Castruccii Bonamici Commentariorum de bello Italico

발행: 1750년

분량: 152페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

L1BER SECUNDUM. 87 aliis, quas memoriae prodere non satis cauis putamus, pervicerant in concilio duces nonnulli, ut neglecta oppugnatione , circumsederetur arx , atque ita loquebantur , quasi certi

essent armorum exitus , neque ulla commutati rerum accidere posset. Postea verb, conversis rebus, cognitum ser est, reject fortiore, consilium valuisse minus salutare , expe- cstataque obsessionis tarditate, esse γcem amissam, quae permagni erat ad Italicum bellum momenti quae expugnari facile tunc a Borboniis poterat, s tantum ipsis consilii fuisset, quantum erat Virium . Sed opportunis locis praesidia sim posita , factaque est arcis circummunitio arctior,

Vielmus estius cum Ligustica gione , cohortibusque aliis de omni exercitu relictus qui toti negotio

prae

112쪽

8 8 DE BELLO ITALICO, praeesset commeatusque in arcem comportari prohiberet. Instituta interim ad Forum ubvii oppugnatio anni tempore adverse impediebatur . Id erat oppidum in ripa positum Padi, paulo editiore Miura loco, arce tenui, atque opere

ipsum oppidum partim vetusto, minusque firmo, partim recenti m nitum sic tamen, ut, qua sunt CD sale versus recentes intermisis munitiones, ipsa tumuli acclivitate oppidum defendatur. Tunc autem major erat ex coortis imbribus oppugnandidissicultas. Abierat enim jam egregia illa coeli tempestas, Par orboniΟ-rum coeptis incredibili felicitate tamdiu obsecundare posse videbatur, si

per duces quosdam consulto, ut Videbatur , bellum trahentes Ortuna

uti beneficio licuisset; dc fluvii, qui

113쪽

LIBER SECUNDUM. 89 frequentissimi sunt in ea regione commoti assiduis tempestatibus admodum creverant, magnaque erat Omnibus locis , atque itineribus fici a labes, atque proluVies, adeo ut nisi aegerrime supportari tormenta, contineri in opere milites non possent, ipsa denique, aggere dilapis,

Opera non consisterent . Tamen ad

ministrante Arambur legato , qui diligentiam in expugnando oppido

adhiberet, dissicultates superaverat per tinax militum labor, erantque pera perfecta, tormenta constituta, jam que pars murorum telis concussa procumbebat cum repente Subalpini, qui praesidio erant oppido, eruptio nem faciunt , sub occasumque solis ad nostra opera accedunt. Nostri, cum alius langueret a quotidiano a bore, alius in opere versaretur inca M tius,

114쪽

so DE BELLO IΤALICO, tius, re OV perturbati initium fugae faciebant; hoc magis, quod cpraesenti hostium , qui intolerantius succedebant longinquo muralium tormentorum malo infestabantur. Ibitum Hispanorum Praetorianogum Cen turi propter rei militaris flagitium ira flagrans , confoss milite , qui terga Vertebat, reliquo quosque acer bioribus verbis interrogans, blerentne praetoriani milites fugere, inclinantes restituit; Varennens 1 eodem tempore legionis de exercitu Genuen- si , itemque Virtianae legionis Pyro chitrophori, Belgaeque Praetoriani inter se cohortati, ne , integros quos superavissent , victos Xtimescerent, cuneo facto, ruunt in hostcs, eos que, multis Vulneratis, atque inter

sectis , in oppidum repellunt. At illi, ubi nostris resectis operibus, i dili

115쪽

L1BER SECUNDUM. 9 Igentiori septis custodia. non defensioni jam, non eruptioni locum esse

intellexerunt, atque aucto tormento rum numero, vehementius labefactari

murum, percellique, ac discindi pro pugnacula viderunt, simul veriti sunt, ne facto a nostris non longe ab oppido in Pado ponte, navibusque aliquot onerariis depressis, subsidiis ipsi,

S commeatibus intercluderentur, conmsilium ' caeperunt ex oppido noctu profugere. Itaque postero die diffractis tormentis Omnibus, Huar erant in oppido projecto omni commeatuum genere, me cui morboniis usui esset, cum in arcem confugere simulassent, ut ipsis consilium clam esset oppidanis, accensis aliquo in muro ad speciem funalibus, ea porta,

vae est ad Padum sese multa uenocte foras proripiunt, subi que uni-M 4 versi

116쪽

sa DE BELLO IΤΑLICO versi scaphis excepti refugiunt, perque Laumellinum agrum ad suos mirabili silentio evadunt incolumes Ce teritas tanta fuit illorum, nostrorumque tam remisJus , ac negligens inexplorandis hostium consiliis animus, ut, cum primo diluculo eorum profectio voce manuque ab oppidanis ex muro significaretur, insidias nostri

Vererentur , neque prius profectos crederent , quam intromisi vacuam Lfenderunt urbem a defenseribus , dc Subalpinorum admirati neces ari calliditatem irrisui se fuisse perdoluerunt. Forosulviensis hic fuit oppugnationis

Philippus, his rebus gestis , Oc cimianum proficiscitur, pauloque post

Casale venit. Subalpinorum cohortes XX. quae cum cccc circiter equitibus ab Rege Sardiniae relictae in speculis

117쪽

L1BER SECUNDUS . 93culis prope Catile constiterant, jam cum stet ad portas primum Philippi agmen, alia ex parte oppidi sese pro perantes ejiciunt, flumenque trans gressi ad reliquos suos advolant, qui castra antea jam a Casali Tridinum

transtulerant.

Mons , qui erratus dicitur,

unius fere diei longe ab alpibus spatio disjunctus leniter ex aequata planitie assiargere incipit, tum collibus, vallibusque distinctus amoenu simis, duobus dextra, sanistraque Tanaro, Padoque fluminibus alluitur, ad ip- serumque fluminum confluentem f init. Hujus est montis regio optima, fertilis, de regionis princeps urbs est Casile propter ipsum sita Padum, habuitque quondam, ut illa tempora

ferebant, arcem munitissimam, quae patrum nostrorum memori expugnata

118쪽

, BELLO ITALICO, gnata in Gallis versa est. Unatum erat virtus Praefecti, maxima loci defensio inam Roccaestu. Hibernicus praestantis animi vir, nulla periculi uenunciatione permotuS cum dc militibus victori exercitui opponere sese moes dubitavit hinc Galli

elati spe celeris, ut ipli arbitrabantur, victoriae, fortasse majorum suorum eodem in loco virtute nimium seroces, iam sibi larcem oppugnandam deposcunt At ver sive cunctationis taedio, cujus gens est intolerantissima, sive Rubd. non satis perspecto arcis situ, primo cillam impetu expugnari

sine tormentis posse temere crederent, magno certe cum detrimento repulsi sunt. Itaque horari i necessarib, expectareque coguntur. dum tormenta adducantur quorum ira subvectio durissima propter anni, ut diximus,

119쪽

L1sgi SECUNDUs. Jtempus, Viasque Omnes alto, tenaci que luto corruptaS. Interim Gagius Padi , anarique pontes, Ticinique fluminis ripas certis obtineri stationibus jusserat, qua proruere hostes, circumvenire a tergo nostros possent eodem etiam tempore, erat ad Hastam occupamdam Pompejam Gramondius Gallorum legatus profectus, d ipse Ga-gius Ticinum, Parmamque cohorteS, alasque identidem submittebat, qua Vievillas, d Castellarensis exercitus augerent. Quarum rerum expectatione varia angebantur hostes, neque certum invenire poterant, progredi ne Philippus longius, an regredi mallet, diversique rapiebantur. Rex enim Sardiniae, Hasta a nostris Pompeja occupata, Omne ad se bellum trans

ferri. ipsamque imperii sui sedem

120쪽

9 DE BELLO IΤALICO, Augustam peti Taurinorum arbitrabatur Austriaci autem, tantum Ticini, Parmaeque copiarum contrahi cum viderent, Mediolano, Mantua que timebant: de cum vellet uterque sibi consulere, neque alter sine altero posset, non admodum conV niebat inter eos, quid agerent, cquam belli rationem potissimum insisterent. Neque praeterea Vacabant a

bello aspera Alpium culmina , cogebaturque Sardiniae Rex, in tanta omnium rerum dissicultate, eo etiam copiarum, cogitationis silae partem derivare. Nam quanquam Sardiniae Regis legatus Leutronius, Ob defensum superiore anno meum, summae homo virtutis habitus, fidei ab ea parte non cessaret, tamen Lautrecchius de exercitu Gallico legatus D. Columbani Fanum caeperat, quod Ocelo inamb

SEARCH

MENU NAVIGATION