Joannis a Lasco opera tam edita quam inedita recensuit vitam auctoris enarravit A. Kuyper

발행: 1866년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

tur, quo pacto serendi'ae non potius per excommunic&tionem rese- eandi sunt a reliquo Ecclesiae corpore, qui, ut membra Christi in eius Leelesia bapti tali, Christum Dominum ipsummet contumelia destinata ametunt, dum Eeclesiam ipsius publicumque eius ministerium

i utra sese rident ae contemnunt 3 Sed de excommunicatione postea plura. Nuno satis est ostendisse, quonam modo pueri in sua adole- seeutia, si sint protervi atque insolentes, coerceantur, et, priusquam ad Genne Dominicae usum admittantur, et, postea quani sunt admissi iam, propter insolentiam ab illai rursum arceantur.

Quodsi qui parentes per inopiam sumptum in liberos iustituendos

facere nou possint, Diaeonorum ministerio illis succurritur, modo illis res indicetur. Atque haec est ratio catechi gaudi continendique in ossicio pueros et adolescentes'in nostra Ecclesia, quam sane fructum non contem nendum et iam videmus attulisse et adhue allaturum esse pcr Dei gratiam uon dubitamus. Restat iam, ut de modo ac ratione tam

Germanitae quam Gallicae Pro- 106)phetiae dieamns.sDe Prophetiis, quae dicuntur.JDe modo ac ratione Prophetiae in Germanorum Beelesia diebus Iovis.

Ratio Prophetiae in Germanorum Ecclesia haec est visa fore maxime utilis toti Ecclesiae, ut in illa excuterentur et approbarentur omnia per mutuam locorum e scripturis collationem, quae in totius eius hebdomadis mucionibus videri poterant vel non recte vel non ad plenum omnino fuisse explicaia, aut qualemcunque tandem in animis auditorum dubitationem sorte adhuc reliquissent. Cum enim nusquam aliunde plus imminere posse periculi constet in omnibus Leelesiis, quam ex doctrinae dissidiis, nihil sane neque etiam utile esse potest in omnibus Ecclesiis. quam ut unanimis doctrinae consensus in illis ex verbo Dei retineatur. Ad quem equidem retinendum atque etiam alendum vix quidquam haberi excogitarique potest aut melius aut commodius aut etiam essica eius hac tali publiea do- I073etrinae Ministrorum examinatione Atque approbatione. Die Iovis igitur sub finem concionis, quae hora propemodum nona ante meridiem habetur. Ecclesiastes ipse hortatur Seniores Ecclesiae et omnes eos, qui ad proponendas obiectiones designati sunt. ad proferendum in medium aliquid cum omni modestia et gravitate ad

Eeelesiae aediscationem, non autem ad vanam ostentationem. Aelum Ministri rationem reddunt doctrinae suae. in eius hebdomadistaneionibus traditae, si quid adversus illam obiiciatur.

112쪽

Et ut omnia ordine ac decenter citraque ullam confusionem gerantur t), ne item senestram aperire voluisse dicamur per istiusmodi examinationes indueendis curiosis quibusdam, ut nune sunt tempora. et noxiis quaestionibus, quae aliud nihil quam pugnas gignerent et Aeetesiam demum etiam perturbarent γ, - designati habentur o Senioribus ae Diaconis adeoque et ex reliquo etiam Ecclesiae coetu viri quidam pii graves et modesti, quosque certum est ἔt in scripturis bene versatos esse ἔt aliud non quaerere, quam gloriam Dei I08 et Ecelesiae publicam aedificalionem, quibus Solis potestas facta est proponendi suo ordine in Prophetiis. quidquid omnino proponi debet. Vitari enim non possent turbae ac confusiones in Ecclesia ullo modo. si quibuslibet proponere omnia liceret, cum nusquam alioqui de-εint hisce nostris potissimum temporibus homines contentiosi praesineti curiosi et supra modum arrogantes, a quibus sibi modis sane omnibus Ecelesia cavere debet: denique non desint etiam sanati ei plerique homines, per quos hauddubio omnia tentaret Satan ad dis sipandam Christi Ecclesiam, si omnia quibuslibet sine delectu ad dis erimine ullo publice in medio Ecclesiae coetu proponere literet. Interim tamen ut toti Ecclesiae libertas sua constet. et ne quis,ibi deleetorum illorum ad id peculiariter virorum designfitionem fraudi esse queratur, libertas permittitur omnibus, qui sunt ex Leelosia, ut omnes suas dubitationes aut Obiectiones designatis viris illis sive verbis sive scripto exponant, adiectis ex verbo Dei dubitatio num obiectionumque istiusmodi suarum rationibus. uuae demum om- I09 nia per designatos illos in Prophetia proponuntur, quatenus sane verbo Dei consentanea esse et ad Ecclesiae aedificationem sarere

videntur.

Ne tamen et inter illos ipsos designatos viros utiqua ullo modo eonfusio oriatur, aut alii alios in proponendo impediant, conveniunt inter sese desiguati illi paulo ante eius diei concionem atque inter sese eonserunt. quo quid ordine proponi ab illis debeat. Et, si quid

sit eiusmodi, quod aliquo modo controversum esse videatur, admoianentur illius in tempore Ministri ae Seniores omnes, ut praemeditati respondeant, aut res differtur in pliam Prophetiam, si sit opus, ut

o muta ordine decenter et cum Ecclesiae aediscatione fiant. Quantus autem sit huius talis Prophetiae fructus, id res ipsa ela rius multo testatur, quam ut ullis verbis explicari possit. Primum enim confirmantur animi totius Ecclesiae in retinenda tuendaque etiam sana doctrina, posteaquam illam ita et excuti et approbari videt, et animantur praeterea atque etiam armantur omnes

113쪽

adversus sectas omnes, quibus Munn sunt fere plena ubique omnia.

atque unanimis in tota Ee- II0ὶclesia doctriuue consensus retinetur. Deinde Ministris verbi excutitur torpor iitque otium. Coguntur summo studio advigilare, ut in tradenda doctrina fideliter prudenter et magna.circumspectione ministerio suo langantur, ne quid temere videlicet apud Ecclesiam effutiisse novaque ulla dogmata praecipitanter in medium protulisse videri possint. Nimirum vox illa Apostolica in osticio illos continet: Caeteri diiudicent. et alioqui intelli ut etiam in tali doctrinae examiuutione Spiritus Prophetarum

aliis Prophetis subiectos esse oportere ' . Praeterea multi, per imperitiam alias nil sectas pertracti, Deile lucri fiunt. Cum cui in rationes seetariorum eo latari, idque Sine convitiis, et Sanam praeterea doe trinam approbari audiunt ex verbo Dei, satile ad 'agnoscendum errorem suum et veram resipiscentiam inducuntur, id quod iam pluribus exemplis experti sumus. Ad haec Seniores Ecclesiae sese ctiam nouolgariter exercent in seripturarum explicatioue. Si qui enim lodi occurrant, qui variam admittant expositionem. quisque Seuiorum proferre potest sua in , quam sibi habet revelatam, ex - 1 II)positionem. non sine magna Ecelesiae aedis eatione. Postremo praefractis atque obstinatis adversariis et sectis omnibus obstruitur os hoc uili Prophetiae genere, dum sibi omnem exeusationem cripi vident. cum apud Deum, tum apud homines, pertinaciue suae atque obstinationis. Negare enim non possunt, libertatem esse proponendi publien argumenta ipsorum omnia per designatos illos viros pro eo ne ipsi met volunt modo ne turbas in Ecclesia moveant, sed ordine et decenter omnia

fiant, ac deinde refutari omnia, donec toti Ecclesiae modis plane omnibus satisfiat ipsaque id suo silentio publice allestetur. Sed quem admodum Christus est, omnes qui male sibi sunt conseii, lucem serre non posse adeoque et refugere. denique et odisse '). ita sane et isti ad talem disputationum et Prophetiae.lucem prodire recusant, sed in

angulis interim suis traducere non cessant nostram Ecclesiam et, lueis odio excaecati, damnant tandem, quod in sua ipsorum conscientia convincuntur accusari eam haudquaquam posse, atque ita ad extremum αυτο κατακριτοι cum sint, in mentem reprobam iusto Dei iudicio tradun- 1Ι2 tur ). Hi seo itaque causis adducti hunc talem Prophetiae modum in Germanorum Ecclesia instituendum hic esse putavimus, quod huic Ecelesino maxime et utilis et necessarius esse videretur.

Est autem et alia Prophetiae ratio, in qua liber aliquis Biblicus

ordine suo explicandus sumitur, non tantum per verbi Ministros, sed' 2 Tim. 2. Titum 3.

114쪽

etin m Seniores ne Diaconos, iuxta ordines ipsorum, nut plures etiam delectos ad id viros quosdam graves et pios ex reliquo Ecclesiane tu. Atque haec talis Prophetiae ratio in Gallorum Leelesia ob servatur lingua vulgari ipsorum, ad hunc modum.

De modo seu ritu Prophetiae in Ecclesia Gallorum. Cum et in Germanorum Ecclesia multi sint, qui Gallice loquantur. et in Galliea item Ecclesia muri, qui Germani eam linguam sic satis norint, utile id soro existimavimus. ut aliis omnino diebus Prophetia apud Gallos in hebdomade, quam II 3 apud Germanos observaretur, ut videliret 6t Galli qui vellent Germanicae έt Germani vicissim

Galli eae Prophetiae commodius interesse possent. Atque ita. quoniam in Germanorum Ecclesia diebus Iovis prophetia. ut dictum est, ha- heri solet. Gallieae Prophetiae dies Martis destinatus est. Visum est etiam nute fore utrique Ecclesiae, ut varietas haee Pr phetiae ita in illis retineretur. Ut enim doctrinae per hebdomadem traditae examinatio atque approbatio do qua iam diximus plurimum lauetus habet in Ecclesia, ita fieri etiam non potest, quin maximo cum

fructu scripturae tractentur, si ad cuiusque lectionis explieationem multae multorum interpretationes, inter sese nihilominus Donsentientes, atque inde deductae vel exhortationes vel consolationes adhibeantur. Manifesto enim conspicitur opulentia donorum Spiritus sancti in Eois clesia in concordi multarum interpretationum circa unum quemlibet scripturae locum varietate et exhortationum simul ac consolationum' multarum indo petitarum adcommodatione. Deinde est non vulgare exercitium hoe in Ecclesia, quo fit, ut multi semper assuescant scripturarum expli- 116 eationi, sic ut nunquam sint verbi Ministri in Ecclesia delaturi. Postremo Reelesia tota in . fide scripturae confirmatur, quam a tot simul viris tam varie tamque interim consenis uenter explieari audit.

Singulis igitur diebus Martis in hebdomade in templo Gallorum

post absolutam publicam concionem et preces Ecclesiae publicas, priusquam Psalmus extremus decantetur, consident ordine in conspectu totius Ecclesiae verbi Ministri et Seniores eius Ecclesiae, simulque etiam illi, qui ex reliquo Ecelesiae metu ad id designati sunt. Atque unus aliquis ex Ministris Senioribusve aut designatis illis aliis iuxta suas vices sumpto eo libro, qui ad Eum modum per Prophetiam explicari coepit, prosequitur eius lectionem suo ordine, ubi in priore Prophetia cessatum suerat, ao demum explicationem textui addit pro doni sui mensura et admonet Ecclesiam eorum, quae illi in praelecto textu observatione digna esse videntur. Huio vero, ubi dicendi finem feeit, succedit alius proximo assidens et ad eiusdem Diuitiaco by c

115쪽

ipsius textus explicationem adiicit, si quid a priore omissurn esse pu- tat. Ac rursum secun- II 5 do succedit tertius et tertio quartus, usque dum neque inter verbi uinisIros neque inter Seniores aut designatos illos e coetu Εeclesiae alios quisquam sit. qui aliquid in medium proferre velit. Posteaquam vero nemo amplius habet quod proserat, Minister, qui publicam eoneionem habuit, iubet decantari Psalmum aliquem, quemadmodum in superioribus dictum est, et tandem eum benedictione dimittet Ecclesiam in pace. Atque de publieo verbi in peregrinis Ecclesiis ministerio tantum. Habentur autem in templo Germanorum praeterea diebus Lunae et Mereurii latinae praelectiones et latinae item Prophetiae seu seripturarum collationes, in quibus doctrina ipsa praelectionum excutitur atque approbatur, perinde atque in Prophetia Germanica. Sed quoniam huiusmodi praelectiones non proprie pertinent ad Peregrinorum Eetlesias, neque certum est, Eas ita semper observari posse. non existimavimus illas in parte aliqua publiei verbi ministerii in Ecclesiis ponendus esse. Iam igitur nobis de Sacramentorum ministerio rituqueae modo illius dicendum erit, primamque de ritu ac sorma Baptismi, deinde vero II6 de usu ac ceremonia Coenae Dominicae, quemadmodum in nostris Ecclesiis observatur.

Forma ac rura administrandi Bapliarii, in Melesia peregrinorum Londini. Baptismus in nostra Ecclesia in publico potissimum Ecclesiae metu sub finem concionis publicae administrari solet. Cum enim Baptismus ad totam omnino Ecclesiam ita pertineat, ut nemo qui site eorpore Ecclesiae a Baptismo arceri, neque item admitti ad illum quisquam, qui non sit membrum illius, debeat, aequum sane est, ut, quod ad totam simul pertinet Ecclesiam, in totius etiam Ecclesiae metu peragatur. Testatur autem Paulus. Ecclesiam ipsam Christo autore Baptismi ministerio mundam censeri sine ullius membri sui exceptione. Unde sane facile est videre. Baptismum neque ad eos. qui omnino sunt extra Ecclesiam, pertinere, neque ullos item Ecclegiae membris negari posse. Cum autem ita sint hie divino insti- ΙΙΤ tutae beneficio nostrae Eeclesiae per Maiestatem Ιἰegiam. ut sint veluti una quaedam paroe-eia dispersorum per totam urbem peregrinorum omnium, seu unum torpus corporatum, quemadmodum in Regio Diplomate habetur, et non omnes interim peregrini nostris sese Ecclesiis adiungant, - imo vero multi sint, qui dum omnes Ecclesias aversantur ae refugiunt

116쪽

apud Anglicas Ecclesias nobis, npud uos vero Anglicis se Ecelestis adiunctos esse fingunt, atque ita et Anglicis et nostris pariter Ecele- . si is imponuut, - nos, ne Anglicae Ecclesiae earumque Ministri impo- sturis talium hominum sullantur idque sub suco nostrarum Ecclesia rum, eorum duntaxat i antes baptitamus, qui sese nostris Ecclesiis . per publieam sdei consessionem disciplinaeque Ecclesiasti ne observationem adiunxerunt. Sed omnium nostrorum insantes baptirninus interim ne Anabaptistis oecasionem aliquam subducendi a Baptismo insantes suos in Anglicis Ecclesiis, practextu nostrarum Ecclesiarum praebeamus, aut nos etiam sub obtentu Angliearum Εzelesiarum sal

lamur.

Ut aulom nostrae Ecclesiae certae esse Pos- HS sint, insanies, qui sunt baptizandi. esse eorum semen. qui se nostris, ita ut est dictum

Ecclesiis adiuuxerunt, pater ipse insantis baptizandi, si quo modo id facere potest, aut aliquot alii spectatae fidei in Ecclesia viri ae mulieres insantem ipsum ud Baptismum efferunt, eumque semeti Ecclesias esse, publice profitentur. Neminem nutem peregrinorum patimur insantes suos ad Baptismum offerre in nostris Ecclesiis, qui non fidem apud nos suam publice professus esset disciplinaeque sese Ecclesiasticae ultro subiecisset, ne, qui insantes suos ad nostrum alioqui Baptismum se iis obtulissent, causari demum possent. re ad nostras Ecclesias pertinere atque ita. fallerent postea Anglicas Ecelesias earumque Ministros. Sed tamen ut aperte testemur, et Anglicas et nostras Eeesesias uniam atque eandem Ecclesiam esse, etiamsi ab illis et lingua et ceremoniis nonnihil variemus, non recusamus. quominus Angli insantes nostrorum ad Baptismum, ut publici Ecclesiae testes offerant in nostris Ecclesiis, si modo habeant et usum linguarum nostrarum et tertum pietatis suae testimonium. quemadmodum nostri

vicissim in Anglieis Leelesiis insan sub tes Anglicos ad Baptismum

offerre solent.

Habetur autem peculiaris liber, in quo nomina infantium omnium. qui baptizantur, parentum etiam ipsorum nomina locusque mansionis ipsorum . deinde annus etiam. mensis ac dies Baptismi adscribuntur. quo Deilius demuin insantcs, ubi adoleverint. ad Cutechismum edi- seendum inducantur, si parentes aut e vivis interea ex dedant aut sint etiam hae tu parte negligentiores. uua de re plura sunt dicta, circa

catecheseos explicationem.

Quodsi adultus quispiam sit baptizandus. qui nondum alioqui baptieatus sit, vel a Iudaismo, vel ab Ethnicismo. aut etiam ab Anais baptistis ad nostram Ecclesiam venire seque illi adiungero et in illa haptigari velit. tum is in fide primum instrui publicamque illius consessionem eoram Ecclesia aedere et Ecclesiasticae sese diseiplinae

117쪽

sublidere debebit priusquam haptizetur. Etenim de adultorum saluto Εeclesia ex fidei potissimum consessione et usu disciplinae iudicare

potest.

Cum igitur Baptismus in nostris Ecclesiis administrandus est, iubet Ecclesiastes sub finem contionis, priusquam Psalmus 120 de- eantetur, insanus baptigandos proferre in totius Ecclesiae conspeetum per publicos illos Ecclesiae testes, qui insantes baptizandos se men nostrae Ecclesiae esse, patribus insantium adstantibus, profiteri debent. auibus demum omnibus in conspectu Ecclesiae ita constitutis, Ecclesiastes in hune modum adhortatur Leelesiam ad diligentem mysteriorum in Baptismo nostro considerationem: Admonitio cire a Baptismi administrationem. . Posteaquam nobis Baptismus iam administrandus est, viri fratres ldanda est nobis opera. ut illum iuxta Christi Domini institutionem

et Apostolorum observationem administremus, ne per nostrum ministerium sacrosancta haec Christi institutio profanetur. praesertim cum certum sit, Deum multam non sinere institutionum in Ecclesia suarum profanationem. Ut autem Baptismum hune iuxta Christi Domini institutionem re vera administremus mens ipsa ae voluntas illius, 121 verbo auo patefacis, intuenda nobis potisismum atque etiam sequenda erit, nempe ut ita Baptismum hunc administremus, quemadmodum illum ab ipso imperatum habemus. Duo vero nobis praecipit Christus Dominus in Baptismi institutione. Primum, ut aqua baptizemus eos, quos ad eius Ecclesiam certo pertinere scimus. Deinde, ut non quovis modo id, sed in nomen Dei

Patris, Filii et Spiritus sancti faciamus . In hisce duobus igitur

observandis sequenda nobis erit mens ad voluntas Christi Domini elaea huius Baptismi nostri administrationem, ne quo modo divin&m institutionem prola nemus. Aquam igitur iam paratam videtis, ut insantes istos tanquam membra nostrae Ecelesiae et Christi ipsius iuxta eius mandatum bapti a mus. Superest ergo hoc tantum. ut eos non quovis modo, sed in nomen Dei Patris et Filii et Spiritus saneti vere et fideliter baptizemus. hoc est, ut Baptismo hoe testificemur et declaremus, totam Christi Eeole iam eum omnibus membris ipsius pertinere proculdubio ad Deum Patrem, Filium et Spi- 122)ritum sanctum, mundatam vid lieet omni ex parte sanguine Christi Domini, ut in ea tota una eum

membris eius omnibus nullo omnino macula aut ruga coram oculis' I Cor. u. Eph. F. Matth. 28. Har. Id.

118쪽

Dei cerni possit. Porro ut ostendamus, nos omnia nostrae Ecclesia membra per nostrum hoe ministerium in nomen Dei Patris et Filii et Spiritus sancti baptigare, haec ita de Baptismo Apud vos testifi

camur:

I. quod Baptismus iste non tantum ad insantes hosce, qui ad ill-lum offeruntur, scd ad catholi eam etiam Christi Ecelesiam ita pertineat, ut illam totam cum omnibus ubillhet membris suis mundam prorsus apud Patrem Deum censeri testetur propter Christum et proinde esse id debiti ossiciique nostrum omnium, qui hunc Baptismum intuemur, ut non minus illum ad nos omnes pertinere cogitemus, quam si una cum hisce insantibus pariter omnes baptizaremur, et ut quisque nostrum magnitudinem bonitatis et misericordiae gratuitae Dei seeum perpendat cum debita gratiarum actione ' , simulqne cogitet de approbanda Deo coram eius Ecclesia gratitudine sua per veram resipiscentiam et vi- I 23 tae seriam emendationem. Neminem igitur debere esse omnino otiosum Baptismi cuiuslibet spectatorem . nisi qui inter Dominicao institutionis profanatores numerari proque Christi ipsius Domini contemptore haberi et proinde reus etiam corporis et,anguinis Christi esse velit. Sed unumquemquam, dum Baptismum aliorum intuetur, Omnes suas cogitationes intendere debere ad perpendendam gratuitam Dei erga nos omnes bonitatem ac misericordiam in Christo et ad curam ac sollicitudinem approbandae nostrae vicissim erga Deum gratitudinis per veram resipiscentiam nostram et vitae emendationem, perinde atque si omnes pariter haptigaremur. s. quod ea nostra mundities, quam tinctio nostra in Baptismo designat, non sit ex nobis ipsis, quandoquidem unius alterius emundatione mundi sumus, qua sane non egeremus, si ullam omnino ex

nobis ipsis munditiem habere possemus Evinci ergo Baptismi testimonio, omnes nos, quod in nobis quidem est, impuros esse omnino per peccatum ab ipso etiam matrum nostrarum ulcro coram oculis Dei I. neque nos ab ea impuritate eiusque condem- 1243natione repurgari liberarive posse usso modo, sed per alium oportuisse nos emundari, ut mundi esse possemus. 3. quod ea ipsa nostra mundities ex nullsus hominis aut creaturae alterius omnino virtute merito aut dignitate, praeterquam ex

gratuito solius Christi Domini dono ad beneficio nobis contingat

carne nostra partae communionem . . Ille enim nos solus emundavit

119쪽

per sanguinem suum. Ille expiatum morte sua nostrum peccatum tegit suae iustitiae plenisusticietitia meritumque suum nobis imputari vult in Patris sui iudicio et suam nobis gloriam gratuito donat. Atinque hoc ipsuin plane est sunt mψm Baptismi mr sterium. quod externa aquae tinetione illa designatur quodquo uobis scriptura pluries commendat, dum Baptismum lavacrum rege mitionis ac remissionis me catorum vocat , dum baptizatos Christum induisse testatur, et dum nos iu mortem Christi baptizari docet. Ut intelligamus mortem Christi meritumque omne illius nobis cum ipso ex dono suo com mune esse, ni 125 que per eam ipsam nostram cum Christo comis munionem in morte ipsius, nos etiam deductos esse in aeternam et gloriosam communionem eorum in coelis, quae sunt Patris et Filii et Spiritus sancti. et proinde nos mandaxo Christi Domini baptizari

4. quod collatum hoc in nos a Christo Domino nostrae munditiei donum requirat nostram pro tanto beneficio gratitudinem. Nempe ut donatam nobis munditiem, peceatorum nostrorum sordibus nostris ne rursum ultro ae SPOute impuremus ). Et proinde debiti ossietique no stri esse, ut nostram illam cum Christo Domino in morte sepultura ac resurrectione sua communionem, Per quam servati sumus, vita retiam 'nostra pro nostra virili coram eius Ecclesia exprimamus, eruet figentesa videlicet tu nobis ipsis assidue veterem nostrum homi nem affectusque ipsius una cum Christo Domino sepelientes, quoad fieri potest, atque in vitae novitatem virtute Spiritus faueti indies magis ac magis resurgentes. Si quando vero nos pro nostra infirmitate lapsos esse peccatorumque nostrorum mole premi videmus. non ideo nobis de- I 26 sperandum esse neque item quaerenda ulla alia peccatorum nostrorum remedia, sed intueodam nobis esse emundatio nem nostri iti sanguine Christi. quam Baptismus ipse contestatur. Qua fit. ut non huius tantum aut illius temporis peccata nostra, sed quae per omnem vitam nostram ex tufirmitate nostra patramus, nobis

gratuito condonentur, si nobis distisi cum nostri ipsorum displicentia atque accusatione veniam illorum supplices ad thronum gratiae Dei

petamus.

Haee ita vobis de Baptismo testificamur. ut intelligatis et insantes istos ad eum modum baptigari sit vos iam oli in baptigatos esse in nomen Patris et Filii et Spiritus sancti. Quamquam,autem insantes omnes nihil horum percipere, ne di eam praestare possint, non ideo tamen a Baptismo arceri debent; postre-

120쪽

mum est enim et in Baptismo et in aliis Meramentis omnibus id quod nos pro debito officioque uostro erga Dominum Deum nostrum praestare debemus . Sed nobis ante.omnia intueudum est Dei opus erga nos in Christo. nempe aeceptatio nostri et nostri seminis gratuita in gratiam 127 Dei propter Christum, quae nobis per Baptismum designatur. Ad quillis eum infantes nostri quoque indubitato pertineant, testimonio institutae olim a Deo circumcisionis et mani sestae alioqui promissionis . Ut sim Deus tuus et Deus seminis tui post te . - non fideliter ministerio nostro tangeremur, si a signo aeceptationis nostrae insantes nostros Rrceremus, quos Deus ipse et promissionis et circumcisionis testimonio luculentissimo sibi gratos acceptosque esse, expresse testatur. uodque ad baptigandorum ad natam infirmitatem attinet, eam sano clementer seri Deus neque illis imputat propter Christum, si e ut adnata nobis naturae nostrae infirmitate a gratuita illa nostri propter Christum acceptatione et proinde ab usu Baptismi etiam haudquaquam excludamur. Alioqui si propter adnatam naturae nostrae infirmitatem insantes a Baptismo arcendi essent, eo quod credere et poenitere non possunt, simul quoque et adulti omnes arcendi essent. Neque=enim interiadultos etiam quisquam est. qui vere M plene credere aut poenitere possit. Imo magis multo adulti Omnes a Baptismo arcendi essent, eo quod patratis iam per se ipsos pluri- 12s mis et gravissimis sceleribus omnibus insantibus multo sese reddiderint impuriores, quemadmodum Cyprianus docet. Amplectimur ergo insantes omnes ad Baptismum in nostra Ecclesia ad attestandam et nostri simul et illorum gratuitam acceptationem ingratiam Dei propter Christum. Et, quanquaui natura sua sint revera filii irae. concepti et nati in peccato ), quemadmodum et nos omnes, Christi tamen beneficio peccatum ipsorum illis, quemadmodum et nobis nostrum, non imputatur ad condemnationem. propter quem etiam

in foedere etse censentur.

Et ut certi simus insantes nostros in foedere Dei censeri, quod in se alioqui complectitur,eam communionem cum Deo Patre et Filio et Spiritu saneto, in quam mandato Christi omnes baptizari iubemur. verbi divini ea de re testimonia audiamus. Primum igitur Deus ipsemet hii Abrahamum sic ait, cum illi circumcisionem in gente deinceps sua observandam imperaret Gen. I Τ.): ν Ego conflabiliam, inquit Dominus, pactum meu in inter te et me, et inter semen tuum post te in generationibus I29 suis foedere sempiterno, ut sim Deus tuus et Deus seminis tui post te.

SEARCH

MENU NAVIGATION