장음표시 사용
71쪽
cietas vero inaequalis sundatur in Imperio, & subjectione, ac proinde civitas formaliter spectata accenseri debet societatibus inaequalibus: si vero materialiter tantum consideretur, ad Ecietates aequa-las referenda est, cum inter eos, qui mutuae pactionis vinculo iri unum coetum Perfectum coalescunt, nullus sit subjectus alteri, sectsnguli inter se aequales existantis
Contraria civitatis sunt modi, quibus illa rursus interit. Interit autem, si vel materia, vel forma ejusdem intereat. Materia civitatis, ut diximus, est coetus hominum in unum corpus morale, Spoliticum consociatus. Corpus hoc duobus modis interire potest. Primo, si omnes simul partes tollantur, sine quibus corpus subsiste re nequit, quo reser populos mari abreptos, vel terrae motu, aut chasmate haustos, vel qui in extremam desperationem ab hoste conjecti ultro se internecioni dederunt, ut Numantini secere. Flor. Lib. a. Cap- IL Secundo, ' consociatio, quae multitudini sormam corporis tribuit, dissolvatur, veluti contingit, si cives aut sponte ob pestilentiam, seditionem, aliumve causam a societate discedant, aut vi hellica ita distrahantur, ut amplius coire nequeant. Conser Grotis Lib. a. Car. o. f. q. ct s.
Forma civitatis, quam ita siummo Imperio consistere diximux, itidem duobus modis interit. Primo, si omnis iuris communitas tollatur, uti fit, si cives singuli passim distracti diversis civitatibus accrescant, sive libertatem personalem retineant, sive ad servilem quoque conditionem redigantur , quale factum ex justissimo Det judicio experta est Respublica Iudaeorum ς qui enim post excidium his Hiero limitanae superstites mansere. a Romanis in servitutem abducti, R in hodiernum usque diem adeo dispersi sunt, ut totum
pervagentur orbem. Idem propemodum Campanis accidit, nam . ut Livis Lib. af Cay IF. narrat, Principes Senatus ad octoginta fuerunt intersecti, nerenti fer e nobiles in carcerem eondiis , asis per sistoru- Atini nominis urbes in cuspinas dati variu easibus interrerant, mastritudo Ma citium Campanorum veri data , relFqua axum malitudo in
72쪽
persecta saltem communitas inter membra ejusdem populi tollatur, velut accidit, si singuli quidem libertatem personalem retineant, a que in oppidis, & agris suis relinquantur, ita tamen, ut alterius civitatis imperium subeant, R in Provinciae formam redigantur. Grol. eis. Cap.N. S. C
Plane si populus loco saltem migraverit, sive sponte ob inediam, aut alia mala, sive coactus, ut populus Carthaginensis bello Puniaco tertio a Romanis jussus fuerat in locum X. mili. Pasi. a mari remotum migrare. Flor. Lib. a. CV. rs. Populus esse non desinit. modo consociatio maneat, & summum retineatur imperium. Sic tempore Themistoclis Athenarum civitas in classe, non in tectis, staedificiis urbis versari dicebatur, &, ut Lucanus canit,
Tarpeia sede perusia Gallorum facibus, Re habitante Camisio sitie Roma fuit, non unquam perdidis ordo Mutato sia jura μίν.
Sic etiam Helvetii non deserunt esse populus , tamets , ut Caesar Lib. I. de Best. GaICap. s. reseri, oppida omnia sua, numero ad duode. cim, vicos ad quadringentos, o reliqua privata ad cia incenderint, frumentum omne, praeterquam quod secum poris rι erant, eombusserint. αι domum retrionu spe sublata paratiores ad omnia pericula subeunda essem, quia vinculum consociationis inter eos dissolutum haud fuit.
Mesto minus civitas esse desinit, si muri tantum urbis dejecti sint, cum civitas non in muris, & munimentis, sed in multitudine hominum juris consensu, & utilitatis communione sociata consistat. Unde cum Lacedaemonii ad pacem Graeciae juvandam negassent adomittendos Messenios, quod ejus urbis muri essent dejecti, contra eos a communi sectorum judicatum fuisse refert ex Plutarch. Gro dict. Cap. st. S. y-
73쪽
Sed nec mutata Regiminis sorma eadem civitas esse desinit, i metsi enim Democratia migret in Aristocratiam, aut Monarchiam, vel Aristocratia in Monarchiam, aut Democratiam, & sic deinceps, sorma tamen essentialis civitatis constitutiva non muratur. sed ea dem manet; nam, ut multitudo hominum sit civitas, summum imperium facit, quod idem manet. sve penes unum . sve penes paveos, sive penes universos resideat, esse aulcm civitatem Monarinthicam, vel Polyarchicam, accidentale duntaxat est , quod ex diversitate subjecti proprii, & immediati Majestatis profluit. Sic idem erat populus Romanus sub Regibus, Consulibus, Imperatoribus.
Non ignoro quidem, quod Aristotel. Lib. s. Polit. Cap. a. scribat, mutata Reipublicae forma non eandem, sed aliam dicendam esse civitatem. At Aristoteles plus noluit dicere, quam mutatae Reipublicae forma non manere eandem civitatem, prout civitatem conmderant Politici, qui solam formam accidentalem, seu relationem partium inter se, earum, quae regunt. & quae reguntur, respiciunt, quae relatio si mutetur, utique civitas talis nori manet, qualis antea fuerat. Nil autem sormam civitatis essentialem considerant, quae
in communione juris, & imperii consstit; inde enim provenit . quod multitudo hominum nomen civitatis habeat; a subiecto a tem immediato, & proximo summae potestatis civilis tantum depe det, qualisnam sit civitas, utrum stilicet si simplex, veI mixta; res simplex, utrum sit Monarchica, Aristocratica, in De Merati is Quamdiu igitur communio juris, ct imperii manet, tamdiu manet eadem civitas. Groti sepe eis. Cap. st. g. L num. a. s a. Baeseris do eo, quod civis. ein pag. mihi o I. ves Mutationes Oe.
Accidit quandoque, ut ex una civitate duae, pluresve fiant eis vitates, quo casiu plura pro uno existunt summa imperia, cum suo
jure in partes fingulas. Sie Imperium Romanum divisum fuit ire Orientale, & oceidentala. Sie etiam Regnum Persicum post obitum Alexandri M. sub Aridaeo in plura Regna divisam est. Poten ejusmodi divisio tribua contingere modis. Primo voluntate Regis Regnum
74쪽
Regnum patrimoniale inter Liberos dividentis, velut Darius Regnum inter filios Artaxerxem, & Cyrum divisit. Secundo mutuo Consensu, ut olim apud Graecos emissis coloniis, quae civitatem matricem cultu quidem, ac honore, & quadam quasi in parentes pietate v nerabantur, ejus tamen imperium non agnoscebant. sed propriam constituebant civitatem. Tertio vi bellica. Grol. ubi supra g. Io.ctibi Thesmar.
Ex adverso accidere etiam potest, ut ex duabus, vel pluribus ei. vitatibus una fiat civitas, idque duplici modo. Primo, si duo, pluresve populi animo novam omnino constituendi civitatem invicem conjungantur, quo casu manifestum est, priores civitates deleri, ac novam plane exsurgere civitatem. Secundo, si una civitas alteri ita conjungatur, ut uni quidem sua Respublica maneat, alterius vero civitatis cives vel sponte, vel vi heIlica coacti eidem accedant. quod ubi fit, haec penitus perit, illa autem, quae remanet, eadem esse non desinit, tametsi hoc casu eidem insigne accesserit incrementum. Hoc modo civitas sabinorum accrevit civitati Romanae: Licet enim labinis inania quaedam simulacra , instituto etiam ad tempus imperio Duumvirali, suerint relicta, imperium tamen omne Romam translatum est, ni testatur Liv. Lib. I. Cap. II. Desiit ergo civitas Sabinorum esse civitas, & facta fuit pars civitatis Romanae. Cceterum quamvis duae, pluresve civitates in unam coalescere possint, nequeunt tamen diversae civitates ita uniri, ut maneat quaeque, quod suisit, nisi per modum arctioris foederis, quod systema quidem, non autem civitatem proprie dictam producit. Conser Boecier. Difernae eo , quod civit. egis pag. mihi rao. seqq. & Puffendors. Lib. r. p. Ia. 3 L
De Cisitatibus mixtis.sUM MARIA.
I. morior sentos id tenet, sarum Regubliea mixtum alari pes, easue
A. a Nisur argumesim dissentientium primum.
75쪽
IV. Prosternitur sertium. U. Enervatur quartum.
I. Eliditur quintum. Il. Possum simplices Regiminia forma ex natura rei, O absolute lo- quendo in universum Pastior modis inter se miseri, III. Modus externus administrandi non variat 18sum flatum. IX. Nustam etiam mixtura argumemum es, fi Reges acta quadam sua nolunt esse rata, nisi a Senatu Vprobentur. X. Deinde nee mixtus consurgit Reipab statin, tametsi Rex in adι- tu Regni ad certum administrandi Imperii modum Abditis. st pariu adpiringat. XI. Licet ejusmodi promissioni clausula irritans fuisset adjecta.
XII. Adducumur modi, quibus vera contingit m tura. I.
DIvisimus supra civitatem insmplicem, & mixtam i quamvis enim
non desint, qui statum Reipublicae mixtum dari posse negent contrariam tamen 1ententiam, uti communior est, ita & veriorem Eine arbitramur; nam primo summum imperium diversa complectitur Jura, ut Leges ferendi, imponendi tributa, Magistratus constituendi &c. Ergo dividi potest, ita ut quaedam penes unum, aliai ero penes Senatum optimatum, aut universos consistant. Certe dominium privatum dividi potest , ita ut unus jus disponendi de rei proprietate, alter jus utendi fruendi, tertius servitutena realem ': ergo etiam summum Imperium dividi potest, ita ut unus e. g. potestatem serendarum legum, & imponendi tributa, alter vero sus creandorum Magistratuum habeat; ideo enim dominium privatum hoc modo dividi potest, quia diversis juribus aequivalet ergo&c. Deinde licet ratio naturalis Postulet, ut communitatem perfectam comitetur summa potestas, non tamen postulat, ut inia divisim resideat penes unum, vel paucos, vel omnes: ergo notest dividi, ita ut resideat partim PeneS unum, partim penes paucos vel omnes. Denique in libero communitatis persectae stat arbitrici 'utrum summam potestatem ipsa velit retinere, vel in unum aue paucos transferre, nutu eius Parte retenta: ergo etiam in libero
76쪽
ejus stat arbitrio, utrum quaedam jura velit retinere, quaedam vero in unum, vel paucos transferre. Superest, ut jam argumenta, quibus Adversarii hanc nostram impugnant sententiam, resellamus, quorum
Primum est hoc tres simpIices Regiminis formae sibi invicem sunt contrariae: ergo non possunt dari in eadem Republica. At hoc argumentum plus non evincit, quam quod summum Imperium non possit in Alidum residere penes unum, & simul penes Senatum Optimatum, aut universum populum, quod utique propter summam confusionem, quae ex tali Regimine oriretur, moraliter Ioquendo contingere haud potest: ut autem quaedam jura summae potestatis civilis existant penes unum solum , quaedam vero peneSplures, vel penes unum, & plures simul, nullam involuit implicantiam: At hoc modo consurgit status Reipublicae mixtus: ergo &c.
Secundum ejusdem prorsus farinae est, quod repugnet, ut fiamma potestas sit penes unum, & Plures; si enim, inquiunt, penestinum est, non erit penes plures si vero penes plures est, non erit penes unum. Nam, ut Paulo ante diximus, natura status mixti non consistit in hoc, quod summa potestas ex toto existar penes unum, & simul ex toto nenes plures, quod utique fieri non potest , sed quod quaedam jura summae potestatis existant penes unum, alia vero rines Plures, vel PeneS unum, & plures simul.
Tretium est: impIicat aIiquem esse subditum , & non esse subis ditum: ergo implicat status Reipublicae mixtus, quia aliquis e sit subditus, & non esset subditus ; ponamus enim, statum Reipublicae ex Monarchia , & Aristocratia mixtum esse , hoc casia Conci Ilum optimatum erit subjectum Regi, & non erit subj ctum, quia & ipsum summam habet potestatem. At facili distinctione totum hoc corruit argumentum; licet enim implicet, aliquem esse subditum , dc sub eodem respectu non esse subdi
77쪽
tum, nullam tamen contradictionem involvit, aliquem sub uno reis spectu esse subditum, sub alio vero non esse subditum. Sic in allato exemplo Concilium optimatum quoad eam summi Imperii partem, quae soli Regi competeret, subjectum quidem esset Regi, quoad eam vero partem, quam Concilium Optimatum haberet, eidem non esset lubjectum, sed si Rex in partem non suam involaret, Concilium Optimatum eidem vim justam opponere posset, tametsi forte in partitione Summi Imperii dictum fuisset, potestatem belli penes Regem sore, quia hoc de bello externo intelligi debet; qui enim Summi Imperii partem habet, non potest non jus habere eam
Ruartum: omnia jura summae potestatis profluunt ex Imperio in perlonam : atqui hoc est indivisibile: ergo &c. Sed neque hoc argumentum ullius roboris est; licet enim verum sit, quod omnia jura summae potestatis profluant ex Imperio in personam; nam, quae exteros respiciunt, ut jus belli, foederum &c. Non fundantur in Imperio in personam, sed ex libertate civili, quae Summum Imperium semper comitatur, directo profluunt; falsum tamen est. quod Imperium in personam sit indivisibile, utique enim ex diverinsitate materiae divisonem recipit, ita ut unus possit habere jus imperandi in uno, alter in alio, e. g. unus serendo Leges, & earum transgressores puniendo, alter vero imponendo tributum, perinde ut unus habere potest jurisdictionem in personam in causis civili-hus, alter in causis criminalibus.
Ruintum denique est hoc: jura Summi Imperii tam arcto inter se cohaerent nexu, ut plurima sequantur, aut saltem sequi possint incommoda, si illa ab invicem leparentur, & in plura disparata subjecta dividantur: ergo &c. At multa sunt, quae huic argumen to opponi possunt; nam primo non omnia jura Summi Imperii
aeque arcto nexu inter se cohaerent, sed unum arctius, aliud minus arcte alteri connexum est: ergo illa saltem, quae tam arcto nexu inter se non cohaerent, citra notabile incommodum, aut periculum
78쪽
incommodi ab invicem separari, & diversis sub ectis tribui possunt.
Deinde, qualemcunque formam gubernationis animo finxeris, numquam incommodis, aut periculis carebis, cum in civilibus nihil sit. quod omni ex parte incommodis careat; habet sua incommoda Democratia, habet Aristocratia, habet ipsa quoque Monarchia, quae tamen omnium sormarum Praestantissima esse censetur. Si ergo propter incommoda, aut pericula Regiminis forma ex Republica eliminanda foret. omnis omnino gubernationis sorma esset proscribenda; malitiis nimirum hominum, non ipsi Regiminis formae imputanda sunt incommoda. Accedit, quod incommoda illa, quae statui mixto in genere adhaerere possunt, saepe apud hanc, vel illam Gentem ultro evanescant, aut per Leges fundamentales saltem praecaveantur. Certe si populus lummam potestatem in plura subjecta partiri velit, hauddubie incommodis, aut periculis, quantum fieri potest, obviam ire conabitur, certas praescribendo conditiones, suis quibus quisque partem suam administret, nec tamen potestas. quam quisque habet, propterea desinit esse summa. Denique Ius non ex eo, quod huic vel illi optimum videtur, sed ex voluntate ejus, unde jus oritur, metiendum est. Cum igitur Regiminis forisma unice ex voluntate populi dependeat, utpote penes quem suminma potestas ex natura rei primitus residet, ideo hoc solum spectare oportet, quid populus velit, qui tanquam rei suae moderator, Rarbiter summum Imperium vel ipse retinere, vel totum, & int 'grum in unum, aut paucos transferre, vel denique in diversa, &disparata subjecta dividere potest. Quare omnino verius esse arbitror, statum Reipublicae mixtum dari posse, velut etiam praeter alios tenent Grol. Lb. i. cap. s. g. II. & ibi obrecht. Dn. Gletle in S Oct. Jur. Publ. Auas. s. num. assi se ar. Dn. P. S bold. de Re M
Possunt autem simplices Regiminis sormae ex natura rei, & aha solute loquendo in universum quatuor modis inter se misceri. Primo Monarchia cum Aristocratia. Secundo Monarchia cum Dem II cratia.
79쪽
eratia. Tertio Aristocratia cum Democratia. Quarto denique M narchia cum Aristocratia, & Democratia. Primo modo consurgit Status Monarchico - Aristocraticus. Secundo Monarchico - Dem eriticus. Tertio Aristocratico - Democraticus. Quarto ,& ultimo Monarchico - Aristocratico in Democraticus, & hoc ultimum ex Monarchia, Aristocratia, & Democratia compositum Reipublicae Systema nonnulli veterum omnium optimum este sunt arbitrati, eo quod omnes formae bona, ac dotes suas in unum conferant, quod tamen Mecier. alget. Dissert. I.. num. s. merito improbati dissiculter enim ejusmodi mixtura ita institui poterit, ut unaquaeque forma, quod habet praestans, conserat, ac contrihuat. Saltem tale compositum haud durabile esse censet Tacit. Lib. o. A an Cap. yy. num. F. ubi
desecta, inquit, ex his, tribus nempe speciebus, ct con tuta Reipublica forma laudari facilius, quam evenire, vel, si eveneris, haud diuinrinna esse potest. Quod judicium Taciti teste Boedier. tit. loc. adeo. hactenus comprobavit experientia, ut non possit dari exemplum notabile Reipublicae vere ex tribus formis constitutae.
Non tamen protinus mixtus consurgit Reipublicae status, ubi administratio externa aliquid trahit ex sorma alterius Reipublicae, cum modus externus administrandi non variet ipsum statum ; p test enim summa potestas indivisa penes unum, vel paucos, aut universos residere, modus autem administrandi aliam formam praeserre. Sic in statu populari pleraque negotia publica expediri pos. sunt vel per Senatum ex universis delectum, vel per unum, qui dignitate primm in Republica locum obtineat. Similiter in statis optimatum unus aliquis Authoritate ita eminere potest, ut plumma negotia publica solus administret. Sic & status Monarchicus Aristocratica administrandi ratione temperari potest, ita ut supremus Princeps in negotiis arduis adhibere teneatur consensum Seriatus, nec tamen propterea Monarchia miscetur cum Aristocratia, quia non eo ipso, quod Princeps absque consensu Senatus certa Majestatis jura exercere nequeat, summa potestas communicatiax cum Senatu; nam & pupillus, si de rebus suis disponere velit, a hibere tenetur consentum tutoria, nec tamen propterea dominium suum
80쪽
suum communicat cum tutore: Unde nec Princeps communicat summam potestatem cum Senatu, licet in negotiis arduis teneatur adhibere consensum Senatus. Nisi igitur aliquis errare velit, mois dum administrandi ab ipso Reipublicae Statu distinguat, necesse est. quod & Aristotel. fecit, dum Lib. .. Posit. Cap. s. scribit, mutiis secis aecidere, ut, qaa Respublica fecundum Leges non si 'vularis, conseram dine stamen, se vivendi modo populariter guseruetur, e= ὲ e merso apud alios contingere, in Respiabra secundum Legra magis μι popularu, moribus ramen, o vivendi modo magis ad paucorum gubernanaae perin
Nullum etiam mixturae argumentum est, si Reges acta quaedam sua nolunt esse rata, nisi a Senatu, aut alio quodam coetu approinhentur ; licet enim ejusmodi acta, non secuta approbatione Senaistos, in irritum recidant, hoc tamen directo non provenit a voluntate Senatus, sed ipsius Regis, qui non aliter acta sua voluit esserata, quam sub conditione, si illa etiam a Senatu approbentur. Deficiente igitur hac conditione deficit quoque voluntas Regis. Tala erat Antiochi tertii Regis rescriptum ad Magistratus, ne sibi par Tent, siquid Legibus adversum jussisset. Eundem in modum ad S natum rescripserunt Imperatores Theodos & Valentin. in L. r. Od. de Precia. Imperat. offerenae Interim dubium non est, quin Rex sp ciali jussu priori suae voluntati derogare. & absoluae velle possit, ut acta sua etiam citra approbationem Senatia rata sint. Unde patet. quod Rex tantum id iacere nolit, quod Senatui improhatur. non vero quod id facere non possit. Grol. eis. Cap. I. 3. r . & ibi Uitri. . s. so.
Deinde nec mixtus consurgit Reipublicae status . tametsi Rex maditu Regni ad certum administrandi Imperii modum subditis se pacto adstringat, veluti si promittat, quod certo generi hominum Magistratus mandare nolit, vel ou Al certa negotia publica non nisi cum consilio. & consensu Procerum velit expedire a qui enim sub .ditis Promittit, quod certo modo Imperium administrare velit, is II a faculta-
