장음표시 사용
411쪽
cundius. Quid multitudinem suavitatemque piscium dieam 3 quid avium 8 ex quibus tanta percipitur O-Iuptas, ut interdum Pronoea nostra Epicurea fuisso videatur. Atque hae ne caperentur quidem, nisi hominum ratione atque Sollertia quamquam aves quasdam, et alites, et oscines ut nostri augures appellant , rerum augurandarum caUS eSSe natas pu
Jam vero immanes et feras belluas nanciscimur venando, ut et vescamur iis, et Xerceamur in venando ad similitudinem bellica disciplinae, et utamur domitis et condocefactis, ut elephantis multaque ex earum corporibus remedia morbis et vulneribus eligamus, sicut ex quibusdam stirpibus et herbis, quarum utilitates longinqui temporis usu et periclitatione percepimus Totam licet animis, tamquam oculis, lustrare terram, mariaque omni, Cernes jam spatia frugifera atque immenSa camporum, veStitusque densissimos montium, pecudum pastus, tum incredibili cursus maritimos celeritate. Nec vero tantum supra terram, sed etiam in intimis ejus tenebris, plurimarum rerum latet utilitas, quae ad usum hominum orta, ab hominibus solis livenitur.
LXV. Illud vero, quod uterque VeStrum sertasse arripiet ad reprehendendum Cotta, quia Carneades libenter in Stoicos invehebatura Velleius, quia nihil
tam irridet Epicurus, quam praedictionem rerum uiaturarum , mihi videtur vel maXime confirmare, Deorum providentia consuli rebus humanis. Est enim profecto divinatio, quae multi locis rebus, temporibus apparet, tum in privatis, tum maxime in publicis. Multa cernunt haruspices multa augure provident multa oraculis declarantur, multa vaticinationibus, vita somniis, multa portentis quibus cognitis, multae saepe re hominum Sententia atque utilitate partae, multa etiam pericula depulSa sunt. Haec igitur, sive vis, Sive ars, SiVe natura, ad scientiam rerum futurarum homini profecto est, nec tali Philor. voL. m. 2 M
412쪽
39M DE AT DEOR. LIB. II CAP. 66. cuiquam, Latiis immortalibus data. Quae si singula
vos sorte non movent, UniverSa certe tamen, inter Se connexa atque conjuncta, movere debebunt. Nec vero universo generi hominum Solum, sed etiam singulis, aliis immortalibus consuli et provideri solet. Licet enim contrahere univerSitatem generis humani, eamque gradatim ud paucioreS 40Stremo deducere ad singulos.
LXVI. Nam si omnibus hominibus qui ubique
Sunt, quacumque in Ora ac parte terrarum, ab hujusce terrae, quam nos incolimus, continuatione distantium, Deo conSulere censemus ob ea causas,
quas ante diximus his quoque hominibus consulunt, qui has nobiscum terras ab oriente ad Occidentem colunt. Sin autem his consulunt, qui quasi magnam quamdam insulam incolunt, quam nos orbem terrae vocamus etiam illis OnSulunt, qui partes ejus insulae tenent, Europam Asiam, Africam. Ergo et earum partes diligunt, ut Romam, Athenas, Spartam Rhodum et earum urbium, separatim ab universis, singulos diligunt, ut Pyrrhi bello Curium, Fabricium, Coruncanitima primo Punico Calatinum, Duillium, Metellum, Lutatium; secundo Maximum, Marcellum, Africanum post hos, Paulum, Gracchum, Catonem, patrumve memoria Scipionem, Laelium : multosque praeterea et nostra civitas, et Graecia, tulit singulare viros quorum neminem, nisi juvante Deo, talem fuisse, credendum est. Quae ratio poetas, maXimeque Homerum, impulit, ut principibus heroum Ulyssi Diomedi, Agamemnoni, Achilli, certos Deos, discriminum et periculorum comites, adjungeret. Praeterea ipsorum Deorum Saepe praesentiae, quales Supra commemoravi, decla rant, ab his et civitatibus et singulis hominibus conia suli. Quod quidem intelligitur etiam significationibus rerum futurarum, quae tum dormientibus tum vigilantibus, portenduntur. Multa praeterea Stentis, multa in extis, admonemur, multisque rebus aliis,
413쪽
quas diuturnus usus ita notavit, ut ariem divinationis efficere Nemo igitur vir magnus sine liquo amatu divino unquam fuit. Nec vero ita refellendum est, ut, si segetibus aut vinetis cujuspiam tempestas nocuerit aut Si quid evitae commodis casus abstulerit, eum, cui quid horum acciderit, aut invisum Deo, aut neglectum a Deo judicemus. Magna Dii curant parva negligunt. Magnis autem viris prospere Semper eveniunt omne res si quidem satis a nostris, et a principe philosophorum Socrate, dictum est de ubertatibus virtutis et copiiS. LXVII. Haec mihi sere in mentem Veniebant, quae dicenda putarem de Natura Deorum. Tu autem, Cotta, si me audias, eamdem cauSum agaS; teque et principem civem et pontificem esse cogites; et, quoniam in utramque partem vobis licet disputare, hanc potius sumas eamque facultatem disserendi, quam tibi a rhetoricis exercitationibus acceptam amplificavit Academia, huc potius conferas. Mala enim et impia consuetudo est contra Deo disputandi, sive ex animo id sit, sive Simulate.
414쪽
I. QUAE cum Balbus dixisset, tum arridens Cotta, Sero, inquit, mihi Balbe, praecipis, cimi defendam. Ego enim te disputante, quid contra dicerem, mecum ipse meditabar, neque tam refellendi tui causa, quam ea, quae minus intelligebam, requirendi. Cum autem suo cuique judicio sit utendum, dissicile factu est, me id sentire quod tu VeliS. Hic Velleius, escis, inquit, quanta cum eXSpectatione, Cotta, sim te auditurus : jucundus enim Balbo nostro sermo tuus contra Epicurum fuit. Praebebo igitur me tibi vicissim attentum contra Stoicos auditorem spero enim te ut soles bene paratum Venire. Tum Cotta, Sim, mehercule, inquit, Vellei neque enim mihi par ratio cum Lucilio est ac tecumsuit. Qui tandem inquit ille. Quia mihi videtur Epicurus vester de iis immortalibus non magno-
415쪽
per pugnare tantummodo negare Deos esse non audet, ne quid invidiae subeat, aut criminis. Cum vero Deos nihil agere, nihil curare, confirmat, mem-hrisque humanis esse praeditos, Sed Orii membrorum usum nullum habere ludere videtur, satisque putare, Si diXerit, esse quamdam beatam naturam et aeternam. A Balbo autem, animadvertisti, credo quam multa dicta sint, quamque, etiam si minus Vera, tamen apta inter se et cohaerentia. Itaque Ogito, ut dixi non tam refellere ejus rationem, quam ea, quae minus intellexi, requirere. Quare,
Balbe, tibi permitto, responderene mihi malis, de
singulis rebus quaerenti X te ea quae parum accepi, an universam audire Orationem meam.
Tum Balbus: Ego vero, si quid explanari tibi
voles, respondere mal : in me interrogare, non tam intelligendi causa, quam refellendi utrum Voles, faciam : vel ad singula, quae requireS, Statim reSPOndebo vel cum peroraris, ad Omnia.
II. Tum Cotta Optime, inquit. Quamobrem Sic
agamus, ut nos ipsa ducit Oratio. Sed antequam de re, pauca de me. Non enim mediocriter moveor auctoritate tua, Balbe orationeque ea, quae me in perorando cohortabatur, ut meminissem, me et Cottam
esse et pontificem : quod eo credo, alabat, ut opiniones, quas a majoribus accepimus de Diis immortalibus, Sacra, crerimonias religionesque, defenderem. Ego vero eas defendam semper, semperque defendi: nec me e ea opinione quam a majoribus accepi de cultu Deorum immortalium, ullius unquam oratio aut docti aut indocti movebit. Sed, cum de religione agitur, Ti. Coruncanium, P. Scipionem, P. Scaevolam, pontifices maximos, non Zenonem, aut Cleanthem, aut Chrysippum, sequor habeoque C. Laelium augurem eumdemque Sapientem, quem potius
audiam de religione dicentem in illa oratione nobili, quam quemquam principem Stoicorum. Cumque omnis populi Romani religio in sacra et in auspicia
416쪽
402 DE AT DEOR. LIB. III CAP. 3.
divisa sit tertium adjunctum sit, si quid praedicistioni causa, ex portentis et monstris, Sibyllae interpretes haruSpicesve monuerunt harum ego religionum nullam unquam contemnendam putavi mihique ita persuasi, Romulum auspiciis Numam sacris constitutis, fundamenta jecisse nostrae civitatis quae nunquam profecto, Sine Summa placatione Deorum immortalium, tanta esse potuisset. Habes, Balbe,
quid Cotta, quid pontifex, sentiat. Fac nunc egra intelligam, tu quid sentias. A te enim philosophorationem accipere debeo religionisa majoribus autem nostris, etiam nulla ratione reddita, credere. III. Tum Balbus, Quam igitur a me rationem, inquit Cotta, desidera. Et ille, Quadripertita, inquit, fuit divisio tua primum, ut velles docere, Deos eSSe deinde, quales essent; tum, ab his mundunt Tegi; OStremo, consulere eo rebus humaniS. Haec, Si recte memini, partitio fuit. Rectissime, inquit Balbus sed exspecto, quid requiras. Tum Cotta, Primum quidque videamus, inquit. Et si id est primum, quod inter Omnes, nisi admodum impios, convenit, mihi quidem ex animo Xuri non potest esse Deos id tamen ipsum, quod mihi PerSuaSum est auctoritate majorum, cur ita sit, nihil tu me doces. Quid est inquit Balbus, si tibi persua- Sum St, cur a me velis disceret Tum Cotta, Quia Sic aggredior, inquit, ad hanc disputationem, quasi nihil unquam audierim de Dii immortalibus, nihil cogitaverima rudem me discipulum et integrum accipe et ea, quae requiro, doce.
Dic igitur, quid requiras. Egone primum illud,
cur, quod ne egere quidem ratione dixisses, quod esset perspicuum, et inter omne constaret, de eo ipso inin multa dixeris. Qui te quoque, inquit, animadverti, Cotta, Saepe, cum in foro diceres, quam plurimi S POSSes, argumentis onerare judicem, si modo eam
lacultatem tibi daret causa. Atque hoc idem et plat-losophi faciunt, et ego, ut Potui, feci. Tu autem qui
417쪽
id quaeris, similiter facis, ac si me roges, cur te duobus contuear oculis, et non altero tantum, cum idem uno assequi posSim.
IV. Tum Cotta, Quam simile istud sit, inquit, tu
videris. Nam ego neque in causis, si quid est evidens, de quo inter omne conveniat, argumentari soleo perspicuitas enim argumentatione elevatur) nec, si id facerem in causis forensibus, idem facerem in hac subtilitate sermonis. Cur contuerere autem altero oculo, causa non SSet cum idem obtutu eSSet amborum, et cum rerum natura quam tu Sapientem esse vis duo lumina ab animo ad gulos perforata nos habere voluisset. Sed, quia non confidebas, tameSse id perspicuum quam tu velles, propterea multis argumentis Deos esse docere voluisti. Mihi enim unum satis erat, ita nobis majores nostros tradidisse. Sed tu auctoritates contemnis, ratione pugnaS PR-tere igitur, rationem meam cum tua ratione contendere. Affers haec omnia argumenta, cur Dii sint: remque, mea Sententia minime dubiam argumentando dubiam facis. Mandavi enim memoriae, non numerum sum, sed etiam Ordinem argumentorum
Primum fuit, Cum coelum suspexi Ssemus, Statim nos intelligere esse aliquod numen, quo haec reguntur. Ex hoc illud etiam, Adspice hoc sublime candens, quem invocant
Quasi vero quisquam nostrum istum potius, quam Capitolinum Jovem appellet aut hoc perspicuum Sit, conStetque inter omnes, eos esse Deos, quos tibi Velleius, multique praeterea, ne animantes quidem
Grave etiam argumentum tibi videbatur, Quod opinio de iis immortalibus et omnium esset, et quotidie crescere Placet igitur, tantas res Opinione
418쪽
404 DE AT DEOR. LIB. III. CAI'. s.
stultorum judicari, vobis praesertim, qui illos insanos esse dicatis ΘV. At enim praesentes videmus Deos, ut apud Regillum Postumius, in Salaria alienus nescio quid etiam de Locrorum apud Sagram proelio. Quos igitur tu Tyndaridas appellabas, id est homines homine natos, et quos Homerus, qui recens ab illorum aetate fuit, sepultos esse dicit Lacedaennone, eos tu, cantheriis albis, nullis calonibus, obviam alieno Venisse Xistimas, et victoriam populi Romani alieno
potius, homini rustico, quam M. Catoni, qui tum erat princeps, nuntiavisset Ergo et illud in silice, quod hodie apparet apud Regillum, tamquam vestigium ungulae, CaStoris equi credis esse Θ onne mavis illud credere, quod probari potest, animo praeclaro rum hominum, quales isti Tyndaridae fuerunt, divino eSSe et aeternos, quam eos, qui Semel cremati ESSent, equitare, et in acie pugnare potuisse Aut,
si hoc fieri potuisse dicis, doceas oportet, quomodo, nec fabellas aniles proseraS.
Tum Lucilius, An tibi, inquit, fabella videntur pΝonne ab A. Postumio sedem Castori et Polluci in
foro dedicatam nonne Senat is-consultum de Vatieno vide. Nam de Sagra Graecorum etiam St vulgare proverbium ; qui, quae affirmant, certiora esse
dicunt, quam illa, quae apud Sagram. His igitur
auctoribus nonne debes moverit Tum Cotta, Rumoribus, inquit, mecum pugnas, Balbe ego autem a te rationes requiro. Desunt nonnulla. VI. Sequuntur,rimo futura sun Effugere enim nemo id potest, quod futurum est. Adpe autem ne utile quidem est scire, quid futurum sit. Miserum est enim, nihil proficientem angi, nec habere ne spei
quidem Xtremum et tamen commune Solatium;
praesertim cum vos iidem fato fieri dicatis omnia;
419쪽
quod autem semper ex Omni aeternitate verum fuerit, id esse satum. Quid igitur juvat, aut quid asserta cavendum scire aliquid futurum, cum id certe futurum sit 3 Unde porro ista divinati Θ quis invenit fissum jecoris 3 quis cornicis cantum notavit quis sortes 3 quibus ego credo nec possum Attii
Navii, quem commemorabas, lituum contemnere.
Sed, qui ista intellecta sint, a philosophis debeo discere, PraeSertim cum plurimis de rebus isti divinimentiantur. At medici quoque ita enim dicebas, saepe falluntur. Quid simile medicina, cuju ego rationem video, et divinatio, quae unde Oriatur, non intelligo Tu autem etiam Deciorum devotionibus placatos Deos esse censes. Quae fuit eorum tanta iniquitas, ut placari populo Romano non possent, nisi
viri tales occidisseno Consilium illud imperatorum
fuit, quod Graeci Στρατηγη αα appellant, Sed eorum imperatorum, qui patriae consulerent, vitae non pariacerent. Rebantur enim fore, ut exercitus imperatorem, equo incitato se in hostes immittentem, persequeretur id quod evenit. Nam Fauni vocem equidem nunquam audivi tibi, si audisse te dicis, credamri etsi Faunus omnino quid sit, nescio.
VII. Non igitur adhuc, quantum quidem in te, Balbe, est, intelligo Deo esse quo equidem credo esse; sed nihil docent Stoici. Nam Cleanthes, ut dicebas, quatuor modis formatas in animis hominum
putat Deorum esse notiones. Unus is modus est, de quo satis dixi, qui est susceptus e praeSensione rerum futurarum alter experturbationibus tempestatum, et reliquis motibus : tertius e commoditate rerum qu percipimuS, et copia quartus ex Strorum Orsne, coelique constantia. De praesensione diximus. De perturbationibus coelestibus et maritimis et terrenis, non possumus dicere, cum ea fiant, non esse multos,
qui illa metuant, et a Dii immortalibus fieri existiment. Sed non id quaeritur sintne aliqui, qui Deos esse putent Dii utrum sint, necne, quaeritur. Nam
420쪽
reliquae causae, quas Cleanthes affert, quarum una ES de commodorum, quae capimuS, copia altera de temporum ordine, coelique constantia tum tractahuntur a nobis, cum disputabimus de providentia Deorum; de qua plurima a te, Balbe, dicta sunt. Eodemque illa etiam differemus, quod Chrysippum dicere aiebas, quoniam esset aliquid in rerum naiatura, quod ab homine essici non posset, esse homine aliquid melius quaeque in domo pulchra cum pulchritudine mundi comparabas, et cum totius mundi
convenientiam OnSensumque afferebas, Zenonisque Breves et acutulas conclusiones, in eam partem erismonis quam modo dixi, differemus. Eodemque tempore illa omnia, quae a te physice dicta sunt de vi
ignea, deque eo calore ex quo omnia generari dicebas, loco Suo quaerentur: Omniaque, quae a te nudiuStertius dicta sunt, cum docere velles, Deos esse, lquare et mundus univerSus, et Sol, et luna, et Stellae, senSum ac mentem haberent, in idem tempus reservabo. A te autem idem illud etiam atque etiam quaeram, quibus rationibus tibi persuadeas, eos
VIII. Tum Balbus, quidem attulisse rationes mihi videor sed eas tu ita refellis, ut, cum me inter
rogaturus Sse videare, et ego me ad respondendum compararim, repente averta Orationem, nec de respondendi locum. Itaque maXimge re tacitae praeterierunt, de divinatione, de fato quibus de quaestionibus tu quidem strictim nostri autem multa solent dicerea sed ab hac quaestione, quae nunc in manibus St, Separantur. Quare, Si videtur, noli agere conia fuse ut hoc explicemus hac disputatione, quod quaeritUr. optime, inquit Cotta. Itaque, quoniam quatuor in partes totam quaestionem divisisti, de primaque diXimus; OnSideremus secundam quae mihi talis videtur fuisse, ut, cum ostendere velles, quales deSSent, OStendere nullos esse. consuetudine enim
