장음표시 사용
191쪽
cura non est sobolis : fertur praeceps, od
re Vestigans. Raptor adpropinquante fremi tu , abjicit unum e catulis. Tollit illa morissu, & pondere etiam Ocior acta remeat, iterumque consequitur, ac subinde: do nec in navim regresso irrita feritas saevit in litore.
XXVI. Camelos inter armenta pascit oriens, quarum duo genera, Bactriae &Arabiae r disserunt, quod illae bina habent tubera in dorso, hae singula: sub pectore alterum, cui incumbant. Dentium superiore ordine, ut boves, carent in utroque genere. Omnes autem jumentorum
ministeriis dorso funguntur, atque etiam equitatu in proeliis. Velocitas inter equos, sed sua cuique mensura, sicuti Vires : ne ultra adsuetum procedit spatium, nec plus instituto onere recipit. Odium adversus equos gerunt naturale. Sitim & quatriduo tolerant: implenturque, cum bibendi oc casio est, & in praeteritum, & in futurum , obturbata proculcatione prius aqua: aliter Potu non gaudent. Vivunt quinquagenis annis, quaedam & centenis. Utcumque rabiem &. ipsae sentiunt. Castrandi genus . etiam feminas, quae bello praeparentur , i ventum est: sortiores ita fiunt coitu negat
XXVII. Harum aliqua similitudo in duo
transfertur animalia: Nabun AEthiopes v
Cant, collo similem equo, pedibus & crum
192쪽
xibus bovi, camelo capite, albis maculis rutilum colorem distinguentibus, unde ainpellata Camelo pardalis, dictatoris Caesaris Circensibus Iudis primum visa Romae. Ex eo subinde cernitur , aspectu magis, quam feritate, conspicua: quare etiam ovis ferae nomen invenit.
XXVIII. 19. Pompeii Magni primum
ludi ostenderunt Chama, quem Galli R sum vocabant, in gie Iupi, pardorum m culis. Iidem ex AEthiopia, quas vocant κηπους , quarum pedes posteriores, pedibus humanis & cruribus, priores manibus fuere similes. Hoc animal postea Romanon vidit. XXIX. dio. 1isdem ludis & rhinoceros . unius in nare cornus , qualis saepe Visus. Alter hic genitus hostis elephanto: cornu ad saxa limato praeparat se pugnae, in diamicatione alvum maximh petens, quam scit esse molliorem. Longitudo ei par,
crura multo breviora , color buxeus.
XXX. 2I. Lyncas vulgo frequentes &sphingas, fusco pilo, mammis in pectore geminis, AEthiopia generat, multaque alia monstri similia et pennatos equos, & cor
nibus armatos, quos Pegasos vocant: Cr Cottas , Velut ex cane lupoque Coneeptos , omnia dentibus frangentes, protinusque devorata conficientes ventre et Cercopia
thecos nigris capitibus, pilo asinino, &dissimiles ceteris voce:
193쪽
Indicos boves unicornes, tricornesque Leucrocotam pernicissimam feram, asinisere magnitudine , cruribus cervinis : collo , cauda, pectore leonis, capite melium, hisulca ungula, ore ad aures usque reia cisio, dentium loco osse perpetuo. Hanc
seram humanas Voces tradunt imitari.
Apud eosdem & quae Vocatur eale, main gnitudine equi fluviatilis, cauda elephanti,
colore nigra vel sulva: maxillas apri, m jora cubitalibus cornua habens, mobilia, quae alterna in pugna sistit, variatque infesta aut obliqua, utcumque ratio monstravit. Sed atrocissimos habet tauros silvestres, majores agrestibus, Velocitate amte omnes, colore fulvos, oculis caeruleis, pilo in contrarium verso, ridita ad aures dehiscente, juxta cornua mobilia : tergori duritia silicis, omne respuens vulnus. Fein Tas omnes Venantur: ipsi non aliter, quam foveis capti, feritate semper intereunt.
Apud eosdem nasci Ctesias scribit, quam
mantichoran appellat, triplici dentium Ordine pectinatim coeuntium, facie & auriaculis hominis, oculis glaucis, colore se guineo, corpore leonis, cauda scorpionis modo spicula infigentem : Vocis, ut si misceatur fistulae & tubae concentus : Velocutatis magnae, humani corporis Vel praecia
XXXL In India & hoves solidis uti
194쪽
gesIs, unicornes : & seram nomine axin,
hinnulei pelle, pluribus candidioribusque maculis, sacrorum Liberi patris. Orsaei Indi simias candentes toto corpore Venantur. Asperrimam autem feram monocero. tem , reliquo corpore equo similem, capite cervo, pedibus elephanto, cauda apro , mugitu graVi, uno cornu nigro media fronis te cubitorum duum eminente. Hanc seram vivam negant capi.
XII. Apud Hesperios AEthiopas sons est Nigris, ut plerique existimavere, Νili
caput: argumenta , quae diximuS, persu dent. Iuxta hunc fera appellatur catoble-Pas, modica alioquin, ceterisque membris inerS, caput tantum praegrave aegre ferens: id dejectum semper in terram : ali s inte necio humani generis, omnibus qui oc los eius videre confestim exspirantibus.
XXXIII. Eadem & hasilisci serpentis est
vis. Cyrenaica hunc generat provincia , duodenum non amplius digitorum magnitudine, candida in eapite macula, ut quodam diademate insignem. Sibilo omnes fugat serpentes : nec flexu multiplici, ut reliquae , corpus impellit, sed celsus &erectus in medio incedens. Necat frutices, Non contactos modb, Verum & adflatos: exurit herbas, rumpit saxa. Talis vis malo est. Creditum quondam, ex equo Oc
cisum hasta, & per eam subeunte vi, no
195쪽
equitem modb, sed equum quoque ab sumptum. Atque huic tali monstro saepe
enim enectum concupivere reges videre mustelarum virus exitio est : adeo nat
rae nihil placuit esse sine pari. Injiciunt
eas cavernis facile cognitis soli tabe: necant illae simul odore, moriunturque, &naturae pugna conficitur. XXXIV. aa. Sed in Italia quoque creditur luporum visus esse noxius: Vocemque homini, quem priores contemplentur, adimere ad praesens. Inertes hos par.
vosque Africa & AEgyptus gignunt: asperos trucesque, frigidior plaga. Homines in
lupos Verti , rurrumque restitui sibi, fausum esse confidenter existimare debemus, aut credere omnia. quae fabulosa tot saeculis comperimus. Unde tamen ista vulgo infixa sit fama in tantum, ut in maledictis versipelles habeat, indicabitur. Euanthes inter auctores Graeciae non spretus, tradit Arcadas scribere, ex gente Anthi cujusdam, sorte familiae lectum, ad stagnum quoddam regionis ejus duci, vestituque in quercu suspenso transnatare, atque abire in deserta, transfigurarique in lupum , &cum ceteris ejusdem generis congregari Per annos novem. Quo in tempore si homine se abstinuerit, reverti ad idem st gnum: & cum transnataverit, essigiem recipere, ad pristinum habitum addito n
196쪽
vem annorum senio. Id quoque Fabius . eamdem recipere vestem. Mirum est quo procedat Graeca credulitas i Nullum tam impudens mendacium est, ut teste careat. Itaque Agriopas , qui Olympionicas scrip- Sit . narrat Demaenetum Parrhasium in 1 crificio , quod Arcades Iovi Lycaeo hum na etiam tum hostia faciebant, immolati pueri exta degustasse, & in lupum se comvertisse: eumciem decimo anno restitutum athleticae, certasse in pugilatu , Victoremque Olympia reversum. Quin & caudae hujus animalis creditur Vulgo inesse amatorium virus exiguo in villo, eumque, cum capiatur, abjici, nec idem pollere, nisi viventi direptum. Dies, quibus coeat, toto anno non amplius duodecim. Εudem in fame vesci terra. Inter auguria , ad dexteram commeantium praeciso itin re , si pleno id ore fecerit, nullum omianum praestantius. Sunt in eo genere, qui cervarii vocantur, qualem e Gallia in Pompeii Magni arena spectatum diximus. Huicquamvis in fame mandenti, si respexerit, oblivionem cibi subrepere aiunt, digres.sumque quaerere aliud. XXXV. 23. Quod ad serpentes attinet, vulgatum est colorem ejus plerasque te
rae habere, in qua occultentur. Innumera esse genera. Cerastis corpore eminere cornicula saepe quadrigemina: quorum motu
197쪽
Teliquo corpore occultato , sollicitent ad se aves. Geminum caput amphisbaenae, hoc est, & a cauda, tamquam parum esset uno ore fundi venenum. Aliis squamas esse, aliis picturas: omnibus exitiale virus. Iaculum ex arborum ramis vibrari: nec pedibus tantum Pavendas serpentes, sed & missili volare tormento. Colla aspidum intumescere, nullo ictus remedio, praeterquam si Con festim partes contame amputentur. Unus huic tam pestifero animali sensus, Vel potius assectus est. Conjugia ferme Vaga tur e nec nisi cum pari vita est : itaque alterutra interempta, incredibilis alteri ubtionis cura. Persequitur intersectorem, Inumque eum in quantolibet populi agmine notitia quadam infestat, perrumpit omnes dissicultates, permeat spatia, nec nisi amnibus arcetur, aut praeceleri fuga. Non est fateri, rerum natura largilis mala, an Temedia genuerit. Iam primum hebetes oculos huic malo dedit: eosque non in fronte ex adverso cernere, sed in temporibus : itaque excitatur pede saepius quam visu. 24. Deinde internecinum bellum cum
XXXVI. Notum est animal hac gloria
maxime, in eadem natum AEgypto. Me
git se limo saepius, siccatque Sole. Mox ubi pluribus eodem modo se coriis loria
198쪽
havit, in dimicationem pergit. In ea caudam attollens, ictus irritos aversus exciapit, donec obliquo capite speculatus invadat in fauces. Nec hoc contentus , aliud haud militis debellat animal. XXXVII. 23. Crocodilum habet Νiis lus, quadrupes malum, & terra pariter a flumine infestum. Unum hoc animal te restre linguae usu caret. Unum superiore mobili maxilla imprimit morsum, alias tediribilem , pectinatim stipante se dentium serie. Magnitudine excedit plerumque duodeviginti cubita. Parit ova quanta anseres: eaque extra eum locum semper i cubat , praedivinatione quadam, ad quem summo auctu eo anno accessurus est Nilus. Nec aliud animal ex minori origine in majorem crescit magnitudinem. Et unguibus hic armatus est, contra omnes ictus cute invicta. Dies in terra agit, noctes in aqua, teporis utrumque ratione. Hunc saturum cibo piscium , & semper esculento ore, in litore somno datum, parva avis , quae trochilos ibi vocatur, rex avium in Italia, invitat ad hiandum pabuli sui gratia, os primum ejus adsultim repurgans, mox dentes , & intus fauces quoque ad hane scabendi dulcedinem quam maximEhiantes: in qua voluptate somno pressum conspicatus ichneumon , per easdem se ees , ut telum aliquod, immissus, erodit
199쪽
. XXXVIII. Similis crocodilo, sed mInor
etiam ichneumone, est in Nilo natus sci COS, Contra Venena praecipuus antidotis ritem ad inflammandam Virorum Venerem. Verum in crocodilo major erat pestis, quam ut uno esset eius hoste natura contenta. Itaque & delphini immeantes Ν Io, quorum dorso tamquam ad hunc usum cultellata inest spina, abigentes eos praeda , ac velut in suo tantum amne regnanotes , alioqui impares Viribus ipsi, astu interimunt : callent enim in hoc cuncta animalia, sciuntque non sua modo commoda , Verum & hostium adversa : norunt sua tela, norunt occasiones, partesque dissidentium imbelles. In ventre mollis est tenuisque cutis crocodilo: ideo se , ut terruti, mergunt delphini, subeuntesque alvum illa secant spina. Quin & gens hominum est huic belluae adversa in ipso Nilo Temtyritae, ab insula, in qua habitat, appe
Iata. Mensura eorum parva, sed praetentia animi in hoc tantum usu mira. Terri. hilis haec contra fugaces hellua est, fugax contra insequentes e sed adverstim ire 1 olihi audent. Quin etiam flumini innatant: dorsoque equitantium modo impositi, hiantibus resupino capite ad morsum, addita
in os clava, dextra ac laeva tenentes EX- trema ejus utrimque, ut frenis in terram agunt captivos: ac voce etiam sola term
200쪽
tos, cogunt evomere recentia corpora adsepulturam. Itaque uni ei insulae crocodili non adnatant: olfactuque ejus generis hominum , ut Psyllorum serpentes fugantur. Hebetes oculos hoc animal dicitur habere in aqua , extra acerrimi visus: quatuorque mentes hiemis inedia semper transmittere in specu. Quidam hoc unum quamdiu vi-Vat , crescere arbitrantur : Vivit autem Iongo tempore.
XXXIX. Major altitudine in eodem Nilo bellua hippopotamus editur: ungulis hinis, quales bubus, dorso equi, & juba,& hinnitu , rostro resimo , cauda & dentibus aprorum aduncis , sed minus noxiis: tergoris ad scuta galeasque impenetrabilis , Praeterquam si humore madeat. De pascitur segetes, destinatione anth ut ferunt) determinatas in diem, & ex agro ferentibus vestigiis, ne quae revertenti insidiae comis
XL. 26. Primus eum, & quinque croco dilos Romae aedilitatis suae ludis M. Scau-Tus temporario euripo ostendit. Hippopotamus in quadam medendi parte etiam magister exstitit. Assidua namque satietate obesus exit in litus, recentes arundinum caesuras speculatum : atque ubi acutissimam videt stirpem, imprimens corpus, venam quamdam in crure vulnerat, atque ita profluvio sanguinis morbidum alias co
