Quae exstant opera

발행: 1774년

분량: 401페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

diim Thalam magna gloria ceperat, haud dissimiliter situm munitumqueri nisi quod apud Thalam non longe a moenibus aliquot fontes erant Capsenses una modo , atque ea intra oppidum jugi aqua, cetera pluvia utebantur. Id ibique, in omni Africa quae procul a mari incultius agebat, eo facilius tolerabatur quia numidae plerumque adte 6 ferina carne Vescebantur , est neque salem neque alia gulae irritamenta quaerebant : cibus illis advorsum famem dc sitim, non lubidini

neque luxuriae erat,

LXXXVIII. Igitur consul , Omnibus

exploratis , credo diis fretus nam contra tantas lincultates conssilio satis providere non poterat : quippe etiam frumenti inopia tentabatur quod numidae pabulo pecoris magis quam arvo student quodcumque natum fuerat , iussu regis , in loca munita contulerant ager autem aridus, frugum Vacuus ea tempestate , nam aestatis extremum erat tamen pro rei copia satis providentereXornat Pecu Omne , quod Imperioribus diebus praeda fuerat, equitibu auxiliariis agendum attribuit oulum Manlium legatum cum cohortibus expeditis

ad oppidum Laris, ubi stipendiumi comis

232쪽

meatum locaverat , ire jubet dicitque se praedabundum post paucos dies eodem

Venturum. Sic incepto suo occultato

pergit ad flumen Tanain. LXXXIX. Ceterum in itinere quotidie

pecus Xercitui, per centuriaS', item tu

mas , aequaliter distribuerat , ex coriis utres uti fierent curabat simul inopiam frumenti lenire, ignari omnibus parare quae mox usui forent : denique sexto die, quum ad lumen Ventum est, maxuma Vis utrium effecta. Ibi castris levi munimento possitis , milites cibum capere , atque , uti simul cum occasu solis egrederentur , paratos esse ju-hetri omnibus sarcinis abjectis, aqua modo sequein jumenta onerare Dein , postquam tempus istam , castris egreditur noctemque totam itinere facto , consedit : idem proxuma facit : tertia, multo ante lucis adventum, pervenit in locum tumulosum, ab Capsa non amplius duum 1 stillium intervallo cibique , quam occultissume potest, cum omnibus copii Opperitur. Sed , ubi dies coepit, cu numidae , nihil hostile metuentes , multi oppido egressi ; repente omnem equitatum , cum his velocissumos pedites, cursu

tendere ad capsam portas obsidere

233쪽

iubet ; deinde ipse intentus propere sequi , neque milites praedari sinere. Quae postquam oppidani cognoVere re tre pidae, metu ingens, malum improvisum ad hoc pars civium extra moenia in hostium potestate , coegere uti deditionem facerent. Ceterum oppidum incensum numidae puberes interse Et , alii omnes Venumdati praeda militibus divisa. Id facinus, contra jus belli, non avaritia neque scelere consulis admissum sed quia locus Iugurthae opportunus, nobis aditu dissicilis ; genus hominum mobile , infidum,

ante neque beneficio neque metu coercitum.

XC. Postquam tantam rem Marius , sine ullo suorum incommodo, patraVit magnus, clarus antea , major atque clarior haberi coepit omnia non bene consulta in virtutem trahebantur; milite S, Odesto imperio habiti simul, locuplete , ad coelum ferre ; numidae magis quam mortalem timereri postremo omnes socii atque hostes credere , illi aut mentem divinam esse aut deorum nutu cuncta portendi. Sed consul, ubi ea res bene evenit , ad alia oppida pergit Pauca , repugnantibus numidis , capit plura deserta propter capsensium

234쪽

miserias , igni corrumpit es luctii atquct

caede omnia complentur. Denique multis locis potitu , ac plerisque exercitu incruento , aliam rem adgreditur, non eadem asperitate qua capsensium , ceterum

haud sectis dissicilem. Namque haud longe a flumine ulu cha, quod Jugurthae Bocchique regnum disjungebat , erat inter ceteram planitiem On saxeuS, mediocri castello satis patens, in immensum aeditus , uno perangusto aditu relidio P nam omni natura , Velut opere

atque consulto praeceps suem locum Marius quod ibi regis thesauri erant, summa vi capere intendit. Sed res

forte quam consilio melitis gesta : nam castello virorum atque armorum satis magna vis frument in fons aquae Mgeribus aurribusque in aliis machinationibus locus importunus citer castellanorum angustum admodum, utrimque praecisum. Vineae cum ingenti periculo frustra agebantur : nam quum eae pauli processerant . igni aut lapidibu corrumpebantur milites neque pro Opere consistere propter iniquitatem cloci neque inter vineas sine periculo administrare , optumus quisque cadere aut sauciari, ceteris metu augeri ..

235쪽

XCI. At Marius , multis diebus

laboribus consumtis, anxius trahere cum animo suo omitteretne inceptum , quoniam frustra erat , an Fortunam opperiretur , qua saepe prospere usus fuerat. Quae quum multos dies noctesque aestuans agitaret, forte quidam ligus , ex cohortibus auxiliariis miles gregarius, castris aquatum egi eisus , haud procul ab latere castelli quod advorsum praeliantibus erat , animadvertit inter saxa repente cochlea SQ quarum quum unam atque alteram dein plures peteret , studio legundi paullatim prope ad summum monti egressu eli ubi postquam solitudinem intelleXit , more humani ingenii, cupido ignara Visun di invadit. Et forte an eo loco grandis ilex coaluerat inter saxa, paullulum modo prona, dein fleXa atque aucta in altitudinem , quo cuncta gignentium natura fert cujus ramis modo , modo eminentibus saxis nisus ligus , castelli planitiem perscribit , quod undii numidae intenti

praeliantibus aderant. Exploratis omnibus quae mox usui fore ducebat , eodem regreditur , non temere ut ascenderat

sed tentans omnia is circumspiciens. Itaque Marium propere adit , acta edocet , hortatur ab ea parte qua ipse des

236쪽

cenderat castellum tentet, pollicetur sese itineris periculique ducem Marius cum ligure , promissa eju cognitum, e Prae sentibus misit quorum uti cujusque ingenium erat, ita rem dimcilem aut facilem renunciavere. Consulis animus tamen paullulum arrectus itaque ex copia tubucinum, cornicinum quinque numero quam Veloclissumos delegit, cum his praesidio qui forent , quatuor centuriones ; omnisque liguri parere jubet , . ei negotio proxumum diem constituit. XCII. Sed ubi ex praecepto tempUS visum , parati compositisque omnibus ad locum pergit. Ceterum illi qui centurii praeerant, praedocti ab duce , arma Ornatumque mutaVerant : capite atque

pedibus nudis , uti prospectus nisusque per saxa facilius foret super terga gladii, scuta , verum ea numidica ex Coinriis , ponderis gratia simul offensa quo lenius streperent. Igitur praegrediens ligus , saxa, si quae vetustate radices eminebant, laquei Vinciebat, quibus allevati milites facilius adscenderent : inter dum timidos insolentia itineris levare manu ubi paullo asperior adscensus erat, singulos prae se inermos mittere , dein

ipse cum illorum armis sequi quae dubia

237쪽

nisu videbantur potissumum tentareri ac saepius eadem adscendens ac descendens dein statim digrediens , ceteris audaciam addere. Igitur diu multumque fatigati tandem in castellum perveniunt , desertum ab ea parte ; quod omnes , sicut aliis diebus , advorsum hostes aderant. Marius , ubi ex nunciis quae ligus egerat cognOVit , quanquam toto die intentos praelio numidas habuerat, tum Vero cohortatus milites, ipse extra vineas egressus , testudine acta succedere,

simul hostem tormentis sagittariisqued funditoribus eminlis terrere. At numidae , saepe antea vineis romanorum sub- Versis , item incenssis , non castelli moenibus se1 tutabantur sed pro muro dies noctesque agitare , maledicere romanis ac Mario Vecordiam objediare , militibus nostris Iugurthae servitium minari , secundis rebus feroces esse. Interim romanis omnibus hostibusque praelio intenti , magna Vi utrimque , pro gloria atque imperio his , illis pro salute certantibus, repente a tergo signa canere : ac

primo mulieres tueri , qui Visum processerant , fugere deinde uti quisque

muro proXumus eratri postremo cuncti,

armati inermesque. Quod ubi accidit eo acrilis romani instare , fundere , ac

238쪽

Plerosque tantummodo sauciare, dein se per occisorum corpora adere, avidi glo

riae certante murum Petereri neque qUem

quam Omnium praeda morari. Sic forte correcta Marii temeritas gloriam e culpa inVenit. XCIII. Ceterum , dum ea re geritur, L. Sulla quaestor cum magno equitatu in castra Venit, qui, ut ex Latio Q. sociis exercitum cogeret , Romae relictus erat. Sed quoniam nos tanti viri res admonuit , idoneum visum est de natura cultuque ejus paucis dicere : neque enim

alio loco de Sullae rebus dicturi sumus 8 L. Sisenna, optume, diligentissume

omnium qui ea res dixere persecutus

Iarum mihi libero Ore locutus Videtur. gitur Sulla gentis patriciae nobilis fuit, familia prope jam exstincta majorum igna-Via , litteris graecis atque latinis juxta

atque doctissume eruditus , animo ingent , cupidus Voluptatum, sed gloriae cupidior otio luxurioso esseri tamen ab negotiis nunquam Voluptas remorata , nisi quod de uxore potuit honestilis consuli facundus , callidus. Mamicitiari cilis ad simulanda negotia altitudo ingenii incredibilis ; multarum rerum , C maxume pecuniae largitor atque illi, O

239쪽

Iiclitam omnium ante civilem Victoriam , nunquam super industriam fortuna fuit ;multique dubitavere , fortior an felicior esset nam , postea quae fecerit, incertum habeo pudeat magis an pigeat disse

rere.

XCIV. Igitur Sulla , ut supra dictum

et , po Itquam in Africam atque in castra Marii cum equitatu Venit, rudi antea ignarus belli , sollertissumus omnium in paucis tempestatibus factus est Ad hoc, milites benigne adpellareri multi rogantibus , aliis per se ipse dare beneficiari invitus accipere , sed ea properantili quam se mutuum reddere : ipse ab nullo repetere , magi id laborare, ut illi quam plurimi deberent : oca a que seria cum humillumis agere in operibus , in agmine , atque ad Vigilias multus adesse : neque interim, quod ambitio prava solet , consuli aut cujusquam honi famam laedere : tantummodo neque consilio neque manu priorem alium pati , plerosque antevenire. Quibus rebus artibus, brevi Mario militibusque Metissumus factuS.

XCV. At Iugurtha postquam oppidum Capsam , aliosque locos munitos, sibi

240쪽

utilis, simul' magnam pecuniam amiserat , ad Bocchum nuncio mittit, quam primum in Numidiam copias adduceret praelii faciundi tempus adesse. Quem ubi cunctari accepit, dubium belli atque pa

cis rationes trahere rurSu , ut antea

Pro Xumos elu donis corrumpit, ipsiquem auro pollicetur Numidiae tertiam partem, si aut romani Africa expulsi, aut integris suis finibus bellum compositum foret. Eo praemio illectus Bocchus cum magna multitudine Jugurtham accedit. Ita , amborum exercitu conjuncto marium jam in hiberna proflaiscentem , Vix decima parte die reliqua, invadunt rati noctem , quae jam aderat, Victis sibi munimento fore in si Viclissent, nullo impedimento , quia locorum scientes erant ;Contra romani utrumque casum in te-

inebris difficiliorem fore. Igitur simul consul ex multis de hostium adventu cognovit , ipsi hostes aderant , priusquam Xercitus aut instrui aut sarcinas colligere , denique ante quam signum aut imperium ullum accipere quivit ;equites auri atque aetuli , non acie neque ullo more praelii, sed catervatim uti quosque fors conglobaverat , in nostros incurrunt. Qui omnes, trepidi improviso metu , attamen Virtuti memoreS, aut

SEARCH

MENU NAVIGATION