ut in Hyperbola, caeterisque lineis curvis Asymptoti propius semper, ac propius ad curvas quaeque suas accedant, quin tamen illas contingant, ut denique aequi latera Hyperbola circum suam Asymptotum , revoluta corpus solidum gignat longitudinis infinitae, idemque tamen cylindro unde quaque finito exaequetur. Nihilominus istiusmodi, atque alia id genus plura, quia firmo stant talo certa ab Euclide, Apollonio Pergato, Torricellio argumentatione munita, etsi omnem imaginationis captum excedant,

haud equidem Spinoga, nisi perridiculus esse velit, in qua stionem vocaverit. Quare etsi percipi, & comprehendi non

posset, qua demum ratione , vel lege mortuorum corpora jussu alterius reviviscant , ac rursus pristina vitae munia

obeant , quin tamen id fieri queat, effraenis esset impudentiae dubitare. Luam bellum es, peroraret hic apposite s

58쪽

Cicero, velle eousteri potius nescire quod nescias, quam issa utientem nauseare , atque ipsum sibi disiicere sa) l6a. Positis his autem initiis, caussam non video , cur non

3c illud sibi facile Spinoga persu deat, Christum triduo post, quam Cruci assixus obierat, revixisse. Ac miraculum id sane videri debet longe nobilissimum, Dei Filium sua se ipsum via mortuis excitasse ; sed tamen exploratissimum est, & firmissimo tum discipulorum, tum totius Christiani orbis consensu mirifice comprobatum. Praestabit ea super re divinum Augustini locum (b) perlegere . Qui vero religionis nostrae vim teneat, is manifestissime intelliget, Apostolos Christi discipulos mentiri in conscribenda historia nec voluisse, nec sane potuisse , qui praeterea innumera edidere prodigia, ut ejus ad

vitam reditum extra omnem dubitationis aleam collocarent. Sed egregie post veteres Patres versavere argumentum ejusmodi nuperrime Antonius Genuensis Metaph. par. 3. Pro

pos g S. &, ex quo ille profecit, Humfredus Dieton, qui Chri stianae religionis veritatem, ac vim ex Jesu Christi Resurrectione geometrica ratione O Uc via demonstravit. Itaque Spinogae interrogatio Epist. 23. ad Henricum Holdenburgium sciscitantis, cur Christus Ierosolymitano Senatui, hostibusque se suis videndum redivivum non dederit, ineptias olet, antiquitatem , malitiam. Ineptias, quia dedecet homines in Dei consilia , quae infinita, ac praestantissima esse possitnt, armroganter inquirere: antiquitatem, quia crambe a Celso cocta recoquitur, de qua multo pridem Origenes b); malitiam denique olet, quia Christus suis frequenter redivivus apparuit, seque eorum Praeceptorem esse, ac Magistrum omni argumentorum genere confirmavit. Unum addam, quo plenius Spinogiana proculcetur superbia , pra: clarum scilicet Josephi Hebraei testimonium de Christo assirmantis, quod apparuit discipulis tertio die vivens, iuxta quod disini prophetae haee, atque alia mille admiratione digna de illo praedixerunt (d . 63. Ad Christi Praeceptoris exemplum, qui ad vitam refloruit immortalem, in Mundi dissolutione , & interitu omnes etiam homines iidem numero, in eodemque omnino corpore, quo olim induti fuerint, revocabuntur ad vitam, di proce

59쪽

6odent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae, qui Dero mala in resurrectionem judicii (G. Dogma hoc, cui, veluti fundamento, tota nixa est, atque in aedificata religio, non defuere jam inde a vetustis temporibus male feriati homines, qui varia ratione, & via evertendum susceperint. Nam Sadductaei , Hymenaeus postea, & Philetus, quos Paulus in altera ad Timotheum epistola commemorat, aliique plurimi apud vostium (b) humana corpora penitus restitutum iri negarunt . Eutychiani vero, Barde sanistae, & gregales Origenis etsi corporum resurrectionem non tollerent, non tamen carnem hanc,

sed aereum, vel alterius naturae corpus induendum esse ab hominibus assirmabant. Hujusmodi errores antiquorum Theomlogorum permulti, Tertullianus praesertim,&Augustinus promIixe refutaverant, cum ecce nostra sere memoria Thomas Bur-netus, conscripto libro de Statu Mortuorum, & Resurg. obsoletam Origenistarum sententiam a cineribus exsuscitavit,

nisi quod errores novis erroribus cumulans resurrectionem

bipartiti. Hominem, qui audacissime sapientissimum de nostris virum Augustinum irrisit, ejusque super hoc argumento doctrinam superbius vellicavit, nobis aggredi est animus ,

suisque praesertim armis conficere , atque ita quidem , ut temmeritatis illum suae fortasse debeat poenitere ii . Quare ostendemus, futurum mortuorum omnium ad vitam reditum, qualem hoc loco descripsimus, firmissimis divinorum librorum , oraculis corroborari; tum dogma id genus nec Philosophiae, ut fingit Burnetus, nec vero rationis lumini opponi; postremo ipsam rationem, si rem penitius scrutari velimus, ei potius Catholico dogmati non infeliciter praelucere .

6 . Sed

ca) dos n. cap. s. v. 2s. (bb Disput. I 2. Th. . num. 3.as Praecipuum Burneti argumentum hine ducitur , quod penitus impossibile videatur, ut iidem homines iisdem instructi eorporibus reviviscant, Sed de eius levitate, atque inconstantia dicere longum est. Ut radicitus con eidat. sussicit, in quo hominis, ut aiunt, identitas posita sit, declarare. Sita

est autem non in eodem partium corporis numeroc compertum quippe est, corporis partes continenter mutario , sed in continuata eiusdem vitae com municatione , a peculiari, & certa quadam textura corporis, conformation Lque pendentis, de qua vita variae, ac diversae materiei particulae successive participant. Si a nostris Burneti animus refugit, ea de re vel ipsum adire

poterit Lochium c de Intel. Humano lib. a. cap. a . , Anglum illum, eiussedemque insuper factionis. Cum Regius vates e. g. natu senior corpus suum poenis

60쪽

.. de cursu digredi videamur. Spinogae systema tum ea , quae hactenus persecuti sumus, tum plurima, quae, moriente Christo Servatore nostro, edita fuere miracula, radicitus labefactant. Sed hic, ne infiniti simus, breviter tantum inquire mus in tenebras, quae terram per id temporis trium horarum spatio occuparunt. Qua quidem in re etsi olim Origenestraei. g s. in cap. a . Matthaei Eclipsim illam, vel tenebras ad r solam Judaeam, vel Palaestinam retulerit, in ejusdemque ,

sententiam libenter deinde concesserint Erasmus Roterodamus, Vossius, Maldonatus, recentique memoria Hyacinthus Serru, eximius ex Dominicana Sod1litate Theologus, nos tamen gravissimis argumentorum momentis impellimur, ut eas, de quibus agimus, tenebras toti huic terrarum Hemisphaerio communes fuisse existimemus. Nam sane mirificus trium Evangelistarum consensus universam terram diserte, ac rotundeta Dominantium , communis propemodum veterum Ecclasae Patrum in doctrinam hanc conspiratio, ipsa portenti excellentia, ac magnitudo, bonae denique coniecturae, Solis lumen ubique plane locorum defecisse commonstrant. Accedit celebre Phl

gontis Hadriani Imperatoris Liberti testimonium, ubi de hac una desectione Solis fieri mentionem, pluribus, firmissmisssimisque rationibus innotescit. Quid enim innumeros, erudimetissimosque Theologos proferam, Melchiorem Canum, Danielem Huetium , Schel stratium, Tille montium , Natalem Alexandrum, Bertium , aliosque & multitudine plurimos, &doctrina, atque auctoritate gravissimos , qui eandem nobiscum complexi sunt, tutatique sententiam Quae si vera sit, quemadmodum certe simillima vero est, defectioni illi Solis, quae I Chri-

poenis piacularibus aflictabat, erratorum a Deo suorum veniam impetraturus snon aliud, ac diversium, sed eorpus plane illud, quod eulpae . ac sceleri/participes fuerat, puniebat; idque ea sane de caussa. quod senex Rex eo dem adhuc instrueretur corpore, quod in . iuvenili aetate gessisset. Davidis tamen corpus plurimas, quoad partes materiae, mutationes. subierat. His eursim explicatis , superior illa Burneli ratio facillime refutatur. Caetera vero hominis argumenta vix ipsis in Philosophia, atque Theologia tironibus dissicultatem iniiciunt. Consulendi de nostris, praeter veteres. Augullinus Calmetius .ae praesertim Joannes Lamius Dissert. de Resurreet. de Heterodorista vero Blaemorius in specimine de Provid. ae de possibit. physica Resurrectis

quod prodiit Hagae Comitum an. retro. & Bernardus Nie ventilius de cist. Dei lib. 3. cap. s. aliique . Nos ad exitum properamu/.bi sitiaod by Go le

SEARCH

MENU NAVIGATION