Petri Pauli Boschæ bibliothecarii, ... De origine, et statu Bibliothecae Ambrosianae hemidecas. Ad eminentissimum principem s.r.e. cardinalem Federicum Borromæum ..

발행: 1672년

분량: 225페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

monum. n. 134.

14 DE ORIGINE, ET STATU

minus digna Collegio); licet enim trienni studio viam facilem inuenerat Cardinalis, Philosophiae di Theologiae

addiscendar, neutiquam tamen haec assequi ob angustias temporis integrum erat. Nam Collegio addicti statim ea tractauerunt, quae scribenda proposuerat Cardinalis: tum duo tantum anni post hunc delectum abierunt,cum extructa moles Bibliothecae ciuibus patuit. Ut autem Omnia caderent auspica id, cum prius ad aram fecisset Cardinalis, septimo Idus Septembres coaetam hactenus vim librorum ex Pontificali Palatio ad Sepulchri d micilium deserri iussit; nam iuxta illas aedes excitabatur Bibliotheca. Acta in tabulas relata sunt, ut munificentiam Principis posteritati narrarent. Aedium Sepulchri author fuit Diuus Carolus, cum dirutis veteribus in illa

tecta induxisset Oblatos Sancti Ambrosijs is coetus est

mystarum ultro se Mediolanensis Ecclesiae commodis temporibusque offerentium): templum vero Benedi tus Roro condidit, dicavitque Diuinae Trinitati; resecit autem post expeditionem ,& victoriam Hierosolymitanam anno ab orbe terrarum seruato centesimo supra millesimum Benedictus alter Rogo ad sepulchri Dona, nici speciem, quae obuersata fuerat oculis, cum Hieros lymis moraretur. Templum lustrauit Anselmus IV. Archiepiscopus, dedicauitque. In vetustioribus libris Ambrosianae Liturgiae solennem legimus fuisse diem dedicationis istius, eique sacras Idus Quintiles, quibus, iussu Anselmi, Cardinales Ecclesiae Mediolanensis hac enim appellatione Templi maioris Canonicos honestatos quondam fuisse in omnibus fastis, tabulisque legimus)ad fanum Sepulchri supplicatum ibant: eaque dies celebris erat nundinis. Hic olim rem sacram,&psalmodiam

octo Monachi peragere, & quatuor Canonici scuiusmo

42쪽

. BIBLIOTH. AMBROS. LIB. I. Is

na ) ; verum iamdiu Monachi exulant: Canonicorumsu perest nomen,& census tantum: templum autem religiosissime tuentur ObIati. Ad haec me deflexisse non piget, tum quia frequens redibit Sepulchra mentio deinceps , tum quia oblatorum sodalitati etiam nos dedimus nomen. His omnibus, quae excelsa, &alta moliebatur, parem animum cum asterret Cardinalis, placebat exteri. barbarique sermonis multiplex scientia: eaquevidebatur nascenti Collegio cumprimis decora ; tanti autem momenti rem pessimo publico negligi solebat,& nem,nem inuidere ieris humanas voces, graecasque ipsas dicendae salutis rinulas, magistra fame, conantibus. St, mulabant praeterea animum exempla Principum extruentium gymnasia ad linguarum notitiam . Et quidem indux crat antea in Seminarienses scholas graeci sermonis facultatem: sed pauci graece, nem o hactenus laebraice Io-qui. Eius sermonis clementa tradidit Dominicus Hieros lymitanus accersitus Mantua, aulicus olim Imperatoris Turcarum, S. Persarum Regis, postea vero execra tus gentis dogmata ad Christianos transijt, seque adobsequium Ducis Mantuae contulit. Noverat hominem

optime Federicus, aetate senem, infoecundi coniugij v Ex minii ιν.

rum, literis addictum,qui confirmandat Catholicae Fidei

causa lucubrationes aliquot contra Hebraeos apparasset. Plurium etiam nationum sermones apprime callere fer

batur, Aegyptium nimirum, & Chaldaeum . Maurorum, & Arabum, Graecanicum insuper, & Hebraicum. Ea propter vocaverat huc hominem,illiusque opera usus, qua ad sermonis hcbrari disciplinam, qua ad peregrinationem Salmatij. Ignotae tamen erant nostratibus linguae populorum, qui orientem Solem spectant, ineratque cupiditas sorromaeo etiam haec studia fouendi.

Probabat m xime Persici, Ara bis, Arinem, ela Abyssini

43쪽

16 DE ORIGINE, ET STATI

sermonis scientiam, meditatus, quemadmodum damnatam illam terrarum partem, & caligantem in Sole excitaret ad Fidei Christianae lumina, quod se assecuturum sperabat, si cathechismus Persici sermonis emanaret, is caue apud Sentem illam vulgaretur. Igitur conquisti ad nanc disciplinam praeceptores, qui Collegium, totamque hanc familiam musarum peregrinis sermonibus formarent. & loqui docerent. Qui Persicae linguae elementa traderet, venit ad nos Persa quidam nomine Abdala: sed e Perside nataIes tantum voluptates regionis deduxerat. Virgunculae amores magisterij curam excusserant primum, deinde mentiri subobscura verba inanis soni. comminisci denique sermonem a Persica lingua prorsus abhorrentem. Alia ratione , sed pari euentu, Arabici sermonis praeceptor spem nostram elusit. Homini nomen Simoni; is se a Monte Libano prosectum memorabat. & Arabicae linguae consultissimum ue narrabat for tasse vera: difficilis tamen moribus ut erat,&agrestis: ad haec ira praecipiti, &patriae suae desiderio incensitis, descruit nostra signa, pauloque post in meritoria taberna fato sublatus. Fraudatum ita sua spe Cardinalem ipsa prope desperatio solata est; namque cum immineret in aduentum peregrinorum hominum ab oriente Sole ad nos commeantium, siue illos lucri cupiditas, siue fuga , & odium regionis dim itteret in has terras, obtulit sese sortuna melior. Ab his quidem erronibus posse impetrari sermonis illius disciplinam sperauerat, cum human

ter inuitaremur ad haec otia literarum, atque fuga, vel peregrinatione squalentes pretio alliceret, morareturque mercede. Aliquando nostros in sinus sponte com

t b. 3.-VM uolare sortunam animaduerterat, adesse inuocatam: vo

catam vero longius auertere se se, atque alio pennis stibi

, mi ira. inem scrri. Haec Ripamontius tradit, & Franciscus Rivola

44쪽

BIBLIOTH. AMBROS. LIB. I. IIIa, qui tandem, diuina veluti virgula, Miesiaelem Maro

nitam ad nos delatum affirmat. Vtriusque sententiam , infirmant aperte literae Antonis Longi Iesulta , quo cum egerat Borromaeus, ut alumnum aliquem CollegijMaronitarum, cui praeerat, ad Insubres mitteret; eiusque deinde auspicio venit Michael, quem se nobis ostendio Extis ris eis

se veluti Deum ex maesama Ripamontius, & Rivola as: L Urserebant. Ingentem quidem expectationem sui concitauerat Michael, nec fefellit ue ita enim scripserat Rector Collegij Longus, bonis auibus solum vertere Maron,

tam , voluntati Cardinalis,dc votis obsequuturum egregie : emendaturum certe ea, quae Simon peccasset, lices praeterita nulla ratione corrigi posse videantur. Commendati iijs praeterea epistolis Cardinalis Ioannis Baptissiae Deticum Borromaeo conciliaretur, lauc se contulit ad

insigne magislarium. Persici quidem sermonis, Arabici quoque, & Syriaci scientissimus erat,& dignus omnino auditoribus tantis, qui tradebantur. Immo anno superiore scripserat ad Cardinalem idem Longus, atque ν-- in Collegio Maronitarum mystam ali memorauerat peritum Syrorum linguae , aetate& moribuS grauem, expertam plures annos ipsius indolam, atque scientiam, cum eadem lingua rudes imbueret: indicioque spectatae virtutis esse populare studium omnium Cypriorum, quorum suffragi;s, ubi Roma discesisset, adpatriae urbis Pontificatum vocaretur: ea propter longius fuisse Cypri Ecclesiae interregnum, cum nemo alius summo honori idoneus haberetur: eam tamen alumni esse modestiam, ut de insula nihil cogitans, tandiu se Romae moraturum affirmaret, quandiu sedericus obsequij vadimonio non exsolveret. Tanti videlicet erat etiam apud homines peregrinos Cordinali Borromaeo obtemperare. Ad tradenda Armeni sermonis praecepta, pellexit Franciscus R, C uola I

45쪽

14 DE ORIGINE, ET STATV

uola exterum hominem Bartholomaeum Abbagarum ;vertit primum varias in partes Qrtasse reluetantem, tum vero expugnauit illiuspropositum, atque Venetijs secum abduxit. Natus apud Armenos homo in aula Romani Pontificis sermonem patrium interpretabatur eiusmodi

Iinguae rudibus ι relicta Vrbe, Venetijs familiaritatem, iniuit cum Rivola, quem deinde cum trimestri labore

Armenum sermonem docuisset, redeunte in patriam est sequutus. Hospitio exceptum a Rivola Abbagarum large aluit sex menses Cardinalis, sacro munere, & pecunia i nauit discedentem, ne locatam erudiendis Insubribus operam odisset. Valuit certe largitatis Borromaeae memoria apud hominem ι nam Coenobitam Armenum

Paulum Copum in eadem studia induxit, pari exitu doctrinae. Alia praesidia Iinguarum molitus est Cardinalis, sed irrito conatu; adolescentes enim appellebant animosetiam ad Abyssinae linguae studia,sed docentium vitio nihil prosectum videbant. Praeter hanc peregrini

sermonis curam eo intendit animum BorromaeuS, ut irequentia cxercitationum subigeret Collegarum ingenia, ita amoueri, abstergique posse rubiginem mentiumratus, si nunquam pateretur elanguescere impetum ingeniorum, & certamine Iaudis scriptionisque excitaret quotidie ad famam,&aemulationem eruditionis. Edixit igitur, ut in aedibus Sepulchri haec studia recitandi aggre. rentur, interea dum Bibliothecae moles iactis findamentis erigebatur, atque peregrinus quisque arbiter itinteresse exercitationibus literarum posset conueniebat etiam ipse Cardinalis, audiebatque. volenti animo suorum lucubrationcs, siue quis Theologicos nexus, & recondita scientiarum explicaret, siue literis suavioribus musarum cliarites, & mella depromeret . Hiec veluti facies, & apparatus tarum erat, c*nditisque legibus manserunt

46쪽

senant st. Recitabantur autem de scripto lucubrationes , typis postmodum committendae: nec quisquam intra unius horae angustias cogebatur, quemadmodum, postea iussit Cardinalis ad molestiam longioris morae auertendam . Praeterea amplificanda: Bibliothecae Ii. brorumque cura tenebat adhuc Fcdericum, siquidem in tanta codicum copia inopem reputabat hanc molem, oc inanem. Officinae urbis omnes, & tabernae librariae a colarum viduatae prope libris commigrauerant in hanc

literarum coloniam: sed quia moles ipsa per se immanis, dc par magnitudini Cardinalis sensim ad fastigium surge- .hat, desiderabatur profecto librorum copia digna olim vel Graeca Bibliotheca Pisistrati, vel Romana Caesaris Augusti. Itaque erant querendae opes librariae etia apud gentes longo regionum interuallo disiunctas,

quamobrem amicae depopulationes factae sunt apud exteros, direptaeq, non modo apothecae, sed priuatae aedes, maximoque etiam pretio conuectae undique literatorum hominum exuuiar in patriam. Hinc scilicet magnitudinem Ambrosianae molis licet conscere, si Europam Iibris prope omnibus viduatam coFitemus unius Bibli thecae causa. Perefrinationem vero totam, immo ipsam conquisitionem librorum profuso sumptu adornatam,

instrius tamque, nisi etiam exteri praedicarent, viderem Ur n. a 3νω, a I-

fortasse aliquibus, iniqua ratione, aestimantibus Federici Iargitatem & animum emere mendacio fidem. Nos certe minora putaremus, nisi essent omnibus miraculo, neque tanto Principi ascribenda, nisi opinionem vincerent singulorum . Summis viris Borromaeus hanc prouinciam commisit conquirendi libros apud exteras nationes : eademque opera mandatum, ut inirent cum lite, ratis hominibus amicitiam, mutuis postmodum epist larum,dc scriptionum officijs colendam. Quae resprospe- i C a re

47쪽

eo . . DE ORIGINE, ET STATv

re cecidit Collegio, mirumque in modum coluerunt cum nostratibus animi peregrinorum, felicium instar am. borum,quς alienos surculos facile in communionem foetus admittunt. Atque ut Ordine reS tota procedat, nec tim-poribus dissideat, quibus peregrinatum tuere, Ripam on- ώ-ι,-- & Opicelli narrationem non satiis probamus , primuso . Tis enim discessit ad expeditionem suam Olgiatus, post Ol--,ti giatum Salmatius: postremus abijt Gratius, Ferrarius autem, qui Hispanias peragrauit, aliquo post interuallo επι' βς-t suam peregrinationem suscepit: siquidem anno undeci

3. ωρ. ι'. mo In Hllpaniam perrexit, quemari modum ex literis eius didicimiis, atque ab eodein nos accurate la arcomnia sumus percunctati. Natus fuerat Lucani Antonius Ol-giatus stequens id oppidum est inter Larium lacum, de

Uerbanum a lacunae vicinia nominatum ante, quam ex Gauorum I .- summo montium vertice, penittique terrae visceribus

erumpentes aquae per convalles illas, & vada stagnarent qui cum se puer Seminariensibus disciplinis Mediolani tradidisset, millas sibi adiunxit, magnique postmodum nominis auditores in Seminario eodem ad illarumn η., v.rem adyta deduxit, tribus pene lustris, aerumnabili laboroe, , . z. Iis, consumptis. Vix intuerat Pontificatum Borromaeus, intentum huic operi Olgiatum amauit maxime, semperque postea in oculis tulit: eximiaque virtute , ac doctrina spectatum hominem in Collegium Am brosianum induxit, ac Bibliothecae praeposuit. Ad Germanicam igitur expeditionem, Belgicam , dc Gallicam ire Ol-giatuni iubet, probe quidem in primis munitum aere, tum literis ad proceres viros scriptis, ut exterorum animos sibi facilius pararet. Haec autem peregrinatio OLgiatum ante alios poscebat, tum quia non ita pridem operae pretium secerat in emenda Bibliotheca Francisci

Caesarini, comparandosque libris Caesaris Rouidij, Rasse iij,

48쪽

BIBLIOTH. AMBROS. LIB. I a I

rii, Ferrarii, Merulae, Pinelli, dc Soplatani, tum quia fa- calitate morum plura a peregrinis nationibus eblandiri, dc albaetus Helvetijs, quibus paret Lucanum, sine negotio sibi Germanorum animos demereri poterat. Acces sit comes itineris Petrus Martyr Locarnus non ignarus ae

viarum, ac rei librariae, cuius opulentam Officinam habe- ea nitam parrem

bat Mediolani: qucm postea, cum ad urbem reuenisset, 4lia HyFedericus aureo torque donauit. Egressus e Venetorum finibus o latus, ad ipsum veluti vestibulum totius Germaniae peruenit Tridentum. Ab urbe Tridentina mi-th vit,. grauit Oenipontem, iisque in sedibus quidquid arra So-tijs merere poterat, comparatum est ab Oigiato in Mediolanensem Bibliothecam. Vadit inde ad Uindelicos, ac principem urbem Augustam , frequentissima ea est ciuibus, & mercatoribus, qui ex Noricis, atque affin bus prouincijs illuc confluunt. Huc fama urbis inuitauit Olgiatum : vir literatissmus coluit Marcus Uelserus alter ex Duum uiris. Iunxerant quidem iamdudum amicitiam Velserus, & Olgiatus missitatis inuicem literiis: sed . . nondum dederat copiam fortuna fandi coram, ac mutu 'aspectu amicorum vultus commiserat. Eminuit lae- titia utriusque oculis primum: tum erectis in admirati nem, ac reuerentiam animis ventum est ad officia hutna nitatis, & obseruantiae. Gravistimis erat moribus Vel- serus, ingenio spectabilis, tanta literarum fama apud exteros, ut ab ijs etiam sibi laudem quaesierit; c siiij atla,ri f. rem experientia praeseetus suerat Augustae ea lege, vivo nunquam abrogaretur imperium. Et quidem nos, cum pi 'am tabulam, quae expressam ipsius imaginem refert, in Ambrosiano Mus eo Dectamus, gratula temcam ex oculis conijcimus, & ex oris is sus mala state vim

literaturie, ac consilii in administranda Vindelicorum prouincia deprehendimus. Conceperat igitur de Velse

49쪽

eta DE ORIGINE, ET STATV

ro spem optimam O latus, qua coniunci ione literarum& animorum , qua cimina tu ,& imperio, cum suo arbitratu regere rem cun stam posset. Iam vero assectari etiam per urbem Antonium Itium Velserus, humaniter habere domi, ostendere principibus viris ue quae omniatum Olgiatum multorum amicitijsco clauit, tum apud hibliopolas commendauit, ut offerre infimi subsellij codices minime auderent, sed intima officinarum scrutarentur, nobiliora quaeque proponendo emptori. Imterea appetebant Francofurti nundinae, ad quas eunt non modo frequentes accolae, sed remotarum gentium mercatores propter emporij celebritatem. Plus vice simplici

quotannis mercatus indicipur , cum autem variarum nationum mercatores eo tempore conueniant, emptori

prostat quidquid pretiosi usquam est aut in Belgio, aut in

Gallijs, vel apud Germanos, diuisamque toto terrarum orbe Britanniam. Huc proseetias Olgiatus plurimos, meliorisque notae codices retulit; a Francofurto concessit Lovanium Brabanticarum rerum dominam vγhem , & Academia totius Belgij maxima insignem: inde Bruxellas adflue sane ex utraclue urbe corrogatum quidquid in officinis seruaret Braoantia, nisi quod Antuerpic-ses apothecae adhuc erant consulendae. Mercibus, &li-hris opulenta urbs Antuerpia Ouiatum ad inuidiam usque ditauit. Comitas, & eruditio Andreae Schotti Iesultae non autem Iacobi, quo nomine abutitur Ripata. 3. A. ,A. montiuS) plurimum conduxit homini; nam cum mo- similitudo, &literarum coniunctio amicitiam coniugaretaeat, Scholius operam suam omnem Oigiato viro eruditissimo impendit. Cuius quidem literatissimi viri familiaritatem Cardinalis Federicus perpetuis beneuolentiae tesseris copulatam, firmatamque voluit, nec

nisi dira necessitas fregit, omicosque distbciauit. Iuuat

vero

50쪽

BIBLIOTH. AMBROS LIB. I. 23 vero hic laudare posteris hominis doctissimi modestiarn,

ea enim fuit aequanimitate, ac tantum Scholius Ambro -Mι μνῶν --

sano Collegio detulit: ut, cum Cyrilli orationes, quas la tine suerat interpretatus, pene suoiecisset praelo heis formis subduxerit, desserens hunc honore Saliaratio, quem esse addi, num eiusdem scriptoris interpretationi perliteras narrauerat Borromaeus; quod indicare itidem aequum fuit in vestibulo operis, fragmentum autographi ipsius fideliter proponendo. Immo eidem Salmatio nuncupauit deinde carmina aliasque lucubrationes,quas W-m Iibera oratione Diuus Ennodius Ticinensium Pr sul con ' ' scripserat nam falso Cyrillum inscriptum fuisse affirmant pia. c. .s,--. Rinamontius, & Opicellus ) : nec ea laude contentus Scholius, quam Fecierko Bibliothecae authori tribuit. O latum praeterea suum , Ripamontium , Ferrarium,&Socia cum eisdem nuncupatorijs literis commendat; tamia fuit existimatio eruditissimi scriptoris de Collegio: eamque iure indicauit Olgiatus Cardinali, ne studia Nireser e.I. viri amicissimi uenoraret. Iam Gallia expectabat O ia- tum, ad quam longo itinere peruenit. Tres modo vises in ea prouincia ad librorum conquisitionem exploratas suissereperimus; incertum : an ut alias pari magnitudine nobiles, sed haereticorum tabe noxias. prohibente Federico, vitaret: an Galliarum lumina aclijsse satis videretur. Lutetia venientem ex Belgio accepit, laeta urbis facies, &pulchra: Geryonem totius Galliae recte appellaueris, ita tribus quasi corporibus, partibusque dirempta in unum coit. Vrbem intersecat sequana patiens navium, diamque veluti insulam circumfluit, insanae substructionis tecta, ac templa ferentem. Insula utrinque poni,hus urbi coniungitur: diis criminat tamen suo interuallo Academiam totam a frequentia oppidi: S: lymphae vectigales placido alueo regias aedes venerantur. Hic vero copia

SEARCH

MENU NAVIGATION