Petri Pauli Boschæ bibliothecarii, ... De origine, et statu Bibliothecae Ambrosianae hemidecas. Ad eminentissimum principem s.r.e. cardinalem Federicum Borromæum ..

발행: 1672년

분량: 225페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

i . DE ORIGINE, ET STATU

dixerat sci moni pere rini studio, ac sua imo labore conus ectutis. tradicierat ratione facili ad discendum. Subtilem fere tempus vir clarissimus decessit David Coluillus acceptus hunianissime a Collcgis Ambrosianis, & in

thostris aedibus vita desti iactus. Apud Scotos natus, cuna patrium caelum fastidiret, in alienas terras prosectus, gratiaminiuit primum a Duce Allobrogum, cuius si Cli thecam tractauit, tum vero in Hispania diu moratus est muneris sui causa, cum Arabicum sermonem interpretaretur, apud Insubres demum quiescens de si jt peregrinari. Libros AIchorani atque Alcam i ve luti animo eam librorum iacturam praesentiret, quam flamma Escuriai copostmodum attulat, donauit forulis Ambrosianis acceptos non modo ipsus causa, Vertim quia eos codices

descripsit ex Bibliotheca Escuriaci. Sequenti anno mors eripuit Iosephum Vicecomitem, virum illustri loco natum , de in persequenda veterum Patrum eruditione, promptum ingenio. Cornelius a Lapide minime grauatur ire aliquando in illius sententiam , immo cum omni genere virtutIS UOreret Vicecomes , singulari etiam

pudore ornatus, inde sibi laudem maximam compar uit, eamque apud Omnes testatam reliquit Ioannes Ste-

.. phanus Menochius vir ex Societate Iesu, cuius se indi- iciplinam Vicecomes tradiderat. Iam vero Collegae redigebantur ad paucos, non modb obfrequentiani fit nerum , verum quia difficillima erant rei Mediolanensis tempora, flagrante apud Insubres bello, quod ne Graeci

quidem , aut Troes Obstinatis ad mutuam internecio nem animis tandiu sustinere potuissent. Haec mala rem Ambrosianam incommunem traxere calamitatem , a cisis sensim opibus, cum transpadanae regionis praedias latalium excursionibus estent obnoxia, atque adeo nudata cultoribus annuos prouciatus Collegio negarent.

172쪽

BIBLIOTH. AMBROS. LIB. IV. I 3

Saeuit adhuc pertinaX aerumna, grassante malo, etiam cum tediatum est; lta enim comparatum, ut quae pertull-mus aliquando infortunia, eadem diutissime sentiamus. Ac cum serales cometae magnarum calamitatum p . nuntii astris internitent, noxio quidem spiritu afflant aera, caeterum male ominati sidctas inclementia sequentium annorum funestat agmen: ita grauiorum calamitatum acerbitas debacchatur ad plures annos; nec sensus breuis est mali : furit tandiu, quanditi vel patientianta, vel mortalitatem vincit. Ob eam rem nonnulli Collegarum alia vitae studia sunt secuti. Ioannem Donatum. Ferrarium Barberm'rum Principum erga literatos viros munificentia vocavit Romam ; atque cuna Cardinalem Franciscum sibi conciliasset ob cloquentiae fama im, quam re constantem efficiebat, non modo eum sibi Principem demeruit . verum etiam Patruum ipsius Vrba- Irum Sacrorum aeque, ac Musarum Antistitem , qui dele

elatus Ferrarij ingenio pingue primum homini sacerdotium in Laris Lacus pago demandauit, tum eum prςfecit Merati Cui tae, quod oppidum a meraci copia dictum situm est inter Montem Vigiliarum, &Orobios. Tui

vero Cardinalis Barberinus vel sublato Patruo obseruauit amantissimo Ferrarium , qui, etiam cum defloresceret aetas, minime studiorum suorum immemor nuncupauit Anticlithona Cardinali munificentissimo , enectus postmodum labore scribendi, commentandique. queiacia Octauium Ferrarium ad Patauinos deduXit, atque in sede artis eius principe collocatum cum nullo Doctorum composuit, quo certamine gaudent riuales iiiciplinae a parem Venes a Pallas minime inuenit, quit

em Ferrario conserri posIet. Hac eloquentiae fama Pec-ctigales habet Octauius etiam Reges; nana Ludovicus artibus omnibus , ac Alusis hospitium in

173쪽

i 4 DE ORIGINE, ET STATU

in Gallia a ruit, Ferrarium donauit benigne argento, constituta in annos singulos pecunia, quod regias virtutes omni laude cum utauerit. Eundem Oratorem aureo torque donauit Christina Suecorum Regina sexu suo maiorue Venetorum vero Respublica tantum tribuit Fer.

rario, quantum ne Qrtasse quidem Liuio detulisset, si contribules suos Patauinos formasset in scholis, quippG nemo corum , quos hactenus celebre illud Antenoris ymnasium audiuit, opulentius retulit mineruat,quam errarius, & Caesar Cremoninus. Debet vero Obauius hanc gloriam Morcertati suo Borromaro, qui virum ad Ambrosiani Collegij studia de suetum amplissimis omnamentis insignivit; quae cum minime ignorarent Insubres, mandatum Ferrario est,ut res Mediolanensium tra .deret monumentis , postquam vixerat Ripamontius. Nostra signa nunquam deseruit Iacobus Philippus Butius ex ternarum linguarum interpres, ac Oedipus arcan Him, que peregrinae Sphinges proponunt ingenijs. Antequam rude donaretur,Arabum codicem manu exaratum vertit, ne ijs ornamentis scientiarum careret latina dictio tum labores alios in curandis literis exantiauit, singulari plane constantia studiorum,oc instituti. Collegae vero, quos nascente Bibliotheca Federicus inhonestissimum, hunc coetum asciuit, omnes desiderantur . Franciscus Collius, cum pestilentia sacras aedes viduasset coelioribus, a Federico in Templi Maximi mystas cooptatus, summo in sontium conscientiam arbitrio ecclesiasticos fasces habuit : eoquc honore, ac vita defunctus ob virtutem eximiam gloriae laude vivit. Neque tamen cum amplissimam eam prouinciam obiret, consenuit otio . verum,

emisit in publicum partem aliam operis de animabus Paganorum, eminente ubique salbentis ingenio, & eruditione. Ripamontiuna eloquentia minime fraudauit

174쪽

h onoribus. Aediles, ac Decuriones urbis homini disertissimo negotium dedere, vires urbanas literis consignaret; tradidit autem summa characteris venustate, quam Liuij, & Caesaris imitatione exornauit: ut hoc seculo fortasse nemo scripserit magis nitide, ac iam multi do tores eum veluti optimum authorum latinitatis adoI scentiae offerant in scholis. Eadem scribendi ratio exercuit hominem etiam senio afleectum , atque cum describeret ea, quae a Praesectis Med iolanensis Prouinciae domi, fbrisque gererentur, a Rege Hispaniarum Philippo allecitus est Canonicis Templi Scalensis, quod Sacer dotium amplissimum est propter claritatem coetus. Amtonij Ruscae virtus honores omnes fere gessit; cum esset Theologiae doctissimus, illum Aedis primariae Theol gum creauit ridericus. Urbanus autem Pontifex Summus singulari hon revirum auxit, ac Praepositum Templi Maximi renuntiauit; cum tamen Sacerdotium illud sit gentilitium familiae Marchionis Vercellini Mariae Vicecomitis. Mquit vero Urbanum non modo maiestas ip- sa hominis digna infulis, verum scientia rerum , ac ora tionis maturitas quaedam, &senecta, cum ad Apost lorum limina profectus exponeret ea , quae inito Pontificatu Mediolanensi gesserat Caesar Montius Cardinalis. iPraefuit etiam Rusca vitae integerrimus sacris Virginibus urbis, ac Dioecesse : immo Ecclesiam ipsam Inmbrum matrem administrauit saepe, Cardinalis ipsius Montij v,

ces obeundo. Ad summam senectutem vixere Oui tus, Salmatius, acFranciscus Bernardinus Ferrarius, nomines vivacissimi, ac fatis obluctati diutissime. Hoc amno Conseruatores renuntiantur, Comarchus Iulius Caesar icis. Borromaeus tertium, Iulius Caesar Vicecomes Primieserius Aedas Magnae iterum, Abbas Ioannes Baptista se IuliuS Canonicus Ordinarius , Hieronymus Corius Basili-

175쪽

1.ι DE ORIG. ET STAT. BIBL. AMB. LIB. IV.

eae Ambrosianae Praepositus, Parmensi postmodum timsula insignitus, Antonius Bustata Praefectus Sepulchri,

Ioannes Paulus Maurus Canonicus Aedis Nagarianae,

Dominicus Griffus Curio S. Victoris ad Theatru, & Ol. giatus Bibliothecae Praesectus. Cum autem Besutius vi. ta, Bus lamagistratu suo abiisset, suffectisunt in eorum

locum Paulus Corius Canonicus Ordinarius, & Ioannes Petrus Quadrius Praepositus Sacerdotibus oblatis. His Conseruatoribus res Ambrosiana culta est, atque amplificata ; nam Primicerius Vicecomta, ut omitium oculos subirent reliquae conciones Cardinalis Borromae aere suo praestitit, ac pis tradidit s eas vero orationes habu rat Federicus, aut cum primum lapidem lustraret ad fun- dam enta sacrarum aedium, aut cum Virgines sacro vel

mine obnuberet, vel patres familias de instituenda prole admoneret. Beneficentiam illam Vicecomitis honorifice praedicare debuimus , non modo quia vir munificus suit, verum quia assinitate conrunctus cum riderico a thore Bibliothecae . Hanc vero Iulij Caesaris Vicecom tis familiam auorum sanguine clarissimam nobilitauit spectatissima virtus Praesulum, quorum honoribus exo natur Patria. Nam Franciscus postquam Alexandrinam tiaram gessit, Ecclesiae Crem onensi praeficitur ι Francisci Patrui virtutes seliciter expressere Hieronymus,& Fede Gcus: illum Nouariensium Antistitem declarauit primum Alexander Septimus Pontifex Maximus, deinde V le banensibus praeposuit, cum ad eam Ecclesiam admini, serandam Maria Hispaniarum Regina Hieronymum eccetu plarium petitorum secreuisset: hunc idem Pontis

Alexander Auditoribus Romanae Rotae ascripsit: accessitque honos Bibliothecae, cuius ridericus VicecomessueratConseruator.

176쪽

DE ORIGINE, ET STATU

BIBLIOTHECAE

AMBROSIANAE

LIBER O INTUS.

Rat in hoc statu res Ambrosiana, di quanamuis Mars Gallicus exardesceret , aderant tamen Muta huic instituto, Collegis enim pluribus, aut fato, aut melioris fortunae spe ereptis, subrogatus est Ioannes Baptista, Rus' Iatinis, acgraecanicis literis apprime imbutus, politioris praesertim disciplinae amantissimus : isque unus numeri damnum pensavisse est visus. Hinc vero ciues, Mexteri amplificauere librarias opes, vinarrando exequar; eam enim spem conceperat animo Feclericus, visacultatibus postea suis Ciuitas hoc praecipuum, ac singulare urbis ornamentum augeret, praesertim ubi captatores testamentorum timerentur, quod plerumque accidit, cum nullus haeres gentilium suorum fortunas adire eo test. Eminuitquidem inter caeteros Comarchus emis T a A

177쪽

t 3 DE ORIGINE, ET STATU

Arcoliatus, non modo quia libros duodecim autWathos Leonardi Vincij dono dedit, verum quia oblatam

ad redimendos eos codices large pecuniam ciccelso animo repudiauit. Iam vero ineunte hoc seculo vir Patritius, &clarissimo loco ortus Vidus Mazenta ,cum Fede a. s. iri; ricin vix decondenda Bibliotheca cogitasset, donauerat BorrOmarum auto trapho eiusdem Vincij, in quo delumine, & umbra disputat. ac perennis tantae munificentiqnaena oria viget cum titulo nominis ipsius Vidi, quemliber praesert instonte. Fuerat autem Vidus vir studiosi simus bonarum artium, humaniorum praecipue, atquc ornauerat ipse triumphales arcus carmine, ac plurima, cum Margarita ad Hispani Regis nuptias Me-' diolano transiret; praefuerat etiam aliquando Patriae, quisiiminus est honos Aedilium, ac Decurionum . Porro Leonardus Pictorum facile Princeps snam de illo attinet multa scribere in ex natali pago, quem in Florentina valle alluit Arnus, Vincius nominatus, vir primum desultorij ingenij se ad varias artes applicuit: tum vero cum operam nauare pictoribus coepit, probauit illius graphidem Amdreas Verocchius nobilis pictor: cui deinde a parent traditus, ipsum paulo post doctorem pingenui laude praestitit. Nam cum Andreas expresisset in picta tabula Ioannem Christi caput lymplais abluentem, vincius caelassem genium Seruatoris indumenta ferentem tam assa-bre pinxit, ut iratus penicillo Andreas damnauerit ossicinam magistram operis . Profectus postea ad Insubres Leonardus Mediolani substitit, quo tempore Ludou,

cu* C9gnomento Maurus rem patriam moderabatur:

cui cum placuisset magnopere Vincius ob cantum sedium, ac ex temporalem facultatem carminis, iussus ab eo tabulaS complures pinxit. Excelluit quoque caelandi,

scalpi di arte, tum scientia Architectonices 3 certe

178쪽

Ludovico Insubrum Duci ponere equestrem statuam ex aere animus erat, cuiusmodi plures apud Italos spectato. ribus se offerunt; verum ars fusoria obstitit conanti Vincio, ac negauit ex una, solidaque aeris lamina fieri posse simulachrum. Exemplar statuae finxerat ex argilla Vincius, ac diu apud nos stetit; Galli capta urbe praeclarum

Leonardi opus perfregerunt. Fertur autem Vincius ad expressas rerum imagines describendas humanorurn corporum motus, ac habitum spectasse attentius: &cum aliquando solutos risu homines redditurus esset in tabula, inuitasse ad saliares epulas paganos quosdam, quibus inter coenandum aniles fabulas recenseret tanta

voluptate conuiuarum , ut tantum non risu rumperentur;

tradunt item ad refcrendum metum, & caetera signa pal-Ientis animi, spe statum luisse damnatorum hominum vultus, ac rigentes sormidine genas, cum tortoris seralem manum ex scalis trepidi opperiuntur ue quae in mento artificiscum pertinaciter haererent, inducebantur deinde in tabulas ad artis miraculum. ExcNitauit etiam iuben-ε te Ludovico Duce rationem, qua fossam alteram nau ' 'gabilem deduceret Mediolanum ue cum enim conditores Galli locassent Insubrum sedes inter Ticinum ., &:Adduam carentes beneficio aquarum, queis nunc prata, dc segetes luxuriant, ob longum Iocorum Interuallum: necia si Lamber, ac Olona obscuri amnes, & lympharum

persaepe egentissimi aquas inueherent, alium alueum m mmumentuaperiendum statuerat Dux Ludovicus, in quem Adduae iis , iis praeterfluentis aquas derivaret: 'cum florente Turriana

Gentis imperio vel potius restituta anno MCLXXIX. urbe in Ticinus aquas in aliam fossam patientem nauium : yy

intulisset. Ergo aggreditur molitor Vincius opus, ac, s.

prope 'Triiij arcem Bellonae hospitam diusto ad calcem collium alueo, diremptaque validissimo aggere Ad

duas

179쪽

DE ORIGINE, ET STATV

clua, ne in istis iterum lymphis tauiret in accolas, iussit fossam usque ad veteres urbis muros defluere. Sed cuniim difficillime aquae deduci possent ob iniquitatem locorum, quod praecipites nauigia scrre nollent, architectatus est Vincius catara stra portas, quae venientes aquas. excluderent, vel admitterent ad nautarum arbitrium sicque admissae alueum inferiorem implerent, ac res, quam Umpharum altitudinem aequarent. His itaque portiscum aquas suspendisset, commeavere deinde nautae, quamquam minime desint scriptores, qui laudem hanc fossae nauigabilis Francisco primo Ssortite astri bant. In eadem urbe Academiam pictorum instituit, quod commemorare rursus delectat scribentem: nam non modo artifices illi, quos antea laudauimus, ex hac schola sunt profecti, vertim etiam Antonius Bultrafius, Franciscus Mettius, atque Andreas Salalam, quos omnes tulit in oculis Monardus. Suis vero auditoribus institue n singula pene humani corporis membra descripserat: quemadmodum ad consequendam illam aditem reliqua praecepta fuerat executus, proponendo Iuminum, Sumbrarum rationem, ac elegantiam totam pingendi. Porro cum animis dissiderent Vincius, & M chael Angelus Bonarotus nam saepe exasperat animos aena uia tio, & q uos ingenio vincere non possumus, cona- mur odio)Franciscus Primus Rex Gallorum, Vincium iam grandem natu, dc senio pene confectum inuitauit in Gallias. Obtemperauit mi L nardus; verum cum .. hominiGallicum caelum offecisset, complures menses in regia villa decubuit vulgo Fontanabid) eumque labo. rantem cum Rex Francitars conuenisset, atque erigem tem se in cubitum manibus allevasset, ut se a RUe excep- tum sensitVincius, jinquentem animum dimisit, dignus plane,ut inter Gallica lilia expiraret. Quonam autem fa-

180쪽

pIGIOTH. AMBROS. LIB. V. Is Ito tot Leonardi lucubrationes in Comitis Galeatij Arc nati potestatem peruenerint, fide Tricheti rem trademus, cum eluS rei, nec VasarhaS, nec Lomatius mem in

rit. Narrat enim Tricheius Vinciana eiusmodi volum

m delituisse diu Vaprij apud Mettios fetenim in eopago

ob amoenitatem Ioci late despicientis Adduam, ac subiectam planitiem cum auditore suo Francisco Mettio rus- . ticabatur saepenumero Vincius, atque ibi animum studiis bonarum artium intendebad tum vero iactata paulti imprudentius,&amissa; quae taetrara consequitur m horis notae libros. Malo paedagogi cuiusdam dola sui s re sunt id genus, homines plani, & sim uiationis artificio eruditi perierunt Leonarcii codices; furunculus Laelius Guardus fuit Asulanus coniunctus praeterea propinquutate cum Aldo Manutio, & praesectus Zenonianae Aedilia urbe Ticini. Hic cum Mettios literas humaniores docuisset, ac inpius ob recens meritum distiplinae ventit ret in Uaprianam villam sublegerat nihil tale opinanti horo tredecim libros, ac Florentiam detulerat venales, ratus fore, ut Magnus Dux magno pretio compararet. D cedit interea Dux Hetruscorum,&cum auaritiae hominis imposuisset Principis funus, Pisas Laelius venit, oblatusque sorte Ioanni Aimbrosio Magentae Patritio Medi Ianensi, qui tum in ea urbe studiorum causa morabatusi ut crat assissescens dignus maiorum suorum gloria, quam deinde auxit cooptatus in Hierosolymitanos equites, .dccontempta rerum humanarum magnitudine ascriptus Barnabitis, totique illorum ordini praepositus secundum,

religionem iniecit homini profligati pudoris, deiecit de

sententia, exorauitque, ut Meviolanum rediens eas i

cubrationes redderet Meltijs. Enimuerd paruit Ambrosio Gauardus; cumque erepta volumitam reddidisset, H ratius Mettius ignouit primum flagitio paedagogi, tum

vero

SEARCH

MENU NAVIGATION