Opera

발행: 1820년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

DE NAT DEOR. LIB. III CAP. 9 407

oculorum animum abducere dissicillimum dicebas: Sed, cum De nihil praestantius esset, non dubitabas, quin mundus esset Deus, quod nihil in rerum natura

melius esset modo possemus eum unimantem cogitare, vel potius, ut cultera oculis, Sic animo hoc cernere. Sed, cum mundo negas quidquam esSe melius,

quid dicis melius 3 V si pulchrius, assentior Si aptius ad utilitates nostras, id quoque assentior; sin autem id

dicis, nihil esse mundo sapientius, nullo modo prorsus assentior non quod diffcile sit mentem ab oculi sevocare Sed, quo magi sevoco, eo minus id, quod tu vis, possum mente comprehendere. IX. Nihil est mundo melius in rerum natura ne in terris quidem urbe nostra. Num igitur idcirco in urbe SSe rationem, cogitationem mentem putas paut, quoniam non sit, num idcirco existimas, formicam anteponendam esse huic pulcherrima urbi, quod in urbe sensus sit nullus, in formica non modo Se Sus, sed etiam mens, ratio, memoria Θ Videre Oportet,

Balbe, quid tibi concedatur, non te ipsum, quod Velis, Sumere.

Istum enim locum totum illa vetus Zenonis, brevis et ut tibi videbatur acuta, conclusio dilatavit Zeno enim ita concludit Quod ratione utitur, melius est, quam id quod ratione non utitur. Nihil autem mundo melius : ratione igitur mundus utitur.' Hoc si placet, jam Scies, ut mundus optime librum legere videatur Zenonis enim vestigiis, hoc modo rationem PO-teris concludere : Quod literatum est, id est melius, quam quod non est literatum nihil autem mundo melius literatus igitur est mundus. Isto modo etiam disertus, et quidem mathematicus, muSicus, Omni de nique doctrina eruditus postremo philosophus, erit mundus. Saepe dixti, nihil fieri sine Deo nec ullam vim esse naturae, ut sui dissimilia possit iungere.

Concedam, non modo animantem et Sapientem SSemundum, sed fidicinem etiam et tibicinem, quoniam earum quoque artium homines ex eo Procreantur.

422쪽

408 DE NAT DEOR. LIB. III CAP. 10.

Nihil igitur affert pater iste Stoicorum, quare mundum ratione uti putemus, ne cur animantem quidem esse. Non est igitur mundus Deus: et tamen nihil est eo melius : nihil est enim eo pulalirius, nihil nobis salutarius, nihil ornatius adspectu motuque Onstantius. Quod si mundus univerSus non Si Deus, ne stellae quidem, quas tu innumerabiles in Deorum numero reponebaS; quarum te cursus aequabiles aeternique delectabant; nec mehercule, injuria: sunt enim admirabili incredibilique constantia. Sed non Omnia, Balbe, quae cursu certo et conStantes habent, a Deo potius tribuenda Sunt, quam naturae.

X. Quid Chalei die Euripo in motu identidem reciprocando putas fieri posse constantius 3 quid freto Siciliensi 3 quid Oceani fervore illis in locis, AEuropam Libyamque rapax ubi dividit unda 3 Quid Θ aestus maritimi, vel Hispanienses vel Britannici eorumque certis temporibus vel accessu vel recessus, sine Deo fieri nonne possunt 3 Vide, quaeso, si omni motus, Omniaque, quae certis temporibus Ordinem suum conservant, divina dicimus, ne tertiana quidem febres, et quartanas, divinas esse dicendum Sit, quarum reversione et motu quid potest esse constantius Θ Sed omnium talium rerum ratio reddenda est quod vos cum facere non poteStis, tamquam in aram, confugitis ad Deum.

Et Chrysippus tibi acute dicere videbatur, homo

sine dubio versutus et callidus verSuto eos appello, quorum celeriter mens versatur callidos autem, quorum, tamquam manu opere, Sic animus Suconcalluit. Is igitur Si aliquid est,' inquit, quod homo efficere non possit, qui id efficit, melior est homine. Homo autem haec, quae in mundo Sunt, efficere non potest: qui potuit igitur, i praestat homini. Homini autem praestare quis possit,

nisi Deus 3 Est igitur Deus. Haec omnia in eodem, quo illa Zenonis errore ver-

423쪽

DE NAT. DEOR. in III CAP. 12 409

santur. Quid enim sit melius quid pri stabilius,

quid inter naturam et rationem intersit, non distinguitur. Idemque si Dei non sint, negat esse in omni natura quidquam homine melius. Id autem putare quemquam hominem, nihil homine esse melius, summa arrogantiae censet esse. Sit sane arrogantis, pluris se putare quam mundunt. At illud ilici modo non arrogantis, sed potius prudentis, intelligere, se habere sensum et rationemra haec eadem orionem et

Caniculam non habere. Et, Si domus pulchra sit, intelligamus eam dominis,' inquit, aedificatam

esse, non muribus. Sic igitur mundum eorum domum existimare debemus.' Ita prorsus Xistimarem, si illum aedificatum, non quemadmodum dOcebo a natura conformatum, putarem. XI. At enim quaerit apud Xenophontem Socrates, unde animum arripuerimus, si nul lus fuerit in mundo. Et ego quaero, unde Orationem, uide numeros unde cantus e nisi vero loqui solem cum luna putamus, cum propius acceSSeiit, aut ad harmoniam canere mundum, ut Pythagora existimat Naturae ista sunt Balbe, naturae, non artifici OS ambulantis,

ut ait Zeno, quod quidem quale sit jam videbimus, sed omnia cientis et agitantis motibus et mutationibus sui S.

Itaque illa mihi placebat oratio de convenientia

consenSuque naturae, quam quaSi cognatione continuatam conspirare dicebas. Illud non probabam, quod negabas id accidere potuisse, nisi ea uno divino spiritu contineretur. Illa vero cohaeret et permanet naturae viribus, non Deorum estque in ea iste quasi consensUS, quam Συμ παπειαν Graeci Vocant: sed ea, quo si Sponte major eSt, eo minuidivina ratione fieri eristimanda est. XII. Illi autem, quae Carneades asserebat, quem admodum lissolvitii Si nullum corpus immortale

sit, nullian SSe corpus sempiternum corpus autem

immortali nullum esse, ne individuum quidem,

424쪽

4l DE AT DEOR. LIB. III CAP. 13.

nec quod dirimi distrahive non possit. Cumque Omne animal patibilem naturam habeat, nullum est eorum, quod effugiat accipiendi aliquid extrinsecus, id est, quasi ferendi et patiendi, necessitatem. Et, si

omne animal mortale est, immortale nullum est. JErgo itidem, si omne animal secari ac dividi potest, nullum est eorum individuum, nullum aeternum. Atqui omne animal ad accipiendam vim eXternam et ferendam, paratum est. Mortale igitur Omne animal, et dissolubile et dividuum Sit, necesSe St. Ut enim, si omnis cera commutabilis esset, nihil esset cereum, quod commutari non posset item ni Ilii argenteum, nihil aeneum, si commutabilis esset natura argenti et seris : Similiter igitur, si omnia,

quae Sunt, e quibus cuncta conStant mutabilia sunt nullum corpus esse potest non mutabile. Mutabilia autem sunt illa, e quibus Omnia constant, ut vobis videtur Omne igitur corpus mutabile est. At si esset corpus aliquod immortale, non esset omne muta-hile. Ita efficitur, ut Omne corpus mortale sit. Etenim Omne corpus aut aqua, aut aer, aut ignis, aut terra est, aut id, quod est concretum ex his, aut ex aliqua parte eorum. Iorum autem nihil

est, quin intereat. Nam et terrenum omne dividitur; et humor ita mollis est, ut facile comprimi col. lidique possit. Ignis vero, et uer, Omni impulsu facillime pellitura naturaque cedens Si maxime, et dissipabilis. Praeterea Omnia haec tum intereunt, cum

in naturam aliam convertuntur; quod fit, cum terra in aquam e vertit et cum X aqua oritur aer, et cum ex aere aether, cumque eaden vicissim retro commeant. Quod si ea intereant, X mibus constet Omne animal, nullum est animal Sempternum.

XIII. Et, ut haec omittamus, tamen animal nullum inveniri pote t quod neque natum quam sit, et semper sit futurum. Omne enim rimal sensus

habet sentit igitur et calida, et frigida et dulcia, et amara nec p0test ullo sensu jucunda aecipere, et

425쪽

non accipere contraria. Si igitur voluptatis sensum capit doloris etiam capit. Quod autem dolorem accipit, id accipiat etiam interitum, necesse est. Omne igitur animal, confitendum est, SSe mortale. Prieterea, si quid est, quod nec voluptatem sentiat nec dolorem, id animal esse non potest. Sin autem quod animal est, id illa necesse est Sentiat et quod

ea Sentiat non potest esse aeternum et Omne animal sentit nullum igitur animal est aeternum. Praeterea nutum potest esse animal, in quo non et appetitio sit et declinatio naturalis Appetuntur u tem, quae Secundum naturam Sunt, declinantur contraria et omne animal appetit quaedam, et fugit a quibusdam. Quod autem refugit, id contra naturam est et quod est contra naturam, id habet vim interimendi omne ergo animal intereat, necesSe St. nisnumerabilia sunt, ex quibus effici cogique possit, nihil esse, quod sensum habeat, quin id intereat. Etenim ea ipsa, quae sentiuntur, ut frigus et calor, ut Voluptas et dolor, ut caetera, cum amplificata Sunt, interimunt nec ullum animal est sine SenSu nullum igitur animal est aeternum. XIV. Etenim aut simplex est natura animantis, ut Vel terrena sit, vel ignea, vel animalis, vel humida quod quale sit, ne intelligi quidem poteSt , aut

Concreta ex pluribus naturis, quarum Suum quaeque locum habeat, quo naturae vi feratur alia infimum, alia summum, alia medium. Haec ad quoddam tem- Pu cohaerere possunt semper autem nullo modo POSSunt. Necesse est enim suum quaeque in locum natura rapiatur. Nullum igitur animal est Sempiter

num.

Sed omnia vestri, Balbe solent ad igneam vim referre, Heraclitum, ut opinor, Sequente ς quem ip- Eum non omnes interpretantur uno modo. Qui quoniam, quid diceret, intelligi noluit, omittamus. Os autem ita dicitis, omnem vim esse ignem et itaque et animantes, cum calor desecerit, tum interire et in

426쪽

4l DE NAT. DEOR. In III CAP. 15.

Omni natura rerum id vivere, id vigere quod caleat. Ego autem non intelligo, quo modo calore eXStincto, corpora intereant, non intereant, humore aut spiritu amiSSO, praesertim cum intereant etiam nimio calore. Quamobrem id quidem commune est de calido Verumtamen videamus Xitum. Ita vultis, Opinor, nihil esse animal extrinsecus in natura atque mundo, praeter ignem. Qui magis, quam meter animum, unde animantium quoque OnStet animuS, e quo

anima dicitur 3 Quo modo autem hoc qiusi concedatur, Sumitis, nihil esse animum, nisi ignem 3 Probabilius enim videtur, tale quiddam esse animum, ut site igne atque anima temperatum. Quod si ignis ex Sese ipse animal est, nulla se alia admiscente natura, quoniam is, cum inest in corporibus nostris, Scit,

Ut Sentiamus non potest ipse esse sine Sensu. Rursus eadem dici possunt. Quidquid est enim, quod

Sensum habeat, id necesse est, sentiat et voluptatem et dolorem ad quem autem dolor veniat, ad Cum-dem etiam interitum venire. Ita sit, ut ne ignem quidem emeere posSitis aeternum. Quid enim 3 non eisdem vobis placet, omnem ignem pastus indigeres nec permanere ullo modo posse, nisi alatur 3 ali autem solem, lunam, reliqua astra, aquis, alia dulcibus, alia marinis 3 Eamque causam Cleanthes affert, cur se sol reserat, nec longius progrediatur solstitiali orbe, itemque brumali, ne longius discedat a cibo. Hoc totum quale Sit, mox nunc autem concludatur illud, quod interire

possit, id aeternum non esse natura ignem Rutem interiturum esse, nisi alatur; non esse igitur natura ignem sempiternum.

XV. Qualem autem Deum intelligere OS OSSU-mus nulla virtute priDditum p Quid enim Θ prudentiamne Deo tribuemus 3 quae constat ex Scientia rerum bonarum et mularum, et nec bonarum nec malarum. Cui mali nihil est, nec esse potest, quid huic opus est delectu bonorum et malorum4 quid autem

427쪽

DE NAT. DEOR. in III CAP. 16 413 rationes quic intelligenti, quibus utimur ad eam

rem, ut apertis Obscura assequamur. At obscurum

Deo nihil potest esse. Nam justitia, quae suum cuique distribuit quid pertinet ad Deo. ΙΙominum Enim societas, et communitas, ut vos dicitis justitiam procreavit. Temperantia autem conStat e P termittendis voluptatibus corporis; cui si locus in coelo ESt, est etiam voluptatibus. Nam fortis Deus intelligi qui potest 3 in dolore, an in labore, aut in periculo pquorum Deiani nihil attingit. Nec ratione igitur utentem, nec virtute ulla prίeditum, Deum intelligere qui possumus 3 Nec Vero vulgi atque imperitorum inscitiam de- Spicere possum, cum ea considero, quae dicuntur a Stoicis sunt enim illa imperitorum Piscem Syri Venerantur : Omne fere genus bestiarum 2Egyptii ConSecraverunt. Jam vero in Graecia multos habento hominibus Deos Alabandum Alabandi Tene- dii Tenema Leucotheam quae fuit Ino, et ejus Pa- Lemonem filium, cuncta Graecia merculem, ESCu- Iapium, Tyndaridas Romulum nostri, aliosque Complures, quos, quasi novos et adscripticio cives, in celum receptos putant. Haec igitur indocti.

XVI. Quid vos philosophil qui meliora imitto illa sunt enim praeclara Sit sane Deus ipse mundus. Hoc credo illud esse iublime candens, quem invocant omnes JOVem. V Quare igitur plures adjungimus Deos 3 quanta autem est eorum multitudo mihi quidem sane multi

videntur singulas enim stellas numeras DeOM; OS-que aut helluarum nomine appellas, ut Capram, ut Nepam, ut Taurum, ut Leonem ς aut rerum inanimatarum, ut Argo, ut Aram, ut Oronam. Sed, ut haec concedantur reliqua qui tandem non

modo concedi, sed omnino intelligi possunt ' Cum fruges, Cererem; vinum Liberium dicimus, genere nos quidem Semonis utimur usitato sed ecquem

428쪽

4IL DE NAT DEOR. LIB. III. ΛΡ. 17.

tam mentem esse putas, qui illud, quo VeScatur, Deum credat esses Nam quos ab hominibus pervenisse dicis ad Deos, tu redde rationem, quemadmodum idem fieri potuerit, aut cur fieri desierit; et ego discam libenter. Quomodo nunc quidem St, non video, quo pacto ille, cui in monte Eusto illatae lampades fuerint, ' ut ait Accius, in domum aeternam patris' ex illo ardore pervenerit quem tamen Homerus conveniri apud inferos facit ab lysse,

Sicut caeteros, qui Xcesserant ita. Quamquam, quem potissimum Herculem cola-mUS, Scire Sane Velim plures enim tradunt nobis ii, qui interiores scrutantur et reconditas literas antiquissimum, Jove natum, sed antiquissimo item Jove; nam Joves quoque plures in priscis Graecorum literis invenimus. Ex eo igitur et Lisyto est is Hercules, quem concertavisse cum Apolline de tripode accepimus. Alter traditur id natus, AEgyptius, quem aiunt Phrygias literas conscripsisse. Tertius est X Idaeis Digitis, cui inferias afferunt. Quartus est Jovis et Asteriae, Latonae sororis, qui Tyri maxime colitura cujus Carthaginem filiam ferunt. Quintus in India, qui Belus dicitur. Sextus hic ex Alcumena, quem Iupiter genuit, sed tertius Iupiter quoniam, ut jam docebo, plures Joves etiam accepimuS.

XVII. Quando enim me in hunc locum deduxit oratio, docebo, meliora me didicisse de colendis iis

immortalibus jure pontificio, et majorum more, a Pedunculis, quas Numa nobis reliquit, de quibus in illa aureola oratiuncula dicit Laelius quam rationibus Stoicorum. Si enim vos sequar, dic, quid ei re- Spondeam, qui me sic roget Si Di sunt, suntne

etiam Nymphae Deae 3 si Nymphae, Panisci etiam, et Satyri 3 ui autem non sunt: ne Nymphae quidem Deae igitur. At earum templa sunt publice vota et dedicata. Quid igitur 3 ne caeteri quidem ergo Dii, quorum templa sunt dedicata. Age porro Jovem et Neptunum Deum numeras. Ergo etiam Orcus, sta-

429쪽

ter eorum, Deus; et illi, qui fluere apud inferos dicuntur, Acheron Cocytus Pyriphlegethon, tum Charon, tum Cerberus Dii putandi. At id quidem repudiandum. Ne reus quidem igitur. Quid dicitis ergo de fratribus pHaec Carneades aiebat, non ut Deos tolleret quid enim philosopho minus conveniens 3 sed ut Stoicos nihil de Diis explicare convinceret. Itaque insequebatur. Quid enim Θ aiebat, si ii fratres sunt in numero Deorum, num de patre eorum Saturno negari potest 3 quem vulgo maxime ad Occidentem colunt: qui si est Deus, patrem quoque ejus Coelum, OSSe Deum confitendum est. Quod si ita est Coeli quoque parentes Dii habendi sunt, Ether, et Dies, eorum isque fratre et Sorores, qui a genealogis antiquis sic nominantur, Amor Dolor, Metus, Labor, Invidentia, Fatum, Senectus, Mors Tenebrae, Miseria, Querela, Gratia Fraus Pertinacia Parcae Hesperides, Omnia ; quos omnes Erebo et Octe natos ferunt. Aut igitur haec monstra probanda sunt, aut

prima illa tollenda. XVIII. Quid Θ Apollinem Vulcanum, Mercu

rium, caeteros, Deos esse dices de Hercule AEScu-

Iapio, Libero, Castore Polluce dubitabis 3 At hi quidem coluntur aeque atque illi apud quosdam etiam multo magis. Ergo hi Dii sunt habendi mortalibus nati matrihus 3 Quid 3 Aristaeus, qui olivae dicitur inventor, Apollinis filius Theseus, qui

Neptuni reliqui, quorum patres Dii, non erunt in Deorum numero Z Quid, quorum matrem opinor etiam magis ut enim in jure civili, qui est matre libera liber est item jure naturae, qui De matreeSt, Deus Sit, necesse est. Itaque Achillem Astypataeenses insulani sanctissime colunt qui si Deus est, et Orpheus et Rhesus Dii sunt, Musa matre nati; nisi sorte maritimae nuptiae terrenis anteponuntur. Silii Dii non sunt, quia nusquam coluntur; quo modo

430쪽

illi sunt 3 Vide igitur, ne virtutibus hominum isti

honores habeantur non immortalitatibus; quod tu quoque Balbe, Visus es dicere. Quo modo autem potes, Si Latonam Deam putas,

Hecaten non putare, quae matre Asteri est, sorore

Latonae 3 An haec quoque ea est 3 vidimus enim ejus aras delubraque in Graecia. Si haec ea est, cur non Eumenides 3 quae si Deae sunt, quarum et Athenis fanum est, et apud nos ut ego interpretor Iucus Furinae Furiae Deae sunt, speculatrices credo et vindices facinorum et sceleris. Quod si tales Dii Sunt, ut rebus humanis intersint, alio quoque Dea putanda est cui, cum fana circuimus in agro Ardeati, rem divinam facere solemus : quae, quia partus

matronarum tueatur, a nascentibus Natio nominata

est. Ea si mea est Dii omnes illi, qui commemorabantur a te, Honos, Fides Mens Concordia. Ergo etiam Spes Moneta, omniaque, quae cogitatione Obismet ipsi possumus fingere. Quod si verisimile non est, ne illud quidem est, haec unde fluXerunt.

XIX. Quid autem dicis 3 si ii sunt illi, quos

colimus et accipimus; cur non eodem in genere Serapim Isimque numeremus 3 Quod si facimus, cur harbarorum Deos repudiemus 3 oves igitur, et equoS ibes, accipitres, aspidas, crocodilos, i Sces, Canes, IupOS, feles, multas praeterea belluas in Deorum numero reponemus. Quae si rejiciamus, illa quoque, unde saec nata sunt, rejiciemus. Quid

deinde pono Deci dicetur, quae I eucothea a Graecis, nobis Matuta dicitur, cum sit Cadmi filia 3 Circe autem, et Pasiphae, et Ee, e Perseide Oceani

filia, natae, patre Sole, in Deorum numero non habebunturi quamquam Circen quoque coloni nostri Circeienses religiose colunt. Ergo hanc eam dicis. Quid Medeae respondebis 3 quae duobus avis, Sole et Oceano AE et patre, matre Idyia procreata St.

Quid hujus Absyrto fratri, qui est apud Pacuvium

SEARCH

MENU NAVIGATION