Joannis a Lasco opera tam edita quam inedita recensuit vitam auctoris enarravit A. Kuyper

발행: 1866년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

eomessationibus dediti. unius uxoris mariti, regendae familiae periit et quae in eam sententiam dicuntur. 2. Ut sint pleni Spiritu sancto. hoe est. ut dona Spiritus Sancti in illis sint conspicuar nempe eognitio rerum Divi- D 4h narum. studium pietatis, lenitas mansuetudo benignitas gratia atque energia quaedam in admonitionibus eousolationibus et exhortationibus. quarum sese multae alioqui oemissiones in dispensandis eleemosynis offerre'plerumque solent. 3. Ut sint pleni sapientia, ne quid temere in dispensatione Eleemosynarum agant, sed prudenter ae circumspecte illas dispensent. ne vel praepostere illus erogent. vel alios prae aliis quoquo modo fraudent, et in omnibus perpetuo propositam sibi ob oculos habeant Dei potissimum gloriam et Regni Christi in eius Ecclesia propagationem. Quarto exponitur, tam' divitum, quam pauperum in Ecclesia erga Diaconos officium . Nempe divitum officium esse. ut ultro ae libenter, denique etiam liberaliter in usum atque alimoniam pauperum

conserant, memores. ea quae habent non esse sua, sed Dei solius propria'seque bonorum suorum omnium, non esse Dominos. ut eis pro

suo utantur Iibito atque arbitrio. sed oeconomos duntaxat, et quidem ad breve temporis momentum, a Domino Deo constitutos. apud quem tandem alioqui D 5 ) rationem illos exactissimam reddere oporteat

eius suae oeconomiae, in qua sane nobis non tam sunt spectanda,

quae nostra sunt, quam quae Iesu Christi, qui in egenis Leelesiae suae membris vel eontemnitur vel honoratur . Deinde divites monentur, ne perinde esse pulent, sive ipsi met per sese pro suo arbitrio, sive per manus Diaconorum egenis in Ecelesia subveniant. Interesse lotius Leelesiae, ut omnia ordine et ad aedifieationem fiant. Pugnare item cum Ecclesiae aedificatione. si otiosi aut pigri homines in ipsorum otio ae pigritie alantur, verivautem pauperes eleemosynis Daudentur. Ut igitur inutile otium ac pigrities non alatur in Eoclesia utque veris egenis succuratur, ordinati sunt ab Apostolis Diaconi. qui verorum Ecclesiae pauperum turam imprimis haberent. eo quod singuli in Leelesia curam illorum habere commode non possent. Contemni ab iis igitur Apostolicam ordinationem, ima pediri item Ecelesiae in eum pauperum aedificationem, qui perinde esse putant, sive ipsimet per sese pro suo Rrbitrio. sive per Diaconos eleemosrnas dispensent. Interim tamen doce- D 5h tur Leelesia, non pugnam id cum Diaconorum ministerio, ut frater fratrem privatim sublevet. dum illum egere videt: neque per publicas Ecclesiae in eoetu Eleemosynas prohiberi, quominus privatim etiam proximo, dum

res ita postulat, sueeurramus. Sed ordinem retinendum esse publica 3j I Tim. 6. Lue. I2. Ein. 58. 2 Cor. 9. 33 Lue. 16.

72쪽

rum Eleemosynarum in Ecclesia iuxta Apostolicam ordinationem. ut veris pauperibus Ecclesiae prospiciatur cum Ecclesiae aedili eatione. Pauperum vero ossicium erga Diatonos et totam Ecclesiam esse

dicitur 3 et I. Ita affectos esse debere, ut potius nitis adiumento si fieri posset quam oneri esse cupiant, sintque ad dandum ipsi propensiores, quam, ad aecipiendum ab nliis, si ullo modo id vel industria sua vel

manuum suarum labore sacere possent. Haec enim est lex Christianae charitalis, ut . quae Proximi sunt, maiore eurar quam nostra ipsorum curemus. 2. Non debere pauperes pudere suae paupertatis liquatenus quidem sunt Christiani. Statuendum enirn esse omnibus Christianis,

eerta Dei providentia id fieri, ut alii sint divites, alii vero egeant iii Leelesia ut et D si per Dixitum munificentiam et per pauperum

tolerantiam, dum illi succurritur, nomen. Dei in Ecclesia cohonestetur. Statuent igitur pauperes, in sua paupertale illustrari glorinin Dei, illainque tanquam donum Dei cum omni gratitudine et tolerantia amplectentur, atque ad assiduam sui consolationem in prospectu semper habebunt Christi Domini exemplum,iqui pro nobis ultro ne sponte

sua, cum Dontinus esset omnium, pauper nihilominus esse voluit. ut. eius exemplum intuentes, pauperes cum illo esse ne erubescamus. sed in nostra inopia per nostram tolerantiam Deum semper pro nostra virili glorificemus. 3. Pauperes in necipiendis eleemo gruis cogitare debere, quod non tanquam ex hominum, sed tanquam ex ' Dei ipsius manibus eleemosInas accipiant ad sui sustentationem aetproinde ipsorum ossicii esse, ut eas reverenter et cum omni gratitu- dine sine ulla amarulentia aut murmuratione Recipiant. utque ipsis tanquum Dei donis, preroe ac frugaliter ad necessitatem duntnxat. non autem ad luxum aut voluptatem uiantur, cogitentque, se in Deuuii p. D si' sum peccare.,quoties datis sibi Eleemounts. aut abutuntur quoquo modo. aut, illa saparum reverenteriacum,murmurationibus e Diamnorum manibus aecipiunt v sed multo gravius Se peccare adhue, ae veluti Deum ipsum in sua beneficentia ridere. Si praeter necessitatem ipsam praetextu Simulatae inopiae paueui. alienum ad alendum otium pigritiemque suam poscant. Tales enim. praeterquam quod sua hypoerr si veris:Christi membris ipsorum eleemosynas praeripiunt. ipsam etiam Ecclesiam totam fraudulenter spoliant, et spiritui sancto.

in Dia natus ministerio. quantum in ipsis quidem est illudunt.

Ilaec ita pro concione dicuntur, circa. Diaeonorum electionem: priusquam electio ipsa instituatur. POST absolutas autem istiusmodi, nileiones. Pro do ae ministro.

73쪽

rum qui sunt eligendi ratio ipsa postulat, priusquam consuetae aliae preces publicae Ecclesiasticae instituantur, Minister Ecclesiam ad precandum peculiariter invitat pro successu futurae Ministrorum electionis, atque clara voce ad eum modum precatur D 7 ,. DOMINE Deus, Pater noster coelestia I euius solius gratuito bene fieto M. ut bonos ao fideles Ministros in Ecelesia habeamus, et sine euius auxilio humana industria nihil omnino essicera potest, nedum ut legiιimos Ecclesiae tuae Ministros ex nobis ipsis eligere ullo modo

possimus, - uramus tuam elementiam, Pater sanctissimel ut LMessiae huic nostram quae te uua cum unigenito filio tuo ad Sancto spiritu Unum Verum atque Aeternum Deum suum esse credit ac profitetur, et pro qua idem ipse filius tuus sanguinem suum innocentissimum

fundere non dubitavit, donare digueris pios fideles ae diligentes, N. uia norita di atini laniatri, qui eligi debelaendi , qui suo Ministerio secundam Divinam voluntatem tuam ad uominis tui gloriam et Ecclesiae nostrae aedificationem suumntur. Lege ae guberna corda consilia et suffragia nostrum omnium in hac N. electione, ut solam duntaxat gloriam tuam in prospectu nostro haben- D 7h tes, eos in N. nostrae Loclesiae eligamus, qui, defixis et ipsi suis oculis in solam nominis tui gloriam . ministerio suo recte ao fideliter desun-ganinr. Exaudi nos quaesumus, Pater clemeutissime I opem hie tuam

Divinam supplicitar implorantes per unice tibi dilectum nomen Iesu Christi, filii tui Domini nostri. Amen.

Post hane preeationem habentur demum aliae preces consuetae pro eommunibus Ecclesiae necessitatibus: quibus absolutis et Psalmo aliquo decantato, mouetur Ecclesia, ut omnes domum reversi sobrie aestugaiter toto eo die vivant ac siue cibo et potu ad vesperam usque

quatenus id valetudo cuiusque permituo diem illum transigant in preeibus et saera lectioue. Aci, at quid necessario propter valetudinem cibi sumendum sit, id u summa cum moderatione et parcimonia fiat, quo facilius totus dies ille precibus et cultui Divisio impendatur. Atque ita demum facta istiusmodi admonitione dimittitur

eum pace Ecclesia et ad secundam rursus pomeridianam eonvocatur.

Ibique rursus fit concio publica, in qua plenius D 8 exponuntur,

quaa matutina conelane satis explicari non potuerunt, populusque iisnuo ad precandum iuvitatur, et aio totus dies ille transigitur in ieiunio et precatione, ut Deus suturam Miuutrorum electionem per Spiritum Sanctum suum gubernare laustamque ac laeticem suae ΕΟ-elesine propter dilectum filium suum e9se velit. Diuiti su by Cooste

74쪽

RITUM praeselendi Ministros Leelesiis varie observatum esse.

cum apud veteres. tum apud nostrorum etiam temporum Ecclesias videmus. pro eo ae Ecclesiae cuiusque rationes ipsaque adeo tempora

id videbantur postulare. Oli in in vetere post Apostolos Eeelesia designabantur Ministri totius populi suffragiis, iuxta exemplum Apostolorum circa Diaconorum electionem atque hunc morem Cyprianus suis quoque temporibus Observatum esse docet. Sed cum pietas refrigescere passim mox postea coepisset ae plebs ipsa Leelesiae dis-gidia quaedam inter sese'al D 8h re. resque tota ad turbas potissimum simultatesque in istiusmodi electionibus spectare videretur, atque privatis sere affectibus omnia agerentur, - autoritas demum tota praeselendi uiuistros in Ecclesiis ad Magistratum i publieae alioqui tr&nquillitatis utque ordinis politici retinendi in Ecclesia eustodem do

voluta est, exemplo nimirum veteris sub Mose Ecclesiae, in qua Magistratus summos Ministros templi omnes constituebat. At vero othie gravius adhue malum subsequutum est. versa in tyrannidem Magistratus autoritate et, auctis brevi rebus Leelesiae. tituli Ministerii Ecelesiasticii aulicorum ostieiorum premia esse coeperant Eeclesiaeque suo fraudabantur Ministerio, dum aulici homines. ad loea ac titulos Ministrorum admoti. nequo ipsi suo ministerio vere langerentur, neque ut alii tangerentur permittere vellent. Accessit ad extremum ripae Romani tyrannis plane antichristiana. per quam sibi ille dominium nescio quod omnium omnino toto terrarum orbe Ecclesiarum quo iure quaque'iniuria ita arrogavit, ut ab ipso potissimum luralisque Regni sui satelli tilius duntaxat omnium iE I i ubique Ministrorum Ecelesiasticorum institutio tota penderet. Contracta igitur popularis electionis ad Magistratum autoritate ac demum ad Papam ipsum iuratosque ipsius satellites devoluta, perierat propemodum in omnibus Eeelesiis purum ae legitimum earum ministerium. quod nullo singulari plane Dei' benescio multis rurvim locis restitulum in diesque magis ae magis adhuc restitui videmus. Porro cum perspicuum sit rem plenam semper periculi utrobique suisse. A in populari illa vide-lieet publiea Ministrorum Ecclesiae electione. ἔt' in eius iiserum ad

unuin quempiam paucosve alios quosdam astrictione, - eum nos in nostra Eeelesia Ministros eligendi modum nobis potissimum observandum esse putavimus. qui et verbo Dei consentaneus omnino esset. et tumultibus interim ae dissidiis popularibus viam ulcunque praeelu

deret . nihilominus tamen' etiam servitutem omnem ab Ecclesia ar-3ὶ Aet. 6. I4.

75쪽

teret. Nempe ut neque plebis' ipsius in Ecclesia autoritas negligeretur omnino et omnia interim ordine ae decenter fierent, quemadmodum Paulus docet . Nequeatamen ideo diversum eligendi I8ὶ Miuistros in aliis Eetlesiis morem ae ritum ullo modo damnamus, modo ut tollatur abusus omnis, quoad eius fieri posset. Omnesque turbarum ac dissidiorum casiones amputentur, sed nos nostrae nobis Ecclesiae eoinmoditatein spectandam inprimis esse putavimus. Alioqui eam ubique in Leelesiis

libertatem extare optaremus, ut, observato duntaxat unanimi Fanne doctrinae consensu, ritus sane ne ceremoniae aliquo modo ustriarent. neque ad unum et eundem ubique modum observarentur, sed uua-

quaeque Ecclesia sublatis interim praeiudieiis privatisque affectibus omnibus) publicae hae in parte eommoditati ac tranquillitati suae studereti Sie enim Christianae libertatis vera legitimaque ratio retineri in Ecclesiis manifestinuo adeo tonspici etiam posset. Permissa igitur omnibus Ecclesiis sua libertate, nos infra scriptum nobis eligendi Ministros modum sequendum esse iudicavimus. quia nobis omnium cominmodissimus nostrae Ecclesiae esse videretur, et quod illum etiam Regia nobis autoritate permissum in Diplomate nostro haberemus. In ipso ergo publiei ieiunii die I9 acipreeum publicarum, ut iam est dictum, post absolutas preces publicas monetur Ecclesia. ut sequente hebdomade quisque ex Ecclesia, invocato Dei nomine, serio secum dispiciat, quosnam ad illud ministerium. in quo unus aut plures sorte desiderantur, maxime utiles atque idoneos esse putet, nominaque eorum in discripto Ministris ae Senioribus Leelesiae' per totam illam hebdomadem sepositis alioqui privatis affectibus omnibus .iradat. Tota igitur hebdomade illa Leelesiae totius suffragia per Ministros ac Seniores privatim colliguntur., Altera vero hebdomade postea Ministri, Seniores ac Diaconi eius Ecclesiae omnes. in qua uiuistri eligendi sunt i constituto ad id certo aliquo diu simul conveniunt staragiaque totius Ecclesiae collecta una inter sese perspiciunt ret, Observatis eorum nominibus, qui, plurimis Ecclesiae suffragiis commendati, maxime alioqui iidonei prae aliis esse videntur. post factam denuo seriam nominis Divini invocationem . singuli. alii post alios ordine suo, suffragia sua de eligendis, qui desiderantur. Ministris serunt, redditis interim rationibus e verbo Dei petilis, cur alios, 20 prae aliis magis idoneos esse iudicent, ne quid privatis affectibus ullis illic omnino geratur. Non prius autem coetus ille Ministrorum, Seniorum ac Diaconorum omnium dimittitur, quam unanimi. aut stinui Omnium. aut maioris saltem partis assensu, qui desiderantur Ministri. εὶ I Cor. I

76쪽

eligantur ex iis, qui. Ecclesiae suffragiis commendati, extellentioribus donis a Domino ornati esse videntur. Nee sit inter Ministros. Senio res ne Diaconos omnes quisquam. qui aliquid omnino habent. quod aut electionem ipsam in dubium vocare. aut e . qui sunt electi. aministerio ipsorum merito arcere ullo modo possit. Facta autem istius modi electione, accersuntur qui sunt electicad coetum illum Ministrorum, Seniorum ac Diaconorum omnium proponiturque illis eius mi nisterii, ad quod sunt electi, tota ratio atque animi illorum, quonam paelo ad delatum sibi ministerium affecti sint. diligenter explorantur. Quodsi nullam legitimam adserant excusationem, quominus delatum

ministerium suscipere possint, sed assensu suo comprobent suam vo.

eationem, tum subsequente proximo Dominico die/ 2I sub snem

antemeridianae concionis, priusquam publicae preces Leelesiasticae instituantur, nomina electorum publice per Ministrum e suggestu coram tota Ecclesia recitantur iubenturque electi illi, eo loco coram tota Ecclesia consistere, quo omnium commodissime a tota Eeclesia coninspici possint. Ae tum demum Ecclesiastes e suggestu populo exponit, viros illos unum aut plures) post revisa tollataque ae diligenter excussa totius Ecclesiae suffragia, seria ae gravi deliberatione et sine privatis affectibus ullis, sed solo promovendae Dei gloriae in eius Ecclesia studio, ad ipsorum Ministerium electos esse, viderique illos omnium maxime idoneos ad eiusmodi ministerium unanimi consensu omnium et verbi Ministrorum et Seniorum et Diaconorum. Ut autem nemo ex Leelesia de istiusmodi electione merito conqueri possit, Onceditur rursum toti Ecclesiae totius hebdomadis proximo subsc-quentis deliberatio, ut quisque in Ecclesia'secum dispiciat, num in electis viris illis aliquid eiusmodi adhuc deprehendat, propter quod, sive id ad doctrinam, sive etiam ad vitae integritatem pertineat. 22 a delato illis per electionem ministerio arceri serio possint et, si quid sorte reliquis ex Ecclesia se habere eiusmodi eredat, id

tum intra eam hebdomadem, ante su hsequentem Dominicum diem, Ministris aut Senioribus privatim indieare iubetur, ut in coetu demum Ministrorum ac Seniorum proximo diligens ad gravis accusationum istiusmodi examinatio sat. Monentur autem serio omnes in Ecelesia. ut sua libertate Christiana in deserendis apud Seniores electis illisulantur quidem legitime, sed non abutantur, atque in prospectu Sem per habeant legem Christianae eliaritatis et Eeelesiae aedificationem. Libertatis enim Christianae conservationem, ut est proeuldubio necessaria in Ecclesia Christi, ita gratissimam quoque esse verbi Ministris, Senioribus ac Diaeonis omnibus; sed nimiam rursus traducendi alios temere licentiam, idque sine fructu ullo aut certa etiam accusationis pomprobatione, eam sane in Christi Eeclesia adeo non esse alendam

77쪽

ut ne ferri quidem omnino debeat, multo minus autem clancularias obtrectationes, susurros ae murmurationes. Legitimum 233 igitur libertatis Christianae usum in Ecclesia retinendumaesse omnibus. sed vitandas rursum omnino, denique et non serendas esse malevolas et clandestinas obtrectationes susurros ac murmurationes, quas alioqui manifeste semper a Domino punitas esse videmus.

Quodsi intra praedictam hebdomadem aliquid eiusmodi adversus eleelos illos proseratur, quod electionem ipsorum saeta per Ministrosae Seniores Ecclesiae diligenti accusationum examinatione dubiam

merito Deere posse videatur, qui inter electos ad hunc modum ne-eusali sunt, ad Ministerium non admittuntur, sed in locum eorum

alii. qui. plurimis Ecclesiae suffragiis post electos illos commendati, Ministris verbi, Senioribus ac Diaconis Leclesiae maxime apti atque idonei esse videntur, substituuntur. Aequum,id enim prorsusque

necessarium esse videtur, ut in designandis Ecelesiae Ministris summa apud eos sit autoritas, quos autore Spiritu sancto ad regendam . gubernandamque totam Ecclesiam ordinatos esse constat.

Si vero tota ea hebdomade ante sequentem Dominicum diem nihil prosertur nd- 24 versus electos illos, quod quidem aliquid momenti in se habere videatur, tum Ministri verbi et Seniores Ecclesiae pro- redunt nd publicam electorum Ministrorum coram tota Ecclesia inaugurationem.

Hie tamen peculiariter observantur quaedam circa Ministrorum verbi et Superinlendentis flectionem, quae niloqui necessaria non sunt circa Seniorum subsidiariorum aut Dindonorum electionem. Si quidem in Regio diplomate praeclare sane ac prudenter constitutum est, ut Ministri verbi omnes ipsequo imprimis Superintendens, posteaquam sunt electi, coram Regia Maiestate sistantur, priusquam publico ad Ministerium inaugurentur; ut eorum eleelio. non plebis tantum, in Κcelesia nssensu, sed Regia quoque autoritate comprobetur. uuae sane res mullum facit ad relinendum sanae doctrinae per omnes EcclesiastonSensum, praebetque Oeensionem magnam instituendi peculiares preces in Ecclesiis pro Maiestate Regia et tuendae vocationis Regino in Christi Ecclesia adversus deliria eorum, qui negant esse Ioeum ullum Magistratui in,Εeelesia Christi. Circa ministrorum verbi igitur et Su- 25 perintendentis electionem, id peculiariter observatur ante publieam illorum Gram Ecclesia inaugurationem, quod. Posteaquam eleeti iam ac publieo totius Ecclesiae silentio approbati sunt quem admodum supra dictum est . sistuntur tandem per Ministros ac Seniores Ecclesiae coram Maiestate Regia, aut si quos ad id alios Maiestas sua loco suo designare velit, atque ita demum ipsorum cleetio Regia autori inle comprobatur iuxta diplomatis ipsius dispositionem,

78쪽

Seniorum vero subsidiariorum, atque item Diamnorum electionem,

Εeelesiae ipsi atque imprimis eius uiui stris Regia beneficentia per .

missam omni ex parte habemus. Caeterum sunt rursus et alia quaedam soli duntaxat Superintendenti peculiaria circa eius electionem, quae neque circa aliorum verbi ministrorum, neque item circa Seniorum subsidiariorum aut etiam Diaeonorum observari solent. Cum enim Supcrintendens non unius tantum Hieuius peregrinae Ecclesiae, sed simul omnium euram ha beat, inque omnibus pariter suo Ministerio langatur, omnium sano etiam Peregrinarum Ecclesiarum assensu opus est ad ipsius electionem. Haec sunt igitur soli Superintendenti peculiaria circa ipsius electionem: 26)1. quod non tantum per unam aliquam, sed per omnes simul Peregrinas Eeelesias publicum ieiunium publieaeque preces per illarum Ministros instituantur, ante eius electionem, quemadmodum supra doindirendo ieiunio habetur. 2. quod non unius tantum etiam, sed omnium Peregrinarum Ee-elesiarum suffragia per Ministros et Seniores illarum privatim, ut antea quoque dictum est, colliguntur, quatenus plures Peregrinao Ee-elesiae eum suis uiui stris ac Senioribus constitutae habentur et

quisque in illis Ecclesiasticae sese disciplinae subiecit, aedita prius

de more fidei suae consessione. 3. quod post collecta per Ministros ac Seniores omnium Peregrinarum Ecelesiarum, ut iam dictum est nstitutarum suffragia, Donunius tantum etiam, sed omnium pariter Ecclesiarum verbi Ministri. Seuiores et Diaeoni in unum conveniunt omnesque simul unum aliquem per sua suffragia ex iis eligunt, quos plurimis Ecclesiarum sus statis eommendatos hal erit maximeque ad id munus idoneum vide lidet esse cognoscunt: nimirum quem intelligunt pietate eruditione gravitate prudentia atque autoritate 273 prae aliis orinibus in

signem esse.

Quodsi sorio inter omnes omnium Peregrinarum Eeelesiarum Ministros, Seniores ac Diaconos de uno siliquo Superintendente unanimiter eligendo prorsus convenire non queat, tum res tota, adiecto diuinistris et Senioribus omnium Peregrinarum Ecclesiarum libello suppliei. ad Regiam Maiestatem deseri , ut eius Maiestas, unum exii- qui ab omnibus Peregrinarum Ecclesiarum Ministris, Senioribusae Diaeonis proponuntur, in Superintendentem constituat, qui illius Maiestati ad obeundum hoc munus maxime fidelis atque idoneus esso videtur.

Atque haesi sunt tantummodo, quae peculiariter Observantur circa verbi Ministrorum et Superintendentis electionem. In reliquis vero

79쪽

omnibus indem esι forma sero electionis omnium Ministrorum Eeclesiae. de quibus iam nobis in superioribus satis dixisse videmur. Iam igitur ad publicam coram Ecclesia et cetorum Ministrorum

omnium inaugurationem venitimus. DS PUBLICA ELECTORUM IAM MINIsTRORUM CORAM TOTA ECCLE'IA

Eeelesiae ministerium deliguutur, una propemodum atque eadem esset, nisi illam variatao pro cuiusque ministerii ratione admonitioncs in interrogationes ac preoes magna ex parte immutarent. Sed, quia maxima sere inaugurationum pars consistit in admonitionibus interrogationibus et precibus, cuique ministerio peculiaribus, quas pro ministerii euiusque ratione variari oportet, Operae preeium esse iudicavimus, ut unicuique ministerio propriam suam inauguratio iem adderemus. Forma inaugurandi Miniacroi perbi et Superintendentem ad Ministerium Ulorum.

Posteaquam Superintendens verbive Ministri alii per Maiestatam Regiam, ut dictum est, approbati sunt, certus aliquis dies Dominicus, aut alioqui solemnis, constituitur ad ipsorum inaugurationem. Ibi vero in ipsa concione sive matutina, sive pomeridiana, pro 29 eo ae commodum est Ecclesiae , absolutis publicis Eeclesiae precibus priusquam Psalmus decantetur, Ecclesiastes iubet prodire nominatim eleetos illos atque Regia autoritate approbatos sive Superinlendentem, sive alios verbi Ministros in totius Ecclesiae prospectum, sic ut m dii eonsistant inter reliquos Ecclesiae Ministros et Seniores atque a tota Eeesesia eonspiciantur. Constitutisque illis ad hunc modum, cominmemorabit paucis de ipsorum electione anteacia, ut sese habuit, deque ossicio ipsorum, quemadmodum in admonitione circa ipsorum electionem expositum in superioribus habetur. Deinde non aliud iam restare dicit, quam, ut, qui ita sunt electi totiusque Ecelesiae assensu publieo et Regia etiam autoritate approbati, in publico tandem istius Ecclesiae coetu ad hoc ipsum ministerium, ad quod sunt electi, in

augurentur. ' ι

Principis autem clam inaugurationem electi Superintendentis et verbi Ministrorum quaerit Ee lesiastes a reliquis Ministris et Senioribus Ecclesiae, num, qui inaugurandi sunt, approbati sint iam Regia

autoritate iuxta privilegii dis- 30 positionem 3 Illique respondent r

80쪽

Postea vertit orationem Funm ad electos ipsos, sive unus sit sive plures, eosque alloquitur ad hunc modum: Quandoquidem ad verbi iam ministerium in hae Christi Leelesia publieo illius assensu vocati Regiaque autoritate commendati estis neque aliud restet, quam ut publice iam eoram toto huius Eeelesiae coetu inauguremini per manuum impositionem iuxta Apostolieam observationem, quaedam milii prius a vobis sunt quaerenda nomine totius Ecclesiae. ut vos ipsi met Ore vestro ministerium hoc vestrum coram tota Eeclesia attest mini atque approbetis. Proinde vestrum erit, ad ea mihi. do quibus vos in conspectu Dei et eius Ecclesiae interrogavero, publice et coram tota Leel ia nostra respondere. Interrogationes, quae electis verbi Ministris aut Super intendenti proponuntur publice ante eorum inaugurationem. 3I I. a Sentitisne internum Spiritus sancti in corde vestro amatum, excitantem vos ad suscipiendum in hac Eeclesia delatum vobis hoe ministerium, nempe quod in illo non quaeratis privatum ullum vestrum commodum honoremve ullum aut vestrum ipsorum gloriam, sed tantum solam Dei gloriam atque incrementum Regni Christi in eius Ecclesia per Euangelii ipsi M in vestro ministerio praedicationem et propagationem 7 Id, equidem ex vobis nunc in conspectu Dei. qui videt et novit omnia, totiusque huius suae Ecclesiae audire velim ad Eeelesiae aedificationem et vestri in illa ministerii approbationem 3Bespondent electi: o Sentimus, et Deum oramus, ut, quod in nobis orsus est, ad finem usque etiam persciat propter Christum ad gloriam sancti nominis sui. Amen V. 2. . Creditisne, Propheticam atque Apostolicam doctrinam veteris et novi testamenti, in Biblicis scripturis comprehensam, esse unicum verum atque absolutissimum sundamentum catholicae Dei Ecclesiae in Christo. sic ut in seripturis illis ad plenum contineantur omnia, quaecunque 32 ullo modo sunt necessaria ad salutem ), cuius hasis, medium, adeoque et eaput ipsum sit solus ille Iesus Christus, homo ex homine iuxta earnem, nempe filius David, Minen Abrahae. conceptus et genitus ex Matre Virgine ', sed idem rursus etiam verus atque neternus Deus. aeterni Patris Dei Filius. illi per ovinia aequalis et super omnia in triadis Divinae suae monade benedictus in saecula 3 Amen o j. Respondent eleeti: a Credimus, et Deum oramus, ut hanc fidem in

SEARCH

MENU NAVIGATION