Joannis a Lasco opera tam edita quam inedita recensuit vitam auctoris enarravit A. Kuyper

발행: 1866년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

butio 3 An vero, propterea quod haec ignoremus, Coenae usus nobis intermittendus erit 7 Εquidem certo doceri non potest, qua materia aut sorma fuerit poculum illud, quod Christus Dominus in Coena sua propinabat, neque itest, primusne ipse, an vero postremus biberit. Multo

minus autem de pane doceri potest, quonam modo Daetus sit, cultellono an manibus tantum. Quo item modo in cibum oblatus, collectusne per frusta in discum, ubi, iam fractus esset, Qt Buum quisque si hi frustulim, inmeret, an vero cultello aut suscinulae infixus, aut nudis ma illes in manus sigillatim unicuique porrectus. Haec sane certo doceri omnia non possunt et tamen non ideo tollimus in Coena sive poculi propinationem sive panis fractionem distributionem et participationem: quae sane tolli omnia oporteret, si musessus sit tollendus propter ignoratam formam ipsius.

At vero Paulus, quemadmodum neque in poculi propinandi, neque in panis frangendi distribuendique forma a Christo Domi- 154 no

observata ita anxius erat, ut, propterea quod illam non nosset, a Coenae sibi usu abstinendum esse putaret, sed vulgari istorum omnium so a eontentus Coenam nihilominus a Corinthiis observari voluit,

ita et do primi illius Christi cum Apostolis accubitus forma nihil

solieitus satis habuit, receptum vulgo consessum publicum in Coenae usu retinuisse. Porro neque Tertullianus. neque Chrysostomus, neque Augustinus mutati usquam consessus vulgaris in Coenae usu, sive apud Graecos. sive apud Latinos meminerunt, sed receptum ubique eonsessus modum in Coenae Dominicae usu ad sua usque tempora observatum esse testantur. Et res ipsa loquitur haec praetexi. non tam ut forma illa observati a Christo Domino consessus commendeturae in Coenae usu revocetur, quam potius, ut peccatum sublati a Coena consessus publici utcunque excusetur.

Non obstant igitur praedictae obiectiones omnes. quominus illis posthabitis consessus publieus in t oenae Domini eae actione, dum fieri potest, observetur. Primum propter Christi et Apostolorum exemplum, quod sane imitari praestat quam abrogare. I55 Deinde propter plenum summae consolationis mysterium partae iam nobis paeis et quietis nostrae in Christo per mortem ipsius. Praeterea. propter typum doelestis nostrae olim i riae, conviviali hie accubiluadumbratae. Postremo propter mandatum illud Christi Domini Ἀω hoe licite, V a quo consessus alioqui seu a cubitus, dum retineri potest, eludi omnino non debet. 'Sed non ideo tamen Eeelesias eas omnes violatae Divinae instilutionis accusamus, ut antea quoque diximus, quae in Coenae Dominitae usu consessum adhuc publicum non observant. Aliud est enim illum sine ulla necessitate sustulisse, aliud vero, per alios gublatum,

132쪽

restituere adhue non posse sine m ligna Ecclesiarum perturbatione. Fatemur filium hominis esse Dominum etiam ipsius sabbatis . et eum Augustino non putamus scindendas esse Ecclesias propter ea, quae nos ex se neque digniores neque indigniores eoram Deo sacere possunt. Sed offetum fidelium in Ecelesia Ministrorum esse dicimus, ut Divinas omnes institutiones. pro summa virili sua iuxta fidem sui ministerii.ad puritatem illam primaevam doctrinae et observationis Apostolicae reducere semper per. 156ὶ omnem O asionem conentur. Quod ipsum equidem nos etiam nobis in consessu Coenae Dominicae restituendo sequendum esse existimavimus. praesertim cum illum Christi Domini exemplo Apostolimque observatione. mysterii item excellentia et typica coelestis nostrae Olim gloriae adumbratione. denique et mandato ipso Dominico non temere proculdubio commendatum. esse, et proinde etiam ad Ecclesiae aedificationem plurimum sacere videremus: et quidem cum uobis eius rci Potestas Regia autoritate saeta esset. Haec vero ita de restituto hie per nos in nostris Ecclesiis Coenae Domini eae eonsessu suo publico commemorare voluimus, ut consilii hae in parte nostri rationem piis omnibus redderemus. Multa nutem omisimus. quae ad eam rem adferri adhuc poterant, quod his satis. laetum piis omnibus fore non dubitemus. Iam ergo ad eam, quam observamus, praeparationem ad Menam Domini veniamus.

Do Praeparatione ad Coenam Domini. I57 Priusquam Coena Domini sit instituenda, quintodecimo antea die id toti Eeclesiae denunciatur et dies designatur. quo administrari

debeat. moneturque tota Ecclesia, ne quisquam se a Coenae usu subdurati nisi aut per v&letudinem. aut per eoactam alioqui necessitatem aliquam impediatur. Ut enim nihil merito ab homine quovis aegroto praetexi potest, quominus morbo suo remedia adhibeat. quoties et medieus et remedia praesto habentur. nisi si suam quis valetudinem studio negligere velit. Ita cum Coenae Dominicae usus pra stantissimum sit dissidentiae nostrae remedium ex Christi Domini institutione, nosque sine exceptione omnes sub dissidentiam natura nostra ita conclusi simus, ut illius nomine aliud esse non possimus.

quod in nobis est, quam irae et mortis filii ). qui equidem est exitialis

morbus nostrum Omnium. - nemo no8trum prosecto subducere sese a

Coenae Dominicae usu potest, praeterium si aut per morbum aut per coaetam similem aliquam necessitatem impediatur. nisi si suam i Nare. 2.η Ephe. 2.

133쪽

quisque saluium eliisque autorem Christum Dominum negligere I58ὶ

omnino velit.

Monetur lium Ecclesia, ut quisquam se diligenter iuxta Pauli doe-

trinam probet qua sane in re summa sere omnis nostrae ad Coenam Dominicam praeparationis consistit. Prohationem porro nostri constare potissimum diligenti nostri ipsorum exploratione, num veram Dei et nostri parilar cognitionem nos habere intra nos ipsos sentiamus. Quodque ad Dei primum cognitionem attinet, xplorare nos ipsos debemus . num in eorde nostro eum affectum sentiamus. ut statuamus. Devin esse simul et Dominum nostrum, qui mandatorum in nobis suorum obedientiam pro dominatus in nos sui iure omnino requirat r.esse et iudicem iustissimum, qui nostram rebellionem iusto suo iudicio puniat. et esse servatorem, qui nostram omnium infirmitatem nobis imputare nolit pro gratuita eaque indicibili sua misericordia. sed eius culpani, in filium.suum unigenitum translatam, nobis gratuito eondonet atque in suam nobis gratiam acceptatis propter eundem ipsum suum filium vitam quoque aeternam ae coelestem glo-

ei rea nostri in s 159 vera eius cognitione explorationem. Neque sunt ab invicem haee separanda quoquo modo. nisi nos sallere hae in parte ipsimet velimus. Sic enim non profuit Sauli regi. Deum ut

iudicem ae servatorem Ruum agnovisse, dum illum Dominum suum esse non vere agnovit. hoe est, dum mandati Divini transgressionem pro peetato agnoscere noluit, sed peccasse se in ipsa mandati transgressione negavit, perinde atque si mandatum a Deo quidem, sed non ut a Domino. cui omnem deberet obedientiam, aecepisset y . Sioneque Haevae prosuit. Deum ut Dominum ae gervatorem. gnovisse dum et in transgressione mandati Divini peccati culpam agnoscit et de venia non desperat, praepostore a serpente insidiatore de Dei henignitata persuasa - . Posteaquam enim dubitat de punienda iuxta de-eretum Dei sua inobedientia. simul Deum iustum quoque iudicem esse

non agnoscit. experiturque demum non suo tantum, sed nostrum etiam omnium malo, Deum vere iustum iudicem esse, quod initio in corde suo certo glatuere nolebat. Sic rursum etiam non profuit Gai. no. Deum ut Dominum sto iudicem agnovisse. posteaquam non simul etiam illum 160ὶ servatorem suum esse agnovit'. Dum enim in homicidio suo et precati eulpam agnoscit et corium exitium expectat. latetur sane Deum esse vere et Dominum. qui requirat obedientiam, et iudicem qui scelera puniat. - sed dum peccatum ita suum exaggerat.

134쪽

ut nulla omnino. etiam a Deo ipso ordinata, propitiatrice hostia exinpiari posse eredat, simul iam negat Deum, quem Dominum ae iudicem esse s Ovit, esse praeterea etiam et servatorem. Talibus igitur exemplis ostendit Minister 'haeo nobis de Deo simul et eoni unetim observanda semper, nequo ab invicem quoquo modo separanda esse cirea nostri in vera ne salutari ipsius cognitione explorationem. 1uod vero ad nostri ipsorum cognitionem attinet. lineo in tribus etiam praeeipuis rapitibus posita esse videtur. Nempe ut sciamus.

quidnam in nobis ipsis iam simus. quid item simus in Christo pergratuitam nostri propter illum in gratiam Patris Dei aeceptationem 3 , et quid Deus in nobis in vita hae nostra requirat. Nos vidElicet post primi parentis nostri peccatum esse iam, quod in nobis est, imo et mortis filios Satanae et peceati mancipia, qui I61 aliud nihil possimus quam peccare, et proinde aliud nihil etiam tota vita nostra

promereamur, quam steternam condemnationem. Sed esse nos rursum

iii Christo sitos Dei ). per translatam in ipsum mortequo demum sua expiatam omnem infirmitatis nostrae nobis adnatae condemnationem ε . et donatam nobis gratuito vicissim omnis suae in noeentiae iustitiae meriti, denique et gloriae suae salutarem communionem φὶ. Requiri autem in nobis fidem et gratitudinem nostram, ut hoc tantum Dei beneficium amplectamur nostramque erga illum gratitudinem pro noxtra infirmitato declaremus. In his inquam posita est praecipue vera nostri cognitio, in qua nos ipsos explorare diligenter debemus ei rea nostram ad Coenae Dominicae usum prueparationem. Nempe. num in corde nostro miseriae et condemnationis nostrae magnitudinem propter peccata nostra sentiamus, nobisque ita demum plano dissi,iatque abiecta omni prorsus dignitatis nostrae opinione, opem ae vo-niam apud thronum gratiae Dei suppliem cum nostri neeusatione im- . ploremus. Rursus, num gustum aliquem Receptationis nostrae in gra itum Dei propter Christum in dor- 162 de nostro ita sentiamus, ut. etsi nobis ipsi prorsus dissidere cogamur. in donata nobis tamen inia Iutari innocentiae iustitiao meriti et gloriae Christi communione. pa ei fieatae per fidem conscientisse nostrast testimonio, conquiescamus a . Po,tremo, num fides illa, quae nostram conscientiam tranquillam reddit. sit vera ac salutaris fides, non autem intra nos ipsos rationis nostrais iudieio collecta praesumptio. Verae enim ne salutaris nostraesides autor est non nostra ratio, sed Spiritus sanctus, qui eorda nota,tra exeitat, ut Divinis promissionibus aequiescamus, illis nos con

solemus, illis nitamur, inque illis nobis propter Christum Dominum

135쪽

placeamus. Idem porro etiam Spiritus sanctus accendit corda nostra ad amorem tam benefici Dei, ut illum et sua amemus omnia, cou delectemur legi sanctae ipsius inque illius obedientiam toti omni nostra cura studio ac sollicitudine incumbamus per vetoris in nobis nostri hominis mortificationem et mentis affectuumque nostrorum in novationem ' . Horum ita monetur Ecclesia de nostri probatione ante Coenae usum quintodecimo die. Postremo monentur in Ecclesia omnes. I63ὶ, ut, si quisquam omnino simultatem ullam iurgiave aut dissidia ulla. ullamve omni uocontroversiam habeati omnes modos ne vias reeonciliandi se quaerat ). Esse enim mandatum ut cum.omnibus pacem habeamus, quod in nobis est, quatenus id ullo modo fieri potest ). Et Coena Domini est

communionis nostrae invicem omnium ae societatis coena - , non dissidiorum aut simultatum, Oinuesque nos unum. non divisum dissidiis panem, unum item corpus compactorum, non autem dissidentium quoquomodo membrorum esse oportet, quicunque Coenae Dominicae participamus. Et quoniam ita est corrupta nostra omnium natura x ut veram n O sui probationem aut non intelligat sero, aut intellectam etiam Digide admodum ae negligenter curet: praeterea. ut sint, qui illam curent, saepe numero tamen hΤpoeritae sese bonis ita admisceant, ut facile discerni non possint: postremo cum rudes quoque ae prorsus imperiti rerum Divinarum homines ad coelestia haec mysteria sine fido adeoque et sine fronte ulla adcurrant, - nos, ne nostra incuria id fieret, ut digni pariter atque indigni sine discrimine ullo ad Coenam Is Domini sub nostro ministerio irrumperent. aliam quoque nobis

curam in admittendis ad Coenae usum in nostris Ecclesiis omnibus adhibendam esse putavimus praeter eas, quas recensuimus, admonitiones. Primum non alios ad Coenae usum admittimus, id quod antea quoque testati sumus, quam qui publice coram Eeclesia aut Ministris saltem ae Senioribus fidei suae consessionem aedideruut seque ultrone sponte disciplinae Ecclesiasticae subiecerunt. Deinde eorum ipsorum catalogum denuo semper Ministri Ecclesiae conficiunt, quoties Coena est administranda, advocalis per vices omnibus, atque consectus denuo catalogus ille cum prioribus consertur, ut,Εcelesiae incrementata ut decrementat facile conspici possint. et illi praeterea etiam reprehendantur iuxta gradus admonitionum, qui, non reddita apud Ministros ad Seniores causa ulla suae absentiae, a

Coenae usu Sese temere subducunt. Rom. 6. Εphe. 4. Col . 3. Heb. 12. I Peti 2. 1 Cor. 6. 2 Titii. 2. ' Matth. st.' Rom. 12. 2 Cor. I3. 1 Peti 3. Heb. 12. ' 1 Cor. 10. Gen. 6.

136쪽

Sed quia plerique etiam reperiuntur, qui, ad Genne usum spe ma toris circa religionem studii admissi. segniores nihilominus esse postea videntur in ediscendis prae- 165ὶeipuis verae religionis capitibus, eos sane reprehensa ipsorum segnitie ae indiligentia a Coenae usu suspendi mus, donee specimen aliquod studii sui dent ei rea religionem et pietatem. Et publice profitemur, nos non alioruin Germanorum Ministros esse in nostris Ecelesiis. nisi qui suae fidei consessionem aediderunt

et sese ultro ne sponte Ecclesiasticae disciplinae subi erunt. Horum Rane omnium nos et seminis ipsorum Ministros esse Vnoscimus. Caeteruin qui se nostris ad eum modum Ecclesiis adiungere nolunt eos testamur Deum olim iudicem suum habituros esse, qui suae Hioqui Leelesiae contemptum impunem esse suo tempore non sinet. Porro quoniam et adoleseentes tredecimum annum superegressos in nostris, Ecclesiis a Genae usu non arcemus, quos praesertim in religione pro aetate Probetinstructos esseaconstet. et fit etiam in-uies. ut plures sese nostris adiungunt Ecclesiis, qni Coenae demum Dominicae nobiseuin participare velint. - eorum pane utrorumque peculiarem examinationem observamus. Re de adolescentium quidem

talium exalti i- 166ὶnalione, priusquam ad Coenam Domini admittantur, dictum est iam antea in Catechismi explieotione. Nunc igitur de eorum exploratione dicemus, qui in Ecclesiam primum omnium recipiuntur Genneque Dominicae participare debent. Forma examina, di eos, qui recens in Eeclesiam recipi Coenaeque Domini primum omnium participare volunt. Qui sese recens nostris adiungunt Ecclesiis atque ad Coenae Dominicae usum admitti postulanti iubentur post sactam Coenae denunciationein intra quindecim dies illos. priusquam Coena administretur, venire ad Ministros et Maiores Ecelesiae in templo ipso sub finem mineridianae alicuius concionis. Ubi postquam venerunt, Minister verbi aut Seniorum aliquis illos alloquitur in eam sententiam. Non posse ullis verbis explicari magnitudinem benefieii Dei, quod semper coetum aliquem extare passim velit. in quo 167 publice sonet vox Dei tu Euangelio Christi. per quam mirabili Dei providentia

voeamur ad veram Dei et nostri cognitionem atque ad vitam aeterina in tu Christo Domino nobis gratuito delatam: modo ne tantum Dei beneficiam contemamus nostraque illud impietate a nobis propellamus. Esse autem hoe non postremum mutemptus nostri argumentum,

si institutam alimbi Leelesiam Christi, in qua eam ipsam Dei vocem sonare audimus, negligamus nosque illi non protivus, ubi possumus,

137쪽

cum ala eritate animi et pratiarum sedula aetione adiungamus. Fieri Fane non posse, quin in Satanae Ecclesia simus, si eo loco versemur. ubi Christi Ecelesiam institutam esse constet, et nos illi interim adiungere recusemus. Fieri non posse item. ut Christum quis ex animon ineti qui coetum in nomine suo collectiam negligit contemnit ac traducit. Qui igitur Christiani et voeari vero et esse etiam volunt. horum sane ossicium esse, ut, dum eo loco versantur, ubi Εeelesiam Christi nomine collectam esse sciunt, illi sese protinus adiungant inque

illa pro sua virili gloriam Dei et regnum filii sui promoveant iuxta doctrinam Euange- 168 lii ipsius.

Hicquo versa ad eos oratione, qui sese Ecclesiae nil iungere volunt, aget gratias Deo, qui illis eam mentem dederit, ut se cupiant adiungere Ecelesiae Christi, gratulabiturque illis eam mentem totius Eeclesiae nomine. et petet, ut sua ipsorum consessione ad Eeelesiae totius aedificationem singuli attestentur fidem suam, ut constet toli Ecclesiae. ipsos vere esse membra mystici corporis Christi et proinde illos ab Ecelesia pro fratribus deinceps agnosci oporterer id vero ut laetant per infrascriptas interrogationes et responsiones. Orditur ergo unus e Ministris aut Senioribus interrogationes, ad quas singuli, qui Leelesiae adiungi cupiunt, respondeut ad hune modum ii. Interrogatio. Undenam terio es persuasus in animo tuo, te revera esse membrum Ecelesiae Christi pResponsio. Sentio Spiritus sancti testimonium in spiritu meo ipsius, quod sim filius Patris Dei, adoptatus ab illo gratuito propter

filium ipsius, summum sacerdotem nostrum Christum Iesum, qui me sacrosancti corporis sui sacrificio et in- 169 noeentissimi sanguinis sui effusione n b omnibus peccatis meis repurgatum Patri suo coelesti reconciliavit. Sentio item, me per eundem ipsum Spiritum sanetum ad legis Divinae obedientiam excitari et commoveri 3. 2. Interro. Quaenam est lex illa. ad cuius obedientiam omnes tenemur, ad quam tu etiam iri ut dicis, excitari commoverique sentis pRespon. Lex Dei proposita est nobis summatim in Decalogo Exodi 20' rapite. ad hune modum: ν Ego sum Dominus Deus tuus ete. Hic recitantur verba Decalogi, ut εupra. pagina 65. 3. Interro. Quomodo dividitur hie deealogus 3 Respon. Dividitur Decalogus in duas tabulas quarum prior Deum, posterior proximum intuetur

138쪽

. Interro. Quidnam docemur in prioris tabulae praeceptis 3 Bespon. Primum, quod, omissis omnibus creaturis omnino in solum nos Deuin, Patrem Domini nostri Iesu Christi, credere. illi fidere. illum invocare oporteat ' . Secundo, quod cum ipsum Deum non I70

sub ullis omnino imaginibus,ineque item per excogitatum a nobis cultum ullum, sed in spiritu duntaxat et veritate colere stique adorare debemus ). Tertio, quod nos adorandum nomen et verbum illius summa cum observantia usurpare reverenterque in rebus omnibus nostris

illud celebrare oporteat. Quarto, quod omnes illius institutiones Ee-elesiasticas diligenter observare inque illis nos summa cura exercere debeamus iuxta ipsius ordinationem M).5. Interro. uuid vero docemur in posterioris tabula praeceptis Respon. Primo, quod uos parentibus nostris omnem honorem obedientiam et adiumentuui praestare omnino oporteat, praeterquam si quo modo id cum Dei gloria, pugnare constet y . Sub parentum vero nomine comprehenduntur Magistratus, domini in quorum: familia versamur, praeceptores et qui ullo modo nostri curam parentum instar habent, aut quoru in ope atque opera ullo modo sublevamur φ . Deinde vero in reliquis praeceptis eius tabulae flocemur, ut proximum nostrum quemlibet vere et ex animo diligamus nullam omnino illius quoquo modo laedendi oeensionem si Tl scientes ae volentes praebeamus, sive in fama, sive in fortunis nut nitis quihuscunque tandem rebus ipsius, sed eum iuvare potius illique commodare modis omnibus pro nostra virili donemur. 6. Interro. id vero nobis praecipitur ultimo secundae tabulae praecepto prispo n. Ne ullum omnino pravum affectum ullamveoconcupiscentiam, cum Dei gloria et proximi commodis ullo modo pugnantem. in orde nostro haerere patiamur . 7. Interro. Asiringi inurne omnes ad plenam legis huius obedientiam sub poena condemnationis pRespon. Omnivo. Siquidem maledictum esse ait seriptura, qui non permanet in his omnibus, quae in libro legis huius sunt scripta, ut saeiat ea v).8. Interro. Potestne quisquam eam ipsam Dei legem, ut est tradita, omni ex parte pet suam obedientiam praestare 3 Respon. Nequaquam. Lex enim ipsa ' in sese spiritalis est nos

139쪽

Fero omnes, quod in nobis est, carnales sumus, et proinde etiam lex ipsa in nostra carne infirma esse docetur. Est tamen in piis ac fide- l72 libus omnibus initium quoddam studiumque obedientiae erga legem Dei, sed persectam obedientiam nemo sibi, praeterquam in Christo, arrogare potest, quae praesertim subsistat in iudieio Dei ). s. Interro.. o Paeto ergo scrvari possumus 3 Respon. Gratis, per Christum Iesum. Nempe cum in animis nostris, per Spiritum sanetum excitatis. certo atque indubitalo statuimus. Deum Patrem nostrum coelestem nobis propter meritum mortis filii sui placatum prorsus propitiumque esse εὶ.I0. Interro. Oportet igitur bonis nostris operibus omnibus fidem quoque adiunctam esse pRes n. Imo vero ante omnia credere nos oportet y , ut hona opera omnia ex ipsa fide profluant, etenim sine fide impossibile est placere Deo, ut, quidquid aliunde quam ex ipso fidei sonis profluit. est pereatum omnino, etiamsi iuxta rationis nostruo iudicium speciosissimum esse videatur ε). II. Interro. uuid est fides p -- Respon. Fides est motus nostri animi per Spiritum sanctum excitati, quo 173ὶ proditis nobis in verbo Dei salutis nostrae ac vitae aeternae in Christo promissionibus assentimur illisque confidimus. illis nos consolamur et in illis toti conquiescimus omnino εὶ.12. Interro. Quidnam igitur nobis est credendum, ut servari possimus 3 Respon. Id toluin et id solum, quod nobis scriptura sancta de bona Dei Patris erga nos in Christo voluntate testatur. Id vero com pendio nobis in certa quaedam eapita collectum in eo Symbolo habemus, quod Apostolicum vocant. 13. Interro. Recita Symbolum illud p Respon. Credo in Deum Patrem omnipotentem, etc. Hie recitatur totam Symiolum. Pag. 72.

I 4 .Interro. Quid eredis in prima illa huius Symboli parte. quae de Deo Patre disserit 3

Respon. Credo in Deum Patrem. Hoc est. Omnem meam fiduciam in aeterno illo et vero Deo Patre meo colloco, certo in corde meo persuasus, illum mihi in omnibus animae et corporis mei periculisae necessitatibus haudquaquam esse defuturum, cum sit simul et omnipotens et bellescentissi- 174' mus pater erga nos omnes . . 15. Interro. Quid sub illis verbis eredis: ν Et in Iesum Christum. filium eius unicum. Dominum nostrum 3V

140쪽

Respon. Hoe est..colloco etiam simul omnem meam fiduciam in filio Dei Iesu Christo, perinde atque in Patro ipso, cum sit proprius atque unigenitus filius ipsius, verus nimirum Deus, laudandus in sae cula. Amen =ὶ.I6. Interro. Quid credis sub illis verbis: ν aut conceptus est o Spiritu sancto. natus ex Muria virgine VRespon. Credo, Filium Dei non tantum esse Deum. Sed esso simul etiam verum hominem, assumpta videlicet carne nostra Et nostro sanguine ex matre virgine autore Spiritu sancto, sic ut iam habeamus verum atque unicum Dei et nostri mediatorem Iesum Christum. verum Deum ex Patre Deo ei.verum item hominem ex homine ν nempe mutre virgine conceptum et natum Spiritus sancti opificio, ut mori posset, et peceata nostra omnia morte sua innocentissima ex-

17. Interro. Quid credis sub illis verbis: . Qui passus est sub Pontio Pilato. crucifixus mortuus ut sepultus, descendit- 175 nue iuin seruum pNespon. Credo quod idem ipse filius Dei Christus Iesus mortem ignominiosissimam in sanctissimo suo corpore pro peccatis nostris pertulerit δὶ. In anima autem sua simul etiam senserit saeveritatem iudieii divini ad extremam usque anxietatem et poenas inferni, ut nos ab illi liberaret. 18. Interro.. uid est, quod dicis: ν Tertia die resurrexit a mortuis 3 Respon. Credo quod sacrosanctum ipsius corpus nullam. prorsus in sepulchro senserit corruptionem, quodque nnima ipsius neque in anxietate illa extrema ac infernali sit derelicta, neque amplius etiam quam intra triduum a corpore per mortem divulsa fuerit ): sed die

tertio rursum ipse corpore simul et anima ex mortuis vere surrexerit. gloriosus iam victor in carne nostra Peeeat amortis et inferni, exinpiata iam per mortem suam omni nostra, sub quam conclusi omnes

ineramus. condemnatione.

19. Interro. Guid sub hisce verbis credis: o Ascendit in coelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, unde demum 174 γ est venturus, iudicare.vivos et mortuos 3 Respon. Credo quod Iesus Christus non amplius sit in terris iuxta humanitatis suae nrituram - nam nlioqui verus ille Pontifex non esset, siquidem adhuc in terris esset, quemadmodum Paulus do-3ὶ Ioau. 5. 15. Rom. 8. Ioan. 13. Rom. s. Ioan. 20. I Ioan. 5.2ὶ Ioan. I. IIebr. 2. Matth. I. Lue. I. Heb. 4. Phil. I, 2. Heb. I, 2. Rom. 1, s. Gal. 4. φὶ Gal. I, 2. 1 Pet. 2. Matth. 27. Phil. 2. Lue. 22.εὶ Aet. 2, 13. Pint. Ib. 1 Cor. Ib. Ioan. II. Gal. 3. Rom. 4.' Aet. I. Heb. 3. 7. 8.

SEARCH

MENU NAVIGATION