장음표시 사용
201쪽
Pus exonerat, & plagam limo rursus obaducit.
XLI. 27. Simile quiddam & volucris in
eadem AEgypto monstravit quae Vocatur ibis: rostri aduncitate per eam partem se perluens, qua reddi ciborum onera maxime salubre est. Nec haec sola a multis animalibus reperta sunt, usui futura & . homini. Dictamnum herbam extrahendis sagittis cervi monstrinere, percussi eo
telo , pastuque ejus herbae ejecto. Iidem percussi a phalangio , quod est aranei genus , aut aliquo simili, cancros edendo sibi medentur. Est & ad serpentium ictus praecipua, qua se lacerti, quoties cum his com seruere pugnam , vulnerati refovent. Chelidoniam visui saluberrimam hirundines monstravere, Vexatis pullorum oculis illa
Testudo cunilae, quam bubulam Vocant, pastu, vires contra serpentes refovete mustela rutae, in murium venatu cum iis dimicatione conserta : Ciconia origano , edera apri in morbis sibi medentur, &Cancros vescendo , maxime mari ejectos. Anguis hiberno situ membrana corporis obducta, feniculi succo impedimentum illud exuit, nitidusque Vernat. tauit autem a capite primum, nec celerius quam uno die ac nocte replicans , ut extra fiat mem-hranae, quod fuerat intus. Idem hiberna latebra
202쪽
latebra visu obscurato, marathro herba sese adfricans , oculos inungit ac refovet: si vero squamae obtorpuere , spinis jun, peri se scabit. Draco vernam nauseam siuvestris lactucae succo restinguit. Pantheras Perfricata carne aconito, venenum id est barbari venantur. Occupat illico fauces earum angor : quare pardalianches id venenum appellavere quidam. At fera conistra hoc excrementis hominis sibi medetur r& alias tam avida eorum, ut a pastoribus ex industria in aliquo vase suspensa altius , quam ut queat saltu attingere, jaculando se appetendoque deficiat, & postremo e seiret: alioqui vivacitatis adeo lentae, ut electis interaneis diu pugnet. Elephas chamaeleone concolori frondi devorato, Occurrit oleastro huic Veneno suo. Ursi, cum mandragorae mala gustavere, formicas lam-hunt. Cervus herba cinare venenatis pa-hulis resistit. Palumbes , graculi, merulae , perdices, lauri solio annuum fastidium purgant: columbae , turtures, & gaulinacei , herba quae vocatur helaine : an tes , ansereS, ceteraeque aquaticae herba siderite : grues & similes, junco palustri. Corvus occiso chamaeleone, qui etiam victori nocet, lauro insectum virus extinguit. XLII. 28. Millia praeterea, ut pote cum plurimis animalibus eadem natura rerum ,
203쪽
caeli quoque observaticinem & ventorum imbrium, tempestatum praesagia, aliis alia dederit , quod persequi immensum est, sequh scilicet quam reliquam cum sing Iis hominum societatem. Siquidem & pericula praemonent, non fibris modo extis que, circa quod magna mortalium portio haeret, sed alia quadam significatione. Ruiis nis imminentibus musculi praemigrant, ar nei cum telis primi cadunt. Auguria quiadem artem fecere apud Romanos: & sacerdotum collegium vel maximh sollemne est. In Τhracia locis rigentibus & Vubpes , animal alioqui solertia dirum : amisnes gelatos, lacusque non nisi ad ejus itum
reditumque transeunt. Observatum , eam
aure ad glaciem apposita, conjectare Crassitudinem gelus. XLIII. 29. Nec minus clara exitii do
cumenta sunt etiam ex contemnendis ania malibus. M. Varro auctor est, a cuniculis suffossum in Hispania oppidum, a talpis in Thessalia: ab ranis civitatem in Gal. lia pulsam, ab locustis in Africa: ex Gyaro Cycladum insula incolas a muribus suis gatos, in Italia Amyclas a serpentibus deletas. Citra Cynamolgos AEthiopas lath deserta regio est, a scorpionibus & solipugis gente sublata : & a scolopendris abactos Rhoetienses, auctor est Τheophrastus. Sed
ad reliqua ferarum genera redeamus.
204쪽
XLIV. 3o. Hyaenis utramque esse naturam, & alternis annis mares, alternis seminas fieri, parere sine mare, Vulsus credit,
Aristoteles negat. Collum & tuba contiis nultate spinae porrigitur, flectique , nisi circumactu totius corporis, nequit. Multa praeoterea mira traduntur. Sed maxime sermonem humanum inter pastorum stabula a Simulare , nomenque alicujus addiscere , quem evocatum foras laceret. Item Vomitionem hominis imitari, ad sollicitandos canes, quos invadat. Ab uno animali sepulcra erui, inquisitione corporum. Feminam raro capi. oculis mille esse varietates , colorumque mutationes. Praeterea umbrae ejus contactu canes obmutescere. Et quibusdam magicis artibus omne animal,
quod ter lustraverit, in vestigio haerere. XLV. Hujus generis coitu leaena AEthiopica parit corocottam, similiter voces imitantem hominum pecorumque. Acies ei Perpetua: in utraque parte oris nullis gingivis , dente continuo: qui ne contrario occursu hebetetur, capsarum modo includitur. Hominum sermones imitari & ma tichoram in AEthiopia, auctor est Iuba. XLVI. Hyaenae plurimae gignuntur in Africa, quae & asinorum silvestrium multitudinem fundit. Mares in eo genere Si guli seminarum gregibus imperitant. Tiament libidinis aemulos, &. ideo gravidas
205쪽
custodiunt, morsuque natos mares castrant Contra gravidae latebras petunt, & parere furto cupiunt, gaudentque copia libiadiniS.
XLVII. Easdem partes sibi ipsi Pontici
amputant fibri, periculo urgente, ob hoc se peti gnari: cassoreum id Vocant medici : alias animal horrendi morsus, arbores iuxta flumina, ut ferro, caedit: hominis parte comprehensa, non antequam fracta conis Crepuerint ossa, morsus resolvit. Cauda pi cium iis, cetera species lutrae. Utrumque aquaticum : utrique mollior pluma pilus. XLVIII. 3I. Ranae quoque rubetae, qua rum & in terra, & in humore vita, plurimis resertae medicaminibus, deponere ea adsidue ac resumere a pastu dicuntur, V nena tantum semper sibi reservantes. XLIX. Similis & vitulo marino victus, in mari ac terra: simile fibris & ingenium. Evomit sel suum, ad multa medicamenta utile : item coagulum, ad comitiales moris hos: ob ea se peti prudens. Theophrastus auctor est, anguis modo & stelliones senectutem exuere, eamque protinus devorare, praeripientes comitiali morbo remedia. Eosdem mortiferi in Graecia morsus,
innoxios esse in Sicilia. L. 32. Cervis quoque est sua malignitas quamquam placidissimo animalium. Urge te Vi canum, ultro coniugiunt ad hominem.
206쪽
Et in pariendo semitas minus cavent, humanis Vestigiis tritas, quam secreta ac feris opportuna. Conceptus earum post Arincturi sidus. octonis mensibus ferunt par- us, interdum & geminos. A conceptu se parant se. At mares relicti rabie libidinis saeviunt: fodiunt scrobes. Tunc rostra e rum nigrescunt, donec aliqui abluant imis
bres. Feminae autem ante partum Purga
tur herba quadam, quae selelis dicitur, faciliore ita utentes utero. A partu duas, vae aros & seselis appellantur, pastae, re- eunt ad fetum: illis imbui lactis primos
Volunt succos, quacumque de causa. Ed tos partus exercent cursu, & fugam meditari docent: ad praerupta ducunt, saltum rue demonstrant. Iam mares soluti des
erio libidinis, avidδ petunt pabula. Ubi
se praepingues sensere, latebras quaerunt, fatentes incommodum pondus. Et alias semper in fuga adquiescunt, stantesque respiciunt: cum prope Ventum est , rursus fugae praesidia repetentes. Hoc fit intestini dolore, tam infirmi, ut ictu levi rumpatur intus. Fugiunt autem latratu canum audiato secunda semper aura, ut vestigia cum ipsis abeant. Μulcentur fistula pastorali &Cantu : Cum erexere aures, acerrimi auditus : cum remisere, surdi. Cetero animal simplex, & omnium rerum miraculo stupens: in tantum, ut equo aut bucula ac-
207쪽
cedente propitis, hominem juxta venanis
tem non cernant: aut Si cernant, arcum
ipsum sagittasque mirentur. Maria tranant gregatim nantes porrecto ordine, & capita imponentes praecedentium clunibus, vicibusque ad terga redeuntes. Hoc maximh notatur a Cilicia Cyprum trajicientibus. Nec vident terras, 1ed in odore earum natant. Cornua mares habent, solique animalinm omnibus annis stato Veris tempore amittunt: ideo sub ipsa die quam maxime invia petunt. Latent amissis velut
inermes : sed & hi bono suo invident.
Dextrum cornu negant inVeniri, ceu medicamento aliquo praeditum: idque mirabblius fatendum est, clim & in vivariis molent omnibus annis: defodi ab iis putant. Accensi autem utriusibet odore comitiales morbi deprehenduntur. Indicia quoque aetatis in illis gerunt, singulos annis adiniicientibus ramos usque ad sexennes. Ab eo tempore similia revivescunt: nec potest aetas discerni, sed dentibus senecta declaratur. Aut enim paucos, aut nullos h hent : nec in cornibus imis ramos, alioqui ante frontem prominere solitos junioribus. Non decidunt castratis cornua, nec nascuntur. Erumpunt autem renascentibus tubetibus primo aridae cutis similia. Eadem teneris increscunt ferulis, arundineas in pa
niculas molli plumata lanugine. Quamdiu
208쪽
carent iis, noctibus procedunt ad pabula : increscentia Solis vapore durant, ad arbores subinde experientes: Gi placuit robur, in aperta prodeunt. Captique jam
sunt, edera in comibus viridante ex at, tritu arborum, ut in aliquo ligno, teneris , dum experiuntur, innata. Fiunt albquando & candido colore, qualem fuisse tradunt Q. Sertorii cervam , quam esse s tidicam Hispaniae gentibus persuaserat. Et iis est cum serpente pugnac Vestigant camVemas, nariumque spiritui extrahunt renitentes. Ideo singulare abigendis serpentibus, odor adusto cervino cornu. Contra morsus vero praecipuum remedium eX co gulo hinnulei in matris utero occisi. Vita cervis in confesso longa, post centum annos aliquibus captis cum torquibus aureis ,
quos Alexander Magnus addiderat, adopertis jam cute in magn1 obesitate. Fe-hrium morbos non sentit hoc animal, quin ει medetur huic timori. Quasdam modo principes seminas scimus omnibus diebus matutinis carnem eam degustare solitas, &longo aevo caruisse febribus : quod ita demum existimant ratum, si vulnere uno interierit.
33. Eadem est specie, barba tantum &armorum Villo distans, quem τραγέλαφον Vocant, non alibi, quam juxta Phasin amnem, nascens.
209쪽
LI. Cervos Africa propemodum sola non gignit: At chamaeleonem &ipsa, quamquam frequentiorem Indiae. Figura & magnitudo erat lacerti, nisi crura essent recta & excelsiora. Latera Ventri junguntur,
ut piscibus, & spina simili modo eminet. Rostrum, ut in parvo, haud absimile suillo:
cauda praelonga in tenuitatem desinens, es implicans se viperinis orbibus : ungues adunci : motus tardior, ut testudini: co Pus asperum, ceu crocodilo : oculi in reincessu cavo, tenui discrimine praegrandes,& corpori concolores: numquam e S Ope rit : nec pupillae motu, sed totius oculi ve satione circumaspicit. Ipse celsus hianti semper ore, solus animalium nec cibo nec Potu alitur, nec alio quam aeris alimento rcirca caprificos ferus, innoxius alioqui. Et coloris natura mirabilior : mutat namque
eum subinde, & oculis, & cauda, & toto
corpore, redditque semper quemcumque proximh attingit, praeter rubrum candidumque. Defuncto pallor est. Caro in capite& maxillis , & ad commissuram caudae admodum exigua, nec alibi toto corpore :sanguis in corde , & circa oculos tantum:' Viscera sine splene. Hibernis mensibus t
LII. 34. Mutat colores & Scytharum ta-randus, nec aliud ex iis quae pilo vestiui
tur, nisi in Indiis lycaon, cui jubata tra-
210쪽
ditur cervix. Nam thoes luporum id genus est procerius longitudine , brevitate
crurum dissimile, Velox saltu, Venatu Vivens, innocuum homini habitum, non Colorem mutant, per hiemes hirti, aest te nudi. Tarando magnitudo, quae bovi et Caput majus cervino, nec absimile: comnua ramosa, ungulae bifidae, villus magnia tudine ursorum. Sed cum libuit sui coloris esse, asini similis est. Tergori tanta duritia, ut thoraces ex eo faciant. Colorem omnium arborum , fruticum , florum, lincorumque reddit, in quibus latet, metuens, ideoque raro capitur. Mirum esset habitum corpori tam multiplicem dari, mirabilius & villo. LIII. 33. Hystrices generat India &Africa spinii contectas, herinaceorum genere: sed hystrici longiores aculei, & cum intendit cutem , missiles. Ora urgentium figit canum, & paulo longius jaculatur.
Hibernis autem se mensibus condit: quae natura multis , & ante omnia ursis.
LIV. 36. Eorum coitus hiemis initio: nec Vulgari quadrupedum more, sed ambobus cubantibus complexisque. Deinde s cessus in specus separatim, in quibus pariunt trigesimo die, plurimum quinos. Hi
sunt candida insormisque caro , paulo minribus major, sine oculis, sine pilo, ungues tantum prominent: hanc lambendo