Illustratio sacri patrimonii, seu, De bonis et possessionibus ecclesiarum : vbi agitur de veteris & nouae legis sacerdotum censibus, origine & fundatione oratoriorum, parochiarum, episcopatuum, monasteriorum, ecclesiae seruis, mancipijs, colonis, cas

발행: 1636년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

' ri D Iu ibus Cen μέ Ehiscoporum tensis Synodi Decreto, de praestatione duoruni solidorum ita enim habetur Capitulo secundo:

Vt unum modium frumenti, atque num modium homilici cum mensura, quae publica, oeprobati , ac generat , seu legitima, per ciuitatem , pagum, atque vicinitatem

1 ; sitiei habeatur, Di copia Presbyteris accipiant si hi amest porces si alentem denarios, aut sex pro ea denaries, o non Tinus amphus, exigant , si haec non accipiunt, accipiant pro

his G olunt, duos olidos inuenariis, sicut in Toleta ηου Fraccarensi consensi Episcopi considerasse dicun

tura

Restat inquirendum an Cathedraticum cum tertia, quartaue oblationum ac decimarum debeat confundi. Ad cuius rei notitiam, subnotandum in Galliis hunc sum fuisse , ut quarta pars oblationum ac Decimarum ad Episcopum spectaret, eique Parcecia lustranti traderetur. In Hispania vero non quartam, sed tertiam sume bant Episcopi Volunt itaque nonnulli tertiam istam ac quartam in annuum censum duorum solidorum fuisse comurata . verum res aliter habet, credo. Nam, etsi eodem Canone Braccarensis synodi secundae, quo Cathedrati cum duobus solidis constituitur,decretia misit ne Episcopi tertiam oblationum partem tollerent , inde tamen non sequitur Cathedraticum huic tertiarum iuri successisse ideo enim abstinendum ab Episcopo decernitur, ab hac tertia parte, quod Ecclesiae inopes ac calamitosae aliunde non haberent, quo posssent luminaribus coemendis ussicere , ita enim

582쪽

Liber fecundus. I loquitur Canon: Si tertiam partem illam Episcopus tollat, lumen setra abstuhit Ecclesiae Pluribus porro argumentis probari potest tertiam oblationum a Cathedratico longe summotam. Quippe tertia

oblationum, ut dicimus, Ecclesiae ornamento,inluminibus cedit; at Cathedraticum reiis lucro Episcoporum Vertitur. Secundo, post condictam&decretam Cathedratici pensionem, adhuc reperimus Episcopos tertiam Oblationum cepisse. Quippe Concilio Toletano quarto Era 67 I. sexaginta ferme annis post Concilium Braccarense, quod incidit in Eraminio mentio fit tertiae partis oblationum, Decimarum, tributorum Episcopis persoluendae, Canone 33 Concilia subsequentia Cathedratici non meminerunt ante Toletan. 7. Can quo quidem non prohibentur Episcopi tertiam oblationum tollere, sed tantum ab inia quis exactionibus temperare. Rursus Concilium

Toletanum'. Can. . permittit ut Episcopus tertiam sibi debitam auferat, det cui voluerit. In Concilio Toletano decimo sexto permittitur Episcopis tertiam illa auferre, modo Ecclesiis sarciendis inuigilent Vnum hoc explicandum parergi loco, nempe

antinomia, quae videtur esse inter Canonesi .

1 Concilii Aurelianensis primi: Nam Canoner . iubetur ut Episcopi medietatem oblationum

percipiant: at Canon eis decernitur ut tertia pars

iisdem fideliter deferatur quam antilogiam con ciliare oportet, intelligendo Canonem decimum

583쪽

quartum de iis quae offeruntur in Ecclesia Cathe drali: Canonem vero decimum quintum de iis quae offeruntur in Parochiis. De Synodatices Ialogiis, inruotioni G regiis c.

Ynodus&Synodaticum plerumque pro eodem sumuntur, ne impe pro certa pensione nummaria, quam tresbyteri exoluunt, quoties ad Episcopi Synodum vocantur Synodo autem duplicis generis quotannis institutas reperio, quasdam ob do trinam ad informandos nempe Presbyteros iis artibus ac documentis, quibus populos moderari possint. Et hae Synodi quotannis fiebant tempore Quadragesimae, tunc enim in vi cis c pagis in urbem commeabant Presbyteri ab

Episcopo Theologicis disciplinis imbuendi. Erat

aliae Synodi ad disciplinam , nempe ad coercen dos Sacerdotum, Abbatum,ac Clericorum mΟ- res, siqua in parte Canonum sanctitatem violarent, 'ae non semel sed bis in anno habebantur De Quadragesimalibus Synodis apertus est Canon tertius Concilii Liptinensis sub Childe rico annos 3 ubi iubetur ut Pres ter semperiu inellium Madrages rua rationem , ordinem ministerii sui , siuestis 'esi; ab rii pii in , siue des de Catholica, me deprecibus gr

584쪽

Tiber sicundus is mordine missarum ipsi Episcopo reddato ostendat. Hanc consuetudinem, quae tempore Religioni dicato Presbyteros a cura gregis distrahebat,sustulit Ludovicus in capitulari quis granensi anno Imperi tertio Constituit quippe vidi cendi gratia Dr .iali non quadragesimae te ore in byteri ad ciuitates bis '':avocentur. De Synodis vero annatim fieri solitis exta nnsisto.

tat Canon . Concili Antisiodorensis,quo decer-rtitur Ut medio Muo omnes Tresbyteri ad S*nodum in fit M'ciuitatem veniant m kalendis Nouembru omnes Abba r. tes ad Concilium conueniant. Qao Canone videntur

Synodi Abbatum distingui, Synodis Presbyterorum. Taceo alias Episcoporum Synodos bis in anno fieri solitas,in praesentia Regis, prima Calendis Martiis, secunda Calendis Octobris primae locum rex designabat: secundet Episcopi,ut extat in Conci et νς '

lio Uernensi canone . cap. .

Per singulas vero Synodos Presbyteri aliquid Episcopo soluebant, quod Synodaticum appellant.

Differt aut pesio Synodatica tum a Circatis, tum a Cathedratico,tum a quarta oblationum: a Circatis

quidem seu procurationibus. Nam priuilegium sancti Laderici, quo immunitas tribuiturSandioni-sianis Monachis, expresse habet illos deinceps fore exemptos a Circ tuo Sonodatim In priuilegio Gualonis Trecesi Episcopi expresse habetur quod Presbyteri quibus commendata erunt altaria sanctae Mariae, De summa meri de Brauxaa Trecen emveniant Synodum G Θnodalia non negligant soluere struitia. Aa

585쪽

ira De ruribus: Censibus Epistostorum. In rescripto Philippi Trecensis Episcopi quod

et h habetur promptuaria folio 12 cauetur ut Sacerdo--j - tes Ecclesiae S.Ioannis Ecclesiae de Capella a lonis, Soluunt Epistopo omnes Θnodales consiuetudines tibereo absque etssa contradictione. In signo seu diplomate Hattonis ibid. pag. 319. Eccusiae Ausonii de Lux ossi obligantur ad soluendas Circa ias Sy, nodos. Disertissime vero notantur oc distinguntur omnia istia iura in capitulari Tolosano. Nam capi-N. tuto secudo agitur de Cathedratico, capitulo quar- 'dili μ' to , quinto dc sexto agitur de Procurationibus seu

Circatis,&tandem capitulo nono, atque ultimo

agitur de Synodis de statuitur. Vt Epistopi S nodos ab

Pres, teri nis sicut docet auctoritas canonum dura scilicet: per tempora con litata non exigant, quo loci nomine Synodorum non modo praesentia quam debent Presbyteri, sed etiam pensiones nummariae

continentur.

Quantum vero quilibet Presbyterorum Episcopo solueret Synodi nomine dubium est incer tum Vnum hoc citra ambiguitatem dici potest censum hunc non fuisse eundem, sed varium pro varia Parochiarum conditione, illustriores largius, angustiores leuius vectigal Episcopi aerario inferebant. Omnino vero hac in parte delatum est iudici, consuetudini maiorum, unde pensiones istae in cartis ac tabulis, consuetudines Inodales appellantur.

Vnde vero natae sint non est facile augurari, nisi

quod dicendum olim in Synodis solitos fuisse Epis

586쪽

copos Sacerdotes ad se venientes disciplinis Eccleiassiasticis informare, ac publica habere iudicia de

moribus Sacerdotum ac Clericorum quam in rem libraria erat opus suppellectile,ncitariis, scribis Amanuensibus, qui rerum in Synodo actarum memoriam in commentarios referrent, Tresbyteris indicem traderent rerum agendarum. Propterea cum

resista sine sumptibus agi non posset, ideo Presbyterorum singuli suas symbolas tradebant. Secundo dici potest Episcopum summam esse in Ecclesia dignitatem, quam instar Regis ac Principis omnes oportet tenui quadam cla ad facultates accommodata tributi illatione venerari. Tertio referri potest ista consuetudo ad antiquissima Ecclesiae tempora, cum nondum abundarent opibus Episcopi, essent que communi praesidio Parochorum, atque Cleri corum educandi. Quidquid ali fingant certum est hanc pensionem antiquissimam esse, Sin Gallis natam primis Ecclesiae temporibus Argumento est priuilegium Landerici ad annum' δ, quore' mittitur debitum Synodatici persoluendi Sandionisianis Presbyteris signum est ergo consuetudinem istam, ita fuisse in Ecclesia receptam ac commendatam, ut nullus eam aduersus posset obniti, nisi qui singulari priuilegio muniretur. Haec de Synodatico, dicamus de Eulogiis. Eulogiarum nomen ambiguum plerumque panem a Sacerdote benedictum significat, hic spontaneum munus sidonarium quo Presbyteri ultro Episcopos colunt in monimentum beneuolentiae. Nam

587쪽

1 o De Iuribus Censibus Di coporum

vi athedraticum Synodaticum iustitiae tribuuntur, sic Eulogue charitati consecrantur &amori: Ita solitos olim Episcopos legimus S. Pontificem ultroneis muneribus honorare suumque in eius dioni talem animum largitione spontanea profiteri. Ita apud Gregorium legimus Felicem Episcopum Me sanensem ad ipsum misisse Eulogiarum d Xeniorum nomine Palmacinas. Eo autem loci palam fatetur Gregorius se non delectari Xeniis, ideoque Palmacinas vendi curasse, ac earundem pecuniam Felici praefato remittere. Eulogiae autem duplicis generis, quaedam exactae ab Episcopis,quaedam ultro delatae a Presbyteris. Nam postquam Presbyteri, spontes Eulogiis summiserunt, eorum affectum quidam Episcopi

vectigal fecerunt leneuolentiam mutauere in necemtatem. Non mIrum ergo si de vario isto Eulogiarum genere, varie quoque patres senserunt, nam voluntarias probant laudant Concilium conreMel Meldense sub Carolo Caluo Canoneus Decet Pres-

s. byteros cum voluntar' Luloglys tempore congruo Ἐνι- rarem venerari uos Episicopos.

Eandem sententiam confirmat Leo Epistola LE,. hi secunda ad Episcopos Britanniae. Dee ut ijs ad su-

-δ ξpysς0' cra Concita deferendis nihil invenimus a maioribus tem

iu*. minatum e sicut unicuique iresbytero placuerit. Nam si constitutum fuerit isto in tempore benedictiones adferri forsan minus libenter ad Sanodos occurrent . magis venire detrectabunt, quae ut arbitror non sunt a tionabiliter requirend , nec ultro delatae respuendae Ex

588쪽

Liber secundus. I9I quibus verbis apparet Eulogias deferri solitastem pore Synodorum. Vnde quidam eas commiscere ac confundere posset cum iure Synodatici, nisi,docuissemus antea Synodaticum fuisse necessitatis. At respondebunt Synodaticum duo continere praesentiamin nummariam pensionem, prius necessi talis suis se, quia in Synodo erudiuntur Presbyteri, posterius libertatis. Sed videat Lector, an ista solutio cum praecedentibus congruata: Certe de non de exigendis Eulogiis a Presbytero quando ad Synodum venit extat constitutio Hinc mari Remensis in capitulis ad Archidiaconos Presbyteros anno Domin ira Nolite qua ipro aliquo adiutorio ad quamcumque rem denarios apud Presbyteros postuletis, neque api.Hmc-

quando ad Synodum vel pro inquVitione ministeris su mensis ann.

seu pro chri a accipiedo venerint Eulaias exigatis, sed δ' Dufri commodum Deritprosea voluntate uomoditate aliquid o ferre, cum gratiarum actionesuscipite. Verum animaduerte hoc Capitulum loqui de Archidiaconis non vero de Episcopis Succedunt Eulogiis ea quidicuntur inquisitiones Regiae, hoc est Collatio quaedam pecuniaria Regi eroganda,de praediis Ecclesiarum de qua paucis inpraesentiarii dicemus. Naad Ecclesiarum Iura emunitates ista

tractatio pertinet,obiter animaduertemus non qui

dem prohibuisse Concilium Toletanum decimum sextum, quo primum istud inquisitionum nomen legitur, ne inquisiitiones Regiae fierent, sed prohibuisse, quominus Episcopia Parochitanis Ecclesiis quidquam exigerent, verum quidquid Regi dar

589쪽

is De Iuribus: Censibus Episcoporum.

tur id ex suis fortunis ac opibus promerent, ita cnim loquitur Rex Egica In tomo quem obtulit Patribus Concilij, Hoc honorificentia vestra promulgare curabit nemo Disicoporum pro De N inquismitonibis exhibendis Parochialium Eccluiarum iura continga , nec qua in que exinde inquisitiones,aut eue Ziones exigere audeat : sed de praediis uarum sedium Regio culmim solita perquisitionum obsiequia deferat, nihil

oue de rebus earundem Parochiarum Ecclesiarum, cuiuispiam stipendii caussa dare praesiumat quodsi fecerit Juorum mensium latio excommunicari se nouerit Lecto itaque tomo isto sic aequam censuerunt Regis postulationem, ut Cano ne s. eius Synodi decernerent nil esse sumendum a Parochiis nomine Regiarum inquisitionum. Vnde liquet anno circiter po a

Christo nato, solitos fuisse Hispaniarum Reges e praediis Ecclesiasticis subsidium petere. Secundo

apparet ante hocConcilium Parochitanas Ecclesias fuisse huic pensioni obnoxias Tertio onus istud in solos Episcopos reiectum. In Gallia vero ubi Reges semper humaniores de religiosores quaerat aliquis an inquisitiones istae locum habuerint. Non repeto quae praemisi libro secundo de legibus: edictis aduersus Ecclesiae conelli bonaec facultates. Verum hic strictim dico Eccle- Ebissim, ' siasticos nostros semper fuisse bonos ciues, ac ne- ' cessitatibus regni non segniter prouidisse, Concilii Leptinensis comprobatio habet assutum Canone de Ecclesiali pecunia in sumptibus exercituum, nomine precarii exhibenda. Statuimus cum consillio

590쪽

Liber fecundus 193 feruorum Dei, populi tauristiani propter imminentia

bestit persecutiones caeterarum gentium, qua in circuitu nostrosunt, visubprecario censi aliquam partem Ecclesialis pecuniae,in adiutorium exercitus nostri , cum indulgentia Dei aliquanto tempore retineamus, ea n ditione ut annissingulis, de unaquaque casara solidus, id est, uodecim denarii ad Ecclesiam vel Mona tertiam reddantur; eo mogo vis moriatur ille cui pecunia commodata sciit , Ecclesia cum propria pecunia reuestitasit: Et iterum si necessitas cogat, aut Princeps iubeat, precariam renouetur. restribatur nouum glomnino obseruetur et Ecclesie et Monasteria penuriam, pauper

talemque non patiantur,rinorumpecunia in precario

proiiasit, e si paupertas cogat Ecclesiae vel domui Dei integra reddaturpse lio Exemplum porro inquisitionum regiarum reperio apud Almoinum lib. 3. cap. 31, Vbi propter Almomus Caroli simplicis Romam euocati & acciti a sum 'hmo Pontifice profectionem, collatae corrogatae sunt ab Ecclesiis pecuniae, Exegitque ni qui quq Episcopus de Tresbyterissuae Parochiae, secundum quod possibile erat, et a quo plurimum quinque solidos aminimμ quatuor denarios, Episcopi desingulis Pres teris acciperent, nuntiis dominicis redderent, si st de

Ecclesiarum thesauris , prout quantitas extitit, loci ad idem tributum exoluendum acceptum fuit,vic Deinquisitionibus regiis per Henricum II vide Math.

Paris incius Vita.

Praeter ista iura habent etiam Episcopi facultatem exigendi charitatiui subsidit,quod Lateranen-

SEARCH

MENU NAVIGATION