장음표시 사용
231쪽
annis ibi auream pateram argenteam qua mergunt iis diebus quos habent natales Apis : septem hi sunt, mirumque neminem per eos a crocodilis attingi: octavo post horam diei sextam, redire belluae feriis
LXXII. 47. Magna & pecori gratia, Vel
in placamentis deorum, Vel in usu vellerum. Ut boves victum hominum excolunt, ita corporum tutela pecori debetur. G neratio bimis utrimque ad novenos annos et
quibusdam & ad decimum. Primiparis mi
nores fetus. Coitus omnibus ad Arcturi occasum, id est, a tertio Idus Maias, ad Aquilae occasum in X. Kal. Aug. Gerunt partum diebus centum quinquaginta: postea concepti invalidi. Cordos vocabant
antiqui post id tempus natos. Multi hiberis
nos agnos praeferunt Vernis, quoniam magis intersit ante solstitium quam ante brumam firmos esse, solumque hoc animal utiliter bruma nasci. Arieti naturale agnas fastidire, senectam ovium consectari: &ipse senecta melior, mutiluS quoque utiatior. Ferocia ejus cohibetur, cornu iuxta aurem terebrato. Dextro teste praeligato seminas generat, laevo mares. Τonitrua solitariis ovibus abortus inferunt. Remedium est congregare eas, ut coetu juventur. Aquilonis flatu mares concipi dicunt, Austra' feminas: atque in eo genere arietum m
232쪽
xime spectantur ora: quia cujus coloris sub lingua habuere venas, ejus & lanicium est in fetu : Variumque, si plures fuere: dc mutatio aquarum potusque Variat, ovium summa genera duo, tectum & colonicum: illud mollius, hoc in pascuo delicatius , quippe cum tectum rubis vescatur. Operimenta ei ex Arabicis praecipua. LXXIII. 48. Lana autem laudatissima
Apula, & quae in Italia Graeci pecoris appellatur . alibi Italica. Tertium locum
Milesiae oves obtinent. Apulae breves vi lo , nec nisi paenulis celebres. Circa Tarentum Canusiumque summam nobilitatem habent. In Asia vero eodem genere Laodiceae. Alba Circumpadanis nulla prae fertur , nec libra chntenos nummos ad hoe aevi excessit ulla. Oves non ubique toris dentur: durat quibusdam in locis vellenis di mos colorum plura genera: quippe clim desint etiam nomina eis. Quas natia Vas appellant, aliquot modis Hispania et
nigri velleris praecipuas habet Pollentia juxta Alpes : jam Asia rutili, quas Erythraeas vocant: item Baetica : Canusium fulvi: Tarentum & suae pulliginis. Succia dis omnibus medicata vis. Iuriae Libumniaeque pilo propior, quam lanae, peXis aliena vestibus, oc quam Salacia scutulato textu commendat in Lusitania. Similis circa Piscenas provinciae Narbonensis: simia
233쪽
lis & in AEgypto, ex qua Vestis detrha
usu pingitur, rursusque aevo durat. Est&hirtae pilo crasso in tapetis antiquissima gratia: jam certh priscos iis usos , Homerus auctor est. Aliter haec Galli pingunt, aliter Parthorum gentes. Lanae & per se coactam vestem faciunt: & si addatur acetum, etiam ferro resistunt: immo Vero etiam ignibus novissimo sui purgamento, quippe alienis polientium extractae , in tomenti usum veniunt, Galliarum, ut arbitror, i vento : certh Gallicis hodie nominibus di cernitur : nec facith dixerim, qua id aetate coeperit. Antiquis enim torus e stramento erat, qualiter etiam nunc in castris. Gausapa patris mei memoria coepere: amphimalia , nostra: sicut villosa etiam Ventralia : nam tunica lati clavi, in modum gausapae texi nunc primum incipit. Lan rum nigrae nullum colorem bibunt. De reliquarum infectu suis locis dicemus, in
conchyliis marinis, aut herbarum natura.
LXXIV. Lanam in colo & fuso Tan, quilis, quae eadem Caia Caecilia Vocata est, in templo Sanci durasse, prodente se, a ctor est M. Varro : factamque ab ea togam regiam undulatam in aede Fortunae, qua Ser. Tullius fuerat usus. Inde factum,
ut nubentes Virgines comitaretur colus
compta, & susus cum stamine. Ea prima xexuit rectam tunicam, quales cum toga
234쪽
tara tirones induuntur , noVaeque nuptae. Indulata vestis prima e laudatissimis fuit: inde sororiculata defluxit. Togas rasas Phryxianasque, divi Augusti novissimis temporibus coepisse, scribit Fenestella. Crebrae
papaveratae antiquiorem habent originem, iam sub Lucilio poeta in Torquato not tae. Praetextae apud Etruscos originem i venere. Trabeis usos accipio reges: pictas
vestes iam apud Homerum fuisse, unde triumphales natae. Acu facere id Phryges invenerunt, ideoque Phrygioniae appellatae sunt. Aurum intexere in eadem Asia invenit Attalus rex: unde nomen Attalbeis. Colores diversos picturae intexere Babylon maxime celebravit, & nomen imposuit. Plurimis vero liciis texere, quae polymita appellant, Alexandria instituit: 1c tulis dividere, Gallia. Metellus Scipio tria cliniaria Babylonica sestertium octingentis millibus venisse jam tunc, posuit in Catonis criminibus, quae Neroni principi quadragies sestertio nuper stetere. Servii Tullii praetextae, quibus signum Fortunae ab
eo dicatae coopertum erat, duravere ad
Sejani exitum. Mirumque fuit nec defluxisse eas, nec teredinum iniurias sensisse annis DLX. Vidimus jam &. Viventium vellera , purpura, cocco, conchylio , se u pedalibus libris insecta, velut illa sic namici cogente luxuria.
235쪽
LXXV. In ipsa ove satis generositatis
ostenditur brevitate crurum, Ventris V stitu : quibus nudus esset, apicas Vocabant, damnabantque. Syriae cubitales ovium caudae plurimumque in ea parte lanicii. C, strari agnos, nisi quinquemestres, praematurum existimatur.
Est & in Hispania, sed maximε Co
sica, non maxime absimile pecori, genus musmonum, caprino Villo, quam pecoris Velleri, propius. Quorum e genere &ovibus natos prisci Umbros vocarunt. In firmissimum pecori caput , quamobrem aversum a Sole pasci cogendum. Quam stultissima animalium lanata. Qua timuere ingredi, unum cornu raptum sequuntur. Vita longissima anni X. in AEthiopia XIII. Capris eodem loco XI. in reliquo orbe plurimum octoni. Utrumque genuς intra quartum coitum impletur. LXXVI. so. Caprae pariunt & quate nos, sed raro admodum. Ferunt quinque menSibus, ut Oves. Caprae pinguitudinasterilescunt. Ante trimas minus utiliter generant, & in senecta ultra quadriennium. Incipiunt septimo mense, adhuc lactentes. Mutilum in utroque sexu utilius. Primus in die coitus non implet: sequens essicacior, ac deinde. Coneipiunt Novembri mense, ut Martio pariant turgescentibus
Firgultis , aliquando anniculae , semper
236쪽
bimae, in trimatu inutiles. Pariunt octonis annis. Abortus frigori obnoxius. Oculos suffusos capra junci puncto sanguine exon rat, caper rubi. Solertiam ejus animalis, Mucianus visam sibi prodidit in ponte praetenui, duabus obviis e diverso: cum circumactum
angustiae non caperent, nec reciprocationem
longitudo in exilitate caeca, torrente rapido minaciter subterfluente, alteram decubuisse, atque ita alteram proculcatae supergressam. Mares quam maximh simos, longis auri-hus infractisque, armis quam villosissimis robant. Feminarum generositatis insigne ,
aciniae corporibus a cervice binae depen. dentes. Non omnibus cornua : sed quibus sunt, in his & indicia annorum per incre menta nodorum. Mutilis lactis major ube tas. Auribus eas spirare , non naribus, nec umquam febri carere, Archelaus auctor est: ideo fortassis anima his, quam ovibus, ardentior, calidioresque concubitus. Tradunt & noctu non minus cernere,
quam interdiu: ideo si caprinum jecur u scantur, restitui vespertinam aciem his , quos nyctalopas vocant. In Cilicia, cirς que Syrtes villo tonsili vestiuntur. Capras in occasum declivi Sole, in pascuis negant contueri inter sese , sed aversas jacere : reliquis autem horis adversas, & im ter cognationes. Dependet Omnium mento Villus, quem aruncum Vocant: hoc si
237쪽
quis adprehensam ex grege unam trahat, ceterae stupentes spectant. Id etiam evenire , elim quamdam herbam aliqua ex eis momorderit. Morsus earum arbori exiti Iis. Olivam lambendo quoque sterilem faciunt , eaque ex causa Minervae non imis
LXXVII. uer. Suilli pecoris admissura a
Favonio ad aequinoctium Vernum: aetas, octavo mense : quibusdam in locis etiam quarto, usque ad octaVum annum. Partus his anno : tempus utero quatuor mensium: numerus secunditatis ad vicenos: sed ed care tam multos nequeunt. Diebus decem
circa brumam statim dentatos nasci, Νigidius tradit. Implentur uno coitu, qui &geminatur propter facilitatem aboriendi. Remedium, ne prima subatione, neque ante flaccidas aures coitus fiat. Mares non ultra trimatum generant. Feminae senectute fessae , cubantes coeunt. Comesse fetus his, non est prodigium. Suis fetus sacrificio die quinto purus est, pecoris die octavo , bovis tricesimo. Coruncanus rumin Ies hostias, donec bidentes fierent, Puras negavit. Suem oculo amisso putant cito extingui : alioqui vita ad quindecim annos , quibusdam & Vicenos. Verum esserantur, & alias obnoxium genus morbis,
anginae maximh , & strumae. Index suis imyalidae, cruor in radice setae dorso evul-
238쪽
sae, eaput obliquum in incessu. Penuriam lactis praepingues sentiunt, & primo fetu minus sunt numerosae. In luto volutatio generi grata. Intorta cauda: id etiam notatum , facilius litare , in dexterum quam in laevum, detorta. Pinguescunt LX. diebus, sed magis tridui inedia saginatione orsa Animalium hoc maxime brutum, animamque ei pro sale datam non illepidh existimabatur. Compertum agnitam vocem suarii furto abactis, mersoque navigio inci natione Iateris unius remeasse. Quin &duces in urbe forum nundinarium domose
ue petere discunt: & feri sapiunt patu
e confundere utinam, fugam leVare. C strantur seminae quoque , sicuti cameli,
post bidui inediam suspensae pernis prioribus , vulva recisa : celeritis ita pingues
Adhibetur & ars iecori feminarum, Sicut anserum , inventum M. Apicii, fico arida saginatis ac satietate necatis repenthmulsi potu dato. Neque aho ex animali numerosior materia ganeae : quinquaginta proph sapores, clam ceteris singuli. Hin censoriarum legum paginae, interdictaque cenis abdomina, glandia, testiculi, vulvae, sincipita Verrina, ut tamen Publii mim rum Poetae cena, postquam servitutem exuerat, nulla memoretur sine abdomine, etiam vocabulo suminis ab eo imposito.
239쪽
LXXVIII. Placuere autem & seri sues
Jam Catonis censoris orationes aprugnum exprobrant callum. In tres tamen partes
diviso , media ponebatur, lumbus aprugnus appellata. Solidum aprum Romanorum primus in epulis adposuit P. Servilius Rullus, pater ejus Rulli, qui Ciceronis consulatu legem agrariam promulgavit. Tam propinqua origo nunc quotidianae rei est. Et hoc Annales notarunt, horum scilicet ad emendationem morum: quibus non tota quidem cena, sed in principio , bini ternique pariter manduntur apri. 1. Vivaria horum, ceterorumque si Veurium , primus togati generis invenit Fulvius Lupinus, qui in Tarquiniensi feras pascere instituit. Nec diu imitatores defuere L. Lucullus, & Q. Hortensius. Sues ferae semel anno gignunt. Mar hus in coitu plurima asperitas. Tunc in ter se dimicant, indurantes attritu arborum costas, lutoque se tergorantes. Feminae in partu asperiores, & fere similiter in omni genere bestiarum. Apris maribus, nonnisi anniculis generatio. In India cubitales dentium flexus gemini ex rostro,
totidem a fronte, ceu Vituli cornua, eX- eunt. Pilus aereo similis agrestibus, ceteris niger. At in Arabia suillum genus non
240쪽
LXXIX. 33. In nullo genere aequh s
ei lis mixtura cum fero, qualiter natos a
liqui hybridas vocabant, ceu semiferos et ad homines quoque, ut in C. Antonium Ciceronis in consulatu collegam , appellatione translata. Non in suibus autem tantum , sed in omnibus quoque animalibus , eujuscumque generis ullum est pIacidum , ejusdem invenitur & ferum , ut pote cum hominum etiam silvestrium tot genera praedicta sint. Caprae tamen in plurimas similitudines transfigurantur. Sunt capreae, sunt rupicaprae, sunt ibices pernicitatis mirandae , quamquam onerato capite Vastis corinnibus gladiorumque Vaginis: in haec selibrant, ut tormento aliquo rotati in petras , potissimum e monte aliquo in alium transilire quaerentes, atque recussu pernicius, quo libuerit, exsultant. Sunt & or
ges, soli quibusdam dicti contrario pilo vestiri, & ad caput verso. Sunt & damae, S pygargi, & strepsicerotes, multaque alia haud dissimilia. Sed illa Alpes, haec transemarini situs mittunt.
LXXX. 14. Simiarum quoque genera hominis figurae proxima, caudis inter sedistinguuntur. Mira solertia: visco inu gi, laqueisque calceari imitatione Venantium tradunt: Mucianus & latrunculis hasisse, fictas cera icones usu distinguenter Luna cava tristes esse, quibus in eo g