De corporum affectionibus cum manifestis, tum occultis, libri duo seu promotae per experimenta philosophiae specimen, ... autore J. B. Du Hamel ..

발행: 1670년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

tentam.

ip : Haec sane & alia quae in hanc sententiam plurima vir nobilissimus uberrime prosequitur, magna probabilitate dici

mihi videntur. Dissimulare tamen non possum esse nonnulla, quae me ab hac sententia si non retrahunt, nihilominus asserunt ancipitem causam dubitandi, &mentis assentionem cohibent . Nam ut demus qualitates omnes & Vires corporum ex materia suis conditionibus instri eta profluere. Illud quidem non conc dimus materiam quae corporibus individuis , & insectilibus constat, esse uniusmodi: adeo ut prima illa corpora figura

tantum, aut.magnitudine aut contextu

inter se dissideant. Vix enim fieri posse

putem, ut tanta rerum Varietas, quanta

esse maxima potest, ex uno principio di- manet. Cumque materia iit substantia extensa, quid est cur diversas quoque sebstantias non sola magnitudine , aut figura sed specie diversas esse inficiemure Neque enim ii sumus qui corporiS nat .ram in sola extensione positam esse a bitremur: sed id substantiam esse extet iam, aut certe extensionis capacem putamus. Et facile doctissimi viri atque amici nostri sententiae accedimus, aliam

62쪽

esse materiae, aliam corporis notionem.

illa quippe est corporum congeries hoc substantia extensa, & insectilis, cum eadem sit in unaquaque atomo; materia vero est in plura corpora divisibilis. Nam damus ills quidem extensionem, ut a Geometris spectatur, esse in infinitum sectilem ; non item corpus, ac ne materiam quidem ipsam. Quo quidem modo non in ea incidimus absurda quae oppositam sententiam consequi videi tur ; nec necesse est ut corpus in infinitum clivisibile statuamus, quod nulla

mentis agitatione concipi potest. Nec demum corpus idem est cum vicino cola Pore cui conjungitur : quemadmoduist placet iis qui naturam corporis in extensione reponunt ; nam ubi non est interrupta extensio , ibi unum dc idem corpus eue fateantur necesse est. Quod si concedimus , numquam idem corpus moveri potest: id enim indesinenter mutatur, ubi noVa tangit corpora. Sed neque illud potest quiescere: tum enim jam unum fit corpus cum iis quibus connectitur: quae profecto si minus absurda, certe rerum naturae explicandae nequaquam videntur idonoa. His enim adnustis explicari

63쪽

non potest qui fieri ponit ut corpuS m Veatur , aut quiescat ; in quo tamen omnis pene contemplatio naturae versa

tur.

Et quidem negare non possumus quin affectioines mecnanicae ut motuS, partium contextus, ac figura vim maximam ad rerum distinctionem, & qualitatum originem afferant. Nam quae ex illustriautnore attulimus experimenta, quaeque iis subnectit de corporum quae antea in partes dissoluta fuere, & leparata, in integrum restitutione, id omnino videntur persuadere. Siquidem ut taceam de vitriolo, alumine, & aliis quae operosius fituuntur. Quod si nitrum seu salpetrae cum pulvere carbonum,uel sulphure, vel antimonio accensum flammam conceperit, ita fixum evadet ut vix amplius fundi possit. Jam id humido aeri expositum, atque, ut aiunt, deliquio solutum spiritu nitri perfundatur , donec simul promista quiddam sibilo non dissia

mile edant, tum ex utriusque, & fixi,& volatilis nitri consortio crystalli nitro- fe exurgenti, quibus omnes salispetrae assectiones, & vires omnino conVenient Quin & nitrum ex sale tartari tartarum

appellane

64쪽

appellant vini faeces quae doliorum inte-aen riora obducunt per aquae fortis affusor I nem eodem modo parari potest. Nam fi xum illud nitrum de quo modo verba fe- aes e cimus, δc sapore lixiviali, & viribus

est cum sale tartari magnam habet cognatio . ias a nem. Sed & solutioni cinerum clavella alia torum sic vocant acerrimoS cineres,quos

1 i . e Norvegia, aut Lituania advehunt in spu et ritus nitri assisses nitrum quoque efficit, ait: quodque ex ea mixtione prodit, in prunassati conjectio caeruleam praebet flammam, bili M sapore ipso non est nitro dissimile. Ex et a quo sane id luculenter patet formam, &, si qualitates nitri ex certa partium figura &ίst Contextu emergere. Nam ex spiritu nitri calido, penetranti, acetoso, & foetido,

utrumque admodum calidum est) nitrumos CXurgit, quod magis refrigerat, quam iij, calefacit, quodque omnem Vim corro- ij et sivam , & foetorem exuit. Quae fugitivariti erant spiritus nitrosi partes, ita cum fixis K devincbe manent,ut in auras evolare nonii, possint. Sic enim se se mutuo implicant, ut omnes aculeos quibus corpora quaeque exsolvebant, penitus amittant, & in mi

65쪽

1Oscetum, & languidum revertantur. Sed terebinthinae spiritum leni calore extractum, & capiti mortuo redditum, pri-mdm in crassium liquorem, & subri brum , tum longa digestione in terebinthinam rediisse testatur vir eximius. Verum id multo latius patet quam quis facile crediderit. Nam ut fuse Tachenius persequitur, sales pene omnes acidi, quos εc sulphureos &igneos esse existi. mat, cum sale tartari, aut alcati eerta ratione permisti fixos sales in sui naturam convertunt. Adeo ut sales Aleali, qui ex cineribus per lixivia extrahuntur , cea materia communis, formam ab acidis mutuentur: sic sali tartari acetum distillatum cum assusum fuerit, dum strepitus

ex utriusque mistione ortus , ac Velut pugna omnino resederit, cumque humor ignis calore exhalaverit, quod remanet,

nigrum erit, & foetidum; licet sal tartari purus sit, & acetum itidem distillatum ab omnibus sit sordibus liberum.Dis ive in aqua pura, sine ut per dies aliquot sol tio quiescat, purum ab impuro cum se

cretum per cartam fuerit, &exsiccatum, rursus tartarum praebet, qui per retortam

distillatus oleum foetidum dabit. At feces

66쪽

tti Mutae in aqua, percolatae, & coagulatae. et iterum salem tartari dabunt. Vides ut exit i sale tartari, & aceto, tartarus resurgat. . Spiritus salis eodem modo ast isus saliis rartari, superfluo humore, donec cuti l cula appareat, exhalato, in frigido loco j αι salis grana proferet. Nitri quoque, autis aluminis , aut vitrioli spiritus eodem, prorsus modo sali tartari amisius, aut ni-2s trum, aut alumen, aut Vitriolum prae et bet. Quin & spiritus pinguis ex granis iis Cocci,seu Kermes cum sale tartari coit sua. i. fu , xum percolatus, & exsiccatus usque i ad mellis consistentiam, salem ut vocant si s essentialem Κermes exhibet, qui in ignea rostus, aqua communi solutus, tum ad cuticulam usque exsiccatus salem in loco

in frigido suppeditat, qui iisdem dotibus o

s. natur, ac spiritus acidus Κermes . Nee in diversa est ratio aliorum vegetabilium; in spiritus enim acidus salem alcati in sui

naturam mutat.

.l t Quae utique confirmantur maxime et

ii iis quae de ortu, & incrementis plant rum ex sola aqua jam supra diximus ;

is quaeque in hanc rem Helmontius assertis eXperimenta, nequaquam mihi videntur αontemnenda. Ducentas terrae in clibano

67쪽

latea exsiccatae libras vase terreo conclusit ; huic truncum salicis quinque circiter librarum pondere infixit : quinto post anno salix extracta jam I61. libris pendere visa est, cum vix duarum unciarum pondere terra esset imminuta, & aqua

tantum pluviali ea fuisset irrigata. Quod ει sal, ic pinguedo in aquam abeant probat Helmontius ex sapone, qui distillatus

fere totus in aquam,si s pius a creta distilletur,redit. Docet alibi multos pisces sola aqua vesci, ex quorum numero sulmo nem esse putat. Cumque ex aqua marina piscis evadat dulcis, manifestum videtur salem non esse quid incorruptum, aut primum elementum. Quid; quod spiritum vini totum inflammabilem contactu salis tartari in aquam pene totum conVerti posse existimat: quod utique verum est, si ex sale tartari acetum saeptiis ante distilletur. Is enim salem aceti retinet, quo

quidem velut satiatus jam salem volati lem, qui in vini spiritu inest ad se rapit. Sed illud quoque admonet Tachenius, oleum commune sali tartari assiisum magna sui parte in aquam converti: nam repetitis distillationibus totum fere in aquam abit. Quin & sal tartari ferreae

68쪽

imilis

tabulae impositus, & deliquio solutus .

ac distillatus aliqua ex parte in aquam facessit, adeo ut laepius deliquio solutus , seu humido aeri expositus, tum distillatus tandem pene omnis in aquam abeatι Et quidem hac ratione purissimum Vini spiritum extrahit D. Boyle. Tarta rum ad albedinem calcinatum vasi vi

treo , & gracili, & alto imponit, vini spiritum semel rectificatum affundit, leni calore distillat, quod erat phlegmatis in

vini spiritu tartarus retinet. Vice tartari salem e clavellatis cineribus, imo. dccalcem vivam quandoque adhibet, &res bene procedit. Quod si denique vera sunt quae de suo Alκaest, seu mirabili dis solvente commemorat Helmontius, pro secto vix negare possumus . non modo mixta corpora, sed terram ipsam, sales, lapides, metalla ex aqua constare , & in eam demum reverti. Ex iis tamen ad summum efficitur mix- I . ta ex aqua saltem maxima ex parte e liecomposita: sed non video qui possit aqua seipsam movere, δc in tot rerum formas

vel species convertere, nisi alia quoque principia , & ab ea plane diversa agno cimus. Et quidem fatente Helmontici C im

69쪽

aer alterius est ab aqua naturae; ut nihil dicam de variis fermentorum generibus quibus tot, & tantas tribuit vires. Haec enim, si illi credimus , rerum omnium ortus promovent, haec tacundant semina, atque in aere potissimum vigent Hinc, inquit, sub terra nihil fere nascitur, scd in summis terrae partibus , de aeri proximis : quaeque sponte nascuntur , non aquae tantum, ted his fermentis originem suam debent; quae quidem

in exerementis animalium maxime regnant. Hinc quae odorem, situm, aut fracedinem contrahunt, eadem vermes

mox generant. Hinc ut ipsi videtur, chγ-mia digerit, & putrefactiones praemittit,

ut accepto fermento corpora dehiscant in minima. Sic in ventriculo cibi feriamento acido convertuntur in chylum- Passeribus vivis guttur acidum inesse e pertum se testatur hinc fortὲ eorum voracitas; atque hujus aciditatis temperandae gratia, quaedam mes cretam , calcem, aut arenam vorant Cerevis

nondum fermentata si distilletur,crassiores in fundo relinquit taces, non item ubi fuit fermentata : nam fermentum acore suorices consumit. Multa in hanci

70쪽

sententiam addit Helmontius, quae mihi

videntur conficere aquam non esse unucum rerum principium, nec prima compora ex quibus res quaeque componitur

unius esse substantiis , ara figura solum, vel magnitudine disserre. Cum aer aut saltem aether purissimus, ignis etiam, si quis sit ab aliis elementis discretus, & varia fermentorum genera ab aquae natura omnino sejungantur. Quamobrem plantae quae aqua sola ali videntur , nitros forte, & aereo fermento, quod Vegetationis principium est, ortum saum Scincrementum debent, hoc enim terra si

destituitur, sterilis est. Nec demum aquatam est simplex & uniusmodi quani vulgo creditur; nam & putrescere solet, &corrumpi, quod in corpus simplex non cadit: ac de materia quidem ex qua rerum qualitates ducuntur, satis disputatum a nobis fuit. De motu etiam , qtue est altera & primi I

ceps qualitatum caula diximus. Hoc tan-xum addimus , quod ad rem nostrain m xime pertinet, non eum a materia esse profectum, cum materia sive moveatur, sive quiescat, eadem omnino sit, cum

que fit utriusque assectionis capax,neutri

SEARCH

MENU NAVIGATION