Promptvarii execvialis pars prior, continens centvrias III. dispositionvm, qvibus themata funebria siue Scripturae dicta varia

발행: 1610년

분량: 955페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

911쪽

tuorum sed in ea aeta quin robore usque ad quam Christum hic peruenisse cognouimus Circa triginta quippe annos diffinierunt esse etiam seculi huius doctissimi hona ines, iuuentutem. Quae cum fuerItspacio proprio terminata, inde iam hominem in detrimenta vergere grauioris ac senilis aetatis Mideo

non esse dici um,in mensuram corporis, vel inmensuram staturae: sed in mensuram aetatis plenitudinis

Christi.

II lud etiam quod ait, praedestinatos fieri consor Lib. 22. e. Icmes imaginis fili DEI, potest&secundum interiorem hominem intelligi.Vnde nobis alio loco dicit: Nolite conformari huic secillo: sed reformamini in nouitate mentis vestrae. Vbi ergo reformamur, ne conformemur huic seculo , ibi consormamur Dei filio Potest&sic accipi, ut quemadmodum ille nobis mortalitate, ita nos illi immortalitate efficiamur conformes quod quidemin ad ipsam resurrectionem corporum pertinet. Si autem etiam in his verbis, qua forma resurrect ura sint corpora, sumus admoniti: sicut illa mensura, ita&ista conformatio non quantitatis intelligenda est, sed aetatis. Resim gent itaque omnes, tam magni corpore, quam vel erant, vel futuri erant in iuuenili aetate: quamuis nihil oberit, etiamsi erit infantilis vel senilis corporis forma ubi nec mentis, nec ipsius corporis vlla remanebit infirmitas. Unde etiamsi quis in eo corporis modo, in quo defunctus est, resurrecturum numquemque contendit: non est cum illo laboriosa contradictione pugnandum.

912쪽

Zib. tr. c. I N Onnulli propter hoc, quod lictum est Do

I nec occurramus omnes in virum perfectum,

in mensuram aetatis Christi, conformes imaginis fili DEI: nec in sexu formine resurrectura foeminas credunt, sed in virili omnes aiunt: quoniam DEVS solum virum fecit ex limo, foeminam ex vi m. Sed mihi melius siapere videntur, qui utrumque sexum resurrecturum esse non dubitant. Non enim libido ibi erit, quae confusionis est causa. Nam

prius quam peccassent, nudi erant non confun- ciebantur vir Remina. corporibus ergo illis vitia detrahentur natura seruabitur Non est autem vitium sexus foemineus, sed natura quae tunc quidem&a concubitu, lapartu immunis erit: e

runt tamen membra foeminea non accommodata

veterii sui, sed decori novo, quo non alliciatur a.

spicientis concupiscentia, quae nulla erit, sed Dei laudetur sapientia atque clementiari qui quod non erat, fecit, kliberauit a corruptione, quod fecit. Itenim in exordio generis humani de latere dormientis vixi, costa detracta, foemina fieret, Christumin Ecclesiam tali facto iam tunc prophetari oportebat Sopor quippe ille viri, mors erat Christi, cuius exanimis in cruce pendentis latus lancea perforatum est, atq; inde sanguis inqua proslaxu: quq sacramentum esse nouimus, quibus aedificatur Ecclesia Nam hoc etiam verbo Scriptura usa est, ubi non legitur, formauit, aut, finxit, sed aedificauit eana in mulierem. Unde&Apostolus aedificationei adicit corporis Christi, quod est Ecclesia Creatura est

Wrgo D EI foemina, sicut vir sedit de viro fieret,

913쪽

vnitas commendata est. Vt autem illo modo fieret,

Christus, ut dictum est, Ecclesia figurata est dilixrgo utrumque sexum instituit, utrumque restituet. Denique&ipse Iesus interrogatus a Saducaeis, qui negabant resurrrectionem Cuius septem fratrum crit uxor, quam singuli habuerunt, dum quisq; eo-xum vellet defuncti lemen, sicut Lex pr*ceperat,e citare: erratis, inquit, nescientes scriptura S, neque virtutem Dei. Et cum aptus locus esset, ut diceret; de qua enim me interrogatis, vir erit, ipsa non mulier: non hoc dixit, sed dixit: In resurrectione enim neque nubent, neque uxores ducent: sed sunt sicut Angeli D EI in coelo AEquales utique Angelis immortalitate ac felicitate non carne sicut nec resurrectione, qua non indiguerunt Angeli: quoniam nec mori potuerunt. Nuptias ergo Dominus sutu ras negauit esse in re sdrreetione, non foeminas, ibi negauit, ubi talis quaestio vertebatur. Vt eam negato sexu muliebri, celeriore Acilitate dissolue rei, si eum ibi praenosceret non fluurum: imo etiam futurum esse firmauit, dicendo: Non nubent: quod adsceminas pertinet neq; uxores ducent: quod ad viros. Erunt ergo, quae vel nubere hic solent vel

ducςre uxores sed ibi nou facient.

OVid iam respondeam de capillis atque ungul- . . abus Semel quippe intellecto, ita nihil peri

turum esse de corpore, ut deforme nihil 1 in corpore simul intelligitur ea , quae formae factura fuerati enormitatem missae ipsi accelsura esse. non locis, in quibus membrorum forma turpetur.

Velut si diuino vas fieret, quod rursus in eundent limur

914쪽

limum redactum totum de toto iterum fieret, non esset necesse,ut illa pars limi, quae in ansa fuerat, ad ansam rediret: aut quae fundum fecerat, ipse rursus faceret fundum dum tamen totum reuerteretur in

totum, id est, totus ille limus in totum vas, nulla sui perdita parte reniearet. Quapropter si capilli toties tonsi, ungue sud desecti, ad loca sua deformiter redeunt, non redibunt: nec tamen cuiq resurgenti peribunt quia in eandem carnem, ut quemcunque ibi Iocum corporis teneant, seruata partium csigruentia, materi mutabilitate vertentur. Quamuis quod

ait Dominus: Capillus capitis vestri non peribit, non de longitudine, sed de numero capillorum 1ectum multo aptius possit intelligi. Vnde alibi dicit Capilli capitis vestri numerati sunt omnes. Ne que hoc ideo dixerim, quod aliquid existimem corpori cuiquam periturum, quod naturaliter inerat, sed quod deforme natum fuerat: non utique ob aliud, nisi ut hinc quoq; ostenderetur, quam sit poenalis conditio ista mortalium, sic esse rediturum, ut seruata integritate substantiae, sola substantiae deformitas pereat. Si enim statuam potest axtifex homo, quam propter aliquam causam deformem s cerat, conflare,&pulcherrimam reddere ita ut nihil inde substantiae, sed sola deformitas pereat ac si quid in illa figura priore indecenter extabat, nec parilitati partium congruebat non de toto, unde fecerat, amputare, atq; separare, sed ita conspergere uniuerso, atq; miscere: ut nec foeditatem faciat, nec minuat quantitatem, quid de omnipotenti artifice sentiendum est Erg6 nepoterit quasq; deformitates humanorum corporum non modo usitatas, sed etiam raras atq; monstrosas, quae huic misera: vitae congruunt abhorrent autem ab illa futura felicitate sanctorum, si causerre, aut perdere, ut quascunque earum faciunt, etsi naturalia, tamen indecora

915쪽

excrementa substantiae corporalis nulla eius diminutione tollantur Z Ac per hoc non est macris, pinguibusve metuendum, ne ibi etiam tales sint, quales, si1 possent, ne hic esse voluissetit. Omnis enim corporis pulahritudo est partium congruentia cum quadam coloris suauitate. Vbi autem non est partium congruentia, aut ideo quid offendit quia paruum est; aut id eb, quia nimium. Proinde nulla erit deformitas , quam facit incongruentia partium, ubi&quae parua sunt, corrigentur :&quod minuSest, ouam decet unde creator nouit, inde supplebitur: quod plus est, quam decet, materiae seruata integritate, detrahetur. Coloris porro suavitas

quanta erit, ubi iusti fulgebunt sicut Sol in regno patris sui Quae claritas in Christi corpore, quum

resurrexit, ab oculis discipulorum potius abscondita fuisse, quam defuisse credenda est. Non enim eam ferret humanus atq; infirmus aspectus, quando illla a suis ita deberet attendi, ut posset agnosci. Qilo pertinuit etiam, ut contrectantibus ostenderet suorum vulnerum cicatrices: ut etiam cibum potumque sumeret: non alimentorum indigentia, sed ea, qua&hoc poterat, potestate. Cum autem aliquid non

videtur, quamuis adsiit, a quibus alia, quae pariter adsunt, videntur : sicut illam claritatem dicimus affuisse non visam, a quibus alia videbantur, αου- A, Graece dicitur: quod nostri Interpretes Latina dicere non valentes, in libro Geneseos coecitatem interpretati sunt. Hanc enim passi sunt Sodomitae, quando quaerebant ostium iusti viri, nec poterant inuenire. Quae sicce citas fuisset, qua fit, ut nihil posset videri, non ostium , quo ingrederentur, sed duces itineris, a quibus inde abduceren

tur, H quare irent.

916쪽

De=mortuorum resurrectione contra Gentiles, coή-tinens varia notatu digna, quorum etiam in ra-

cedentibin facta ent menti scilicet de paruulorum resurrectione , ct milibuι. Sed se contra Philosophos grauiter dissutat, quomodo terre num corpus futurum sit in coelo, qua ratione o pus spiri

1 7 D L iis, quantum donante ipso possumus de carni, re ρη - resurrectione tractemus. Haec enim fides est nostra, hoc donum inDomini nostri Iesu Cnristi nobis carne promissum est , in ipso praecessit exemplum Voluit enim nobis quod promisit in sine non solum pronunciare, sed etiam demonstrare. Illi quidem.

qui tunc fuerunt, cum illum viderent, cum expauescerent, spiritum se videre crederent, soliditatem eorporis tenuerunt. Locutus est enim non solum verbis ad aures eorum, sed etiam specie ad oculos eorum, parumque erat se praebere cernendum, nisi etiam offerret pertractandum atque palpandum. Ait enim : Quid turbati estis,in cogitationes ascendunt in cor vestrum Putauerunt enim se spiritum videre inrid turbati estis, inquit,&cogitationes ascendunt in cor vestrum Videte manus meas pedes meos Palpate iidete, quia spiritus ossa carnem non habet, sicut me vide

iis habere. Contra istam euidentiam disputabant homines. Quid enim aliud facerent homines, urea, quae sunt hominum , sapiunt, quam sic dispatage

917쪽

Gre de D E contra DE VIVI Ille enim DEVὴ est, isti homines sunt sed DEVS nouit cogitationes hominum, quoniam vana fiunt. In homine carnali tota regula intelligendi est consuetudo cernendi. Quod solent videre, credunt quod non solent, non credunt. Praeter consuetudinem facit DEVS miracula, quia DEVS est Maiora quidem miracula sunt tot quotidie homines nasci, qui non erant, quam paucos resurrexisse, qui erant, tamen ista miracula non consideratione comprehensa sunt, sed assiduitate vi luerunt. ResurrexitGHRIS TVS, absoluta est res CorpuSerat, caro erat, pependit in cruce , misit animam , posita est caro insepulchro Exhibuit illam vivam, qui vivebat in illa: tiare miramur Quare non credimus 3 DEVS est, qui fecit. Considera auctorem,& tolle dubitationem. Quaerunt ergo homines, utrum corruptio ista corporis, quam sentiunt in carne sua , futura sit in resurrectione mortuo-ium Dicimus non futuram. Respondent nobis: si corruptio non erit, quare manducabitur: Aut si non manducabitur, quare post resurrectionem Dominus manducauit modo cum Euangelium Iegeretur , audiuimus , quia cum exhiberet se vitauum oculis , manibusque Discipulorum suorum , parum illi visum est , ad demonstrandam euiden tiam corporaleri, sed addidit Habetis hic alia quid, quod manducetur Et obtulerunt ei partem piscis assi, favum mellis, manducauit, reliquias dedit illis. 'Dicitur enim nobis: Si corruptio corporis non resurget, quare imanducauit Dominus Christus Legistis, quia manducauit, numquid legistis , quia esuri uidi Quod manducauit I EAS VI , potestatis fuit, non egestatis. Si desideataret manducare, egeret. Rursus , si manducate

non posset, nil a valerοt. Numquid AEngeli,

918쪽

quando suscepti sunt hospitio a patribus nostris.

non manducauerunt: tamen corruptibiles non

fueruntd Rursus dicunt: Resurgent vitia, quae erant in corpore humano, cum quibus moritur homo 3 Respondemus: Non resurgent vitia. Et dicitur nobis: Quare ergo Dominus cum suorum vulta erum cicatric1bus resurrexit Z Quid adhuc dicimus, quia&hoc potestatis fuit non necessitatis. Sic resurgere voluit, sic voluit quibusdam dubitantibus exhibere in illa carne cicatrices vulneris, ut sanaret utinus incredulitatis. Adhuc disputant quaerunt a nobis Paruuli, qui moriuntur, paruuli resurrecturi sunt, an aetas erit plena reuiuiscentium, quorum erat parua morientium Hoc qui dein inscripturis definitum non inuenimus. Incorruptibilia corpora S immortalia resurrectura promissa sunt. Sed si parua aetas redditur, si statura pusilla reuocatur,niiquid&propterea infirmitas reuocatur Si parui erunt, nunquid iacebunt, ambulare non potetunt Z Credibilius tamen probabilius accipitur uationabilius, plenas artaces resurrect uraS, ut reddatur munere, quod accessurum erat tempore. Nec enim credituri sumus senectam resurrecturam , anhelam curuam. Postremo corruptionem tolle,&quodvis adde. Sed inquis: Quomodo erit terrenum corpus

in coelo Philosophi enim gentium illi valde magni, quorum vobis iam vel insanas certe vel humanas sententias intimaui, qu sierunt quippe ista non spiritu Dei, sed coniectura cordis humani hinc maxime faciunt quiῖstionem, tractant subtiliter demomentis ponderum Mordine elementorum dicunt, quod etiam videmus, mundum sic esse dispositum, ut ima sit terra, tanquam infundo eius, secunda aqua superfundatur terrae, tertius aer veniat, quartus aether cuncta cooperiat. Illud elementum

supernum, quod aethera appellant, ignem dicunt

esse

919쪽

esse liquidum furuin, inde sydera esse formata, ibi nihil esse posse terrenum, quoniam ordo ponde-

tum non admittit. Si dicamus eis nostra corpora in terra esse noua vietura, Min coelo non futura, audaciter temere immo infideliter dicimus. Credere enim debemus, talia corpora nos habituros, ut ubi velimus, quando voluerimus, ibi simus. Nam si re

spondemus ad absoluendam de ordiae ponderum quaestionem, in terra nos esse victuros, de ipso corpore Domini nobis est quςstio, cum quo ascendit in coelum. Audistis quod de Euangelio modo recens sonuit in auribus nostris, quia eleuatis manibus suis benedixit eis,& factum est, ut benediceret eis, reces.sit ab eis, ferebatur in coelum Christus Dominus. Qui ferebatur in coelum Dominus Christus. Qisi Dominus Christus Z Quid enim separaturus es hominem a Deo,& facturus es aliam personam Dei, aliam hominis, ut iam non sit trinitas, sed quaternitas Quomodo tu homo anima es&corpus, sicut corpus anima unus est homo, ita Deus homo nus est Christus. Sed verbum non recessit a patre,&ad nos venit,& patrem non deserui in utero carnem accepit,&mundum rexit. Quid ergo leuatum

est in coelum,nisi quod sumptum est de terra Z Id est, caro illa, corpus illud, de quo Ioquens ad discipulos ait,Palpate videte, quia spiritus ossa carne noli habet, sicut me videtis habere Credamus hoc fratres, vi argumenta philosophorum difficile soluimus, illud quod demonstratum est in Domino, sine difficultate fidei teneamus. Illi garriant,nos cred

mus. Sed non potest, inquiunt, esse terrenum corpus in coelo. Quid si hoc velit Deus Responde con tra Deum dic, Non potest Deus. Nonne tu quit cunque paganus,dicis omnipotentem Deum. Nonne in libro Platonis, quod hesterno die declaraui,legitur, dixisse Deus non factus diis a se factis: --

920쪽

niam cstis orti, immortales quidem esse in dissolviabiles non potestis monta mendi sibi vemini, neqKe

vlla vos mortis fata periment, nec erunFValentiora,

quam consilium meum, quod maius est vinculum ad perpetuitatem vestram, quasi illa, quibus estis colligatio Totum ad volutatem suam redegit Deus, qui potest, quod uia possibile est. Nam quid est aliud, non potestis esse immortales,ssed ut non moria amini ego facio, nisiis quod fieri non potest ego facio Volo tamen aliquid etiam de diuersitate disputare. Rogo dic mihi Terra terra est Aqua aqua est, Aeraei est, AEther est coelum,i ignis ille liquidus

coetam est. Quatuor nempe ista grauida quasi construxerunt ludificauerunt mundum hoc est, ex his quatum aedificatus est mundus. Quod in imo sit, terra est. Quod desuper,aqua. Quod super aquam,

aer est. Quod super aerem est, coelum est, aether est. Corpora solida quae tenentur atque tractantur,non humida dico, quae labuntur fluunt, corpora dico, tractabilia unde sunt Terrae deputanda sunt, an aquae, an aeri, an aetheri Responsurus es: Terrae Te renum corpus ergo est lignum Plane terrenum. In terra nascitur, in terra alitur, in terra crescit. Traiactabile est, non fluxibile. Redi mecum ad illum ordinem ponderum Terra est in fundamento. Ordi . nem sequere. Quod super terram Θ Aquae. Erelia gnum natat super aquam Terrenum est corpus. SI reuoces ad illum ordinem ponderum, sub aquaesia debuit, non supra.Inuenimus inter terram lignum aquam mediam, super terram aqua .ri super aquam iterum terram, quando quidem lignum terra est Perdidisti illum ordinem, tene fidem. Ergo terrena corpora inuenta sunt super elementum, quod secundum est in ordine elementorum, quando natant ligna, neque merguntur. attende aliud, quod Plus

mirocis Corpora ipsa grauissima α tamen terrena

SEARCH

MENU NAVIGATION