Caii Plinii secundi Historiae naturalis libri 37. Quos recensuit & notis illustravit Gabriel Brotier. Tomus 1.6 2

발행: 1779년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

71 C. PLINII NATUR.

mentisque , ut oppidum aliquod, expugnata serpens CXX. pedum longitudinis. Pellis ejus maxillaeque usque ad bellum Numantinum duravere Romae in templo. Faciunt his fidem in Italia appellatae boae: in tantam amplitudinem exeuntes, ut di vo Claudio principe, occisae in Vaticano solidus in alvo spectatus sit infans. Aluntur primo bubuli lactis succo, unde nomen traxere. Ceterorum animalium, quae modo convecta undique, Italiam contia gere saepius, sormas nihil attinet scrupu

XV. I s. Paucissima Scythia gignit, inopia fruticum: pauca contermina illi Ge mania : insignia tamen boum ferorum genera, jubatos bisontes, excellentique vi& velocitate uros, quibus imperitum vulgus bubalorum nomen imponit, cum id gignat Africa, vituli potius cervique quadam similitudine. XVI. Septemtrio seri & equorum gregesserorum, sicut asinorum Asia, & Africa: Praeterea alcem , ni proceritas aurium &cervicis distinguat, iumento similem. Itemnatam in Scandi navia insula, nec umquam visam, in hac urbe, multis tamen narra tam , achlin, haud dissimilem illi, sed nullo suffraginum flexu: ideoque non cubantem, sed acclinem arbori in somno, eaque in-ςisa ad insidias, capi, alias velocitatis me-

182쪽

noratae. Labrum ei superius praegrande: ob id retrograditur in pascendo , ne in

priora tendens involvatur. Tradunt in Paeonia feram, quae bonasus Vocetur, equina iuba, cetera tauro similem, cornibus ita

in se flexis , ut non sint utilia pugnae: quapropter fuga sibi auxiliari, reddentem in ea fimum, interdum & trium jugerum longitudine : cujus contactus sequentes ut tynis aliquis amburat. XVII. Μirum pardos, pantheras, leOnes & similia, condito in corporis vaginas ungiatum mucrone , ne refringatur ii

beteturve , ingredi: aversisque falculis curis rere , nEc nisi appetendo protendere. I 6. Leoni praecipua generositas, tune cum colla armosque Vestiunt jubae. Id enim aetate contingit leone conceptis. Quos V

ro pardi generavere, semper insigni hoc carent: simili modo feminae. Magna iis libido coitus, & ob hoc maribus ira. Afriaca haec maxime spectat, inopia aquarum ad paucos amnes congregantibus se feris. Ideo multiformes ibi animalium partus :varth feminis jusque generis mares aut Viaut voluptate miscente. Unde etiam vulgare Graeciae dictum : α Semper aliquid non vi Africam adferre D. Odore pardi coiatum sentit in adultera leo, totaque Vi consurgit in poenam. Idcirco ea culpa flumine abluitur, aut longius comitatur. Semel au-

Η iii

183쪽

i C. PLINII NATUR.

tem edi partum, lacerato unguium acleutero in enixu, Vulgum credidisse video. Aristoteles diversa tradit, vir quem in iis magna secuturus ex parte , praefandum reor. Alexandro Magno rege inflammato cupidine animalium naturas noscendi, de legataque hac commentatione Aristoteli, summo in omni doctrina viro, aliquot mi, lia hominum in totius Asiae Graeciaeque tractu parere iussa, omnium quOS Venatus , aucupia, piscatusque alebant: quibusque via varia, armenta, alvearia, piscinae, aviaria in cura erant: ne quid usquam genitum ignoraretur ab eo : quos percunctando, quinquaginta serine Volumina illa praeci ra de animalibus condidit: quae a me collecta in arctum , cum iis quae ignoraverat, quaeso ut legentes boni consulant, in

universis rerum naturae operibus , medio

que clarissimi regum omnium desiderio, cura nostra breviter peregrinantes. Is ergo tradit leaenam primo fetu parere quinque Catulos , ac per annos singulas uno mi nus : ab uno sterilescere. Informes minimasque carnes magnituditis mustelarum

esse initio, semestres vix ingredi posse , nec nisi hises res moveri. 1n Europa autem inter Acheloum tantiun Nestumque amnes leones esse : sed longh viribus praestantiores iis , quos Africa aut Syria gignant

184쪽

. XVIII. Leonum duo genera: compactiale & breve, crispioribus jubis. Hos pavidiores esse, quam longos simplicisue villo: eos contemptores Vulnerum. Urinam mares crure sublato reddere, ut canes, grMVem odore, nec minus halitum : raros in

potu : Vesci alternis diebus : a saturitate in . terim triduo cibis carere. Quae possint, in mandendo solida devorare : nec capiente aviditatem alvo, conjectis in fauces u guibus extrahere, ut, si fugiendum in satietate, abeant. Vitam iis longam docet argumento, quod plerique dentibus defecti reperiantur. Polybius 2Emiliani comes, in senecta hominem appeti ab iis reseri, quinniam ad persequendas seras vires non superant. Tunc obsidere Africae urbes: eaque de causa crucifixos vidisse se cum Scipione , quia ceteri metu poenae similis absterre

rentur eadem noXa.

XIX. Leoni tantiim ex seris clementia in supplices: prostratis parcit: & ubi saevit, in Viros potius, quam in seminas fremit, in infantes non nisi magna fame. Creodit Libya intellectum pervenire ad eos princum. Captivam certe Gaetuliae reducem a divi , multorum in silvis impetum a se mitigatum alloquio, ausam dicere se iam nam , profugam, infirmam, supplicem animalis omnium generosissimi, ceterisque

imperitantis, indignam ejus gloria praedam.

185쪽

1 6 C. PLINII NATUR.

Varia circa hoe opinio , ex ingenio cuiuΩque, vel casu, mulceri alloquiis feras: quippe obvium, serpentes extrahi cantu, cogique in poenam , Verum falsumne sit,

vita non decreverit. Leonum animi index cauda, sicut &equorum aures. Namque & has notas generosissimo cuique natura tribuit. Immota

ergo placidus, clemens , blandientique similis, quod rarum est : crebrior enim iracundia. Εjus in principio, terra Verberatur: incremento terga , ceu quodam incitamento , flagellantur. Vis summa in pectore. Ex omni Vulnere, sive ungue impresso, sive dente, ater profluit 1a guis. Iidem satiati , innoxii sunt. Gener insitas in periculis maximh deprehenditur: non in illo tantummodo, quod spernens tela diu se terrore solo tuetur, ac Velut cogi testatur: cooriturque non tamquam periculo coactus, sed tamquam amentiae iratus. Illa nobilior animi significatio: quamlibet magna canum & Venantium urgente Vi, contemptim restitansque cedit

in campis, & ubi spectari potest: idem

ubi virgulta silvasque penetravit, acerrismo cursu fertur , Velut abscondente turpitudinem loco. Dum sequitur, insilit saltu

quo in fuga non utitur. Vulneratus observatione mira percussorem novit, & inquantalibet multitudine appetit. Eum ver

186쪽

ΗIsTOR. Lib. VIII. 177

qui telum quidem miserit, sed tamen non

vulneraVerit, correptum rotatumque sternit, nec Vulnerat. Cum pro catulis feta dimicat, oculorum aciem traditur defigere in terram, ne Venabula eXpavescat. Cetero dolis carent & suspicione: nec limis intuentur oculis, aspicique simili modo nolunt. Creditum est, a moriente humum morderi , lacrimamque leto dari. Atque hoc tale , tam saevum animal, rotarum orbes circumacti, currusque inanes , &gallinaceorum cristae , cantusque etiam magis terrent. sed maxime ignes. AEgritudinem fastidii tantum sentit, in qua med tur ei contumelia, in rabiem agente adne-Σarum lascivia simiarum. Gustatus deinde sanguis in remedio est.

XX. Leonum simul plurium pugnam Romae princeps dedit Q. Scaevola P. filius in curuli aedilitate. Centum autem jub torum primus omnium L. Sulla, qui postea dictator fuit, in praetura. Post eum Pompeius Magnus in Circo DC. in iis iubat

rum CCCXV. Caesar dictator CCCC.

XXI. Capere eos , ardui erat quondam operis, foveisque maxime. Principatu Claudii casus rationem docuit, pudendam paene talis ferae nomine , pastoris Gaetuli sago contra ingruentis impetum objecto rquod spectaculum in arenam protinus translatum est , vix credibili modo torpescente

187쪽

C. PLINII NATUR.

tanta illa feritate, quamvis levi inie&ν

operto capite, ita ut devinciatur non rein pugnans: videlicet omnis vis constat in oculis. Quo minus mirum sit, a Lysim

cho Alexandri jussu simul incluso stran

gulatum leonem. .

Iugo subdidit eos , p imusque Romae ad currum junxit M. Antonius, & quidem civili bello , clim dimicatum esset in Phase salicis campis, non sine quodam ostento temporum , generosos spiritus jugum s hite illo prodigio significante: nam quod ita vectus est cum mima Cytheride , sinpra monstra etiam illarum calamitatum fuit. Primus autem hominum leonem manu trae dare ausus , & ostendere mansuefactum , Hanno e clarissimis Poenorum traditur et damnatusque illo argumento , quoniam nihil non persuasurus Vir tam artificis i genii videbatur : & male credi libertas ei, cui in tantum cessisset etiam feritas. Sunt vero & fortuita eorum quoquct cleis mentiae exempla. Mentor Syracusanus in Syria leone obvio suppliciter Volutante, attonitus PaVore, cum refugienti undique

fera opponeret sese, & vestigia lamberet adulanti similis, animadvertit in pede ejus tumorem Vulvisque , & extracto surculo liberavit cruciatu. Pictura casum hunci testatur Syracusis. Simili modo Elphis S mius natione, in Africam delatus nave , V k,

188쪽

ΗIsro R. Lib. VIII. 179

iuxta litus conspecto leone hiatu minaci. arborem fuga petit, Libero patre invocato: quoniam tum praecipuus Votorum locus est, cum spei nullus est. Neque profugienti, cum potuisset, sera institerat: & procum-hens ad arborem, hiatu, quo terruerat, miserationem quaerebat. Os morsu avidi xe inhaeserat dentibus , cruciabatque in dia , tum poena in ipsis ejus telis, suspectantem, ac Velut mutis precibus orantem: dum sortuitu fidens non est contra feram multo diutius miraculo, quam metu, cessatum est. Degressus tandem evellit praerhenti, & quam maximh opus esset, accommodanti. Traduntque quamdiu navis ea in litore steterit, retulisse gratiam V natus aggerendo. Qua de causa Libero

patri templum in Samo Elpis sacravit , quod ab eo facto Graeci κε νο oς Διονυσου appellavere. Μiremur postea vestigia hominum intelligi a feris, cum etiam auxilia ab uno animalium sperent Cur enim non ad alia iere ρ aut unde medicas manus hominis sciunt 8 nisi sortὶ vis malorum, etiam feras omnia experiri cogit. 17. AEquἡ memorandum & de panthera radit Demetrius physicus , jacentem in media via hominis desiderio , repentis apparuisse patri cujusdam Philini , assect toris sapientiae: illum pavore coepisse regredi , seram verb circumvolutari non da.

189쪽

18o C. PLINII NATUR.

hie blandientem, seseque conflictantem maerore , qui etiam in panthera intelligi

posset. Feta erat, catulis procul in foveam delapsis. Primum ergo , miserationis fuit non expaVescere I proximum , ei curam intendere: secutusque, qua trahebat Vestem tinguium levi injectu , ut causam doloris intellexit, simulque salutis suae mercedem, exemit catulos : eaque cum iis prosequente , usque extra solitudines deductus, laeta atque gestiente: ut facila appareret gratiam referre, & nihil invicem imputare : quod etiam in homine rarum est. - XXII. Haec fidem & Democrito adserunt, qui Thoantem in Arcadia servatuma dracone narrat. Nutrierat eum puer dilectum admodum: parensque serpentis nuturam, & magnitudinem metuens, in se litudines tulerat, in quibus circumvento latronum insidiis , agnitoque voce, subvenit. Nam quae de infantibus ferarum lacte nutritis, cum essent expositi, produntur, sicut de conditoribus nostris a lupa, magnitudini fatorum accepta ferri aequius,

quam serarum naturae arbitror.

XXIII. Panthera & tigris macularum V rietate proph solae bestiarum spectantur: ceteris unus ac suus cujusque generis color est. Leonum tantiam in Syria niger. Pantheris in candido breves macularum

oculi. Ferunt odore earum mirὶ sollicitari

190쪽

quadrupedes cunctas, sed capitis torvitate terreri. Quamobrem occultato eo, reliqua dulcedine invitatas corripiunt. Sunt qui tr dant in armo iis similem Lunae esse m Culam , crescentem in orbes, & cavantem pari modo cornua. Nunc Varias, & pardos qui mares sunt, appellant in eo omni genere , creberrimo in Africa Syriaque. Quidam ab iis pantheras candore solo discernunt: nec adhuc aliam differentiam inveni. . XXIV. Senatust sultum fuit Vetus , vi ne liceret Africanas in Italiam advehem re D. Contra hoc tutit ad populum Cn. Aufidius tribunus plebis, permisitque Circensium gratia importare. Primus autem Scaurus aedilitate sua varias centum quinquaginta universas misit: dein Pompeius

Magnus quadringentas decem : divus Augustus quadringentas Viginti. XXV. Idem Q. Tuberone, Paulo Fa-hio Maximo coss. IV. Nonas Maias, The tri Marcelli dedicatione , tigrin primus omnium Romae ostendit in cavea mansues ctum : divus verb Claudius simul quatuor. 18. Tigrin Hyrcani & Indi ferunt animal velocitatis tremendae, & maximh cognitae , dum capitur totus ejus fetus, qui semper numerosus est. Ab insidiante r Pitur, equo quam maximh pernici atque in recentes subinde transfertur. At ubi Vacuum cubile reperit lata, maribus eni

SEARCH

MENU NAVIGATION