장음표시 사용
11쪽
ro Catholicorum EpIscoporum . consentientium eum Supremo Ecclesiae capite . Qua de re consulendum est opus inscriptum , Giornale Eccleιiastico di fisma
q. IIII. Saepius Theologi intere se , an hoc vel illud sit Fide divina credendum , istis Urmantibus illis negantibus , digladiantur . mo ipso consentiunt omnes , illi etiam, qui Fide Mina illud esse credendum dicunt, non esse Fide Catholica credendum , nec proinde haereticos , & ab Altari , seu Ecclesiae communione emovendos, qui talia Fide credere respuerent.
Huc reserenda ab auctore aptius videbantur, quae ipsum sequuti asseremus Regula III. ἔ. sequitur q. via in re haec sunt animavertenda I. Disputatio inter Theologos , an aliquod sit Fide divina credendum , duplici ex fonte oriri potest ; ac primo inquiri potest, utrum ali qua Scripturarum sententia , aut aliquod dogma ab Ecclesia definitum , hac potius vel illa ratione sit intelligendum ; secundo an ex evidenti Bibliorum sententia , aut evidenti definito dogmate sequatur ea consequutio , quae manifestet veritatem Fide divina credendam. De hoc prius liceat, aliquid adnotare. Esto utique , ut plurimum concedam, habendam non esse Catholica Fide credendam propositionem illam , quae ex aliquo Scripturae loco ope solius humani ratiocinii certo deducatur a Theologis , ac proinde damnandum non esse ab Ecclesia ut haereticum , qui eidem propositioni nolit assensum
praebere ς verumtamen hoc recte dictum a Veronio est, ut Protestantes revocentur ad Ecclesiam Catholicam ; qui quidem si hanc obtinuerint a Deo gratiam , facilius etiam ea percipient & admittent, quae sunt a Catholicis admittenda . At eadem illa Vero iii doctrina , nunc Catholicis sine ulla illustratione
12쪽
aut exceptione proposita. maximi eIsdem detrimenti esse potest . Catholici enim non modo abstinere debent a propositionibus, quae definitis dogmatis contradictoriae sint , sed ab illis etiam , quae aliquod Fidei damnum afferre possunt; ut sunt certe propositiones haeresi proximae, sapientes haeresim, & huiusmodi plures aliae . Ab hisce pronuntiandis ac retinendis abstinendum esse semper Ecclesia praecepit. Huiusmodi autem propositiones sunt illae , quae &si non adversentur definitis ab Ecclesia dogmatis , repugnant tamen propcsitionibus , quae vel ex una Scripturarum sententia, aut ex definitis Fidei veritatibus legitime deducuntur . Et sane si naturam definiti dogmatis consulamus,
multo magis constabit , quam necessaria sit propositionis Veronianae illustratio , & Epitomes pro Catholicis emendatio . Quod namque io Catholica Ecclesia definitur dogma , haud est aliqua nova verittas in ipsam invecta , sed est illa , quam Ecclesia
ipsa ab initio , ac saepe etiam expresse omnino Runiverse profitebatur . A definitione dogmatum contra Arianos & Nestorianos sumantur exempla . Aderat certe explicita in Christianorum coetu Fides de Verbi , & de Christi divinitate; haec enim sunt exprimariis Christianae Religionis veritatibus , quae nisi enunciatae palam & propositae ad credendum fuissent, initia numquam iacta essent ipsius Religionis. Ergo ne illis temporibus licebat pine haeresis nota
asserere nec Verbum , nec Christum esse Deum , propterea quod nondum conditi erant canones in
oecumenicis Conciliis, quibus definita sunt dogmata de Verbi , & de Christi divinitate λ Dices , utique ex regula ipsa Veronii non licuisse , eo quod ipse regulam Fidei Catholicae constituat etiam in sensu Fidelium omnium . Ast certe in Fidelium omnium sen
13쪽
su aderant supradictae veritates , sine quibus sdire non poterat Christiana Religio . Praedictum porro in Evangelicis scriptis est, futuros ex ipso Christi an rum coetu , qui negent promulgatas de sanctissima Religione veritates . Disputarunt autem contra Uerbi , & Christi divinitatem , qui inter Catholicos se esse gloriabantur , etiamque Theologi , & Episcopi;
neque tamen eorum disputatio poterat infirmare illorum dogmatum veritatem , adeo manifestam , sicut manifesta erat Christiana Ipsa Religio . Hinc ergo alia sequitur animadversio generalis , sicuti pariter generalis est antecedens observatio. ; nimirum non quorumlibet Theologorum disputationemessicere, ut inter dogmata Catholica minime sit recensenda propositio illa, de qua est inter eos dissensio , an Fide tantum , an Fide simul Catholica sit credenda ; secus enim omnia vel definita canone expresso , vel confirmata ex sensu fidelium omnium do. gmata non .in quascumque , sed ita in densissimas coniici poterunt tenebras, ut amplius de ipsis Christianae Religionis fundamentis constare non possit . Siquidem ad Fidem Catholicam inducendam expressus canon ab iis flagitatur, quem pro Fide tantum non postulant. Siquidem ut vidimus , haec non modo in quaestionem vocata , sed cenegata etiam fuere
ab iis , qui inter Catholicos , tamquam Catholici
versabantur, mentientes Se esse in numero credentium c
Quod autem semel ac pluries contigit , iterum iterumque potest contingere ; neque enim ulla res est tam comperta atque perspicua , ut apud aliquos tenebrarum amatores vocari in discrimen non possit. Nihil est namque tam inverosimile , ut aiebat Tullius , quod dicendo , apud aliquos saltem non fiat probabile. Quid clarius , quid evidentius existentia Dei. ; neque tamen defuere tam impii homines, qui
14쪽
eamdeni in dubium pertraxerint, imo etiam negaverint .
Multum vero huic hominum generi facilius est , ut illud quod Fide Catholica recte creditur , Fidetantummodo credendum conentur suadere ; ac denique nulla ratione credendum . Quum enim , quae Fide divina sint credenda, debeant certo divina auctoritate inniti , huiusmodi autem non sint, quae divina auctoritate niti non Ecclesia , sed privati tantum homines testantur , facillime concludent , non esse divina Fide credendum , quod Fidem Catholicam non habet . Hinc quod Catholica Fide non est credendum, facillime nulla fide divina creditur. Qua in re illud magnopere est animadvertendum, quod si quid etiam Fide divina , non tamen Catholica credendum sit, hoc tamen saepissime praebet effugium Christianae Religionis inimicis insensissimis. Satis eisdem est , haereticum nomen effugere, dummodo quaecumque ipsis arrideat perversa opinio pacifice relinquatur . Qui haeresum historiam novit , non ignorat sane, omnibus fere haereticis hoc cordi maxime fuisse , ut Catholici existimarentur , & ne proinde haberentur a Catholicis tamquam haeretici . Hoc enim inditum hominum naturae est, ut malum quodcumque effugiant ; ac propterea malum amplexari nolunt nisi sub ficta ratione boni , & contra non aversantur bonum nisi sub simulata mali imagine . Qtiamobrem haeretici plurimi ex veteribus adversantes dogmatis. quae ex sensu fidelium omnium erant Catholica, Catholicum tamen nomen sibi usur-Parunt, adeo ut ab Ecclesia eiecti venditarent illam desecisse, & apud se ipsos veram Ecclesiam tantummodo perseverare . Nunc vero accerrimi veritatum
Catholicarum hostes in id magnopere incumbunt , ut eius dogmata evertant simul, Catholici videan- tur;
15쪽
tur ἔ nimirum ne per excomunicationem eiiciantur
tamquam ethnici & publicani a vera illa Ecclesia,
in qua agnoscunt hanc esse, divinitus datam, facultatem pertinaces errantes ex coetu Catholicorum eti-- ciendi , ne scilicet dicantur haeretici Aiunt impii obscurari posse omnia definita dogmata in Ecclesia , lipsa docente , & quaedam , quibus ipsi maxime repugnant , iam Obscurata eSse , ut superbiae , ambitioni , cupiditatibus , invidiae , ceterisque vitiis indulgentes , conquiescere in suis perversis opinionibus, cum Catholico nomine possint . Quare incertissimum esse contendunt fidelium omnium sensum in iis
quas ipsi oppugnant Catholicas veritates , & a Romanae Ecclesiae, omnium Ecclesiarum ut definitum ab cecumenicis Conciliis est Matris , & Magistrae iudiciis sententiisque ad futurum generale Concilium , quod vident dissicillime congregandum appellant; ini eo autem: congregato tot comminiscuntur dissiculi
tes examinis legitimi, legitimique numeri Episcoporum , quibus volunt etiam Parochos tamquam Fidei iudices, quos numquam habuit Ecclesia , ut impossibile omnino sit in eorum hypothesi haereticum aliquem declarare, atque ex eatholica Ecclesia ut Ethnicum & publicanum eiicere ; ac proinde Ecclesiam Christianam , que est visibilis societas a sapientissiamo Numine fundata , Optimisque supra omnes societates legibus munita , ipsi perversi hostes reipsa traducunt tamquam Remptiblicam a stultisssimo sit venia verbig in legislatore compactam , quae non habet media, quibus legum Suarum observantiam iubeat, & earum praevaricatores pertinaces e sinu suo expellat, nec proinde obtinere unquam possit finem, propter quem ipsa . a Deo fundata est. Haec sunt
animi sensa , quae impii illi maxime fovent ; quae si expressis verbis non demonstrant , aequipollentii bus
16쪽
stupidus omnium sit ille , qui eadem perspicue non intueatur. Agnoscunt illi, habere se haec in animo sensa ; et eos irrident , quos se posse fucatis verbis decipere sibi stulte blandiuntur . Sed veniet dies , qua haec per fraudem apud ignaros abscondita , Omnibus clare revelabuntur . Ut autem perspicue constet, miserrimos huiusmodi homines sub fucata doctorum Catholicorum imagine pessumdare atque destruere dogmata ipsa , quae non solum ex Fidelium omnium sensu , sed etiam ex definitione Ecclesiae sunt Catholica , unicum Seligo brevitatis caussa exemplum , ex quo de ceteris
ipsi etiam Theologiae auditores facile poterunt judicium serre. Extant in Tridentino Concilio canones, qui sub anathemate damnant eos, qui dixerint Ecclesiam non potuisse , vel non posse constituere impedimenta matrimonium dirimentia . Ex formula Scsensu canonum, & ex contextu Concili evidens est dogmaticos eosdem , non disciplinares esse r spectant enim primario ad doctrinam a Catholico retinendam ;constat pariter eosdem promulgatos contra haereticos
veritati catholicae repugnantes ; adeoque ab Ecclesia quae auctoritatem habet docendi Fideles , & errores eliminandi; ac demum contra haereticos definitam propriam Ecclesiae ipsius auctoritatem constituendi eadem impedimenta ; nam Ecclesiae nomen in iis canonibus adhibitum Ecclesiasticam significat Hierarchiam ;Sunt enim nemine repugnante lati adversus Luth rum , qui ingenue fassus est , se negasse non civi- Iem , sed Ecclesiasticam ea de re potestatem . Quae Omnia sic evidenter demonstrata sunt a Petro Deo- dato in opusculis inscriptis e Defensio canonum Tria dentinorum &c. adversus Tamburinium, Nestium &c.
deconda distia de' canoni Trentini contro autori Lom-bar
17쪽
aequos rerum aestimatores nil amplius desiderari possit. Pueriles ergo, ac saltem inanes , & partim ex aliis caussis ineptissimis , contra eos Canones ortae sunt dissicultates , quibus contendunt, canones eos dem disciplinares esse, vel in iisdem definitam Principum auctoritatem in Matrimonia ; quibus omnibus argumentis satisfecit amplissime Deodatus, ut defenderet eius dogmatis existentiam , atque liberaliter
agens, canonum eorumdem aequitatem adversuS eosdem demonstravit . Verumtamen inter scriptores illos , qui hoc dogma oppugnarunt, non solum recensentur Theologiae doctores , verum etiam Episcopi
aliqui , adhuc Catholico nomine insigniti , quin
etiam alter ex hisce Episcopis veritus non est asse-Tere , Opinionem , quae negat illam Ecclesiasticae Ilierarchiae auctoritatem , esse opinionem certissimam ,& evidentissimam a praeclarissimis Theologis demonstratam adeo ut nil sit amplius inquirendum ; ipse Vero aut non legit unquam , aut non intellexit , quae a Deodato latine & italice demonstrata sunt; sicuti & alii huiusce generis adversarii; quinimo ad Pessimae caussae defensionem , Catholieos audent impudentissime laudare Doctores , qui veritatem illi . errori contradictoriam aperte Catholicam appellant . Unus autem ex huiusce generis adversariis victus tandem demonstrationibus a Deodato propositis , non erubuit Catholico se spoliare nomine, dum scripsit,
quod si illud a Concilio Τridentino definitum sit ,
hoc sine auctoritate fuerit ab eo definitum, ac proin- de Patres Τridentinos non veritatem , sed errorem promulgasse . Huc sane perveniendum ab eo est ,
qui partium impiarum studio incensus velit quod
sibi placuerit , ratione & Religione repugnantibus
18쪽
docere . Hisce constitutis proponatur iuvenibus The Iogiae auditoribus , sine ulla illustratione , Veroniana illa Regula , quae num. III. sub finem , tamquam novatores reprehendit eos , qui dogma Catholicum contendant illud esse , de quo habetur inter Catholicos quaestio , utrum revera sit Catholicum. minimo regula eadem proponatur in ea urbe,& in ea Academia Theologica , in qua non defuit , qui in edito de moralibus disciplinis libro , negaverit Ecclesiae potestatem propriam constituendi coniugiorum impedimenta, qui ut arbitror verosi milius , Deodati librum legit , demonstrationes dogmatis non po tuit non persentiscere, quique tamen errorem Suum editis libris minime revocavit. Profecto , si absque alia illustratione proponitur supradicta Regula , ma ximum iuvenibus procreat erroris periculum . q. V. De hae autem Fide divina , quae sit etiam Catholica loquimur in praesenti e cum sola sit de qua Paullus ad um. cap. X. corde creditur ad iust riam, ore autem confessio fit ad salutem . q. VI. Porro in hac Fidei Catholicae Regulaenda omnes Synodi, Patres , ac Theologi consentiunt.
De hae Fide Catholica loquitur Veronius , quia
studebat Protestantes ad veram Ecclesiam revocare.
Sed haec sunt intelligenda , sicuti intelligendum est illud Fides iustificat, non quod sola Fides iustificet,
quae, Deo monente apud Iacobum Ap., sine operibus mortua est . Ita consessio quidem Fidei Catholicae est ad salutem necessaria ; sed necessarium pariter est Catholico ad salutem, non retinere corde, nec Ore pronuntiare propositiones illas , quas Ecclesia etsi, non d navit tamquam haereticas , damnavit tamen ut haeresi proximas , haeresini sapientes &c. eas insuper, quas commultis sensus Fidelium exhorret, tam-B quam
19쪽
quam alienas ab Ecclesiae Catholicae doctrina . Ecclesia enim non modo debet Fideles ab errore contra Fidem Catholicam avertere, sed ab alio quocumque, ex quo periculum Fidei Catholicae nascatur , vel aliud quodvis salutis spiritualis, & Christianae societatis detrimentum . Haec autem , & quae superius adnotata a nobis sunt, illustrant alia etiam, quae in. Veroniana Epitome sequuntur.
q. I. Duo igitur debent coniunctim adesse , ut doctrina aliqua sit Fidei Catholicae ; alterum ut sit revelata a Deo per Prophetas . Apostolos , seu LEuct res Canonicos ; alterum ut sit proposita ab Ecelesia . q. II. Si utrumque adsit alicui doctrinae , illa Fide divina Catholica est credenda : Si alterum desit, seu revelatis , seu propositio Ecclesia , non est Fide disi. na catholica credenda . Sed secundum adesse non potest , quin primum reperiatur et quia quum ciristus Ecclesiae promiserit assistentiam Spiritus Sancti, qui
doceat eam, duc atque in omnem Seritatem ; hae numquam , stante Dei promissione , qua semper obtinet , docet aliquos esse revelatum , quod non sit revelatum . Totest tamen aliquid esse revelatum a Deo , etiam in .erbo sus , obscure scilicet , quod nondum
sit propositum ab Ecclesia , quia illud quidem revelatum est in Uerbo disino , sed quod interprete egeat, CP nee dum Ecclesia sensum verbi Dei seu scripti seu traditi aperuerit , sicque nondum definierit ; Oproinde nondum proposuerit hoc vel illud esse Fide
Quod Auctor hoc loco ait , quod Ecclesia nunquam docet ut revelatum , quod revelatum non Sit, perinde ex sensu Veronii est , quod Ecclesia non
docet credendum de Fide Catholica id, quod ita
20쪽
non sit credendum . Ast cave putes, necesse fore , ut Ecclesia in quolibet canone dogmatico uti debeat formulis , quae demostrent. se definire aliquid tamquam revelatum , aut ad Fidem Catholicam portinens . Ita existimasse videtur scriptor quidam n perrimus Mediolanensis , qui abusus est regula Fidei Veroniana , ut infra suo loco dicam uberius ;Si formula decessaria foret in ipsis canonibus Conciliorum , nullus forte esset unquam promulgatus ab Ecclesia canon , qui dogmaticus esset censendus, quique ad Catholicam Fidem pertineret. Satis ergo est, ut illud ex scopo Conciliorum intelligatur ; quae quidem vel initio sessionum . vel in qualibet sessione declarant expresse vel implicite se definire Catholica dogmata, aut tradere Catholicam doctrinam, aut errores contra Scripturam , Traditionem , Ecclesiae documenta damnare , ac similibus rationibus se Christi num populum docere . Sed haec inferius erant declaranda & peculiaribus argumentis adversus Mediolanensem scriptorem confirmanda . Nunc progrediamur ad inspiciendas vel illustrandas Veronii de Fide Catholica Regulas negativas , qute ex positi Vis antea ab eo declaratis existimat necessario consequi ad Protestantium eruditionem .
q. I mum nihil sit de Fide Catholica, nisi revelatum per Propbetas , Apostolos , Auctores Canonicos. q. II. sequitur I. Nihil esse de Fide divina eorum omnium , quae novimus ex revelationibus factis post tempora Apostolorum quibusvis etiam Sanctis, Ambrosio , Cipriano , seu aliis , antiquis aut recentioribus , quorum Uriades sunt in vitis Sanctorum , citharime Senensis , Birgittae Oc. etiamsi approbatae forent tales visiones a quibusvis conciliis , etiam unizersalibus , qualta aliqua referuntur in II. Niceno'; quia ista B a me