장음표시 사용
451쪽
Denique Praeceptoribus meis optimis, claris in hac Academia Medicinae Professoribus, gratias habeo quam maximas, ob singularem illorum erga me benevolentiam. Si quid vero hic erraverim, id mihi soli, non sane iis imputandum: Sin autem quicquam in Arte profecerim, hoc omne iis acceptum
453쪽
Ex Auctoritate Reverendi admodum viri,
ACADEΜIAE ED INSURGENIE Praefecti;
Amplissimi SENATUS ACADEMICI consensu, Et nobilissimae FACULTATIS ME UICAE decreto,
RITE ET LEGITIME CONSEQUENDIS ;
SCOTO-BRI TANNUS. Ad diem 7. Martii, hora locoque solitis.
455쪽
Celsissimo ac potentissimo Principi,
ARGAT HELIAE Duci, &c. &c. dic. Magno apud Seotos hospitii magistro haereditario 3
Supremae in criminalibus curiae Praesidi ;In civilibus Senatori extraordinario ;Regi a sanctioribus consiliis; Artium liberalium Maecenati; Patrono suo, summo cum studio in perpetuum colendo et Hasce qualescunque suorum studiorum primitias, D. D. C. Q.
457쪽
CIENTIAE, quas nunc habemus, nihil aliud fune' o quam quaedam concinnationes rerum antea inet entarum' Hic Verulam ii aphorismus verissimus est : Ab hoc enim fonte omnes scientiae artesque proveniunt, et earum incrementa postea expectanda. Ars medica illustre hujus veritatis exeimplum praebet. Dum sub vexillis experientiae militabant antiqui medici, progresium celerem et prope incredibilem habuit medicina ; sed, duce relicto, et signis ad ratiocinium solum transatis, eheu l quam subito iter supprimunt lquam vana et irrita virum ostentatio i Tandem cordati aliqui denuo, post tantas tenebras, veterem ducem et disciplinam agnoscentes, veraque observatione in- si stentes,
458쪽
sistentes, famam meritis suis debitam attigerunt: Inter quos micat Sydenhanai sidus, velut inter ignes luna
Quanquam hisce temporibus medicina multa obse εvatione et experientia ditetur, multum tamen adhuc restat nostro et sequentibus seculis. Manca adhuc complurium morborum historia ; immo aliquorum fere nulla est, saltem uti nostris temporibus et regionibus sese monstrant. Praeclarum hujus rei exemplum habemus in Febre Remittente. Morbus continens vel antiquorum appellatus, ab hodierno remittente tantum, quantum coelum a terra, distat. Mortonus solus, quantum scio, historiam hujus morbi, ut in nostris regionibus apparet, aggressus est ; de symptomatibus, di agnosi, et prognosi satis distincte scripsit;
multa tamen deficiunt. A ratiocinio quoque ejus Caveant omnes ; nam naiasma, in liquido nervoso delitescens, hujus morbi causam esse fingit, et, secundum eum, Omnis fere medelae cardo in hoc domando et expellendo versatur ; ideoque post venae sectionem celebratam, saepe praescribit medicamenta calida, ne deleterium suum spiritus nimis opprimeret. Haud ab re erit, quantum huic dissertatiunculae convenit, historiam nudam duarum constitutionum febris remittentis levi manu perstringere, quae exercitum nostrum peregre militantem vastabant. Prima constitutio sese monstrabat A. D. 1743, castris nostris
positis prope Wormaciam in Germania, sub fine Septembris ; tunc temporis dies calidi, noctesque frigidae et humidae. Primus hujus morbi insultus instar intermittentis erat. Sese manifestabat primo horripilatione et tre
459쪽
more vago, quem statim, spatio duarum vel trium horarum, excipiebat calor continuus, sitis, et febris ardens, quae per totam noctem durabat, sed summo mane mitigabatur. Milites decepti, iese intermittente correptos dicebant; sed stadii febrilis durationem mirabantur. Initium morbi comitabantur haec usitata symptomata, dolor capitis, ostium, ligamentorum, naumsea, vomitus materiae biliosae: Pulsus semper fere celer, depresus, durus, et lingua mollis, humida, alba. Eger insomnio fatigatur, di arrhoea saepe supervenit, eoque citius, quo propius ad finem tendebat consti
Sed praecipua hujus morbi nota, qua ab aliis distinguitur, erat remissio febris symptomatumque ; haec
remissio quoad tempus Valde regulari S erat. Per totum diem nullae erant querimoniae, pulsusque haud valde citatus, sed, nocte adveniente, regulariter, sine uita frigoris sensatione, febris augetur, et symptomata adeo acerba deveniunt, ut saepe deliret aeger ; quanquam postea mane pulsus periculum praetergressum
non indicabat. Sub paroxysmi sinem aliquando sudant,
Aliud quoque symploma huic peculiare, nempe cOlor ictericus in oculis, per totam cutem; immo aliquando verus icterus. Quando sub finem morbi apparebat hoc symptoma, munere cris eos fungebatur, febre postea mitigata et retrocedente. Morbus plerumque indicatur sexto, septimo, vel octavo die sudoribus copiosis, vel haemorrhagia narium ;saepius febris terminatur priore, quam posteriore, methodo. Perdurant sudores, si non reprimantur, vel deficiat natura, donec labris cectat; quanquam saepe
460쪽
relapsum patiuntur aegri, si sudores non impellantur medicamentis sudori sicis. In altera crisi sanguis fluit e naso, tam copiose, ut periculum subita sanguinis emissione vitam perdendi aegro incutiat, praecipue quando nullum impedimentum haemorrhagiae, quanquam impense postulant, in jiciatur. Posterior crisis priore certior ; nullum enim relapsum vidi post narium haemorrhagiam. Uti sexto, septimo, vel octavo indicatur aeger, ita hisce diebus ad manes subito migrat: Pulsus nullum instans periculum indicat, in parorysmum febrilem
incidit, noesu moritur. Febre cessante, restat saepe dolor capitis, aegrum per longum tempus fatigans, et dolores rheumatici in partibus carnosis crurum, humeris, et dorso. Tanta est
aliquando capitis Vertigo, ut sine lapsu ambulare non possit. Saepe in febrem iterum relabitur aeger, sine aliqua evidenti causa ; attamen nullum inest periculum, sudores enim excitati facile febrem expellunt. Haec constitutio, progressu temporis, gradatim a remittente ad veram febrem continuam vergebat: Initio
enim Januarii nulla remissio apparebat: Sympto maicteri cum evanescebat quoque, et diar rhoea, initio saepe critica, sub finem constitutionis semper symptomatica erat. Multos milites e medio tollebat hic
S3mptomatibus enumeratis, nunc nos ad causam investigandam accingimus. Causa enim referri debet ad rem aliquam generalem, et omnibus in castris communem: Praefecti enim initio, aeque ac milites, correpti erant; attamen, castris relictis, illis melius,
