장음표시 사용
141쪽
immane Templum Magnae Matris sculptores cessare mi nime pateretur . Cum Ludovicus Ssortia, cognomento Maurus, rei Mediolanensi praesideret , Leonardus Vin-
- cius de quo longe plura scribemus, cum rerum narra irrita, darum ordo admonebit) illustrem condiderat Academiam , non modo propter ipsius authoris nomen, verum quia viri nobiles cx ea prodierunt, Bernardinus Lovinus, Ioannes Paulus Lomatius, Caesar Sextius, Marcus Velonus, alijque complures quibus postea pictura debuit plurimum , quod famam hanc artis, ac Vincii disciplinam tabularum suarum pretio decorarint. Antiqua ciuium studia reuocauit Borromaeus, eo maiore faculta-
. tum compendio, quo plures in recenti Academia disic plinae tradebantur. Coetum igitur hunc Pictorum, Statuariorum, atque Architectonices instituit in Pontificali Palatio anno vigesimo altero supra millesimum sexcentesimum , eique caeremoniae interfuere Alexander Ma-Zenta Aufidiaconus, Iulius Caesar UicecomeSPrimicerius,
atq. Antonius Olgiatus' scelus Bibliothecς. Hoc anno vocati in aedes Ambrosianas accepere primum ariderico authore Academiae leges, deinde inducti in sedem certam cogendi coetus. Gisingulis artibus . veluti duces operis, ideoque erudiendae iuuentuti praeessent, creati fuere Io. Baptista Crispus Ioannes Andreas Bissus, & Fabius Mangonus. Porro hic Fabius architecturam restituisse est visus, non modo regiarum aedificationum, atq; excitandae Aedis maximae Mediolanensium quod fanum miraculo est terris omnibus in in Insubribus cura, verum quia Carolum Butium Architectum clari nomianis ad interiorem scientiam Architectonices, tradendo artis eius praecepta, deduxit. Bissius vero marmoris asperitatem feliciter vicit, simulachris affabre induistis: tantique artisich specimen praebent toreumata, quae ana biunt
142쪽
BI3LIOTH. AMBROS. LIB. IV. I MTempli maximi odeum . Crispum autem non modo ijs praeposuit, quos pictura sibi oppignerauerat, verum toti Academiae, ornauitque Principis nomine , & imperio. Sane Crispus in oppido Ceredano quod vulgus Ceranum, Polybius Acerras vocat in Nouariensis agrinatus, a patria sede cognomento CeranuS, a parente, ,
qudd pingendo vitam toleraret, ad eandem disciplinam
institutus, eminuit Mediolani primum, tum apud reli- U
quos Insubres nobilitate artis eius, quam profitebatur; neque tantum picturae placuit Crispus, sed etiam plasticen, atque architecturam coluit; qua cum praestaret, plurima architectatus est in ornanda Aede primaria Mediolani , atque frontem totam excitauit templi Paulini prope delubrum Euphemiae, singulari ingenio operis, quod proximam Aedas Marianae faciem creditur aemulari. Cerano quidem Principe cum plures cooptati in launc coetum ni issent, se se postmodum ex vulgarium picto rum grege exemerunt, nimirum Daniel Crispus, Carolus Franciscus Nuvolonus vulgo Pamphilus, Ioannes Paulus Blancus, Camillus Alsona, Carolus Blancus, Balthassar dcschinus, Melchior Gilardinus, Ca-, 'rolus Minoia, Richardus Taurinus, Bernardus Ferra-rrus, Hercules Procaccinus, &Carolus Cornarus. Caeterum, cum statis diebus conuenirent, donabantur a Fe-derico munusculis , qui reliquis graphide anteissent: nam iussi sacrorum annalium monumenta nobiliora rudi penicillo deformabant: tum etiam expendebantur tabule quae vespertinum oeus referrent, cum proposito nudi h minis corpore artus singulos conarentur adumbrare
torro diurnam operam locabant singuli suis disciplinis, ta quidem pictores snam de musto statuariorum trademus deinde) inducebantur in pinacothecam, quam beneficio eius facultatis condiderat Borromaeus. Quae au-
143쪽
tem eminet in praesens moles aequalis Bibliothecae, ea L. ne aliquanto post substrui coepit, atque, ut Federicus de vita decesiit, coronide imposita stetit. Cum vero aream . illam insiderent scholae Tabernianae, alijs coemptis sed i bus ea gymnasia in vicum Fulconis translata sunt: ne St
' phanus Taberna auilaor erudiendae inopiae sedes suas de- , - letas conquereretur. In eam quidem aulam ingentis stru-υ cturae inductae sunt tabulae pictae, quas dono dederat
pinacothecae Borromarus: ac ne quidquam intercideret, Academiae conseruandae praefecerat Alexandrum Ma-etentam, Iulium Caesarem Vicecomitem, Ludovicum, Barbauariam templi maioris canonicos , ac Olgiatum Bibliothecae Praefectum. Hic autem monent nos nobii liores tabulae, ut eas fere singulas tam ciuibus, quam exteris scribendo indicemus, non modo quia res ea voluptati futura sit, verum propter ipsius conditoris magnificentiam, quam peregrini homines veluti subie stam ocu- ' lis mirabuntur. Huius quidem noxae veniam facile dabit seculi peccantis audacia: si, cum Federicus pinaco-M. . thecam totam tradidit monumentis , nos paulo confi dentius eandem describere velimus ; nam iuuat clarius
nudaressingula, quae ut solet optimus quisque inmodestia
texit Bonomaeus. Titianus Venetorum Apelles primas occupauit sedes, ac frontem prope tota pinacothecae suo artificio vestiuit. Tabula longe omnium pulcherrima refert Magos Reges, cum vagientis Dei tugurium conuenere. Sedet parens numinis Virgo, ac pone senescens coniux, illa complexa caelestem pupulum proponit senioris reguli osculo diuina vestigia r.tum vero expedire
alius, ministrante puero, arculum thuris, postremus Ostentare pyxidem refertam munere ad cultum. Reliqua
multitudo subsistit ad tores. alij quidem sublimes equis,M caeteri autem, qui desiluere, regunt vectoressuos. Mira
144쪽
BIBLIOTH. AMBROS. LIB. IV. II sverb ars est pictoris, siue inuenientis ingenium spectes,
siue pingentis elegantiam: regia certe tabula ue hanc Tiatianus pinxerat iussus a Cardinali Estense seniore, eamo; Estensis dono tradere voluerat Francisco I. Regi Gallo. ru : sedenim aut rerum, aut animi inconstantia. minime ex Italia cxportata tabula est, sed coempta a Diuo Ca- rolo. cum in potestatem Mediolanensis Noscomij per uenis et, redempta a Federico pinacothecam Ambrosianam ditauit. Eam quidem studiose pinxisse Cardinalis Essensis causa Titianum credimus, ac Vasarius inter teras commendat . Porro illae minores tabulae: alia fert Monacham , cui propexa est in pectore barba, alia Ioannis Iacobi Medicat, haec Titiani ipsius barbati vultum , illa Christi Seruatoris imaginem pluribus vibic hus cruentam, redimitam dumis, gestantem manibus arundinem : tum peregrinantis hominis ora squamquam id operis nonnuilli firmissime tribuant Callato Laudens atq; senioris cuiusdam hominis cui nudata calua, & promissa barba ue qui sane irritat vicinos vultus, quos Vincius, atque Durerus pinxit. Hae tamen minores sunt, si molem animemus; caeterum pretio longe plures tabulas vincunt. Illa quidem agis pretiosi; in Σtera residet Iosephus altor numinis, ac numen ipsum serens , iuxta Virginea parens malum offert infanti. Alludit Seruatoris pedibus paruulus Ioannes, ac Raphael caelestis ales Tobiam aegre ducis vestigia sequentem iubet . . . .
adire Diuinam prolem. Alibi pendet icon Virginis ge- rentis Iesum, blandientia Ioannis, & Catharinae proferentis digitum ad caelestes nuptias. Idem rursus Ioannes an altera tabula, sed natu grandis. asse statur De aram g iente inter ulnas sobole, cui Caecilia Virgo citharam offert suam. Magdalena, quam maximopere extulit Va- sanus, minimburdignata est hoc contubernium . Spec. ' 'I' a tat '
145쪽
tat enim uero siccis oculis caelum, ac fluentibus licentiuς per lacertos, atque humeros comis nuditatem emaciati corporis tegit. Dianam putaret Actaeon, si ora, sintim Iachrymarum sonte perfunderet. Eadem sane matrona in alia icone lachrymis ubertim indulget. Componunt in tumulo peremptum Seruatorem Iosephus Arimathaeensis, & Nicodemus: ac Magdalena solutis crinibus,& redundante fletu accurrit ad fimus. Contra spectare Ioannes numinis exequias, atque insertis mutuo utriusque manus articulis parentare mortuo ; Virgo autem genitrix' prona in tumulum artiis sobolis venerari. Superne discedunt nubes, unde maxima vis luminis intermicat squamquam lumina omnia in occasu numinis interi
rint ). Accedit eiusdem artificis penicillo descripta regio,
tanta pingendi incuria, ut exornasse artem videatur, cum neglcxit. Res quidem singularis, nam tractus regionum a Titiano pictos vix alibi inuenies. Decurrit praeceps csummis montibus torrens, alueumque totum definiunt praeruptae cautes, atque abscisis, iugi supercilio alta , quucasam ferunt securi pecoris hospitium. Titianum sequitur Georgionus, nili potius antecellit; nam is lumina attulisse dicitur Titiano. Geminae virgines iacentes humi, mundo muliebri satis comptae, canunt fidibus: iuxta senex subiceto oculis libello esserre videtur in certa carminis spatia vocem, eique proximus assidere fistula: mod κάρ,-; lator. Cantu delecta tum serunt Georgionum: ideoquci passim citharedos in suas tabulas admisisse, eosque m xime, qui testudinem tractarent ue nam ea hominem rci creabat . Parem pingendi adoream refert Raphael Vrbianas. Geminae graphidis tabulae ex pinacothecae corona pendulae proponulat Athenienses scholas Platonis , MStagiritae, ac distes tantem Paulum de ignoti numinis. . cultu: eaque ea emplatia sumserum , quasRaphael Romodi in
146쪽
in Vaticanis aedibus pinxit. Eminent utriusq; gymnasis labores, ac studia, micante ubiq; artificis ingenio, cui nicon maxime operosa sit, atq; in Pontificum coerclauibus merito picta . Eiusdem artificij pulchritudo pictorem Vrbinatem spectatoribus in alia ta Dula conciliat. Abluit genibus flexis Seruator Petri pedes, & circum susurria Apostolorum agmen idem officij genus expetitat. Historiam illam Vrbinas affabre reddidit. sacris ubique conuiuis ita spectantibus numinis modestiam, ut alioquis que oris, corporisque habitu diuina osticia suspiciat. Madmiretur . Duo plane Apostoli mirae sunt artis; nani alius scite sibi detrahit tibialia, alter nudatos iam ungues secat, inarata interim rugis fronte, ac extantibus venis, dum demissis oculis, & emissilijs pedum digitos in terr gat. Alibi idem Rishael rediuiuum e tumulo Seruatorem pinxit, atque somniculosas circum excubias, sunt qui hanc tabulam Iulio Romano adiudicent uenos uter pinxerit, non inique patiemur. Neque indictus abibit Leonardus Vinci s quamquam eiusdem mentio rursus inijcietur); nam iconem Deiparae suam ferentis prolem mira concinnitate confecit, vultumque Mediolanensis: z: Ducis tanta elegantia, quantam sortasse, cum viveret si- ηbi illa Dux exoptauerat, denique trucis medici ora, qui velatus toga dexteram refert ad capulum pugionis. Oste dimus item exemplum Vinciam coenaculi, quod ille pulcherrimum in triclinio Dominicani coenobij ad Aedem
Gratiarum descripserat ue coenae illius imaginem prouida . νη. -- ιtai amens B'romati pingi iussit in tabula, cum saeuientis Aquilonis afflatus Dominicanaec attoni historiam fere totam abstulerit. Vterque autem Bassanus , Leander nimirum, & Iacobus senior, diuersalicet studia secuti, sit itamen artificij faciunt fidem . picta a Leandro tabulae. monstrat Virginem residentem humi iacclinemque Iin iseph uin
147쪽
sephum de Aegyptiaco itinere sessiim : rusticanos item.
liomines duos, alterum procumbentem ante ora caelestis pupi, alterum scrvantem Aselli sui lorum. Haec delecta-itit utrumque BasIanum voluptas immoderata, ut in omnibus tabulis Asellum , aut Canem confingerent ; quo pacto Horatianus pictor cupressum ubique simulabat. Caeterum exacta ad amussim tabula est, nec usquam sim premam manum desideres. At vero senior Bassanus omnia pinxit indiligenter; oue tamen artis nUligentia artem prodit. Coelestis ales aci monet pastores curando pecori intentos de Seruatoris ortu ue cum autem cuncta reddere
per incuriam pictor videri vellet, emicuit opificium ue pastoris enim unius indumenta neglexit, quod subiectae. lintea pastoritias vestes consuerent. Vtrique Bassano concedit facile Andreas Sclauonus sindidit illi cogia mentum natale solum in Illyrico) , neque tamen caret arte. Alicrex Magis Regibus, isque senior, positis ante D, uinam sobole genibus, ®ijam ieius syrmate verrens
humum tradit numini vect uaIes Arabum opes: cum imrerea reliqui proceres, & famulantium plebes religionem alienam miratur. Vicit Illyricum pictorem Bernardinus Lovinus Mediolanensis ue & quamquam plures tabulas huc intulerit & Ioannis agno blandientis, & Hieronymi nudata pectora cςdentis silice squamquam hanc iconem a Caesare Sextio pictam plures affirment) tum Seruatoris salutari signo lustrantis orbem & Magdalen ante Christum procumbentis, qui se illi subolitoris specie obtulerat; duae tamen rabulae ipsum prope Lovinum vicerunt.
Cestiunt Virgo numinis parens, & Elisabetha, dum ludit cum Ioanne paruo Diuinus infans; mira certe suauitas Virginei oris, & senilis maiestas Elisabethae, ac labia ipsa loquenti similia, tum utriusque infantis:membra mollia serme, ac vivida singularem pingendi artem, .
148쪽
BIBLIOTH. AMBROS. LIB. IV. 1 I9
ostendunt. Magdalena vero eiusdem Loviis conuertit in se venientium oculos; nam vultus elegantia, frons exporrecta, flagrantes oculi, aines certantes auro spectatorem tenent. Etiam Federicus Barocius sibi aduenientium oculos conciliauit. Vargo genitrix, nixa genibus, natam sobolem colit vinetam falcijs, ac propcmodum vagientem; tanta est venustas oris, & tabulae . Excubat ad tugurij λres Iosephus pastores admittens, qui certatim ad miraculum confluxere. Lumina vero pingendi, quae Barocij iconem illustrant, in alia itidem tabula fulgent, quam Petrus Paulus Rubbens Antuerpiensis pinxit. ac Ioannes Bruguel in eadem urbe natus Horibus redim Luit. Diuina soboles blanditur parenti tenerrimis artubus venumdlimae Virgo autem modestissimi, ac formositIimioris caelestis pupi blanditijs fruitur; eam tabulam coronauit Bruguel collectis undique foribus, ac vere perpetuo, oberrantibus auiculis perserti ambitum, atquα exilibus vermiculis insidentibus. Latent in omnibus tabulis Bruguelis lauiusmodi oculorum insidiar: nec unquam prodeunt, nisi cum diligentissime interrogaueris ungula. Immo quςdam exilia admodum colorauit Bru-guel, ut nisi oculorum aciem intendas, cernentis oculos fallant. In argenteo quidem vasculo aquae lustralis, quo
nocturnam quietem muniuerat BOrromaeus, paruae quatuor tabellae, eaeque eburneae distinguunt opus nam re- Iiquas in cupro, ora scilicet Christi, ac Virginis, pinxit penicilli acie Iulius Clouius non obscuri nominis pictor rantae exilitatis, quanta olim natura in Pyrrhiacirate Mu- 'sas ,& Aptalinem caelauit. Agitant alibi procellae fu--'
et uantem cymbam, micante inter nubes Virgine, quae it nauim sospitat: alibi Christus su cruore reipersus crucem descit, Obvia complorantium foeminarum multitudine, ac comitatus truculentis torioribus. Haepem det
149쪽
det ex infelici arbore Seruator, acuterque sicarius comites necis, spectante interim populo, ac litari cohorte numinis lanienam . Piopemodum ludit oculos tabella supplicationis exigua, quae tamen admoto vitro, ad m, ratione etiam, nedum aspectu, maiora omnia proponit oculis. Rigent cuiusta gelu, tractusque regionis horrescit nivibus, quas inter circumfert sub umbella Sacerdos inclusum Deiotheca Diuinum Panem , deducente suinplicationis pompam agmine cucullatorum faces gestam lium, ac multitudine ad cultum procumbente. Exigubras quidem imaginum mira est; caeterum molem totam
humani corporis spectanti sub ij cit, cum vix spectari posisit. Tenuitatem eam pis turae exigua admodum tabella Bruguelis eiusdem, aut aemulatur, aut vincit. Vermicu- Ius , ac papilio flammarum immemor rosis insidiatur: proximus vero iacet musculus nitenti rostro, micantibus ocellis, villisque arrectis. Tabellae huic redimendar aureos num os quingentos non semeI oblatos audiuimus,
quanti ne in Casilinensium quidem fame mures veni potuerunt. Eas tabulas penicilli acie colorauit Bruguel, quas sequuntur complures aliae minime disparis artiscij, alibi enim Vargo florenti serto conclusa siderea sobolem complectitur : alibi statuitur ante ocuIos Templum An-FADiretiaru- tuerpicla,cuius licet firma pinxit Henricus Vanstumycli,
atque nomen suum inscripsit in tumulo, humana tamen corpora illuc intulit BrugueI, suae praesertim uxoris, ge-
. minae sobolis, atque ancillae . Hic erem icolae complures abditi antris, hic undantes Auerni flammae, damna-' rique manes tanta operis venustate picti: ut, cum alibi tartara extimescant, hic spectatores metu vacui oculis,
animo requirant. Illic rogum ,&faces spectat adusta Pentapolis, illic constricto gelu sontes proponit pictorserentes tamen ludentia corpora, tum Cererem com itatam
150쪽
ram genijs clementorum speciem referentibus, den, que Danielem obiectum leonibus, quem Rex circum fusa ad speci aculum muItitudine despicit incolumem . Et quamquam fIosculis complures vernent tabulae , duas tamen collecto vere exornauit. Altera minor ostentat calicem onustum opibus eiusnodi: alteram vero maiorem misit Cardinali pictor, eamque ut charius
commendaret, gemmam, & numismata cum aureata, num argentea appinxit, ratus optimas tabulas posita
. conferri cum gemmis. Haec Bruguel non imperitus suarum tabularum iudex significauit perliteras Borromaeo. Sane vel fuerit hominis auaritia, vel iudicium, Federicus pretium large persoluit; nam tantum pecuniae misit Brugueli, quanti aestimauere artifices adamantem cum gemma, ac multiplex numisma. Ars deinde omnis aut vicit Bruguelerri in caeteris tabulis, aut Bruguel artem. Dederat negotium homini Cardinalis, ut quatuor Elcmenta pingeret; obsequutus est pictor Borromaeo tanta venustate tabularum, quantam ne Zeuxis quidem opta re posset, si viveret. Terrae elementum descripsit pro positis animantibus,quas alit humus, de in eadem tabula Leones, Tigres, serasque cruoris cupidas, ac cicures belluas citra metum ferociae copulauit: equu in primis tanta venustate pinxit, yt suum Nealces non audeat comparare. Tellus voique ridet floribus, pomisque luxuriat; in virentium autem camporum recessu incidit in oculos Deus speetator operis, quod finxit ex argilla. Sequuntur terram aquae, alibi decumanis fluctibus tumidae, alibi timcanescentes spumis, quod ex montium iugo delabantur in praeceps. Sedet in scopulo Neptunus lympharum pater, mouens cuncta supercilio, quae in aequore gestiunt, ac vivunt, ludentibus circa piscibus, & conchis, quos as
sultantes fluctibus gensi persequuntur. Subensae caelo in nubes
