Veldidena urbs antiquissima Augusti colonia et totius Rhætiæ princeps in tractu præcipuè Wilthinensi & Oenipontano e tenebris eruta et vindicata insertîs compluribus adhuc ineditis, quæ per Tyrolim supersunt, monumentis romanis ab Antonio Roschmanno,

발행: 1744년

분량: 197페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

IIa Caput XXIV Reliquos quoque Maenae pomos

eipientia a Lacu, qui est apud Vindelicos. Rhetos, S Helvetios. Hine

Servius Gallicana Rheni frigora ad ortum ejus dixit: Danubium ex Celtis & Pyrene nasci Herodotus, ex montibus Celtarum, qui Galli nunc Upellantur Procopius, & Eridanum ex montibus Celtarum Dionylius Alexandrinus nasci voluit. Ex quibus omnibus certum denique fit, primos post diluvium Alpium nostrarum incolas, Celtas, Illyricosque, populum Gallicum tunc, seu mavelis, Germanicum fuiste, cujus quaedam & hodie monumenta apud nos supersunt, quemadmodum paulo ante in Celticis Graecisque montis Brenneri leu Pyrenaei originibus & Dynastiae

Τhaurensis, ac montium quos vocamus, etymologia mon

stravimus : In verbo Brix vero, quod nostris inest, Brixentis Plinii. ac Ptolomaei Gallicum aliquid antiquissimum Illustrissimus M af ejus se deprehendisse annotavit, qualia forth etiam si non ejusdem, saltem posteriorum temporum stini pascua apud nos montana : die AEn. 3. Ulpen, & tota Regio nostra ; cum teste Servio ad Virgilium : Alpes

V - - - Gallorum lingua alti montes vocantur. Ach torrentes in ΕZensi & Α-

chensi vallibus ; Gam pagus , Regio uti Vinshgam seu Vennones Τrophaeo: Lue ζ Specula, Masium Mais seu judicium publicum , &quod huc pertinet; Geding, SMalpeti in eadem venusta Valle : Et

si quae sunt alia innumera alibi adhuc fusius memoranda Gallicae seu Celticae aut Germanae antiquitatis vestigia. Et hoc utique sensu verum est Alpinos & transalpinos ejusdem esse originis; cum primi Tyrolis & Vindeliciae Incolae Galli, Celtae, & Illyrii fuerint r Neque i. ,. XIX. aliter Polybius loquitur: dum de Gallis etiam Inalpinis illi sermop. y . est et quod nimirum transalpinis arma in ipsos moventibus bellum pavescentes, quod pernitiosum fore arbitrabantur, qua largitione munerum, qua generis communione auexata hostis jam concitati impetum a se amoliti in Romanos evndem irritarunt, atque adeo expeditionis Comites ipsisu . rint per fines Enuscorum, nam S ip si expeditionis participes erant, imprusione facta praedam quidem avertere magnam, inibvsique Romanorum sne periculo excesserunt. Vertim in Patriam tibi rediissent, mutua cupiditate rerum caprarum ad seditionem impulsi es praedae N exercitiis sui

boηam partem amiserunt. Familiaris est haec Gasiis in ania, quoties aliena rapuerunt, ubi prae ertim mero ciboque se ingurgitarunt. Ex quibus omnibus manifesth liquet, Communionem hanc generis non ad Rhaetos & Vindelicos, sed ad Gallos seu Celtas , qui

ante

132쪽

D1ν d resos a Visidelisis fuisse. III

ante Rhattos in his Alpibus erant, pertinere. Si quis verb Hetruscos expeditionis, ut audivimus, comites jactet, is sciat, non nostrates illos Gallis extitisse comites, sed illos Tusciae: qui fortasse. ne & ipsi finibus suis instar Tyrrhenorum ad Padum ejicerentur, adacti formidine, maluere socios Gallorum, quam amicos Romanorum quorum crescens potentia pro more ipsis invisa esse potuit prudenter agere : Nam in recenti adhuc haerere ipsis memoria poterat , quod idem Polybius capite antepenultimo de ipsis testatum' p. reliquit: adsidebant Drrhenis Galli, ideoque cum ius Commercia fre- y quentabant, deinde cupiditatis oculis in pulcherrimam planitiem adjectis. arrepta occasione levi, numeroso cum exercitu nihil cogitantes Etruscos invadunt: ex Regione circumpadana ejiciunt, atqke in planitiem sillam occupant. Ex hac igitur Regione circumpadana ejem Tyrrheni seu Etrusci num in vacuas Gallorum in Alpibus sedes, an verti in alias& fortassis remotiores ab his Alpes, an vero propinquas primum vi. vel precario secesserint, haud invenio. Sunt, qui ex Livio Colonias jam prisis in Alpes ab his ipsis Tyrrhenis missas velint, an vero in oppositas Pado, valde subsisto, cum saepitis, teste iterum Livio, inter utrumque hunc populum praelia intercesserint, dum inquit: nee eum his cad Clusinam Gallis primἡm Etruscorum, sed multo ante eum iis, qui inter Appenninum, Alpesque incolebant, sepe mercitus Gaia

Iici pugnavere, Tuscorum enim , pergit ille, ante Romansim Imperium l. r. 33. late terra marique opes patuere mari supera, in seroque: - - - Inter utrumque mare vergentes incoluere urbibus duodenis terras, priκs cis Ap penninum ad inferum mare, postea trans Appenninum totidem, quot capita originis erant, coloniis misssis, qua trans Padum omnia loea, excepto Venetorum angulo, qui sηm circumcolunt maris, usque ad Alpes tenuere : Alpinis quoque gentibus ea haud dubie origo es, maxime Rhaetis, quos loca ipsa emerarunt, ne quid ex antiquo prater sonum lingua nec

eum incorruptum retinerent. Ex quibus verbis in eam pronior co

jecturam forem, Colonias non ad Gallos in Alpibus habitantes mi Llos quis enim ad hostes Colonias mittat λθ sed instar urbium duodecim tanquam capitum cis Appenninum, totidem urbes trans Appenninum & in Insubria a missis Coloniis exstructas fuisse, quod &Sprecherus innuit. Originem autem Etruscam Alpinorum ad ea re- p. a 3. ferendam tutius tempora crederem , quibus a Gallis in has Alpes

pulsi forte vicem relietis adhuc Gallorum reliquiis reddidere, S Λl-

133쪽

II4 caput XXIV. Reliquos quoque Muniae populos m.

pes nostras Duce Rhaeto occuparunt, Regioni Ducis nomine im- . posito. Id vero cum integra Regione subadia nimirum) paulatim factit/tum, uti & ditionem extensam cum Τschudio arbitror; ciam In Rhaet. & Comum sub in teste Plinio amixerint. Nobiliores etiam ac po- e. s. tehtiores jugi alieni impatientes haec perfugii loca insedisse, nequeP' huic., Heqdue Sprechero refragari est animus. Uti nec illud modo

p. et s. imp Ugnabimus, num forte, quod Spre cherus credit, Hetrusci cum Celtarum opera, utpote aeri & regioni assuetorum, opus haberent,

illos amicitia sit bῖ conciliarint, & munitionibus aliquibus fines ibidem custodierin f Urbes certe exstruxerunt, cum multas in bello

postea Rhaetico expugnarint Romani, quemadmodum Paterculus testatur. Atque de condito.Tridento & altera ad Brennenses urbe Plinius: Hic mos tamen apud Gallos haud vigebat, asserente iter. , .i . rum Polybio : habitabant vicatim sine muris. Sive igitur Tyrrhenos, Τuscos seu Rhaetos nostros E Graecia, Lydia, terra Chanaan, sive ex AEgypto in Italiam delatos primum, ac multis dein saeculis huic ipsi It. Ant. imperitasse Italiae dicamus . semper verum erit Cluverit assertum :ς- Rhaetos a Vindelicis diversissimi generis esse ; cum hos constanter Gallos seu Germanos, Illyriosque fuisse certissimum sit. Cumque ex illo dein, Tarquinii nempe Prisci, tempore saeculis fere sex ante bellum Augusti Rhaeticum in his Alpibus Rhaeti commorati sint, cith Alpini omnes, aut plerique saltem ex his descendere poterant, deleto penitus in hac provincia Gallorum Celtarumque nomine :donec auctis jam in immensum Romanorum viribus Liberae genti utique timendis e re sua ipsis visum fuerit initis foederibus & adscitis sociis Noricorum Vindelicorumque, Uttit diversi generis populorum, armis communi hosti resistere. Sed huic tandem cum o

be fere reliquo cedere coacti titulis suis nobile illud tropharum Alpium implerunt, in quo, si quid suspicionibus liceat, non frustra gentes Vindelicas ac Gallicas a reliquis plerisque Rhaeticis discriminis causa expressas esse arguere quis merito posset; cum sola haec inter tot populorum nomina adjecta legamus : Neque interpolatio- nibus irrepsisse credibile fit, cum in omnibus omnino exemplari- m. s. 77. hus Plinii simili ac constanti tenore reperiantur, prout illa etiam Vir

Illustris Josephus Bim ardus apud Cl. Muratorium in Inscriptionum antiquarum Collectione ex eodem Plinio nuper admodum publici juris fecit, quod vir doctilliinus, si in ullo unquam Codice ab In-

134쪽

Caput XXV. Heliadenam is T cis seu Maelis M. II s

terpolatoribus additum reperisset, citra dubium adnotasset, cum e iam verba illa: non sunt adjecta Cottiana civitates XII. Sc., quae aliqui ad Inscriptionem retulere, ad Plinii potius Contextum pertinere, animadverterit. Quapropter valde subvereor, ne rationes Uel- seri pro una eademque Rhaetorum ac Vindelicorum gente . atque Τusca utriusque propagine tam firmae non sint, ut his solam unicamque gentis sat certo , ni fallor , etiam ritibus diversae, urbem principem superstruere Valeat. .

CAPUT XXV. 'Hidenam a Tiscis seu Rhaetis conditam

probabiliter asserimn

TErram Chanaan, seu Palaestinam quamplurimis, iisque amplissimis, & potentissimis urbibus refertissimam mine non est, cur multis doceam , cum ex Sacro haec Codice luce meria diana clariora sint; Plura desiderantibus S. Hieronymus, V. Beda., Relandus, Bochartus, & Adrichomius cum Gallis & Anglis, qui sua itinera descripsere, dabunt, harum quoque reliquias haud contem nendas vidit & descripsit nuper admodum R. P. Angelicus Maria Millerus E Servorum B. V. Ordine Oenipontanus. Rhaetorum autem nostrorum proavos Tuscos , & hos ipsos Chananaeos suisse egregie nos Illustrissimus Mas ejus in Originibus Hetruscis instruit, p. '. cui laudatus paulo ante Seneca facem praefert: Tuscos Aye debemus. Caeterum idem Illustrissimus Marchio ab hac, una omnino gente, eademque Etrusca Italiam, qua patet, universam cultam fuisse ' quam gentem Graeci Tyrrhenos nuncuparunt asserit. Qiu: quod omnia cis Appenninum, & a Pado fluvio ad Alpes usque occupaverint , Livius docet: Duodecim Civitates, etiam ex hac regione, il- s. r. lis tribuuntur, a praedictis, quae in interiori Hetruria sitae fuerant, totidem quasi Coloniae prognatae, quae, quales fuerint, multi Di

stra hactenus magna licet opera inquisiverunt. Tradit quoque Plia P a nius

135쪽

II 6 Caput XXV. V idenam a Tuficis seu Maeris

nius ex duodecim illis Civitatibus , quas Τusci olim trans Padum instauraverint, solam reliquam Mantuam adhuc superfuisse, ego vero suspicor, pergit Illustriis mus Author, has Civitates non hodiemno sensu pro singulis urbibus intelligi debere, sed antiquo illo, dc apud Latinos Scriptores admodum frequenti, quo Civitas populos

integros in unam quamdam Communitatem atque corpus quasi coeuntes designat, quorum unumquodque ex oppidis pluribus constare poterat, & vicis etiam sine urbe ulla ; Ita Massejus; Sed veniam utique Vir, quem adoro, summus mihi denegaturus haud erit, si ejus pace solo veritatis indagandae studio, quos est unicusta teratoriim scopus, paullum subdubitare praesumam, num hic Civitates seu Respublicae, uti Docti intelligunt, admitti possint, eum illas apertissim E Plutarchus urbes, Plinius oppida, uterque de his ipsis

verba faciens, neuter verbCivitates dixerit: Placeat utriusque verba percipere; prior ex his de Regione Etruscorum, seu quod idem est, Tuscorum, rrhenaea ad Padum & Alpes usque protensa loeu- In Camil. tus addit: Hec OGO S decem pulchras, magn lique urbes habet, es ad L 7 . quaestum N ad victum amplisssimas, Galli has Drrhenis eiectIs occupavL.

re: Posterior: Venetorum autem Ateste, V oppida Acetum, Patavium, ' Opitergium, Belanum, Vicetia, Mantua Tuscorum trans Padum sola reliqua. Ad quae verba, Gron oviana Plinii editio hanc variantem v iusti Codicis Lectionem in margine adjicit, Venetorum autem Adria, Ateste &c. quam cum genuinam esse mox evicturus sim, oppida seu urbes Etruscorum in propatulo erunt, cum ex Plutarcho ceriti eo i stet, Adriam Hetruscorum urbem fuisse. verba ejusdem recito: Nam mare quidem Boreum Adriaticam a Drrhena urbe Adria, quae ad Notam

inclinatur, illud vero, quod ἰe regione est, Drrhenum appellant, imo I. ipsius Plinii: Vobili portu Oppiat Tuscorum Adria, a quo Adriaticum mare ante appellabatur, quod ου nunc Adriaticum. Ipsus enim probEnovi , atque ex Illustrissimo Massejo non semel didici quid enim pudeat, unde in Hetruscis prae caeteris profecerimus, ingenuε profari ) per Civitates Respublicas seu Communitates designari; hinc ubi de Civitatibus Rhaetiae sermo erat, cautε abstinui illo ipso, de quo modo toties nobis sermo redit, Plinii testimonio: His contem mini Rheti U Vindelici omnes in multas civitates divisi: Nam Communitates intelligi Litteratorum consensus est, quibus omnibus rite perpensis haesitandum non est amplius, Tuscos in Alpibus nostris

sicuti

136쪽

- conitam proia ter assertar. II

sicuti olim Majores eorum ad exemplum amplissimarum in terra Chanaan urbium tales in Hetruria & ad Padum condidere urbes quoque exstruxisse non ignobiles, cujus argumentum Tridentum& Fel tria est, evidenti etiam Plinii authoritate suffultum. Indagandum autem nunc sedulo quodnam illud sit, de quo idem Plinius eodem loco disserit, dum ait: Fertini ta Triaratini S Bernenses Rheria .ca oppida. Et inprimis quidem adverto, sub oppidi nomine urbes intelligere Plinium, eum has ipsas Etruscorum urbes Plutarchus dicat, quae oppida alter compellat, vix unquam urbis nomine usus; nam in tota ejus Italiae descriptione urbibus utique amplitudiane , antiquitate , atque opulentia prae orbe reliquo post Augustum clarissimis referta, ac quantum quidem per brevit tem temporis licuit, lustrata, nullius urbis nomen inveni, nisi illo in loco, qui per antonomasiam reliqua videtur omnino excludere : Urbs Roma , inquit, vel sola in ea. Enimverti urbs l. 3. urbs sola, cui par nihil, nihil secundum ullo tempore proseretur. Hinc idem Author, ne alteri cuipiam urbis nomen imponat, paulo

post pergit: ad Padum amnem Italia ditissimam omnia nobilibus oppi- e. Ldis nitent. Coloniae in quibusdam aut Civitatis nomine tantum adhibito : dein Τridentum urbem nobilem ac spectabilem semper futuse quis nescit 3 antiquitatum reliquiae vix ullibi in hae provincia tam insignes se offerunt: nuriam quoque celebrem etiamnum V Episcopa-ιi Sede elaram Cluverius, qui coram inspexit, laudat: memoratur, in- It. antiq.quit, Inscriptioni antiqua duplicem affert, prima ordinem Festrensem, L Ir. altera Patronum Collegiorum Festria loquitur Antonino in Itinerario .

Cassiotario S Paulo Diacono. Tertium igitur Plinii oppidum pam

ter urbem fuisse, aut intelligi potuisse nemo utique prudenter o stabit, cumque aliis rursum concedet, per Bernenses seu Breuneninses potius nomen populorum non urbis ejusdem praecipuae fuisse aulatum : Nam neque Tridentinam urbem Didentum vocat Plinius, sed populos pro urbe nominat et idem de Felirensibus agit. non Fel-triam ipsam adducens: Hinc neque urbem quis aut urbis nomen apud Breunenses exspectet, sed solo populi nomine contentus sit,

oportet. Ex Brennis autem seu Breunis Beruenses & Breunenses nominis originem trahere nemo non videt, & una quaenam eorum

urbs praecipua fuerit, haud dissiculter pronuntiat: si praesertim ea, quae hactenus de Veldidena diximus, combinet; non enim ad Bre

137쪽

II 8 CUM XXV. Heliade iam a Iustis seu Misis

num, quem cum populis aliqui ad Alpium fauces extendunt, Ioeus

urbi tam amplus, fertilis, ac patens, atque ob confluentes Opportunus magis assignabitur, quam haec circa Oeni pontum , dc Veldidenam nostram vicinia. Si roges, cur populi non urbis nomen eX-

presserit Plinius: etiam hujus rei conjecturam 3sseram, sed conjecturam tantum ; quae si vero sit similis, acceptari ab iis assolet, qui Rei Litterariae jura dicunt, donec certiora indagentur. Percepimus hactenus Τuscos seu Rhaetos nostros in Insubria, Venetia, & omni ad Padum vicinia a Supero ad Inferum mare urbes amplissimas tenuisse, ex his depulsos, imo si Livio fides, jam antea deductas Colonias Hetruscas has Alpes petiisse, Tridentum condidisse, compi res insuper in Rhaetia urbes ac Castella a Druso expugnatas fuisse, repetitis vicibus intelleximus : Has a Celtis seu Germanis nostris e structas fuisse haud persuadeor, cum Taciti, aliorsimque junctis con- stet testimoniis, nuspiam Germanos urbes aut Castra condidisse sed vicatim habitasse; pronum igitur est colligere, a Tusco-Rhaetis umbes Rhaetiae fuisse constructas, & nomina eorum pariter ex hac Lingua descendere, nempe fuisse Τusco - Rhaetica: Exemplum in Varule Engadina superest hanc a vocibus En Co d'Eno seu in Capite Oeni Scriptores Grisones deducunt. Quid si Veldidena aut Veldidina utrumque enim Antonini in diversis ac variantibus Codicum Lectionibus reperitur pro medii aevi, seu Saeculi octavi E. in I. mutantis modulo quia ad Enum sita, tale quid nominis Hetrusci, seu Τusco-Rhaetici recondat ξ Linguae Rhaeticae seu vulgaris Romanticae peritos desuper consulo, si quae tamen antiquae Rhaeticae supertat in hac Reliquiae ex eorum enim, qui hanc calleant, numero non sum ; decantatum autem est, nomina haec Rhaetica Romanis non accepta fuisse admodum: Livius hac de re mihi iterum testis erit, toties al-L t . s. latus: Tuscorum ante Romanorum Imperium late terra marique opes patuere , mari supero, isseroque, quibus Italia Insula modo cingitur, quantum potuerint, nomina sunt argumento - .omnia usique ad Alpes tenuere , Alpinis quoque ea gentibus haud dubia origo est , maxime Rhaetis quos loca ipsa emerarunt, ne quid ex antiquo praeter sonum lin.

ue, vec eum incorruptum retinerent. Quod Historiae Romanae Conditoris testimonium, qui renuit, aliud Mela fere Synchroni audiat:

Montium altissimi Taurus V Rhaetico, ni sit quorum ηοmina vix est eloquiore Romano aut si mavis cum Λklo legere: Darvs V Rhaetico , Η

alii

138쪽

conditam probabiliter absteritur. II s

alii, quorum nomina vix est eloqui ore Romano. Rhaetica nimirum nomina fuere catque vel hodie luppetunt ut aliqui volunt, sed ut mihi videtur ex Latinis temporum ac Regionis vitio depravatae per vallem praecipuE Venustam a tum Alpium, tum urbium, imo & fluminum fortalsis, quae corrupto Hetruscae Linguae sono, & efferata cum populis prolata videbantur Romanis hac in Regione victoribus, quae& a Scriptoribus eorundem, nil nisi Graecum aut Latinum, oppido latinum, ambitiosa adulatione excipientibus, velut indigna Romana eloquentia Augusti praesertim aevo displicuerant: qua labe si nec Plinium aevi adhucdum Augustaei seu primi Saeculi Scriptorem immunem quis dixerit, me volente,& calculum addente facit: advertitque, nescio, quisnam Uir doctus & aevo nostro clarus, Plinium Oeni nostri nulli bi mentionem facere, quod argumento esse potest, multa quidem de populis Alpinis Illustrem hunc & in Geographicis probatim mum alias Scriptorem Drotulisse, sed & multa eundem latuisse , aut confvsh ab aliis hausta etiam subobscure transmisisse ad posteros : ut pro in populi ad Brennum meminerit, quin clariorem de eorum urbe principe etymologiam adstrueret. Et haec sententia illis haud dubie prae placebit, qui incertam adhuc Hetrusci seu Rhaetici vocabuli in Vel di dena originem esse contendent, qualem nec mordicus ipse defendo , & peritioribus hujus idiomatis relinquo; de quo nec Grammatici, nec Vocabularii quidem Scriptores , qui nos possent instruere, unquam hactenus, quod sciam, prodiere in lucem, adeo ut peritissimus harum rerum Tschudius ingenue fassus sit: Lingua Rhaetica apta non est . ut in Scripturam redigi posset, quippe De in-

instrumenta omnia Regionis olim Latino, nunc Germanico expediuntur Ddiomate. Nobis Conjecturas indicasse satis est . revelabit multa ae- Etas posterior. & tritiorem viam faciet, cujus obscuriora tantum vestigia vel a longε monstravimus. In his enim Antiquitatum tenebris adhucdum palpantes unica interdum scintilla recreat. quae licet vel momento cum fulgure perit, accendi tamen ex his igniculis Illustriora poterunt ingenia, Patriam nostram pro dignitate condeco- .ratura. Denique forsan etiam cum Cl. Hansii Zio in describendis urbibus non curatum ubivis Plinium. aut cum Marco Hoppero in praefatione editi Strabonis ad AEgydium Tschudium etiam dicere possem, Plinium Alpinas gentes fortε oculatum alias testem , jejun. admodum tractasse.

CAPUT

139쪽

CAPUT XXV Lissi Augusto Coloniae dignitate ornatam fuisse

FIrmatis igitur paulatim Rhaetorum rebus ad ipsius Veldidenae firmandas majori paratu nos accingimus, praemittentes

illud Propertit: Hoc, quodcunque vides, misyes, quam maxima Roma est Ante Phr3gem P eam Collis S herba fuit. Quod invertentes majori jure sic proferimus: Hoc, quodcuηque vides, Hoses, fuit emula Rome Hldidena olim, eositi g herba modo est.

Romae enim aemulas fuisse Colonias novimus ex Gellio: morem Romanorum devictos populos parte agri multare, in noviter, aut saltem prius condita oppida novos Colonos, praesidia futura provi eiarum adscribere ex Appiano: sine his Regionem nullam fuisse ex Seneca & Lipsio; Τales quoque Rhaetis nostris, utpote genti bellicosae . atque jam antea urbibus Castellisque compluribus munitae. iis vero nunc expugnatis fuisse inductas,& deduci opportuisse, praecipvh ad Brennum montem ob populorum illorum indolem & loci eommoditatem Cap. XIX. pluribus monstravimus. Hoc vero praesenti, ab Augusto deductam, probatum imus. Devictis provinciis Colonias fuisse inductas nos dudum etiam Hyginus docuit, dum scripsit: snitis ergo ampliorum bellarum operibus , augenda Reipublice causa Illustres Romanorum Viri urbes constituerunt, quas avt viGoribus populi Romani civibus, aut emeritis militibus agmnaverunt, Sab agrorum nova dedicatione culturae Colonias appellaverunt: Imo Augustus in monumento Ancyrano se jactat: Colonias militum in Italia, aut provinciis ad memoriam etatis mea feci. Finiit bellum Λugustus, Colonias Digitigoo by Corall

140쪽

C ut X 7. As Augusto Coloniae denitate m. I 2I

Ionias igitur in subam provincia aut condidit novas, aut in vetera oppida Colonos deduxit novos : quasdam enim urbes ait Vel serus, Rer. antequam Coloniae fierent. diu stetisse exploratum habemus: quem tus admodum nobis iterum Hyginus fidem facit Divus suarum Legionum milites Colonos fecit, alios in Italia, alios in provinciis. His quibusdam deletis hostium Civitatibus novas urbes constituit: quosdam veteribus oppidis deduxit S colonos nominavit. Cum igitur in Rhaetia hoc bello multas urbes & Castella teste Paterculo expugnarit per suos Augustus illas, quas delevit, aut novas condiderit, necesse est, aut in veteres, suos deduxerit Colonos : Imb quod nobis cum Goesio placet) etiam populis victis concessum aliquan- Antiq. A. do fuit, ut, si vellent, Coloni adscriberentur, quod ex Livio & Dio-grar. P. 3. nysio Halicarnassaeo scimus: paucos autem ex nostris adscriptos fuis- L- se, Dio nos suspicari jubet,. haud plures nimirum, quam aut 'dae Regioni D sscerent, cκm maxima eorum pars es aetate validissima, ne gens populosa bellum retentaret, abducta fuerit, ut ad rebellandum non satis virium baberent: Adscriptos tamen aliquos fuisse luculenter ex hoc testimonio patet; Habemus igitur Colonos, & quidem etiam ex devictis Rhaetis nostris, habemus cita Tacitus vocat sub dium Ann. ix. adversκs Rebelles, quales ne fiant potentiores praecipuὶ populi cau-33. tum sibi his remediis, & in hoc praecipuε, & in aliis bellis voluere Romani: agnovit haec dudum apud Caesarem Critognatus, dum ad Beli.Gall. obsessos Alesiae haec verba fecit: Romani vero quid petunt aliud, aut1- 7-ZZ. quid volunt, nisi invidia adducti, quos fama nobiles, potentesque bello cognoverunt, horum in agris Civitatibusqiue considere, atque in his aeter- . nam injungere servitutem, neque unquam alia conditione Deila gesserunt: Fuere enimvero fama nobiles Rhaeti quia Hetrusci, fuere bello potentes, quia devota morti pectora, ferrata agmina, diu lateque vi-Η0rat. ctrices catervae, implacidi, veloces, immanes, & plus vice simplici: Od Α debellandi: Et quamvis laudis hujus pars quoque magna etiam ad socios belli Vindelicos spectet: majorem tamen hujus partem ex de praesertim posteriori ad Rhaetos pertinere nemo ibit inficias, qui Horatium aliosque inspexerit. Martiam igitur hanc gentem, ne bellum retentaret, DCeno Coloniarum ut felicius comceret, ipse Augustus in Rhaetiam se contulit: & quidem,quantum ex doctissimo Masson colligimus, statim a belli confecti tempore, M. enim Licinio Crasso, & Cn. Cornelio Lentulo Coss. quibus annum U. C. 7 Ο. aD. signat, Disitigod by Coral

SEARCH

MENU NAVIGATION