Veldidena urbs antiquissima Augusti colonia et totius Rhætiæ princeps in tractu præcipuè Wilthinensi & Oenipontano e tenebris eruta et vindicata insertîs compluribus adhuc ineditis, quæ per Tyrolim supersunt, monumentis romanis ab Antonio Roschmanno,

발행: 1744년

분량: 197페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

I22 CUM XX As Augusto Coloniae dignitate

In vit. signat, mox addit: Ckm Augustus Romi adhuc abesset hoc anno, quem Horat. totum rebus Gasticis, Germanicis, Rhaeticisque constituendis, atque pluri-P mis per Galliam ae Hispaniam Coloniis excitandis ab limpsit: tum censemus Horatium ad eum libri IV. Oden Q scripsisse, ut quasi totius populi

Romani nomine custodem gentis moneret, abegse jam nimium diu , atque' enixe rogarer, tandem rediret. Quod ultimum eo verisimilius & noscensemus, cum ode praecedente Drusi laudes, & confectum ab eo bellum Rhaeticum celebraverit: Inter constituendas autem res Rhaeticas praecipuam eidem de Coloniis curam fuisse haud ambigendum censeo. Et quamvis Authores, qui de Coloniis Augusti aliquid edidere, nullam omnino nescio a Vel sero, aut a quo decepti in asserendis alias vicini Norici ac Vindeliciae Coloniis etiam pluribus valde liberales fuerint, nihilominus ab hoc Principe, imo neque a RO-manis Imperatoribus aliis, conditam in Rhaetia ullam signarint; ausim tamen ad exemplum aliorum binas aut tres in Tyroli nostra producere eo majori fiducia, cum apud Lapidum Collectores passim vis derim complures nostris primum temporibus Colonias detegi, de

quibus tamen apud Scriptores veteres nullum occurrit verbulum.

Et quamquam Frontinus multas ab hoc Imperatore deductas peculiari libro, aliquot etiam Suetonius & Plinius sparsim adnotarint: Si-gonius tamen, uti &Fabretius cum Grutero, Sponio, Donio&Cl. Muratorio in Inscriptionibus : Golgius & Mediobarbus etiam in nummis aliquas detexere : Imo sex omnino Eminentissimus Noris suae dignitati restituit, quae omnes Augusto suam debent originem e

In Rhaetia igitur nostra Coloniam Augusti Tridentum ex Lapide in Palatio Episcopali extra urbem pereleganti, vulgo it palargo agit Alberi quem I. Octobr. I73 . summa cum voluptate perspexi statuo, ita enim ille:

FLAMINI. RΟΜ. ΕΤ AUGPRIE P. QUINQ. AUGUR. LECTO ANNON. LEG. HI

142쪽

' ornatam fuisse rationss firmarior. In ITALIC SODALI SACRORTUSCVLANOR. IVDICI SELECTO DECUR. VIDDECURIONI BRIXI ECURATORI REI P. MANT. EQUO PVBL. PRAEF. FABR.PATRONO COLON , PUBLICE.

Post praelium igitur in Tridentinis Alpibus teste Dione eum Rhaetis

a Druso commissum Tridentum, quod dudum antea a Rhaetis conditum, contra Justinum, Clenomannis adscribentem, plerique omnes adstruunt, Coloniam deduxit Augustus. Cumque in solo Tridento totius vallis latissime patentis nondum satis res firmae viderentur , etiam Teriolos chodie pagus Tyrolensis ad arcem totius Regionis principem est iterum non improbabiliter Coloniam deduxit: cujus equidem rei aliud testimonium non suppetit, nisi amnis ille Colonicus hora circiter a Τeriolis distans, Ariboni nostro ac sequacibus in D. Corbiniani actis, imo hodiedum Finalis dictus. Ad agrorum enim inter Colonos divisorum nomenclaturas & hic pertinet, ita enim Julius Frontinus de Coloniis: Colonia Iunonia - - - termini sunt autem non.omnibus cessiti - - sed numero pedaturesunt

limites constituti, in locis quibusdam, quibusdam rivi Finales Sc. Et Capenus ager Colonicus) ager ejus Mitur terminis Diburtinis, ex alia parte Illiceis, qui distant a se pedibus CC. usque in pedes CCCCL. habet

ripas, vias S rivos Finales. Atque hanc causam esse reor, qudd in valle Τridentina tot occurrant sex Viri Augustales ob gratam nimirum in Augustum propter collata in hanc vallem beneficia memoriam ; cum teste Illu strissimo Massejo hi a morte Augusti in ejus ho- Ver. Ill.

norem instituti fuerint: legimus enim L. AVFILENI, AE. S NIVM in Avio apud Cl. Ricelium & I. TATIVM. T L. volant. I.

DOCIMI M. pariter ibidem ex Cl. Muratorio: uti pariter ex eo- 3. c. 76.

dem S TVM LIUM PRIMIGENIVM. in vico Bolo-gnano Illustrissimorum Comitum de Arco: C. LUCRETIVMi, .

143쪽

I24 CUM XXVII. Coloniam Latinam fuisse

XIAE ET TRIDENTI. Apud Gruterum. MARCUMBETVLIVM M. LIB. FIRMINO. in Arce Schinanburgia

mustrissimorum Comitum de Trapp Nallii, quarto duntaxat lapidea Teriolis distante Anno I7r4. I 3. Oetobr. a me exscriptos, hi paulo ante memoratum : C. VALERIUM C. F. PAP. MARI

NUM FLAMINEM ROM E ET AUGUSTI silentio prae

teream. Tertiam denique Coloniam in Veldidenam nostram deductam fuisse tum ex rationibus paulo ante allatis , tum etiam eκ monumentis aliis ferὶ convincor, quae clam ad Veldidenam perti- nere arbitrer, religioni mihi ducerem, si ea obiter duntaxat referrem : praecipuE quia ex eorum genere videntur, quae magnum rebus nostris montentum adjicere possunt; Interim hoc noto, si Tridentum, si Teriolis Coloniae Augusti fuere cur urbs longὶ nobilior.& quae non unica tantum vice quemadmodum Τridento contigit ab Opitergio sed ab urbibus nobilissimis, Ponte Oeni, Laureaco& Aquileja, ter nimirum pro termino assignata fuit, hae dignitate privetur, cum tamen harum urbium in Itinerario termini Laureaci nempe Sirmium & Taurunum Aquilejae, Salonae, Siscia, Lauriacum atque iterum Sirmium omnes Coloniae fuerint Z Nec impedire credo Uelseri rationem superius allatam , ob sterilitatem nimirum Alpium agros pro Colonis negantem ; hanc enim , praeter jam dicta satis etiam, ut puto, Tridentum & Τerioli probatae evertunt Coloniae, in quibus tamen sicuti & Veldidena nostra utique adhiberi has l.. , . formulas Colonicas Siculi Flacci opportuit: Illi in illi tot dinas. De l

CAPUT XXVII. lGAnium Latinam fuste cum titulo Emeritae lex ninnino si picari licet. .

TRidentum Coloniam fuisse nobis lapis ibidem , & Τeriolis

amnis Colonicus Analis fidem fecere; nunc serio indagandum, num in omni antiquitatis penu nihil de Veldidena no-

- - bis

144쪽

eum titulo Emeritae ex nummo fisspitari licet. 123

bis suppetat. Scriptores equidem tacent universii: ad nummos igitur qui tot nobis servarunt Colonias, confugiendum est: verum in praecipuo nummismatum a Coloniis percustorum Colleis ore Vaillantio iterum opis nihil, asserente insuper: plurima Augusti nummismata inter incerta rejicienda , quae cum plures chartas ad eorum exsplicationem sine magna utilitate implerent, praetermisimus, nihil in nummo phylacio Reginae Sueciae Haverkampii, neque in Harduino de nummis populorum & urbium : solus Mediobarbus num votis reis spondeat nostris, eb justius dubitandum, eum nullum de Aquileja atque Laureaco, Vel di denae nostrae Capitibus recenseat 3 quid igitur in arena Cbnsilii 3 num ut praeeunte Livio : In rebus tam anti- L. U. e. q*ii, s que similia veri sunt, pro veris accipiantur, fatis habeam Z an in P.M. re tam obscura etiam ego dignus venia censebor , si quod alii ten-'' tarunt, tentem & ipsus ; & vel ex solis Litteris singularibus exemplum Harduini & Va illantii secutus Coloniam in nummismate eruam3 Ergh manum ad tabulam l ostendit nobis inter incertos Coloni rum Augusti nummos hunc sequentem Mediobarbus:

PERM. CAES. AUGUSTI s. q.

Caput Augusti

C. A. L. V. E. R. Aquila Legionaria inter duo Agna Obortium

M. R. P. Cattanei. Nummum hunc Colonicum esse cum Mediobarbo nemo dubitat: Legionem aliquam permissu Caesaris Augusti in Coloniam deductam

Λquila Legionaria inter duo signa Cohortium certis testimoniis nos edocent; morem hunc praeter similes complures ita inscriptos ae signatos nummos Tacitus confirmat: universe Legiones deaucebantur

eum Tribunis Scinturionibus Usuis cujusque ordinis militibus, ut consensu S charitate Rempublicam et erent. Videamus igitur, quid in se pro Veldi dena nostra recondere hic nummus possit, adaptemus singulis Litteris verba singula; etam in Republica Litteraria liberum cuique sit, praesertim nondum occupata ab aliquo provincia, suo

sensu abundare, ita tamen, ut quis formulas, morem, & ritus antiquos temerὶ non excedat: quae tamen omnia servaturos nos confidimus , si ita hunc nummum explicemus:

145쪽

126 Cupis XXVII. Coloniam Latinam fuisse . COLONIA AUGUSTA LATINAVE ID A EMERITA RHAETORUM.

Nunc de singulis rationem dabimus : Et de nomine quidem dubitare nos anterior nummi facies non sinit, cum hujus Principis permissu deducta fuerit, receptique moris apud omnes jam sit, nomen exin Coloniae ab illo Imperatore adscisci, quo permittente ea condita fuerit: Imo vel ex solis Coloniarum titulis Conditoris nomen eruere solent Eruditi: Latinam dici potuisse ex discrimine Coloniarum patet, quae triplicis erant generis, iat illas breviter & ele-D AEdil. ganter more suo Vir insignis Everardus Otto complexus est, dum i p 7 ait: antiquitus duum generum erant, aliae Latine, quae quidem eorum, quae propria Civium Romanorum participes non erant; in caeteris autem, ut in Censu S Tributis, paene ad civium jura accedant, jus etiam Commercii habebant cum Romanis, S sivis Legibus utebantur: alia civium Romanorum, quae libertatis, connubiorum, testamentorum, dominii, rete-larum , ta similia civitatis jura usurpabant, publicis vero Quiritium,suffragii U Magistratuum Roma petendorum erant destituti. His postea ae- cesserunt Italicae , qaa privilegiis quibusdam in traditionibus nexi, in usu- eapionibus, itemiue in jure capiendi munitae plenariam quoque immunitatem a tributis foli, Capitis, atque publicorum munerum habebant. Haud diversa ab his Illustris Spanhemius in illo orbe suo Romano passim,

sed fusius tradit: per honores insuper in Patria gestos aditum ad Civitatem Romanam patuisse , in bello cum Legionibus Romanis militare, ibique honoribus fungi licuisse. Hanc plenam verti a tria butis immunitatem singularis beneficii loco nonnullis duntaxat ex-De tra Italiam oppidis aut Coloniis concessam fuisse Cl. Caryophilus do- therm. cet, ut ad eb hac praerogativa multis aliis illustrior longε VeldidenaMς - Colonia fuerit, primi verb ordinis non fuisse mirum nulli videbi-y' tur, qui Aquilejam Coloniam haudquaquam nobiliorem percepe-L. 39. s s. rit, tesse enim Livio: Illud agitabant Patres) vii Colonia Aquileja δε-

p. m. 633. duceretur, nec satis constabat, utrum Latinam, an civium Romanorum

deduci placeret, postremo Latinam potius Coloniam deducendam Patreseensuerunt.

Post Augustum Augustae Coloniae nomen etiam Velaidenae antiquum nomen a Tuscis, ut credimus, reliquum comparet ue unde autem nomen hoc suum derivarit Veldidena, non facile dixerim, nisi

146쪽

cum titulo Merita ex nummo susticari licet. 127

nisi ab Oeno forte , cui adjacet fluvio , partem nominis hauserit; saepius enim urbibus a fluviis sua indita fuisse nomina compluribus exemplis idem, quem primum laudavimus, Caryophilus Ostendit I p. 16. nec obest huic derivationi , quod Oenum plures cum diphtongo scribant; cum incertum sit, utrum non melius cum Vocali scribatur simplici, quali illum Arrianus in Indicis & Tabula Theodosiana, Edit.& dein etiam Aribo Frisingensis, Egin hardus, Continuator Regino- Gronov. nis, Heppidanus, Metellus Tegerensis,& alii exararunt: quin apud i antiquiuimos nostros qui exteris Romanis , Graecisque omnibus praeferendi) Dum scriptum esse argumento mihi est, quod medio aevo plerumque haec Vocalis Ε in I transierit, sicut in quibusdam Pauli Diaconi exemplaribus, ut ut corruptis videre est, in quibus Enus noster De & Interim fluvius &c. audit: Adsunt vel hodie quaedam hujus rei monumenta, qui enim ante illud aevum Vennones &Breones populi, Terioli &Endi dejum, seu Ennia, Brenta, & Celer fluvii, postea Vinnones, Briones, Tirolis, Innia cetiam Geographo Ravennati) Brinta Citer audierunt: Vertim unde unde demum fluxerit hoc nomen Veldidenae, id tamen ex aliis Coloniarum nummis ac lapidibus ceriti deprehendi posse confido ; haec urbium captarum nomina a Romanis haud deleta, sed potius alia adhuc a Coloniarum Conditoribus adjeeta fuisse : imo etiam a Veteranis uni alterive superadditum titulum mox commonstrabo. Praemittendum igitur nobis est, quinam Veterani dicti, & cujus conditionis milites fuerint: Rem scitε ex Polybio, & LL. Rom. Illustrissimus Baro Inscr. t. I. Bimardus apud Cl. Muratorium his expressit: Legitima militum Ri- '' pendia viginti ta quinque annis absolvebantur eju modi annorum

tempore Mapso Veterani dici incipiebant, es immunitatibus, privilegiisque muniebantur milites Sc. diversi iterum & hi, teste Reinesio, ge- Instr. f. neris aliqui: Veteranus aliquando, inquit, pro vetere, militia bellis ar- 'mato, sueto S durato dicitur, quod dum artis aut horitatibus fulcii set, mox iterum pergit: qui legitimis stipeηdiis eonfectis proximo ad capessendos militares Magistratus gradu consistit, vel emeritiim capiens praemia exauthoratur, vel in provincias, Colonicisque agros accepturus dimittitur: De diverso nonnihil ab his Emeritorum genere Hyginus verba facere videtur, dum ait: Mitis ergo ampliorum bellorum operi- p bus augendae Reipublice causa Illustres Romanorum Viri urbes constitverunt, quas aut Adoribus populi Romani Civibus, aut emeritis militibus assigna-

147쪽

I:8 CUM XXVII Coloniam Latinam fuisse

assignaverunt, o ab agrorum nova dedicatione cultura Colonias appellaverunt. Victuribus autem ossignate Coloniae his. qui temporis causa arma acceperant; hunc enim fructum militum incremento Respublica populi Romani habuit: Dat tunc praemium terra S pro Emerito habebatur. Multis Legionibus contigit bellum feliciter transtigere, S ad laboriosam agriculturae requiem primo P rocisti gradu pervenire, nam cum fgnis, S AEquila es primis ordinibus ac Tribunis Asiacebantur. Quod etiam ad Vel di denam factum Aquila Legionaria inter duo signa Cohortium

in nummo testatur. De his, quibuscunque demum Emeritis exemplum nobis , & quidem sub Augusto Dio Cassius reliciuit testatus: L. t . p. Finito hoc bello Augustus emeritos milites exautoravit, uroemque eos inni. s sq. Lusitania Emeritam nomjηe condere jussit. Coloniae hujus Emerite nomen etiam Nummi & Lapides servarunt: Nec sola Lusitania, verum etiam Helvetia ejusdem nominis Coloniam jactat in Lapide apud L CC- Gruterum C ajo Laelio Impp. Nervae 8c Trajani Legato posito , ubi XXVII. Aventicum his titulis gloriatur:

COLONIA PIA FLAVIA CONSTANS EMERITA AVENTICUM HELVETIORUM FOEDERATA.

T. a. s. Uti & in alia rursum apud Cl. Muratorium Inscriptione Iulii C MCCII. milli:

'' COLONIA PIA FLAVIA CONSTANS EMERITA HED

Rer. Colonos igitur Veteranos , milites Emeritos huc pariter deductos Helv. l. I. fuisse Guillim anno adstipulor, indeque Coloniae huic Emeritae titu-P tum accrevisse haud ambigo. Ex adductis igitur rationibus & exemplis abundὶ constat, Coloniis Emeritae titulum ob deductos in illas emeritos milites adhaesisse, quae omnia Vel di denae etiam contigisse tacentibus lic Et Scriptoribus universis nummus nobis testis esse locuples potest, sicuti Aventico Lapides; cum altum alias de hac Co- Ionia Helvetiorum sub titulo Emerite Romani omnes Graech & Latinε loquentes sileant: Adeb nempe verum est, quod loci cuiusdam Inseripi. dudum destructi exemplo docet Fabrettus , Lapides ad Historiam

c. s.f. Q. illustrandam mirum in modum conferre. In ultimo demum num-

mismatis nostri vocabulo Rhetorum nempe , ne tyrones in re antiquaria

148쪽

em titulo Eneri ae ex nomo si ari licet. I 29

quaria habeant, ubi haesitent, sciendum est, quod, etsi illud de Rhm oetis nostris, tanquam de novis Colonis aliqui intellisere ex illo Τa- . '. citi possint: Conditor noster Romulus tantκm sapientia valuit, ut plere que populos eodem die hostes, dein cives habuerit: apud nos tamen. cum maxima pars populosae hujus, & bellum retentaturae gentis ab- 'ducta fuerit, id non teneat, quin neque apud alias, etiam interdum penitus excisas, gentes: alia igitur urbsit causa necesse est, quae devictorum , & quandoque deletorum etiam populorum nomina in eorundem Coloniis resuscitavit, quam tamen ignorare nos ultr5 fatemur, nisi dicere forsitan conveniat, id a Romanis evitandae Confusionis Geographicae gratia factitatum , cum si antiquis locis aut expugnatis, aut deletis, aut recenter conditis nova imposuissent nomina, ea, ubi sita fuerint, intelligi non potuisset, nisi una mentio antiquorum fuisset addita, antiquas igitur retinere placuit nuncupationes tam in urbibus, quam populis, ut ex Strabone discimus, qui de more quidem hoc titis peripicuh, nihil verti de ratione ejusdem nobis tradidit: Romani rerum potiti cilm Colonias in varia loea emitterent , nomina tamen eorum , qui prius ibi habitarunt, conservdrunt.

Occurrunt hujus Instituti apud Authores iterata testimonia, qualia sunt apud Plinium: Auma Salassorum ab Omviano teste trophaeo domitorum, licEt hi in Coloniam deducti non fuerint, nam ais eo-Dio I.r 3.

rum pars optima Cohortibus Praetorianis data, Urbem Augustam Praetoriam tenet, Augustam Rauracorum. In quos iterum Coloniam vi Lapidis apud Gruterum L. Munatius Plancus sub hoc Principe dedu-439. n. r. xit, uti nobis Ptolomaeus, Τabula, Itinerarium fidem facit: Augustam Taurinorum verti communi rursum consensu ab Augusto deviliorum, Plinius affert: Augustam denique Tricastinorum ex Tabula I. 3. e. tr.

quidem & Notitia primum novimus ue hujus tamen populi jam Livius in itinere Hannibalis meminit. Infinitus jam forem, si ur- I. a I. e.

bium populorumque in Lapidibus Colonias recensere Augustas mihi incumberet ; supersunt enim apud Gruterum praeter jam dictos Aventici titulos Augusta Helvetiorum CXU. 3. & CU. II. Falisco rum CCLXXXVIII. I. Lingonum DCXVI. I. Morinorum LXXX. 6.& Treverorum CXI. 9. & CCXXV. 4. Quapropter ulterioribus,

ut in re clara, abstineo, contentus siqua de hoc nummo eum ratione & authoritate dixisse: Neque invitus aliorum Conjecturas. si

fortiores sint, excipiam; cum probE gnarus sim, in antiquis istis R meliora

149쪽

I3o Cupis XXVVI. Sub aliis ii super Imperatoritas

, meliora in dies in lucem publicam emergere: Propterea etiams: γo. nummum aliquem in Colonicis Mediobarbi Tiberio C. A. R. inscriptum, templumque referentem Coloniam Augustam Rhetorum interpretari nolui, eo quhd etiam illam Rauracoram exhibere possit; Etsi Suet. probε sciam, Iuliam Conjugem Aquilejae Τiberio filium peperisse. qui nuntius per compendium ab Aquileja Veldidenam delatus, non novo adulationis exemplo , Imperatori forte ex Bellis Germanicis brevi Veldidenam venturo, & aeternitati Augusti templum quatuor Columnarum excitare potuit, nummusque percuti, qui memoriam adulationis servaret.

CAPUT XXVIII

Sub aliis insuper Imperatoribus Coloniam NMunicipi fuisse ex Insriptione quadam

illi posse videtur. vldidenam nosti am Coloniam fuisse & quidem ab Augusto

deductam cum titulo proin Augustae atque Emeritae nummus primum explicatus affirmare videtur, nunc Coloniam& Municipium Lapis posteriorum Principum aetate erectus , & a Boissardo nobis servatus dabit, quem ex hujus MSto nobis V. Cl. Bernardus Montefalconius his consignat:

M. IVLIO PUDE FLAMINI DIALI

PAVLA MODESTINA CONIUX CONIUGI

150쪽

Cinniam F Mincipium fuisse ex Pscriptione M. I 3I

B. M. P.

ET IULIO MODESTINO M. F. M LIVILLAE BALBAE UERNAE

Refert hoc Marmor praeter modo descriptum tenorem etiam in fronte Protomes binas, Flaminis nempe, & hujus quidem barbati, unaque Conjugis suae : Barbata igitur haec facies licuti aetatem virilem hujus Municipii Patroni, ita simul aetatem, saltem aliquam Lapidispositi indicat, si enim Xiphilino fides , Romanis ante Hadrianum In vita mos non fuit barbam tondendi: haec vetus consuetudo cradendi men-Traj. p. tum inquit, Civim Romanorum ac Principum fuit, Adrianus enim primo barbam nutrivit. Flaminis porro nostri cognomen quo Pudens audit, aliqua certe ab aliis ejusdem familiae desumpta suppeditat, clim nobilissimos ejusdem Viros ab anno nati Domini I 6 r. usque ad annum ai8. in Fastis Consularibus ac marmoribus deprehenderim ; Occurrit enim apud Relandum ad annum Christi r63.

N. VALEMUS PUDENS ΙΙ. VIR CVRAT. Inter Consules Fast. vero ad annum is r. L. ARRIUS PUDENS. Et iterum anno cons. proximE sequenti SERVILIUS PUDENS COS. eum L. Fus y'Τ''fidio Pollione apud Gruterum cirea eundem annum sub Severo dc

Bassiano: VALERIVS PUDENS. LEG. AUG. PR. PR. in

Batavia repertus , item Neapoli optimus Vir CN. GAIVS PV-L s DENS. Sub Severo ad annum Domini a I 8. pro salute M. Aur. Λntonini, Uiogabali nempe & Iuliae Austus ae aram eum basii R

TRONV Μ SASS. taceam, sub quo ultimo verbo nobile municipium Sarsinam Cellarius intelligit,cujus in Lapidibus apud Gruterum, p. yy . Cluverium, Re inestum&Cl. Muratorium, mentio : cujusque L. Ap pejus Pudens hic instar nostri M. Julii Pudentis Patronum egit, eadem, aut certh non multum antecedenti tempestate 3 cum post Vespasianum, aut etiam filios multo adhuc tempore Flaviales eorundem honori invigilaverint: Post allatam non improbabiliter Lapidis positi aetatem, etiam ossicium, quod Pudens Veldidenae gessit, considerandum nobis est,

SEARCH

MENU NAVIGATION